Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Denique etiam Clerici, DI monast Ieae vitae persec'Ionem

imitari cupiebant, tonsuram adhibere coeperunt ἔ antea tantum brevioris capilli modestiam servare, non item caput radere jubebantur. Vide Τhomassinum Veter. , Ur Nov. Eccles. dise. pari. I lib. 2 eap. 37, Ur seq. Quare cum antiquioribus ecclesiasticis monumentis clerici brevioribus, tonsisque capillis uti jubentur, id non ita est intelligendum, quasi summum verticem radere jubeantur. Nam hocmStremum Serius inductum est ; verum illa capillorum brevitate semper clerici modestiae causa usi sunt. Clericus,

inquit Concilium Carthaginiense IV. Uan. 44 apud La

barrum Cone. tom. 2 eol. I AI edit. Venet. , nec comam

nutriat, nee barbam. Recte Hieronymus in illud Ezechielis ; eaput suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondebunt capita sua, inquit lib. I 3 in Ezechiel. tam. s eol. .s 7 eit. edit. Vallarsii. Perspicue demonstratur, nec rasis capitibus, sicut Sacerdotes, cultoresque Isidis, atque Serapidis, nos esse. debere, ne rursus comam dimittere, quod proprie luxuriosum est, barbarorumque, . militantium, sed ut honestus habitus Sacerdotum facie demonstretur 9 nec ealvitium novacula esse faciendum, nec ita ad pressum tondendum caput ,

mr rasorum similes esse videamur, sed in tantum eapillos demittenaeos, ut operta sit cutis. Ergo Hieronymi aetate clerici non radebant caput, sed tantum brevioribus capillis utebantur. Hieronymo antiquior optatus Mileuitanus lib. 2 cantr. Parment. p. s 4 ed. Paris. anni I 676- Donatistas reprehendit, quod catsolicis Sacerdotibus per vim capita rasissent: docere, inquit, ubi vobis manta

tum sit radere capita Sacerdotibus, cum e contrario

tot sint me Ia proposita , fieri non debere. Ex quibus Intelligitur, olim clericos non rasum habuisse Caput ,

quale nunc habent, sed tamen tonsos, ac breves gerebant Crines, atque ita omnes amputata caesarie inter clericos reserctantur. Martinus Bracarensis e. 66 apud Labbaeuincoli. eone. r. 6 eol. 39s edit. Venet. Non opoνtet, inquit, clericos comam nutrire, er sic ministrare, sed attonso capite, patentibus auribus, oe secundum Aaron taurem vestem induere. Gregorius Τuronensis t. I. ust. Francis

Scriptor. Andr. Du Chesne Paris. I 6 p. 3o2 t. Scriptis Rer. Gallis. Mart. Bouquet Par. I 39 p. I 97 sibi, inquit, propria manu capillos incidens clericus factus est. Marculsus in pracept. de elericat. formul. lib. I n. Is apud Balutium Cal. Reg. Franc. tom. 2 col. 163 edis.

122쪽

mnet. I 37. Veniens ille, inquit, ad .nostrain prasentiam petiit serenitati nostra, ut ei licentiam tribuere deberemus , qualiter comam capitis sui ad ono clerica. 3 . depouera deberet . Quare clericorum tonsura Olim consistebat in tonsis., brevibusque capillis, eaque rat to rura , quae Rupe corona dicitur, cum ad instar coronae

tonsi essent crines, & clerici coronati vocantur in Leg. 3 8 d. Theodon de Episc. es' cier. , quemadmodum legem ipsam explicat Gothostedus lib. 6 tit. 2 Codic. Theodos. p. 8s t. 6 par. I edit. Lipsia an. I7 3. Hinc coronam pro clero, & clericali reverentia accipiunt Hieronymus

. Καὶ Ioannes Morἰnos .e ννήinapion. par. 3 exerc. I seap. 3 Putat, nullOS Olim fuisse claricos, qui sola tousura distinguebantur, eamque nonnis.i cum ordine Leet

ratus, aut OStiariatus conserri solita R,'neque ante Septimum . Saeculam inductum morem, ut ea separatim tribueretur . Sed Morino adversatur Ioann ex Mabillonius Acta SS. ordiu. S. Benedicti in prefat. ari saecul. 3 Benedici. rom. 3 pari. I g. I num. I9 pag. VI. edit. 'uer. I 734 qui citius, quam ille putat, tonsuram Separatim ab ordinibus conserti coepisse arbitratur . Sanc quae supra descripsi, inus, praeSertim ex Gregorio Turonem i, qui sexto sarculayita functus est, evidenter ostendunt, ea aetate Per solam ιonsuram clericos .fuisse factos , neque iis simul cum ton- is a ordinem aliquem attributum . Accedit testimonium

Pauli Emeritensi Diaconi qui lib. I . de Patrab. Emerit cap. s pag. 2a edit. Antue . a 638 scribit, Paulum Al-lauum Emeritensem Episcopum sexto saeculo Fidelem pue' rum sororis suae filium primum tonderi praecepisse, deinde per singulos gradus eum perduxisse, ac denique Dia pum ordinasse. Sed haec, & alia, qua Mabillonius collegit , monumenta ostendunt, in Ecclesiis quibusdam, non tamen ubique, citius tonsuram ab ordinibus fuisse sejunctam , ex quo intelligitur , non uno & eodem tempore λςunctis Ecclesiis eamdem disciplinam receptam suisκω

123쪽

tonsura habes . Vide etiam Christianum Lupum in scholis Ad can. I 4 Coeil. tacumenic. 7 ram. 3 pag. I99

discipi. par. I lib. 2 cap. 37 es' seq'. 3) Par. I lit. de cleric. facien. pag. 'o edit. Cain lani Roma I738.

g. XII. Clericalis tonsura nullam tonso tribuit potestatem ad sacrificium spectantem, neque ullum conseri ministerii genus; sed tamen eum Ia- ea significatione clericum lacit , hoc est ita in or dinem refert Clericorum, ut inter illos tonsus Ioincam habeat in sacris conventibus, ct linteatus di

vinis ossiciis intersit. Quo fit, ut privilegia, ju

ra, immunitates Clericorum tonsos etiam attingant, si vestes deserant clericales ci), eaque servent, quae de vita, & honestate clericorum sancita stini.

Haec ad Clericos universae generatim Pertinenti nunc de singulis Oseudum eSt. :

i) Conestium TrMentinum fers. I e. 6 re sess. 22 eap. I de reformatis modestas esse jubet vestes clericorum , quae procul absint ab habitu, & consuetudine sa Cularium ; verum omnes, quae deinceps habitae sunt, synodi eas oblongas, nigrique coloris eSse volunt. Ita Statuit S. Carolus Borroinaeus in Concilio Mediolanensi I.

par. I act. Eccles. MedioI. pag. I 6 edit. Pal. II sq, Concilium Mechlinsense au. Is 7o tit. ae vit. LV Mnestoclem e. 3 t. ΣI col. y97, Rhemense an. I, 83 tit. de cleric. in gener. n. 8 col. 7or dict. eom. Σ r Burdigalensean. Is 83 tit. 2I col. 77I eod.' tom. 2I coli. Labbai ed. Venet. Extat etiam ea de re Sixti V. Constitutio Cum sacrosanctam I I Tom. s p. I pag. 42 Bullar. Romau. ιυ. edit. , qua omnes clerici, qui beneficia, aut pensioneS , non modo tonsuram , sed Ctiam longas , sive talares

Vestes gestare jubentur, pensionibusque, ac beneficiis privantur, qui huic legi non obtemperant: a qua tamea eadem lege ipse Sixtus V. Constit. Pastoralis loci cit. era. 64 solvit eos, quorum Pensio S anno quoque ma

124쪽

Praeterea quosdam Summi Pontificis familiares . Accessit Benedicti XIII. Constitutio Apostolica Ecclesia 6 I t. IIp. 4oo est. Bullar. s qua Similiter constitutis paenis provisum est, ne clerici laicorum vestes deferant. Quamquam autem Sixti V. Constitutio, & decreta Conciliorum, quorum paulo ante facta mentio est, clericos gratare velint longas, seu talares vestes, nunc tamen Mu receptum est, ut illi clericalibus quidem non tamen ad talos productis, vestibus utantur, atque ut has poStremas gerere debeant, cum Ecclesiam ingressuri sunt, sive ad Missarum mysteria celebranda, sive ad divina ossicia, & ecclesiastica munera obeunda. Nimirum eum Synodus Tri dentina sess. 14 cap. 6 de reform. Episcopis tribuat s cultatem clericalis indumenti sermam definiendi, tacito eorum consensu factum videtur, ut clerici per urbem incedentes breviores etiam vestes gerant. Conser Benedictum XIV. de Synod. dioce. lib. II cap. 8 cI' Inscit. Zecies. Instit. 34 π 7 I. ' -

, . PL

De Hierarchia ordinis.

I. Quare a Christo , instituta hi rarchia ordinis,& jurisdictionis λ I. Utriusque vis, ratio. III. Potestas ordinis. IV. Potestas iurisdietionis. V. Potestas ordinis a iurisdictionis potestate seiungi potest . VI. Quid requiritur, ut Fpisc pus utramque potestatem haheat VII. De ordinis hierarchia tracta io suscipitur.

Duplicem esse diximus hierarchiam, a duplicem

Clericorum potestatem, ordinis, & jurisdictionis, sive regiminis cr). Christus enim cum Ecclesiam constituit, leges dedit societati hominum, quos frui bonis spiritualibus, ct quos optime regi voluit, ut deinceps aeternae felicitatis participes esse possent. Ut homines fruerentur bonis spiritualibus, creavis

125쪽

I 18 ordinis potestatem, ut optime regerentur, pote. statem jurisdictionis instituit.

1) Duplex est, inquit D. Thomas at quast. 3 pari. 3 in erepspiritualis potestas, una quidem sacra. mentalis, alia jurisdictionalis. Sacramentalis qtiidem

potestas est, qua per βliquώm consecrationem confertur ..... tatis potestas secundum suam essentiam remanet in homine, qui per ea secrAEtionem eam est adeptus, quam

diu vivit, sive in schisma, sive in haresim labatur .... Tamen haeretici, & schismatici usum potestatis amittunt, Da scilicet, quod non liceat eis sua potestate aeri . Siramen usi fuerint, eorum potestas esseclum habet in sacramentalibus, . Potestas autem jurisdictionalis est, qua ex simplici injunctione hominis confertur. Ei talis potestas non mobiliter adhaeret. Unde in schismaticis,

'hareticis non manet; unde non possunt nec absolva re, uec excommunicare, nec Indulgentias facere, aut

aliquid hujusmodi. Quod si fecerint, nihil est actum . Eamdem potestatis divisionem pluribus aliis locis Sanctas

Τhomo proponit, Praesertim pari. 3 quast. 63 Art. Is& eamdem etiam non obscure tradit Synodus Tridentina sess. 23. can. 7 , ubi in Episcopis utrumque requiritur, scilicet legitima ordinatio, & legitima missio, quarum altera confert ordinis, altera iurisdictionis potestatem. Quid quod etiam extra Catholicam Ecclesiam haeretici, & schismatici, qui rite ordinati sint, ordinis potestatem habere possunt, jurisdictionis autem , quia deest legitima missio, omnino non POSSunt Ergo utraque potestas dis stincta est, neque Sola ordinatio facit, ut simul utraque potestas & iurisdictionis acquiratur. Monenda haec esse volui, ut mature pateat ervor Canonici Georgii Sicardi, & aliorum generis ejusdem; qui.notissimam. hanC , receptissimamque potestatis distinctionem falso, & audacter improbant. Eos, praeter ceteros, solide refutavit Bolgenius diatrib. sulla giurisdietione ecclesiastica Romae edi- '

S. II. Ex quo intelligitur, quid sibi velit vis,& ratio utriusque potestatis, & hierarchiae. Scili-Cet potestas, & hierarchia jurisdictionis omnis est Posita in regendis, gubernandisque subditis ; az ju-

126쪽

risdictio, quae tota in hoc regimine, se gubernio consistit, haberi non potest, nisi subditi sint, qui

regantur, & gubernentur. Verum hierarchia, Spotestas ordinis pertinent ad sacrum ministerium, atque ad spiritualia bona Christiano populo tria huenda, maxime Sacramenta, quae sunt hujus vii Cula Sorietatis, eaque constat Episcopis, Presbyteris, & Ministris .f. III. Quod attinet ad hanc hierarchiam , unus& idem est ordo, atque una, eademque Potestas omnium Episcoporum, Cum neque Metropolitae, noque Patriarchae, neque ipse summus Ponti se x ordinem habeant ab Episcopatu distinctum. Nam in iis, quae ordinis sunt, in Episcopo inest plenitudo pote- Statis, quae a Deo ipso per sese, sive immediato, ut aiunt, ordinatione tribuitur. Quamquam enim Sa Cramenta hominum ministerio peragantur, vis tamen eorum a Deo ipso procedit; ct ideo, cum ab eo, qui habet potestatem, ordo rite Consertur, nihil impedimento esse potest, quominus vis imPre sa sacramento Consistat. Ex quo emcitur, ut qui semel accepit ordinis potestatem, is legitimo quidem ejus usu prohiberi multis de causis possit, sed vis ipsa potestatis semper haereat, adeo ut ne in queat auferri, Coercerive ita, ut non emciat, quod essicere divino instituto debet. Quare Episcopus excommunicatus, haereticus , schismaticus , Cum rite confert ordinis, aut Confirmationis sa ramenta, impie quidem agit, sed rata firma confirmatio, Ordinatioque est.

f. IV. Verum hierarchiae, & potestatis jurisdictionis longe dispar est ratio. Cum enim ea pendeat ab imperio in subditos, neque hoc imperium

127쪽

ἐn omnibus Episcopis unum, idemque sit, Deila intelligitur, dispares eorum gradus esse oportere. quare alia est jurisdictio Episcopi, qui unam dice. cesim regit, alia Metropolitae, qui provinciae, alia Patriarchae, qui pluribus provinciis praeest, alia denique Summi Pontificis, quem Christi toti Eeclesiae praesecit, quemque esse voluit ejus Caput, ct centrum unitatis, a quo cuncta Ecclesiae meminbra copulentur I .

1 Consule, praeter ceteros S. Leonem M. ep. I D fo. opp. tom. I col. 69I edit. Venet. 17y3.

S. V. Potestas haec, quae jurisdictionis dieitur , aut regiminis, non ita Cohaeret ordinis potestati, ut ab ea sejungi non possit. Quamquam enim Christus ad Ecclesiae regimen Episcopatum instituerit, non ex eo tamen efficitur, ut quisquis EpisScopalem ordinationem accepit, hoc ipso regendi munus possit exercere. Ita haereticus ab haeretico, schismaticus a schismatico ordinatus Episcopus habet ordinis potestatem, Cum servata sunt omnia, quae serUare oportebat, Sed Cum nullos habeat subditos, quos jure regat, plane nullam habere potest regiminis, aut jurisdictionis potestatem . Si militer Episcopus e gradu dejectus , Cum amiserit subditos, quos antea regebat, nullam amplius re tinet jurisdictionem, quae sine subditis esse nequita uti nemo sine servis dominus, nemo sine filiis

pater est ci).

i) Atque adeo verum est, a nemine iurisdictionem Per Simplicem ordinationem, nisi etiain accedat legitima missio, exeiceri pos1e, ut id etiam fateantur ii, qai proxime, sive immediate a Deo rere uat Episcopalem PO teStatem ma tantum ordinis, scd ctiam jurisdictionis.

128쪽

pari. r. lib. L' cap. 4s n. 3, obtinent illi quidem immediate a Christo jurisdictionem suam , sed non ab illo immediate consecuti sunt territorium hoc suum, . pecu Iiarem diae te sim ; eum hae fartitio facta fuerit υοl ventibus saeuiis ab Ecclesia, nee fieri potuerit, aut perpetuari, nisi consensione Capitis, in quo est eardo, πcentrum ecclesiastica unitatis. Sic etiam Iuminius de

sacrament. diss. o de ord. In spe . quast. I e. I an. 3

g. VI. Itaque ut Episcopus & ordinis habeat,& jurisdictionis potestatem, utrumque habere debet , scilicet & ordinationem, & legitimam missi,nem, Per quam ei certi assignentur subditi, in quos imperium exerceat. Quae subditorum assignatio non divini, sed humani juris est, fierique debet ab eo, cui subsunt Episcopi, st cujus potestas fertur in orbem universum . quis autem, nisi Summus Pontifex, Ecclesiae caput, ct princeps, hanc habet in totum orbem u Christo acceptam Potestatem ' Quare aut ab ipso, aut eo saltem Consentiente, & probante unicuique Episcopo missio tribuenda est, nimirum certi sunt assignanui sub

diti, quos regat, atque ita omnea Episcopi jurisdictionis potestatem consequuntur I .

I, Ea de re, uti sapienter animadvertit docthssmus

Calainalis Geldit auctor opusculorκm ad hierarchicam OL ia constitutionem spectautium op. 3 pag. I 32 ed. Parma I 789 duo in primis oculos habenda sunt ca tholica dogmata a Tridenti Synodo definita sess. 23 can. 7 cy' 8 de sacrament. ord. Alterum est: si quis dixe

rit , eos, qui nec ab ecclesiastica, γ' canonica potest te rite ordinati, nae missi sunt; sed aliunde venit mi, legitιmos esse ve/bi, G εacramentorum ministro1 , aura

thema sit. Ait arum autem est: si quis dixeris Episcopos , qui uuctoritate Romani Ponti s ressumantiar, Moo

129쪽

1 sta

psse legitimos, γ veros Epheopos, sed figmentum sumanum , anathema sit. Itaque Certum, eXploratumque est, uti eadem Synodus eap. sess. ead. diSerte Statuit, eos, qui tantummodo a populo, aut saeuiori Potestate, ac Magrstratu vocati, tar instituti ad hae secclesiastica ministeria exercenda ascendunt, es' qui ea propria temeritate sibi sumunt; omnes non Ecclesia ministros, sed fures, Er latrones per ostium non ingressos, habendos esse r itemque certum, & compertum eSt, legitimos, raCveros Eeiscopos habendos, atque esse revera, qui a Summo Pontifice Episcopi constituuntur. Quae generalis Co cilii definitio plane nullis aut loci, aut temporis arctata finibus illustre praebet argumentum praestantinimae poteStatis, quam in constituendis Episcopis Romanum Pontificem habere novit Synodus Tridentina, decretoque dogmatico confirmavit. Consule Hallierum de sacr. eieci. π- ordin. par. 3 seci. y eap. 6 g. I n. I 8 rom. 3 p g. I Er art. 3 g. 6 num. As π ys pag. 94 π Io2 ed. Ro

g. VII. Iam ordinis hierarchiam nunc expli

caturi primum agemus de Episcopis, quorum in . ea Summus est gradus; postea de Presbyteris, &Μinistris, atque ita haec hierarchia uno in conspem posita habebitur. De his autem agentes eXyliscabimus utramque potestatem, quae in ipsis inest, ordinis scilicet, & jurisdictionis: ne, cum alterum Persequemur genus ecclesiasticae hierarchiae, redi re gamus ad ea, de quibus superiori loco disseruerimus .

130쪽

De Episcopis.

vli I. Episeopi ossicia. X m. & XIV. Vel iurisdictionem IX. Visitatio Dioecesis . fori interni, & externi. X. & XI. Onus in eo residendi . XU. Vel legem Dioecesaiiam. XII. Potestas Episcopalis quae res. XUI. ad XVI l. Potestas delega. picit vel ordinem . in Episcopi in exemptos .

g. V

I pi seopus graeca vox est, quae latine impectorem

significat, & quae munus designat Antistitis, ut populo sibi commisso praesit, ejusque mores SpeCum leti i). Hinc Episcopi esse debet curare divi num cultum, & Christianam defendere Religionem; Preces indicere; videre, ne quid peccetur in re inhvs Fidei, in divinis celebrandis ossiciis, in Sacramentorum adluinistratione; animadvertere in eos, qui turbas excitant in re Christiana : inquirere diis Iigenter in libros, qui in lucem emittuntur , ne qui in iis obrepat error sa); sacras in templo Con- Ciones habere , quod munus ita proprium Episcopi est, ut illud ceteri clerici sine ejus venia , aut Consensu exercere prohibeantur 3); fidei mysteria , & Sacrorum Bibliorum sensum secundum memtem Ecclesiae populo aperire, eumque in ossicio scripto, & sermone Continere. i) Multa de variis , quibus Episcopi appellantur,

nominibus habet Mamachius orig. tar antiq. Christian. lib. 4 cap. 4 tom. 2 pag. 2s es' se . Σ) Conc. Trident. se sy. Leo X Bulla Inter so- Iieitudines I 3 tom. 3 pari. 3 pag. 4o9 Bullar. ultim. edit. Romana. 3) Conc. Did. ses. 24 cap. 4 de reformat. , &vero Praedicationis munus adeo sui proprium agasu uat

SEARCH

MENU NAVIGATION