Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Apostoli, ut Paulus non dubitarῖt asserere, se non ad baptizandum, sed ad evangelizandum fuisse missum I ad Corinth. I i . In Oriente jam inde ab antiquis temporibus Prcbyteros Episcoporum mandato divinum verbum praedicasse constat. Chrysostomus, cum adhuc Presbyteremet, plures Antiochlae orationes habuit; quod etiam Hierosolymis, & Caesareae in Palestina Originem praestitisse scribit Eusebius Histori lib. 6 cap. 27 pag. 293 edit. Valesii Cantabrig. I 72o. Eodem que munere Atticum Constantinopoli, alios vero Presbyteros Caesareae in Cappadocia, atque In Insula Cypro functos fuisse tradit Socrates Histor. lib. V eap. 12 pag. 297 ein edit. Valesii. Pettinet etiam ad hanc Orientalium consuetudinem id, quod memoriar prodidit ipse Socrates loc. eit., ea tempe-5tate, qua Arius Ecclesiam perturbavit, Presbyteris, Alexandriae sacra praedicatione interdictum. In Occidente, mpraesertim in Asricanis Ecclesiis, Episcopi ipsi divinum verbum populo nunciabant ; & hinc apud Cyprianum crebro occurrit ea formula tractante Episcopo, ut videre est epist. y2 p g. 7o, er epist. s6 pag. 88 edit. RigaIlii Paris. Qua eadem sermula utitur etiam Pontius Diaconus invi- ea Cypriani n. I 8 pag. 18 . Ao. M. Mart. Sincer. edit. Ruinartii Veron. Primus Valerius Hipponensis Episcopo Augustino Presbytero dedit, etiam se praesente, divini ve bi praedicandi facultatem, uti inquit Possidius in vit. Augustini eap. s col. 26o tom. Io opp. ejusdem Augustiani edit. Venet. I 733. Quod licet nonnulli Episcopi reprehenderent, tamen Valerius Orientalium Ecclesiarum commetudine sectum tuebatur Suum, quod postea Complures alii sequuti sunt, Possidius Ioe. est. 3 ac praesertim Aurelius Carthaginensis , qua de re scripta ad eum ab Augustino, Alypioque epistola 4 I gratulationis plena col. 87rom. 2 e it. Mauris. Venet. I 729. Synodus Tridenti- ess. y p. 2 de reformat. prohibuit Regularibus praedicare in ecelestis non suorum ordinum sine Episco pi approbatione, vel in Getesiis suorum ordinum siua Episcopi benedictione ; tum sess. 24 eap. 4 de reformat. constituit ; nullus autem facularis, sive regularis etiam in Teclesiis suorum ordinum contradicente Episcopo pradicare prasumat.

f. IX. Cumque Episcopale munus pertinet ad totam dioecesim, inducta est ejus visitatio, quam

132쪽

Episcopus, altero quoque anno obire debet aut per se ipsum. aut per alium, ubi justo impedimento tenetur I . Qua in re Episcopus quidquid ad visitationem, aut ad morum correctionem pertinet agere debet sine strepitu judicii ca), neque ulla appellatio suspendit vim eorum, quae mandata, aut decreta sunt 3 . Verum si solemnis judicii ritus servare plaeuit, per appellationem vis editae Sententiae suspenditur 4 .

i) Conc. Trident. sera. 14 eap. 3 de reformat. Episcopi Dioecesim lustrantis munera describit his verbis:

Visitationum praeipuus sit scopust sanam, horthodoxamque doetrinam, expulsis haresibus , inducere, bonos mores tueri, pravos eorrigere, populum cohortationibus , cs' admonitionibus ad religionem, pacem, innocenti must accendere I eetera, prout Ioeus, tempus, π occssio δε- 'ret, ex visitantium prudentia ad fidelium fructum cou- , stituere. Hujusmodi sunt curare, ut reparentur Ecclesiae, atque ut omnia fiant secundum ea, quae sacris legibus sunt constituta. Ceterum visitationem hanc inter prae- Cipua Episcopi munera recenset S. Ioannes Chris tomus Hamil. Ain epist. ad Πνum tom. II pag. 737 edit. Mont-fauconii Paris. I73 , & Augustinus epist. ss . aostom. 2 col. 144 e ' 777 edit. Venet. an. 1729.

α) VH. Faman. in eap. dilectas da rescript. n. 26 es' seq. qui late ea de re disputat, & plura memorat deis creta Sac. Congregationis Concilii . . 3 Cap. 13 de osse. Dd. Ordis. Cone. Trid. eap. Io sess. 24 de reformat. , Benedictus XIV Constit. Ad militantis 48 de appellari, es' inhibition. eonced, vel denegan. g. II tom. I pag. 8I edit. Roma I7sq. Datur tamen appellatio, ut dicitur, in devolutivo, quae scilicet Episcopi decretum defert ad judicem superiorem, POSteaquam exitum habuit. 4) Vid Fagnanum loe. eis., & Barbos. in Concit.

Trid. sess. I 3 cap. I de reformat. n. 7.

S. X. Cuncta quae in visitatione sunt gesta, ac reperta Congregationi concilii significanda sunt,

133쪽

missa cura, ct administratio gregis universi, omnium particularium Ecclesiarum status compertus sit, tum ut cuncti Episcopi suam cum Sede Apostolica societatem , ct communionem ostendant I)Iisdem de causis longa consuetudine recepta ca), ct scripta etiam lege confirmata est visitatio sacrorum liminum Apostolorum Petri, & Pauli, quam omnes Episcopi variis temporibus expedire debent; nimirum unoquoque triennio qui in Ita-Ita, insulisque adjacentibus, in Dalmatia, finitimisque Grecorum regionibus Commorantur'. Ceteri vero Episcopi, qui longius absunt, intra quatuor, aut quinque, aut etiam decem annos pro diversa locorum distantia cf. riri lege hujus visitationis obstringuntur Abbates, Priores, Praepositi , ceterique omnes etiam Cardinales, qui mona-εtoria , aut Ecclesias habent cum jurisdictione quasi episcopali, ac territorio separato 4 . Qui definito tempore justis de causis suo munere fungi nequeunt causas ipsas jurati docere debent; Romamque mittere pro ratorem virum ecclesiasti-

Cum , qui huic legi satisfaciat s) -

1 Consula Benedictum MV in append. tom. rejus Bullarii num. I pag. 37o edit. Roma I7s4 ubi da hoc toto negocio instructio proponitur. α) Can. 4 dist. 93. Qui canon a Gratiano tribuitur Anacteto, & Zaccarita. Verum Anacleti certe non est, sed potius adscribendus Zaccariae, uti putat Seba- Stimus Berardus Gratiani canones genuini ab apoeriphis discreti e N. pari. 2 e . a pag. 37 ed. Hen. I 783. 3) Confer Constitutionem Romanus Pontifx 2 Sixti IV ram. 4 pari. 4 pag. 173 Bullarii Mainardi. Benedictus XIV Constitui. Quod saucia 7 tom. I ejus Bullar. pag. I 2 edit. cit.

1 Vide est. Constitutionem Benedicti XIV S. G

134쪽

f. XI. Et quia recte suo langi munere Epi

scopi nequeunt, nisi in dioecesi commorentur, sive resideant, idcirco eos residere oportet in Episcopatu suo I . Hinc Episcopi, qui per sex perpetuos menses abfuerint a diceresi sua , privantur quarta parte fructuum unius anni, quae Conserenda est in fabricam Ecelesiae, aut in levamen pauperum, absentes sex aliorum mensium spatio a mi tunt aliam quartam partem eorumdem fructuum, tum gravioribus etiam Pleetuntur poenis, si diutius absint, non festinantes reditum ad diceresim

suam ca). i) Conc. Tridentinum expresse definire noluit, Episcoporum in sua dioecesi residςntiam divini j aris esse,

qua de re multis disputatum est, uti narrat Pallavici ius in Histor. eone. lib. 7 cadi. 6 lib. Is cap. 4; sed enumeratis muneribus, quae Episcopi iure divina commissa sunt, inquit sess. 23 cap. I de reformat. ea praestari nou posse ab iis, si gregi suo uora invigilant, neque assistunt , sed mercenariorum more deserunt. Vid. Bened. XIV de Synod. lib. 7 cap. I. a) Conc. Trid. sess. 6 cap. I de reform. Pius IV in Bulla de salute I a pag. 36 tom. 4 pari. 2 Bullar. ultim. edit. Rom. ing. XII. Si quis tamen velit aliquantulum a

scedere, datur ei quoque anno Spatium duorum, triumve mensium, modo id aequa ex Causa fiat,

ac sine ullo populi detrimento I . Quod si quis

aliter abfuerit, quam Sacri Canones abesse sinunt, beneficii fruetiis, donec abfuit, suos non facit, quod de omnibus cautum est generatim, qui Curam habent animarum. Sunt autem justae CauSae, quae Ecclesiae Pastores excusant a personali resi

dentia, si nimirum Summo Pontifici probatae sue

135쪽

sess. 23 cap. I de reormat. aqua ex causa , sine Milo

gregis detrimento, π extra festos dies Adventus, uua dragesima , Nativitatis, Resurrectionis , Pentecostes , est Corporis Christi. αὶ Concilium Τrident. d. Sess. 23 cap. I de ρο- frem. Pertinet. etiam ad Episcoporum resi)entiam Constitutio Sancta Duodvis 47I Urbani VIII tam. 6 pari. χpart. 13. citi. Bullar. , qua Sancitum est, ut Episcopirccens in Urbe creati Infra mensem ab ea discedere, atque ad proprias dioeceses migrare debeant, quod tamen tempus decreto Synodi Romanae sub Benedicto XIII Cardinesis Vicarius ad alios quadraginta dieS prorogare potest; atque uti Episcopi ad Apostolorum limina accedentes quatuor menses abesse possint a dioeceSi Sua, cum citra montes, vel mare sunt, cum Vero Sunt ultra, mea-sos Septem. Ne qua vero fraus fieret his de residentia legibus Benedictus XIV A Constitui. ad universa I 8 tom. I ejus Bullar. pag. 78 edit. Roma I7s4, Sancivit, ut qui uno anno usus non est beneficio trium mensium, quos Synodus Didentina concedit, is altero anno diutius quam tres menses a sua dioecesi abesse non ponit, atque ut tres postremi menses anni superioris conjungi nequeant cum tribus primis mensibus anni Consequentis, admutSex perpetui menses efficiantur. In qua quidem Benedicti Constitutione multa praeclara, & animadversione digna hobentur de residentia Episcoporum.

f. XIII. Praestat Episcoporum potestas divina institutione Presbyteris I) , atque dividitur in ea,

quae sunt ordinis, in ea, quae sunt jurisdictionis , & in ea, quae sunt Iegis dioecesanae. ordinis potestatem consecratione acquirit Episcopus ca), s mel acceptam numquam amittit, eamque alteri delegare non potest, ut recte delegat potestatem ju

risdictionis ci . Ab ea manat Regum, Sacrarum

136쪽

Ia9 Virginum 4 , altarium, ecclesiae consecratio, ejus que post pollutionem expiatio s , Abbatum benedictio, collatio ordinum, & Sacramenti Confirmationis O, consectio chrismatis, & olei infir

i) Catholicam hanc veritatem contra haereticos Presbyterianos vindicat Concilium Truentinum sess. 23 can. 7,& jampridem S. Epiphanius lib. 3 hares. 76 t. I p. 9o

edit. Petavit Colonia I 682 graviter perstrinxerat errorem Arrii, qui Episcoporum, & Presbyterorum potestatem parem esse arbitrabatur. Vide Beveregium Codie. Canon. Eccles. primitiυ. illustrat. lib. 2 cap. II apud Cotele-Hum M. Apostolie. tom. 2 p. I 23 edit. Antue . I 698, Petavium t. 6 theolog. dogmat. lib. I dissere. ecclesiast. cap. I seq. pag. 2I edit. Venet. I7s7 , Mamachium origis , in antiquit. Christian. lib. 4 eap. 4 g. 2 p. 3II, 'r seq. tom. 4, ubi divina Episcoporum institutio, e rumque supra Presbyteros potestas latissime ostenditur.

6) Concit. Trident. sess. 23 eap. 4 de Sacrament. Oraein. n. perlectis distin. 23. Dicam alio loco, que madmodum interdum Sedes Apostolica quaedam eorum, quae Episcopi propria esse monui, etiam Sacerdoti permittat .

f. XIV. Ad potestatem jurisdictionis, quam Episcopus adipiscitur post electionis confirmatio. nem IJ, refertur imperium, quod ipse habet in

clericos, atque Iaicos dioecesis suae, in illos In universum, in hos vero quantum attinet ad res SDCras, atque divinas. Quod imperium Episcopi internum respicit, & externum forum. Pertinet ad internum forum potestas ligandi, & solvendi in s

137쪽

cramento poenitentiae, tollendi irregularitates, ct suspensiones , quae ex Occulto Crimine procediant,

exCepto homicidio voluntario ca), servandi sibi jusdandae veniae in quibusdam criminibus 3 .

Σ) Conc. Trident. sess. 24 eap. 6 de reformae. 3ὶ Concib Trident. sess. I 4 ean. D Argumentumhce, quod pertinet ad reservationes, quae in quibusdam casibus tum a Summo Pontifice , tum ab Episcopis suo jure fiunt, Ulide, accurateque persequitur Christia pulus in anonymo libro nuper Romae edito, cui titulus, , DeIIa nullita delle assolutami ne' easi risereati ali Autore delia lettera sta ala in Milano per la validita delle mede sime assoluetioni ia

g. XU. Spectat ad externum forum potestas legislativa, judicialis, ct criminalis . Itaque Episcopus leges condit pro bono regimine suae dioece- Seos, vocat ad Synodum dioecesanos, beneficia Coufert, nisi quae Apostolicae sedi sint reservata, Dinva instituit, ct interdum antiqua in unum Conjungit cist, Ecclesias visitat, animadvertit in crimina Clericorum, eosque gradu movet, tribunal habet, in quo judicat causas ecelesiasticas, & mixtas a , atque etiam civiles, in quibus clericus rei partes sustinet 3 , poenas indicit adversus eos, qui sunt poena digni, publicos paenitentes a Cet ab Ecclesia, eosque restituit ψ .

. f. XVI. Ad legem dioezesanam pertinet jus exigendi synodaticum , sive cathedraticum, hoc

138쪽

est tributum in honorem cathedrae Episcopalis praestandum, item jus exigendi procurationem, qua tam funeralium, quartam decimationum, & cetera, de quibus suis locis disputabimus.

g. XVII. Episcopi jurisdictio sertur in totam

dioecesim; sed quidam tamen beneficio Sedis Amastolicae ab ea sunt exempti, quo privilegio potissimum fruuntur Regulares. Verum etiam in Ioea,& personas exemptas suam interdum Episcopus jurisdictionem exercet tamquam Apostolieae Sedis Delegatus. Nam ejus jurisdictioni subsunt exempti in iis, quae contra haereticos sunt instituta ci); ipse confert apostolica auctoritate beneficia, quae a Praelatis Regularibus idoneo tempora Collata non sunt ca) ; animadvertit in Parochos exemptos, qui debitis diebus divinum verbum populo nunciare neglexerint; atque in omnes, qui haereses praedis caverint 3 ; itemque in Regulares, qui ab se non impetrata facultate consessiones saecularium, aut ab se non approbati Monialium consessiones excipiunt 4 ; quique praedicant in Ecclesiis suorum ordinum vel non petita ab se benedictione, vel se contradicente, vel sine sua venia in alienis ecclesiis s)i 2 qui graviter delinquunt in administratione cujuslibet Sacramenti 6 .

1 Gregorius XV. Constit. Inserutabili so g. 6

pag. 2 tom. y pari s Eullar. ed. cit. . '' 6) Gregorius XU. est. Constit. Inscrutabili f. q.

XVIII. Similiter visitat, & cum delique rint, Punit, & corrigit Regulares extra claustra

139쪽

gulares, ac palam eXtra Claustra delinquunt cum ceterorum scandalo, & essensione , rogatu Episcopi, atque intra tempus ab eo definitum a Praeposito suo meritis plectendi sunt poenis , atque eo-Tum e quae gesta sunt, Certior est faciendus Episcopus , Cui secus integrum erit in criminosos animadvertere a . Rursus in censuris, & interdictis Episcopi jussu evulgandis, atque servandis, diebus festis, eorumque ritibus custodiendis, & in ceteris ejusdem generis Regulares omnes, quamquam

exempti, Episcopo obnoxii sunt 3b.

I Conc. Trident. sess. 6 cap. 3 de reform. Benedictus XIV. Constit. Pontisi. 7 33 t. χ ejus Bullarii edit. eit. 1 in Vide Constitutionem Suscepti muneris II 8. Clementis VIII. eom. ς pari. 2 y. 93 Bullarii, ubi etiam arcentur fraudes, quae fieri possunt adversus Episcopum loci, in quo Regularis deliquit, cum eum Praepositus mittit in monasterium extra dioecesim, ne ipsum punire

cogatur.

f. XIX. Sed & alia sunt capita delegatae jurisdictionis , quam Episcopus in exemptos habet. Nimirum inquirit in obreptionem, & subreptionem gratiae, per quam aliquis liberatus est a poena, quae ab se inflicta fuerat ci), ct visitat capitula

EXempta, nullo etiam ex Canonicis ad consilium adscito, quos sibi adjungere extra visitationem in causis exemptorum capitulorum debet ca . Denique omnes ecclesiae saeculares , quae in dioecesi Sunt, etiam eXemptae, monasteria quoque Commendata , Abbatiae , Prioratus Praepositurae 3 , hospitalia , collegia, ct sodalitia etiam Iaicorum ab Episcopo tamquam Apostolicae sedis delegato via

140쪽

sitantur, exceptis illis, quae sub immediata Regum protectione sunt 4 .

i) Conc. Trid. sess. I 3 cap. de reform. 2ὶ Conc. Gid. sess.. 6 c. r sess. 2s cap. 6 de reformat. Vide Benedictum XIV. De Synod. duce. lib. II cap. 9 Num. s. 3) Conc. rad. sess. 7 cap. 8 es' sess. 2I cap. 8.de reformari, ubi etiam observandum discrimen inter m nasteria, in quibus viget, aut non viget regularis observantia . Conc. Trid. sessc 22 cap. 8 de reformat.

De Presbyteris, Diaconis, Subdiaconis, de reliquis Ordinibus.

XX. Sacerdotis ossicium , & po

testas.

XXI. Unde sacerdotis, & Presbyteri nomen ductum sit 3 lL & xxIII. Potestas ordinis,& ii irisdictionis. XXIV. Ministri maiores, & mi

nores .

XXV. ad XXVII. Diaconi, eo. rumque institutio, dc ossicia. XxUIII. subdiac ni .

rum institutio. XXX. Aeolyihi XXXI. Exorcistae δXXXII. Lectores XXXIII. Ostiarii. XXXIV. Clerici, qui solam habent tonsuram XXXV. de XXXVI. Diserimen ininter majores, & minores ordi

nes .

xxxv II. Clerici minores, etiam coniugati quando gaudeant sori privilegio E

g. XX. Ab Episcopis ad Sacerdotes pergimus universum

deinde ministrorum ordinem explicaturi. Nobilissimum est ossicium, & nobilissima potestas Sacer dotum novae legis, qui Deo non vitulos, aut hir-Cos immolant, sed lege a Christo lata ipsum Dominicum corpus, ct sanguinem Consecrant, atque offerunt in Missae sacrificio.

SEARCH

MENU NAVIGATION