Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

r) Decreti nomen, quod nunc Grat Ianeam collectχ.

nem appellamus in eam quadrare nulla ratione posSe, Cum non unum, sed plura decreta reserantur, jamdiu observarunt viri docti, presertim Antonius Demochares,. Antonius Augustinus, Romani correctores. Sed usus sori, discholarum secit, ut nunc ab omnibus eo nomine Gratiani collectio appellatur. Vide Antonium Augustinum de is emend. Gratiam.lib. I dial. 1 & notas in. eumdem ho cum lit. B. pag. II tom. 3 edit, Lucis Gn. I 7674.

f. LXXIV. Dividitur autem universa Collactio in partes tres, quorum prima de personis Praesertim agit, continet distinctiones Io I, ct sub qua, libet distimctione plures canones, qui ita allegantur en gr. can. omnes dist. I, hoz est can: qui incipit omnes dist. I, vel per numerum Canonis, eX.

gr. can. 3 dist. L. Pars. altera judicia persequitur, eaque divisa est in causas, quae sunt numero 36 . Sub unaquaque causa sunt plures quastiones, & sub quaestionibus plures canones. In altera hac parte

laudantur numerus , causa, ct qucstiones , Preterea numerum, vel Priora Canonis orba, ex. gr. cam ad caus. 8 quast. a, vel can. Nemo cos. II quvit. 3

Extat in hac decreti parte, hoc est in caus. 33 quaest. 3 , tractatus de paenitentia in septem distisectiones tributus. Cum indicantur canones, qui in

hoc tractatu referuntur ne Cuin Canonibus Primae variis confundantur eodem enim modo procedunt additur de paenitentia, &. causa nequaquam Citatus eX. gr. Can. quem paenitet diu. x de poeniten. Deniaque ad nes pertinet tertia pars, eaque complectitur tractatum. de consecratione tributum in quinquudistinctiones, quarum Canones laudantur hoc modo n. tabernaculum dist. I de consecri vel can. I dec secr. disti via Additur de consecratione, ut noscatur , canonem ad Partem tertiam Pertinere.

92쪽

. f. LXXV. Dici vix potest, quantis plausia

bus , ct quanta hominum approbatione Gratiani colis lactio fuerit excepta, adeo ut in scholis publice lageretur, ae in foro tamquam Pars communis ju-xis haberetur. Magna sane, & illustri laude meristo celebratus est Gratianus, tum quia non ordirem sequutus temporum, ut plerique fecerant, sed sub certis titulis distribuit materiam unive sam, tum quia multo Ceteris uber rem, atque

ampliorem dedit colle ionem, qua complexus est quidquid sere pertinet ad rem ecclesiasticam, tum quia magno ingenii acumine, ct diligentia, aptaque non scholis tantum, sed etiam strensi exerciatationi methodo omnia ad concordiam vocare Conatus est, inter quae pugna esse videbatur.

f. LXXVI: Verumtamen illud accidit perin-

. Commode, quod tanta vir sedulitate, tamen , qua illius temporis conditio erat, neque satis fuit auistiquitatum gnarus, ct rivos sectatus pleraque i opus suum derivavit non ipsis ex sentibus , sed ex mendosis collectionibus Burchardi, Ivonis, Ceter eum . Factu in hinc est, ut saeee salsa pro veris usurpet; fidem adjungat decretalibus Pontificum Si-xicio antiquiorum; confundat Canones quadi sex diis Trullo synodi cum canonibus sextae synodi in uismenicae, sententias Patrum Cum decretis Pontificum Romanorum, aut conciliorum, & Patrem unum , aut unum Concilium, atque Pontificem cum alio tPonti fide, Concilio, Patre; corrumpat auctorum nomina, & loca, atque iis sententiam adscribat, quam numquam animo Conceperunt I - i) Uellis um hoc est de Gratiano judicitum, quod

tradidit Antonius Augustinus sit. dialog. I de emend.

ia. a

93쪽

6. LXXΠΙ. Cum haec animadvertissent A tonius Contius, ct Antonius Demozhares de Gra

tiani emendatione sedulo cogitare coeperunt. Primum itaque Canones omnes per numeros distinxerunt, ut facilius inveniri, laudarique possent, dei de plures decreto notas, atque emendationes addiderunt. Sed cum multa adhuc essent emendanda;

Pius IV, & S. Pius V relectis quibusdam viris,

quos Romanos Correctores voeamus, Decreti emenis dationem Commiserunt, quae demum Gregorio XIII Pontifice suit absoluta. Antonius etiam Augustiis nus Tarraconensis Archiepiscopus eruditum vulgavit opus de Gratiani emendatione I . i med comprehenditur duobus dialogorum librIs,

qui extant. tom. 2 ejus operum edit. Ge. 1767. Novis

sime de Gratiani emendatione summo studio, ac diligentia laboravit Sebastianus Berati s , qui rem totam absoIvit quatuor voluminibus quorum est titulus: Gνatiani e noues genuini ab apocryphis diseretis eorrupti ad emendatiortim eodicum fidem exacti s difficiliores commoda iu-terpretatione Elustrati. Suam in Gratiani decreto emendando , aut explicando operam, & industriam posuerunt Pithoeus, Van-Espenius, Diomedes Brava, Bonemerus , Paulus, & I. A. de Riegger. Paucis ab hinc annis LePlatius disputatione Lovanti edita plane commentitios, aetnul lius auctoritatis esse inquit canones, quos Gratianus ex Concilio Carthaginiensi in descripsit. Certe huius Concilii nulla mentio est in Codice Canonum Ecclesiae Africaenae, nulla item apud Ferrandum Diaconum, Di nysium Exiguum, ceterosque antiquos collectores. Hinc Iustellus in pras ad eod. me. Astican. tom. I Biblior. r. Can. pag. 3I7. Concilium hoc Carthaginiense IV repudiandum putat. Verum multi ex eo canones laudantur ab Egberto Eboracensi, Reginone, Burchardo, AnseImo Luccnsi, atque aliis; & ritus, qui ad ordinationes rertinent, totidem verbis exhibet Sacramentarium Romanum , quod ex Bibliotheca Reginae Christinae edidit rammasius qui illud in Gallia saeculo VII scriptum putat . En .manuel Schelestratius dissert. 3 de Eccles. African.

94쪽

priores canones de rItu HInMIonum agentes In Synodo Carthaginiensi an. 398 constitutos putat, ceteros autem AEanones non ea Synodo conditos, sed a privato homine partim ex Orientalibus, partim ex Occidentalibus Cano. nibus eoilectos suisse arbitratur. Tillemontius art. I 23υ not. 29 in Augustini vit. lom. I 3 pag. 32I es' 98 edit. Rem I 732. Synodum hanc defendere, atque objectis dissicultatibus satisfacere conatur. Late etiam, & graviter de hujus Carthaginiensis Concilii auctoritate disputat Ceillierus Histrire generale des auteura sacrοῦ π Ee-eIes. etc. tom. Io pag. 686 & 687. Sed utut veta haheatur Sententia eorum, qui ad Concilium Carthaginiense IU an. . 398 pertinere negant Canones illos Io , qui eidem Concilio adscribuntur; equidem valde dissentio in Ξis, qui eosdem canones plane repudiandos, ac deSpicien dos existimant. Constat enim hos canones ante VI. Saeculum laudari consuevisse, suisseque agnitam emum au ctoritatem , uti ostendunt Fratres Ballerinii in append. Ad opp. S. Leonis M. t m. 3 par. 2 cap. 3 9. 4 p PLXXXVI seq. Quare omnis si qui est Gratiani error consistit in titulo, sive inscriptione, quia nimirum Concilio Carthaginiensi IV. canones adscripsit, qui ejus revera non sunt; Sed tamen hos canones tamquam commen

titios , ac nullius auctoritatis despici, & repudiari posse ,

vehementer nego.

f. LXXVIII. In inscriptionibus capitum, quae

in Decreto reseruntur, saepe occurrit nomen hoc Palea, quod unde sit desumptum, certo statui non potest .. Quidam ea capita hoc nomine designari pωtant, quod sub illis incerta, ac nullius protii, vel antiquata, aut etiam repetita Contineantur; Sed. horum opinio vera esse non potest, Cum non Sem per his capitibus vilia, antiqua, iterata ComPrehendantur. Similior sorte vera est opinio illorum, qui statuunt, Paleam nomen esse auctoris, a quo Canones utilitate, atque auctoritate praestantes ad

jecti sint, qui canohes initio in margine appositi deinceps in libri contextum irrepserint I .

95쪽

1ὶ observant RomanI Correctores, in vetustissis ν

dicibus paucissima esse capita, quae P Iea nomen praeS serunt; atque eadem in uno codice valde emendato in masgine reperiri, in recentionibus autem Decreti exemplaribus plura numero esse, quam in antiquis codicibus reperiantur. Ex quo conficiunt, eadem capita deinceps addita fuisse, cum antea in decreto non haberentur. Non tamen unus fuisse videtur eorum omnium Capitum auctor, neque omnia eodem tempore scripta sunt; & ideo vetustiores codices minorem habent capitum illorum numerum , quam habeant recentiores. Si Paleam auctoris nomen eSSe volumus, cum ipse primus haec capita addere coeperit mirum non est, quod ceteri, qui eum sequuti sunt, Suis quoque additionibus nomen ipsum inscripserint. Neque despicienda est conjectura eorum, qui putant, decreti studiosos illas in margine scripsisse additiones Cum verbis post alia, sive P. alia, ut significarent, ea Capita esse collocanda post ea, quae Gratianus scripSerat; Cr-xore autem librariorum ex iis verbis deinceps factum esse palea nomen. Vide Anton. Augustin. de emendat. Gr

tian. lib. I GaI. 2 pag. 26; & notas 4n eumdein i cum, ubi lit. a. Romanorum Correctorum ea de re judicium describitur.

f. LXXIX. De auctoritate Decreti sic haben

dum est; omnia, quae in eo reseruntur, Vim eamdem habere, ac si seorsim a Decreto spectentur.

Itaque Ioca Sacrae Seripturae, decreta Summorum Pontificum , ct generalium Conciliorum, quam Sua indole, & natura vim habent, eamdem in Decreto

retinent: cetera vero auctoritatem, qua per Se C .rent, in Decretum translata non Consequuntur

Sunt qui Decretum ab Eugenio III probatum, &

publica auctoritate dona in m pntant; sed haec OPinio nullum habet idoneum fundamentum, quo niti posse videatur I . Neque enim umquam a Sede Apostolica Decretum approbatum est ca): quin

etiam Gregorius XV huic operi emendando licet primum a Pio IU, & V praepositus fuisset, ei ta-

96쪽

- . 'χmen Pontifieiam auctoritatem tribuere noruit, eum illud se Pontifice absolutum in manus hominum

PerveniSSet. 1 Dedit quidem Eugenius III seculiatem, ut Graistiani collectio publice posset legi, es' explicari, uti habet Kalendarium Gymnasii Bononiensis ad an. os 2 Kalend. Novembr. apud Alexandrum inchimellium in notisma Sigonium Vnor. Bonon. sed neque id fieri praecepit, neque auctoritate sua decretum confirmavit ia Σὶ Vid. Antonium Augustinum lib. I dialog. 3 da menae. Gratian. tom. 3 pra. 26 π 27 edit. cit.

f. LXXV. Post editum Gratiani decretum pyi

ves prodierunt summorum Pontificum Decretales, quibus magnus Canonicae Iurisprudentiae cumulas accedebat. Itaque Bernardus Circa Praepositus Pla-Piensis, ac postea Faventinus Episcopus an. II Mevulgavit Ereviarium Extra gantium, hoc est decretorum, quae 'extra Gratiani decretum vagaba tur. Nam haec collectio non tantum continet antiis quiorum Pontificum decretales, canonesque Conciatiorum, & Patrum sententias, quae Gratiani diliis gentiam effugerant, sed & in primis constitutiones Summorum Pontificum post Gratianum editas, ni

mirum Alexandri III, Lucii ΙΙΙ, Urbani ΙΙΙ, Cle.

mentis III, praeterea canones Concilii Lateranenis sis III. Collectio haec Prima Collectis appellato. g. LXXXL Berpardum Papiensem sequuti sunt Gilbertus Abbas, ct Alanus Episcopus A

tissiodorensis, qui omissas a Bernardo constitutioinnes collegerunti sed horum collectiones brevi inisterciderunt. Quare ex iis novam consecit anno Iacia. Ioannes Galensis, seu Vallensis, qui ea complexus est tum eorumdem Pontificum, de quibus dia

97쪽

ς ximus, tum coelestini III constitutiones . Atque haec Secunda collectis dicitur. f. LXXXII. Tum Bernardus Major Comp

stellanus Archidiaconus ex decretalibus, quas prioribus annis duodecim Innocentius ΙΙΙ ediderat, aliam collectionem absolvit, quae tamen usu recepta non est. Nam ipse Innocentius opera Petri Diaconi Beneventani decretales suas unum in Corinpus redigendas curavit. Atque haec collectio, quae prima ab ipso Innocentio publica auctoritate donata est, Tertia Collectio fuit appellata. Hanc u Xo brevi consequuta est Collectio, quae Quarta dicitur, quaeque incertum habet auctorem, ct comis prehendit posteriores Innocentii ΙΙΙ decretales, & canones Concilii Lateranensis IV, quod eo Pontifice habitum est.

f. LXXXIV. Honorius etiam III., qui post

Innocentium Pontifex creatus est , suas deCretales colligendas curavit, atque haec Quinta decretalium collectio vocata est. Utraque illa Innocentii, &haec Honorii collectio Sedis Apostolicae auctoritate evulgata est. Atque haec sunt quinque veteres Decretalium collectiones , quarum priores quatuot Antonius Augustinus, postremam Innocentius CL ronius ediderunt, notisque illustrarunt I .

1 Duas etIam Alexandri III collectiones post Bos hemerum memorat Philippus Heddericiaua elem. Dr. ema. Par. I tu. 7 g. 91.

f. LXXXIV. Denique Gregorius In qui post

Honorium Pontificatum obtinuit, suam consecumllectionem, per quam absolverunt quinque illis

vetustiores, quarum nunc facta mentio est. Pro

diit haec collectio, quam Dccretales diemus, an

98쪽

Ig34 ci) , studio, atque opera Sancti R mundi

de Pennasori ex ordine Praedicatorum. Quod I atinianus in Iure Civili praestiterat, ut ex Codia

cibus Gregoriano , Hermogeniano, Theodosiano, atque ex Novellis constitntionibus, quae deinceps prodierant, illis etiam additis, quas ipse emiserat, .mum Codicem absolveret, id in Iure Canonico Gregorius praestitit. Iustiniani rationem in eo quoque ipse est imitatus, quod ex decretalibus Superiorum Pontificum ea sustulit, quae invitia erant. quaeque inter se pugnare videbantur.

r) Romam venit Raymundus arti 123o, In eaque Urbe iussus a Summo Pontifice trium annorum Spati operam dedit colligendis decretalibus; atque hanc collectionem in manus hominum pervenisse an. I 234 DStendivexemplum a Bremondio editum epistolae Gregorii IX , quae ante ipsas decretales rescripta est, dataque nonis Semptembris m. 1234 Vide Pra fationem f. 3 num. I 2Dg. VII., in notas 8 π 9 in vitam Sancti Mymundi

pN. XXXII, quae omnia praemissa sunt Summa S. R F- mundi de Pennas edit. Rerana an, IF 4 .

f. LXXXV. Decretalium nomine collectio haec

appellatur, quod decretales epistolas Summorum Pontificum praesertim complectitur. Sunt autem De .eretales epistolae, quae etiam absolute Decretales& Decretalia responsa vocantur, Pontificiae literae , quibus consulenti rescribitur; & quae Decretales dicuntur, propterea quod iis aliquid generatim vim habiturum , re diligenter expensa, decernitur.

S. LXXXVI. Depromptae sunt Gregorianae

Decretales non tam ex constitutionibus Pontificum Romanorum a S. Gregorio I. usque ad Gregorium IV, quam etiam ex locis quibusdam Sacrae Scrupturae , canonibus Mostolorum , decretis conciti

aeum ab Antiocheno usque ad Lateranenae Iv, d

99쪽

nique ex Patrum, aliorumque Auctorem operibus Ex quo conficiet fortasse siquis, huic collectioni

minus recte adscriptum fuisse nomen Decretalium. Cum in ea non tantum Pontificiae constitutiones, sed & alia permulta reserantur. Verum Cum maxima pars ejusdem collectionis conflata sit ex Pomtificum decretalibus, additis praeterea Canonibus ge

neralium conciliorum Lateranensium ΙΙΙ, & IU, quorum auctores Alexander, & Innocentius III, facile intelligitur, quam apte in eam quadret Decretalium nomen.

g; LXXXVII. Dividitur Gregoriana collectio in quinque libros, quorum ordinem , 2 res, de quibus agitur in unoquoque eorum, exhibet hiuversiculus: Iudex, Iudicium, Curus, Connubia, Crimen. Libri autem divisi sunt in plures titulos, quorum singuli plura capita continent; & capita. Cum Iomgiora sint, in paragraphos distribuuntur. Ex his quo. ties aliquid laudandum est, indicantur prima ver-ha capituli, vel numerus, Vel utrumque simul, hoc modo ex. gr. Cap. Venerabilem de Hesy. x is Curic. conjug. Cap. tua nos a 6 de sponsal. ct ma. trim. I . i In HlegandIs huius collectionis capitibus Interitici a quibus solet verbum extra, hoc modo C. I extra de eis L, ut mirum pateat, caput illud extra Gratiani decretum reperiri. Sed haec frequens est alligandi ratio.

f. LXXXVIII. Gregorianae collectioni deesse aliquid videbatur, Cum novae deinceps prodiis Sent Summorum Pontificum constitutiones, dignae Sane,

100쪽

quae 1n unum eorpus redigerentur, partemque communis juris constituerent. Itaque Bonifacius VΙΙΙ anno quarto, postquam Pontifex creatus fuerat, usus opera Guillelmi Archiepiscopi Ebredunensis, Berengarii Episcopi Bitterensis, & Riccardi de Senis , qui omnes postea cardinales facti sunt, colis Iegit canones duorum generalium Conciliorum Lugdunensium, & Decretales Pontificum Romanorum,. quae post editam Gregorii IX collectionem suerant evulgatae, atque ex iis, suis etiam comprehensis constitutionibus, confecit sextum Decretalium. Quare haec collectio Gregorianae est supplementi loco, ac totidem, quot ea, libris constat. Ejus Capita cum laudantur, in sine additur in sexto, ut a capitibus Gregorianae collectionis distinguantur, hoc modo ex. gr. Cv. Concertationi de appellat.

f. LXXXIX. Paulo post Bonifacium VIII

Clemens V, qui Pontifex renunciatus est initio saeculi XIV, collectionem fieri jussit quamplurilim Constitutionum , quas ipse emiserat in Concilio Viennensi. Sed cum morte occupatus eam in vut gus edere non potuisset, id perfecit Ioannes XXII, qui illam in quinque libros divisam sexto Detrein talium adjecit. Clementina haec collectio appellatur ab auctore suo Clemente V, ct constitutiones ea

comprehensae citantur hoc modo ex. gr. Clement.

si furiosi de relig. domi f. LXXXX. Post Clementinas prodiere Ex

tra agantes , quae hoc nomine appellatae sunt, quia vagabantur extra Corpus Iuris Canonici, atque ex tra collectiones, quibus tunc Ius ipsum Constabat I . Duplex earum genus est. Aliae nimirum Sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION