Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

i' Vide Bene IIctum XIV. de Sinnod. dioeeen lib. x

De Capitulis Canonicorum. '

LV. Collegia Canonicorim LVI. Unde ortum Canonicorum

nomena

gulares

Lv1M. Castula vel cathedralia, vel collegiata. LIX. Canonicorum ossicium . LX. Dignitas in capitulis inegr. LXI. Potestas Capituli cathedralis Sede vacante . LXII. & LXIII. Vicarius Capi-- tularis . A quibus, de intra quod tempus eius electro facienda sit λLXIV. Quis etigi debeat, & quam iitrisdictionem habet LXV. Capitulum , ejusUe Vica . xi us nihil Sede vacanta inno. vare potest, & nihil aeere, quod sit ordinis Episcopalis . LXvI. Quae beneficia conferri possint , quae contra non possint, de quibus recte dentur literae dimissoriae.

f. LV.

Fcclesiasticam Dignitatem hodie etiam inesse constat in collegiis Canonicorum tum Cathedralium , tum Collegiatarum Ecclesiatum. Cathedrale tem plum dicitur, in quo Episcopus suam habet Cathedram , & quod princeps est ceterorum, quae in civitate, aut in dioecesi sunt. Cetera templa, quae post cathedrale icollegium habent canonicorum,

Iegiata appelIantur . . .

232쪽

aas f. LVI. Omnibus olim clericis commune fuit

Canonicorum nomen , quia scilicet adscripti erant canoni, seu matricula Ecclesiae, Cujus sumptu alebantur IJ. Μediis autem saeculis Canonici dicti sunt clerici, qui communem, 2 secundum propriam regulam vitam traducebant . Hoz sensu Crodogan gus Metensis Episcopus primus, ut videtur, aetate Pippini Regis Canonicos instituit, clericos videlicet, quos, nullis emissis votis, in unam societatem

coegit, quibusque regulam dedit 6. Quod vitae

institutum omnes pene Ecclesiae accesterunt; SP nocus vero Aquisgranensis regulam edidit plenio. rem, quae ad canonicae vitae institutionem pertinebat . t Canonis nomine hoc sensu utitur Conc. Nicaminean. I9 rem. 2 col. AI coIle L Labbai, & Antiochenum can. I col. s8s tom. 2. Quod idem est atque illud, quod Canon Apostolorum I aput Cotelerium M. Apostol.

tom. I p. 4 4 ed. Amstela mi I7.2 καταλογη cataIogum, Concilium Agatense can. 2 ejusd. Colle r. r. 3' col. sa I, Augustinus Sem. 3s6 num. I col. I 39o tom. s. edit. Venet. an. I 3I tabulam clericorum appellant . Quare cum omniur clericinum nomina in canone, sive matricula o Ecclesia descripta, Canonici dicebantur, &hine Ciryllus , erosolymitanus pras cathec. num. p. e

ricorum prasentiam , Concilium Laodicenum can. Is t. Icol. is 3 colle L Labbai κα-nto vocat elericos eantores, & generatim in Concilio Nicaeno ean. 16eol. o, & Anticelieno can. 2 col. y88 Ioc. citi per πιυς πτωκανονι EccleSiar clerici significantur. α) Primus Crodogangus certam videtur dedisse r gulam clericis communem vitam traducentibus, quae quidem regula extat apud Hessienium Cod. Regular. rem. 2pag. 96 ed. August. Vindelic. I7y9. Verum ante ejus aetatem jam ipsa communis vita clericorum obtinebat.

Nam initium habuit in Oriente, ubi eam viguisse testatur S. Basilius epist. απι tom. 3 opp. pag. 3Io ed. Mauri

233쪽

Paris. I 3o; & foetomenus lib. 6 cap. 2I pag. 264 ed. Valesii Cantabrig. I71o. Ex Oriente in Occidentem opera S. Eusebii Vercellensi, cam ipse ab Athanasio ex Oriente rediit, illam migrasse tradit Ambrosius epist. 63

num. 66 tom. 3 col. II 28 edit. Mauris. Venet. Irsi.

Eam vero sequuti sunt Ambrosius, Martinus Turonensis , Paulinus Nolanus, ac praesertim Augustinus, cujus exemplum , uti narrat Possiditu in ejus vit. cap. s col. 26otom. Io opp. Augustini ed. Maurin. Venet. I73o, CO plures Ecclesiae Sequutae Sunt. Certum porro est, Augustinum unu ciuia Suis clericis ccmmunem egisse vitam,

sed iis non alia fuisse videtur regula, quam Evangelium. Consule Thomassi rum Vet. Er noti. Eccles. discipi. par. Ilib. 3 cap. 3, Holste aium loc. est. addit. 7 pag. 93 , Mabillonium Annia. Benedic . tom. 2 lib. Σ3 num. 3I pag. 17o ed. Luca I 39, & Cl. Card. Garampium, Diss.s in Vis. E. Clara Ariminensis.

f. LVII. Ita nati, & brevi propagati canoni

ci , qui sub certa regula communem vitam traducebant. Sed cum Hez regula, atque hae Communis vita consequentibus annis pene ubique desiisset, eam instaurare Conati sunt viri insignes pie

tate, & doctrina I9, qui monasticis etiam votis

suos canonicos obstringi voluerunt: qua in re novi ab antiquis canonicis disserebant, quibus suo se patrimonio non abdicare licebat. Cum vero non omnes clerigi communem illa ii , ac pene monastiacam amplecterentur vitam, hinc aditus patefactus est Canonicis, qui saeculares appellantur. Nam Regulares sunt, qui sub Praeposito communem vitam, & votis adstrictam agunt, saeculares vero, qui Seorsim vivunt , ac perpetuis ecclesiasti eis praebendis donati, suaque bona retinentes Ser Uant canonicum institutum, quatenus patitur vita singularis . i Quod in Italia praestit runt Petrus Damiam , in Gallia Ivo Carnotensia , in Λnslia Ecbextus Ebinacensis,

234쪽

atque alii, qui canonicum InstItutum m asilais etiam votis obligarunt. Atque hi quidem Canonici sub Augustini

regula inclaruerunt, quod scilicet ejum Clerum pari rerum suarum abdicatione aemulabautur ι quoniam Augustinum nullam specialem Suis clericis regulam dedisse constat. Confer Thomassinum loci est. cap. 7 π seq. , ac Muratorium Dissertationi sopra Ie antichita Italiaue diss.61 tom. 3 par. 2 p g. 2O ed. Roma I7ys, atque eruditas Cajetani Cenni in hanc dissertationem notas, ubi late agitur de Canonicorum origine, & instituto.

f. LVIII. Sensim autem canonici saeculares in omnibus cathedralibus, atque in pluribus etiam inferioribus Ecclesiis loeum habere Coeperunt ἰ eo rumque Coetus Capitula appellantur; quae vel ca- 'thedralia, vel collegiata dicuntur, cum nimirum cathedrali, aut aliis inserioribus Ecclesiis inserviunt. g. LIX. Praecipue canonicorum Partes sunt alistari, ac divino cultui inservire, & in Ecclesia alia ternis choris divinum ossicium canere, quod, ut

inquit Synodus Tridentina I , sacere per se ipsos

debent, non per substitutos. Cui muneri ut satisfaciant, debent canonici in suis Ecclesiis immorari; sed tamien iis quoque anno datur spatium trium mensium, quo abesse possunt ab Ecclesiis suis a). Ultra tres menses abesse nequeunt, nisi qua justa Causa eos proeul esse cogat, veluti si absint curaturi res Ecclesiae, aut Episcopi 3b, aut daturi operam in aliquo probato gymnasio sacrae Theolologiae , sacrisve Canonibus 4 . Ex justis causis absentes p bendae 5b fructus percipiunt, non item quotidianas distributiones, quae tantum in Choro praesentibus accrescunt 6 .

λὶ Conc. Trident. Sess. 14 eap. I 2 de Reformat. SatiS autem non est, quod canonici choro intersint, Sed Ctiam debent elata voce ossicium canere,. Benedictus XIV,

235쪽

in Constit. Io I g. 24 pag. 226 tom. I ejus Pullariser Constit. praclara decora. g. 6 in supplem. n. toms

nequeunt canonici, qui alternis tantum hebdomadibus choro intersunt. Vide Glaaldum Exposit. IAr. Pont . par. r. tom. 3 pag. IOI3.

3 p. 7 Cr I s de Cieris. non resid. Quod tamen

antra duos tantum Canonicos cohibendum esse constat excit. cap. I s, & ex Constit. exponi nobis 286. Ulbani VIII p g. I 9 tom. 6 par. I Bullar. ) Cap. 12 de cieris. non resid. , eap. ula. de Magistris, Concit. Trident. Sess. s cap. I de Reformis In cap. 12 de Heben. nullum definitur tempus, quo canonici abesse possunt ab Ecclesiis suis in aliquo probato gymnasio, ut dent operam sacrae Theologiae, Sacrisve canonibus , verum in cap. y de Magistris Spatium quinque annorum ejus rei gratia Conceditur. Illud monendum est, quod cum integri canonicatus fructus distributionibus constat , vel tertiam earum Partem non attingunt, tunc absentes, sive ut doceant, Sive ut addiscant sacram Theo- Iogiam , sacrosve Canones, duas tertias Consequuntur partes Confectas ex fructibus praebendae, atque ex distributionibus , reliqua vero textia pars praesentibus accrescit.' s) Vestimenta, alimenta, & cetera, quae militibus 'abebantur, praebenda neutro genere ut est a Cujacio animadversum obser Dat. lib. 2 cap. 23 opp. rom. 3 col. 37edit. Venet. I sS appellata sunt Lib. I9 1s de testib. Eadem voce apud Ecclesiasticos illa redituum pars designata, quae datur Canonicis, ut ex ea Percipiant, quae sunt ad vitam traducendam neCessaria. 6 Cap. tin. de cieris. non resid. in 6 Excipiunt tamen illi, quos tormitas, seu justa, . rationabilis corporis necessitas, aut idens Ecclesia utilitas excusaret , qui abs res etiam quotidianas distributiones accipiunt . Sed de his agam copiose Libro II. f. LX. Honorantur autem Canonici Supra minteros Clericos, maxime si sint canonici cathedralis

templi, qui praecipua quaedam habent supra Cau nicos collegistarum. Singuli Canoniti Dignitatem non habent, quamquam ad eam Proxime accedaut

236쪽

sed Dignitas est penes Corpus universum. i) Consule Benedictum XIV. Constit. Quamv:s 216 pag. I to n. I ejus Bullaris edit. indic.

g. LXI. Potestas, & jurisdictio Capituli Ec

clesiae Cathedralis sese in primis exserit, vacua Sede Epis opali; nam tunc ad ipsum Omnis trans

fertur Episcopi jurisdictio t) . Quod non alieno

mandato, aut delegatione essicitur, sed potius nativo quodam, & p prio jure, quod mortuo Episcopo in Presbyterio reviviscit u). Ergo omnis ad Capitulum venit ordinaria Episcopi jurisdictio;

atque ejus est judicara, condemnare, poenas imponere , Cetera demum agere , quae ordinariae j tisdictionis sunt. i) Cap. II π I4 de majoris. π ob ἀὼπ. Σὶ Episcopali Sede vaeante sinquit Card. de Luca

ad Concit. Trident. disc. 31 num. I ) de jure Episcoplis jurisdictio, atque Ecclesia administratio devolus Arad Capitulum, non quidem ex aliquo privilegio , vel delegatione , sed ex ratione juris non decrescendi; quia Ecclesia cathedralis usormatur eoujunctim ab Episcopo, or Capitulo.

f. LXII. Quam potestatem Capitulum e Xercet per Vicarium Capitularem, quem intra octo dies post obitum Episcopi eligere debet, ne Pl Vribus commissa negocia segnius, ct dissicilius expediantur. Elapso hoc tempore, jus eligendi transfertur ad Metropolitani, & si Ecclesia ipsa metropinlitana fuerit, vel exempta, tunc antiquior Episc Pus ex suffraganeis tu metropolitana, & propisquior

iscopus in exempta Vicacium constituit i .

237쪽

6. LXIII. Tum ubi Ecclesiam suffraganearucarentem Capitulo una Cum metropolitana vacare contigerit, electio Vicarii suffraganei non ad antiis quiorem suffraganeum, Sed ad capitulum metropo litanum pertinebit I . Quod si omnes vicarium eligere neglexerint, eum Constituit Romanus Pon tifex, aut Sacra Congregatio Episcoporum, & R gularium, ejusque facultates minio angustioribus continentur finibus, modo amplioribus explicantur. Quinimo cum Episcopo datus est ab Apostolicae Sede Uicaritis, is, etiam illo mortuo, ossicium retinet, neque tunc ob reverentiam Supremae Sedidebitam locus est Vicarii Capitularis electioni ca). 13 Consule Benedictum XIV. de Synod. diaeres L 2

g. LXIV. Eligendias est Vicarius Capitularis

ex canonicis, si quis inter eos Doctores, Licentiati, Iurisque consulti reperiuntur I . Recte etiam eligitur postremus desuncti Episcopi Vicarius, vel EXtraneus , Cum nemo est ex Canonicis, qui ad hoc munus gerendum aptus, ct idoneus habeatur. Rite constitutus ex ossicio dimoveri non potest, nisi justa, & Sata Congregationi Episcoporum, ac Regularium probata causa sit a ; totamque accipit 3urisdictionem, cujus nullam omnino partem sibi Capitulum reservare potest o .

238쪽

Sess. 24 eap. Is de Reform. , eligi debet, qui saltem in jure canonico sit Doctor, vel Licentiatus, vel alias, quantum fieri poterit, idoneus. Cum autem aliquis inter Canonicos aptus, & idoneus est ad Vicarii officium exercendum , hunc , non extraeneum, eligendum eSSe, respondit Sac. Congregatio Concilii, uti testatur Gaudentius

1ὶ Confer Benedictum XIV. de Synod. Diaeces. lib.2

cap. 9 num. q.

3) Fuit olim multorum opinio, quod liceret Capitulo arctare, &costringere Vicarii iurisdictionem, ejusque partem sibi reservare ; sed nunC Communis omnium Sententia est, quam etiam probat Benedictus XIV. de Synod. Diaeees. lib. 4 cap. 8 num. Io, & Giresdus Exposit. Iur. Pont e. par. a rom. 3 pag. 962, id fieri non posse. Quin etiam multi sentiunt, Vicarium Capitularem propter affixam suo ossicio potestatem ea quoque recte CXPedire , pro quibus Vicarius generalis Episcopi speciali mandato opus habet . Nide Benedictum XIV. loe. cit. lib. Σcap. 9 num. q.

f. LXV. Multa tamen sunt, qine, dum V, Cua est Ecclesia, Capitulum, ejusque Uicarius non sanit, vel quod non habet potestatem, vel quod ei sacri Canones modum Constituerunt. Non Taeit, quae sunt ordinis Episcopalis, quamquam ad ea gerenda recte exteros Episcopos advocet; nee porro sacit, qlice ex delegatione, aut bene fi io Summi Pontificis uni Episcopo concessa sunt' I). Nihil quoque Capitulum, sede vacante, potest in D

Vare; ac de juribus Episcopalibus diminuere ca);

quod proprium est omnium, qui rem gubernant, quae ad interregnum venit, ut nihil innovent, &nihil de juribus detrahant. Itaque, sede vacante, Capitulum conjungere, aut dividere beneficia, atque aliquid alienare prohibetur.

i) Ad cetera, quae Capitulum, eiusque VicariuS, Fede vacaate, facere non potest, referendae sunt etiam I

239쪽

dulgentiae, quae ab ipsIs concedἱ nequeunt, quamquam

earum Concedendarum potestas non ad ordinem, sed ad iurisdictionem pertineat. Sane Episcopus quadraginta di rum Indalgentias tribuere potest, capitulum vero, ej v Vicarius non potest . Tres hujus rei causas assere Benedictus XIV. de Synod. Disoces. lib. 2 cap. 9 num. γ prima, quod facultas concedendi Indes gentias non ita necessaria eSt pro regimine Dioeceseos , ut aliquid inde oriatur detrimenti, at ea careat qui ad tempus dioecesim administrat ; altera, quod haec facultas extraordinariae cuiusdam iurisdictionis est, quae tantum pertinet ad dignitatem Episcopalem; postrema, quod universus Indulgentiarum thesaurus penes Summum Pontificem efff, a quo illius juris pars in solos Episcopos conferri potuit, non autem in illos, qui veri non sunt Ecclesiarum spon-Si , verique pastores, sed qui tantum ad tempus dia cesim administrant. 1 Vide Titulum Ne sed. Vacant. aliq. innovet.

f. LXVI. Ad beneficia quod attinet, Capitu

lum, sede vacante, oblatum a Patrono clericum

recte instituit ci), & recte etiam confert beneficia; quae conjunctim cum Episcopo conserre deberet a , non item benesizia, quorum libera collatio ad solum Episcopum pertinet 39. Denique literas dimissorias primo anno vacantis Ecclesiae Capitulum 4 recte concedit iis, quos beneficium

vel acceptum, vel accipiendum ordines suscipere cogit, non item reliquis, post annum vero omnibus indiscriminatim . a) Cop. I de Instit. in 6.

4ὶ Haud tamen capitulum per se ipsum concedit literas dimissorias , sed per Uicarium capitularem, ad quem tota, uti diximus , capituli jurisdictio desertur . vide Giraldum Expos. Iur. Pontific. par. 2 t. 3 p. 962.

240쪽

De Dignitatibus , Personat ibin, metis.

LXvII. & LXVIII. Quia D:- LXXI. ast LXXlIL Archidiacon gnitas , quid Personatus, quid munus, & potestas.. Ussicium sit 3 LXX v. & LXXV. Munus, re LXIX. Canonicus Theologus . potestas Archipresbyteri. LXX. Canonicus Poenitentiariuς

f. LXVII.

Sunt e Canonicis , qui Dignitate , Personati . Ossicio a ceteris distinguuntur. Hujusmodi sunt Archidiaconus, Archipresbyter, Primicerius, De- Canus , Praepositus, Thesaurarius, asiique, qui non

solum habent canonicatum, sed etiam quae ceteris Canonicis Communia non sunt, aut Certum munuS,

aut honoris praerogativam, aut cum honore juriS- dictionem ; & ossicia , Personatus , Dignitates as pellantur. Non idem est in omnibus Ecclesiis Cathedralibus, ct Collegiatis eorum numerus, & ramtio ; ac longum esset de omnibus singillatim dicere. f. LXVIII tum in his rebus conficit usus, - & consuetudo Ecclesiarum. Quare videndum est, quid cuique in singulis datum sit muneris, quid honoris, quid iurisdictionis, ct unusquisque, quae sibi sunt Commissae, partes implere debet. In Italia primam Dignitatem plerumque obtinent Archidiaconi, in Hispania, & Lusitania Decani, in Gemmania Praepositi m . Nos de duobus nominatim agemus ossiciis, quae omnes habent Ecclesiae Cainthedrales, ac de duabus dignitatibus, quibus Summmam post Episcopum auctoritatem Decretales a tribuunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION