Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

tinuerit ca ; nisi aliunde viri peritia manifesto Constet 3 .

1 VId. Barbos. de Iur. eecies. lib. I cap. I s, 'seq. Σ) Plura eta de re sunt decreta Sac. Congregationis Episcoporum & Regularium apud Pellegesn. par. I eap. I

3 Concit. Trident. sess. 24 eap. 26 de Reform. , ubi cautum est, ut Vicalius tam Episcopi, quam Capituli saltem in jure Canonico sit Doctor , vel licentiatus, vel alias , quantum fieri poterit, idoneus . vide Card. de Luca disc. 3I ad Concit. Trident. , ubi decretum laudatur Sac. Congregationis Episcoporum, & Regularium.

f. LXXXV. A Vicario generali ad Episco

pum provocare non licet, cum utriusque tribunal unum, idemque sit. Expirat autem Vicarii jurisdictio , vel si ipse eo munere sese abdicet, vel Si ab Episcopo removeatur, vel si ipsa Episcopi jurisdictio aut obitu, aut poena , aut alio quovis mineo extinguatur. f. LXXXΙΙΙ. Solent Episcopi foraneos etiam habere Vicarios in oppidis dioecesis suae, qui mandata ab Episcopo potestate Duuntur, quae lozo Circumscribitur , ct plerumque pertinet ad res PeCuliares. Hi propter locorum distantiam tribunal ha hent ab Episcopo discretum, & scparatum; ideoque ab iis ad Episcopum recte provocatur. Eo munere fungebantur oli in Chorepiscopi IJ, Ax-chidiaconi ca), Archipresbyteri, ct Decani rura-Ies 3 ; sed translata Archidiaconi potestate ad Vicarium generalem, instituti videntur Vicarii sinranei, quos memorat Innocentius IV in Concilio

Lugdunensi 4b , ct Clemens V in Viennensi 5 .

252쪽

i) Uide Iuvenin. de sacramen. dissert. 9 quast. 2 ies. q. Σ) Sigebereus in Chronico de Damam II, qui PontIscatum tenuit saeculo XI, scribens: Damasus, inquit, Papa de re υit, qui dicunttir morepiscopi, idest villarism, . regionum Episcopi. Concilium Londinense ann. I 237can. 2 tom. I s col. IAo I collect. Labbai decrevit, ut Arischidiaconi in suorum Decanatuum conventibus sacerdotes maxime in his studeant erudire, docentes eos, qualiter circa baptismum , paenitentiam , eucharistiam, crmatrimonium debeant se habere . Vid. Thomassinum par. I lib. 2 cap. 7 num. I S 2 tom. I pag. I 3Ο ed. cit.

3) Innocentius III. in eap. 7 de ris Archidiaci

memorat Der nos rurales vices gerentes vel Episcopi, vel .Archidiaconi urbani, vel utriusque, quos Vel alteruter, vel uterque suo lubitu constitueret , atque amoVeret . Emanuel Gon2sez in notis ad hunc locum verbo rurales interpretatur, eos esse Archipresbyteros.

g. LXXXIV. Sunt & Uicarii, qui vel per

petuo, vel ad tempus constituti animarum curam administrant, quae habitu, uti vocant, penes alios est propter ecclesiam parochialem, quae ipsorum ecclesiis, monasteriis, Collegiis, locisque piis conjuncta est I . His certa fructuum portio ex ipsius Ecclesiae reditibus detrahenda Episcopi arbitrio tribuitur ca). Saepe etiam Episcopus, cum simili fructuum portione, Constituit Uicarios vel ad tempus, vel perpetuo, qui Parochi absentis, impediti, e imperiti ve vices gerant 3 . Vicarii perpetui propriam interdum habent Ecclesiam quae sitialis dicitur, respectu habito ad matrem Ecclesiam, quae est titulus Parochi, cui subjiciuntur.

ctus XIV. de unia. dioeces. lib. I 2 cap. I num. 2 Constitui solent vicarii temporarii, ad nutum amotabiles, qui animarum curam exerceant in parochiis, quae iisdem

253쪽

capitulis, sIve monasterils unitae sunt, a quibus tamen secundum jus commune etiam Sine cauSa removeri Possunt, modo procul sit dolus, & omnis odii causa. 1 Concit. Trideatinum Sess. 7 cap. 7 de Reformae... Albitrium hoc Episcopi aictavit S. Pius V. in Constit. Ad exequendum 68 pag. o I tom. par. 2 Bullarii, sed illuci postea pro ratione locorum, & temporum restituit Benedictus XIV. Constitui. Cum semper Io3. g. Iopag. 224 tom. I ejus Bullaria ed. Roma I7s . 3ὶ Conc. Tridentinam Sess. ai cap. 6 π Sess. 2seap. 16 de Reform.

f. LXXXV. Nec praetereundi Plearii nati, quorum potestas non ab arbitrio pendet Episcopi, sed a lege , quae illorum beneficiis illam perpetuo conjunxit. Archipresbyter, & Archidiaconus sunt Vicarii nati Episcoporum, & Vicarios

perpetuos, quorum nunC sacta mentio est, vicarios natos Parochorum possumus appellare

f. LXXXVL Sunt denique Vitarii Apostolici, quos Constituit Sedes Apostolica I) , si v

cum metus est, ne diutius Ecclesia pastore Cain

reat, sive cum turbas, & dissidia fore prospicitur in Vicarii capitularis electione , vel cum Episcopus senio, aut alia de Causa suum recte munus gerere non potest, Vel demum cum Episcopus a, ad ininistratione suspenditur, aut etiam removetur. Eliguntur autem hi vicarii interdum cum chara

ctere Episcopali, atque hi creantur Episcopi in partibus infidelium, inter im sine hoc Charaetere;

eorum vero potestas noscenda est ex literis Apostolicis, quibus suum ossicium acceperunt.

i) Sixtus V. in Constit. II et tom. 4 par. 6 p. 399Bώllar. Sacrae Congregationi Episcoporum, & Regularium facultatem dedit eligendi Vicarios Apostolicos, quand

cos Ecclesiarum necessitas postularet. Di iij so by Corale

254쪽

De Furochis, se reliquo Gero.

LXXXuII. ad LXXXIX. Paro clarum institutio. LXXXX. Parochorum Mela. Mi sa pro populo.

xxx I. Divini verbi praeditatio.

LXXXXII. Sacramentorum admiae minittratio . in xl II. Ossicium reliquorum clericorum.

Inter eos, qui Episcopo opem serunt in procu

ratione dioeceseos nobile in primis est ossicium Parochorum , qui semel ab Episcopo constituti jure proprio concrediti sibi populi curam exercent I . Per tria fere priora Ecclesiae saecula nulla in Ecclesiasticis monumentis eorum mentio est a . Una in principe dicereseos Civitate erat Ecelesia , ad quam Christiani omnes non modo Urbis, sed etiam vicinorum oppidorum die solis, hoe est Dominico confluebant; ct praesentibus quidem distribuebatur Eucharistia, ad absentes per Diaconos mittebatur 3 . Huic Ecclesiae, quae cathedralis erat, ipse praeerat Episcopus, qui suum habebat Senatum, & Presbyterium 4 , hoc est illi addictos Presbyteros γ quorum erat Episcopo dare operam in Ecclesiae regimine, & administratione.

1) Ρamelios a Christo ipso fuisse institutos, ut una cum Episcopis, subjecia tamen ipsis potestate, Ecclesiam regerent, quorumdam opinio est; α id quidem demo strari vellet libis, qui ex Gallico in Italicum sermonem conversus Florentiae prodiit ann. I 783 cum titulo: Γ isti xione divina Ee parrochi, e loro diristo at governo generale della Gieia . Eadem est sententia Petri Tam-

255쪽

burini in libro, cuius titulus: Vera Mea deIla s. Sede is Verum quam falsa haec opinio sit, satis ostendit ipsa Par chorum origo, quae certe III. saeculo antiquior non est. In o in Civitatibus ante annum Christi millesimum nul-lcs suisse Parochos, ostendit Marius Lupus Bergomensis De Parochiis ante annum Christi millesimum . Certe antiqvicti aetate nulli erant huiusmodi Presbyteri, qui proprium haberent ossicium regendi populum, sed Episcopus unum, aut alterum eligebat Sacerdotem, cui modo unam, modo alteram populi partem committebat, & cui adimebat ossicium eodem arbitrio, quo dederat .. Nemocnim, uti nunc Parochi sunt, certo erat addictus populo, quem perpetuo regeret jure incii sui; dabat Episcopus subditos cuivis Presistero, dabat quamdiu, & quos vellet, neque ulla erat injurii Presbytero, a quo Episcopus r petcbat subditos suos, quos vel ipse Perbse regeret , vel alteri Presbytero regendos committeret . Lapsu temporum maluerunt Episcopi parochos eligere , hoc est Presbyteris qui sdam certam populi seriem perpetuo regendam com mittere ; atque ita Par chorum potestas ab Episcopali ordine, tamquam a sente procedens instituta est; sed ita tamen Instituta, ut hujusmodi Presisteri in rebus omnibus Eli Episcopo penderent, ae nihil afle ni sine mente, aut con potentia Episcopi, ut inquit Concilium Laodicenum,ean. s 7 apud Lata uum tom. I eoneil. col. I FI9 ed. Venet. x& Toletanum I ean. 2o col. I 74 tom. 2. Nam ConStans est Patrum regula, Presbytςros, n rebus omnibus Episcopo noxi . esse oportere, neque eorum, quae ad Ecclesia pertinent, quidquam sine Episcopo ab iIlis esse faciendum. Necessariuis itaque est, inquit S. Ignatius Martyr v. ad Trallian. num. 2 apud Cotelerium ra. Apostu. tom. M . pag. 22 ed. Antuem. I 698. Quemadmodum facitis, ut

sine Episcopo nihil agatis , π ad Philadelph n. 7 pag. 32.

Testes autem mihi estis, in quo vinctus sum, quod a carne humana non cognoυerim, sed Spiritus an nunciavit dicens itar ine Episcopo nihil facite, o ad Smrmnum. 8 pag. 3 7. Sine Episcopo nemo quidquam faciat eorum, qua ad Ecclesiam spectant . Rarn Eucharistia habeatur illa, qua sub spiscopo fueris, vel eui ipse commiserit . Non licet sine Episcopa neque baptizare, neque agapem celebrare; sed quodcumque ille probaverit , hoc Or Deo est beneplacitum, ut tutum ratumquasit quodcumque agitur . Idem docent Tertullianus de Butiam. cap. 17 pag. 23O ed. Vcnet. I74li S. Curiana

256쪽

D. 27 lapsis. col. 9s ed. Reu. I7s 8, S. Hieronymus Dω. advers. Luciferian. num. 9 tom. O col. I 8 I edit. Vallarsii Verona , S. Coelestinus I. Ep. 27 ad Episc.Galliar, cap. I apud Coustantium col. II 86, demam cancti Patres. Conser etiam Canonem Apostolorum o apud Cotelerium loc. cit. pag. 4 3, Concilium Gangrense can. 6 apud Lab-barum tom. 2 Concit. col. 22 ed. Venet. , Antiocheam ean. 2 ibid. col. 6o3. Qui divinitus Parochos institutos putant, eorum Originem repetunt a 72 diScipulis, quos Christum Sacerdotes fecisse arbitrantur. Verum si discipuli missi quidem sunt in omnem locum , & Civitatem , quo Christus erat venturus, ad animos ejus adventui prae- Parandos, sed neque erant sacerdotali charactere insigniti, neque ipsis erat tributa potestas regendi populos, neqae electi ad sacramenta administranda, cum PotrataS Clavium nonnisi in Petrum, & Apostolos a Christo collata fuerit. Itaque procul aberant Discipuli ab iis, quae proprie Pa- Iochum constituunt . Sane ex septuaginta duobus disci pulis septcm viri electi sunt, quos Apostoli manuum impositione Diaconos ordinarunt A. . Apostolor. cap. 6. Quomodo igitur iidem a Christo sacerdotes creati esse poterant ξ S. Epiphanius Hares. 2o num. 4 lib. I tom. I pag. so ed. Colonιε I68a id rectissime animadvertit inquiens: praeter hos Apostolos et alios ad eamdem functionem allegat, e quibus sepim illi fuere , qui ad viduarum obsequium delecti sunt , Stephanus, Philippus , qui quidem Philippus ad Christi fidem conve tit Samaritanos, diuque post Christi Ascensionem ad coelum. Diaconus erat . Dionysius Petavius de Eeclesiasnhierarch. lib. 3 cap. 16 num. 2 tom. 6 Theolog. dogmat. pag. III ed. Venet. I7s7 loquitur de missione, quam Septuaginta duo Discipuli a Christo acceperunt , nullam autem in hac missione ordinis, aut jurisdictionis patestatem agnoscit. Prior ista missio, inquit, nullam aliam quam praedicanda poenitentia, ac tam doctrina, quam

miraculis preparandi ad Christi fidem populi facultatem illis indidit; non regendi, gubernandive jus ullum,

ut potestatem sive ordinis, quam sub coenam altimam contulisse creditκr, sive jurisdictionis , quam ρost resur rectionem suam reipsa , γ' tit loquuntur, actu tradidit. Petrus Paludanus de Caus. immediat. Eccles. potest.

latissime ostendit, a discipulos haud suisse Sacerdotes a Christo constitutos, idque ex eo praesertim conficit squod illi ab Apostolis Diaconi ordinati fuerunt ib. art. 3.

257쪽

a OFacile ex hIs intelligitur, quam leve, & Infirmum sufundamentum, quo nititur opinio eorum, qui Presbyteros, ac praesertim Parochos 72 Discipulorum locum tenere existimant, unde repetunt iura Parochorum, quos pene Episcopis pares laciunt . Late hoc argumentum persequitur Orgnius peculiari dissertatione, quam descripsit lcmo II. operis, quo iura defendit Episcoporum; & vide etiam Boi genium Esame delia vera id ea della S. Sede pag- 7, γ' seq., atque auctorem operis de ι'Autorita dei deux Dissances tom. 1 par. 3 cap. I par. 3. Ad haec autem, quae dixi, adverti diligenter volo, ut omnibus pateat, quae vera sit animi mei sententia de Parochorum origine, & jurisd;chione, quam ipsis committi arbitror ab Episcopis, quos Christus Ecclesiae Rectores constituit .. Nam Scriptores Annalium Ecclesiasticorum Florentiae, quod superiori loco scripsi, Presbyteros interdum appellari Sacerdotes sεcundos, aut secundi ordinis, ut distinguantur ab Episcopis, qui Smmni Sacerdotes, aut Sacerdotes primi ordinis dicuntur, exinde conficere Se posse censuerunt, me sectari saliam Sententiam illorum, qui a Christo repetunt Parochorum iurisdictionem L Ego vero me ab hac sententia quam longissime abesse profiteor, idque satis me significasse arbitror argumentis illis, quae mox attuli, & acrlatoribus, quos ne praeter institutum ineum longior essem, indicavi. Presbyteros vocavi Sara dores seeundos, non quod in iis aliquam agnoscerem j

risdic ionem ab Episcopo non delegatam , sed tantum ut eos disiJnguerem ab Episcopis, qui sunt Sacerdotes Summi,& quorum est in sua Ecclesia iurisdictio. Atque hoc sensa

Patro Sate, .dotes secundas Presbyteras vocant.

1) Sane in Epistolis Ignatii, ac Cypriani, in epistola Dionysii CG inthiorum Episcopi ad Soterem P. apud

Eusebium Hisdior. Eccles. lib. 6 cap. 23 pag. Iss' Tauris. I s, in istola, quam Comelius P. ad F bium Antiochenum cladit apud Comtantium col. I is,ilcmque in canonibus opobtolorum tantum maximarum utbium Ecclesiae memorantur . Si quando Parochia vox occurrit, ea dioecesis univexIa Comprehenditur; quoniam antiquitus eamdem significatio mhabebant, Eusebius Histor. eccles. lib. 2 co. 2 pag. 7sed. Taurin. I 746, Alexander Epi c. e cycl. apud Socratem histor. eccles. lib. I eap. 6 pag. 9 ea D. I auris. I7 6 , Epiphanium epist. ad Dan. Hiero obm. Opp. t. 2 p. 313M. Colonia I 68a, Concilium MVranum can. 13 apud

258쪽

In hoc tamen Presbyterio suum etiam Diaconi habebant locum, qui ea gerebant, quae Sui ordinis propria

erant, uti observant Thomavinus Vet. π μυ. Ecel. di sciplin. par. I lib. 2 cap. 22 num. 2.

f. LXXXVIII. Cum aucto Christianorum numero, plures in una Civitate Ecclesiae conditae sunt, ad eas Episcopus diebus dominicis mittebat ex Ecclesia Cathedrali Presbyteros, quorum erat sacra Obire munera , ct Praeesse populo, qui ad Ecclesias illas confluebat. Uerum hi Presbyteri non erant perpetui Rectores harum Ecclesiarum, cum Episcopus eos modo uni, modo alteri committeret ex clericis Ecclesiae Cathedralis, eortimque ossicium finiretur tempore, quod ab illo constituebatur I Itaque una tantum in singulis civitatibus erat EccIesia, quae proprie Parochia, uti nunc est, dici posset, nimirum Ecclesia calbedralis ; reliquae minores Ecclesiae nulli separati in Presbytevo addictae erant, sed ad eas regendas singulis diebus d minicis clerici de Ecclesia Episcopi mittebantur.

i) Romae tamen, & Alexandriae minoribus quoque Ecclesiis certi Presbyteri, qui iisdem praeessent jam inde ab antiquissimis temporibus astixi erant. Id de Ecclesia Alexandrina testatur dissertissime Epiphanius Hares. 49 sive 69 Arian. n. I opp. tom. I p. 727 ed. Colonia 1682. Quotquot, inquit , Alexandria catholica communionis Ecclesia sunt, uui Archiepiscopo subjecta, suus cuique prapositus est Presbter , qui ocelesi stica munera iis administraret, qui circa Ecclesias illas habitant, eorumque conventiuncula vici, seu laura ab Alexandrinis vulgo nuncupantur . Dyonisius Petavius Animadverπὸ ira d. Ioc. Epiphan. tom. a pag. 176 non tantum Ale Maiae, ed in aliis quoque majoribus urbibus eam ςonSue-

259쪽

rudinem viguisse censer, ut plures intra urbem essene Ecclesiae, quibus cem Presbyteri assixi erant . Henricus Valesius Not. in Soxomen. lib. I cap. Is pag. 3I edit. Taurin. I 7 7 a Petavio dissentit, & morem illum addicendi in civitate Presbyteros certae Ecclesiae, quam Se paratim regerent, proprium, ac peCuliarem fuisse putac Eeclesiae Alexandrinae . Ego vero Petavio non rasentior Genti, quod in cunctis majoribus urbibus Presbyteri certar adscriberentur Ecclesiae, quam perpetuo regerent ; Seiu

Pamen eam, quam Supra memoravi, consuetudinem non

tantum Alexandrinae, sed etiam Romanae Ecclesiae propri fuisse arbitror. Certe Romanos Presbyteros titulis quos S. Evaristus distribuit, affxos fuisse censeo, & Biton Presbyter Romanus, cujus menitae S. Allianasias Apol

advera. Axian. num. 2o' ov. tom. I pag. III edit.

Mauris. Patav. I 777 addictus firmiter erat Ecclesiae , in qua populum colligebat . Locus autem Innocentii I. Epist. 2y ad Decent. Eugubis. cap. s n. 8 apud Co stantium col. 86o meo quidem judicio. minime ostendit,

ut Vale ius putat, quod aetate Innocentii Romani Presbyteri suli titulis, sive Ecclesiis affixi non essent. Ait quidem Innocentius, hos Presbyteros. reliquis diebus Secum Convenire solitos , Sed in eo pugna est, quod illi alicui minori praeessent Ecclesiae, & quod reliquis diebus, e cepto die Dominico, cum Pontifice in Ecclesia majori convenire deberent. Hoc certum, quod iidem Presbyteridie Dominico propter Hebem sibi creditam suis titulis praeesse debebant, quod mihi tantum quadrare videt posse in qos, qui certam plebem, certamque Ecclesiam perpetuo regendam haberent . Quod autem addit Ing centius de fermento a se consecto, quod ad hos Presbyteros mittebatur, id tantum indicat vinculum communi nis, qua minores Ecclesiae cum majoii conIunctae esse debebant, uta ipse declarat Innocentius inquiens, idcirco

fermentum a nobis confietum per Acholytot accipiu- , ut se a nostra communione, maxima ille die, . no ju- divini separatos.

f. LXXXIX. Constitutae sunt Parochiae primum in vicis, & villis , quarum incolae cum ad

Civitatem commode ire nou Possent, eorum gratia

ibi conditae sunt Ecclesiae, quibus praepositi Sacerdotes , qui populum illum regereut, munera-

260쪽

que ed Iesiastica exercerent st). serius in Civitatiobus ortae sunt Parochiae' a), neque ubique omnes eodem tempore initium habuerunt. Cum enim ea res tota ab Episcoporum arbitrio penderet, alii citius, serius alii Parochos in civitate Constituerunt, uti

major,' minorve numerus Christianorum, eorum

que utilitas, atque necessi s postulabat 3 .

r) Parochiae nomen, quo nunc etiam Civitatis Ecclesiae designantur, proprium initio erat ruralium Ecclesiarum . Concilium Chalcedonense ean. r 7 apud Labbarum tom. Coucit. col. I 687 eLVen. Qua sunt, inquit, in unaqua' que procincta rurales, vicauasque parochias Arm f., is inconcussas manere apud eos , qui illas tenent, Episcopos . Vide etiam Socratem Histor. Eccles. lib. I cap. 27 ρ P ss edit. Taurin. I 7 7, Severum Sulpicium tDial. I num. 8 opp. tom. I pag. 69 edin Verona II I , Innocentius I. Epist. 2s ad Deeent. Eugubin. apud Cou-

Stantium ea. 86o, qui quidem diserte distinguit Ecclesias civitatis ab Ecclesiis ruralibus, sive parochiis, atque ad illas se die Dominico sermentum per Acolythos mittere is declarat , quod per paroecias , inquit, fieri debet non puto,

quia uec longe portanda sunt sacramenta . Parochiae vocabulum a rusticanis ad urbanas Ec Iesias translatum deinceps est. De origine Paroreiarum disputant Petavius in Epiphan. hares. 69 Arian. tom. 2. pag. 276 edit. Glon. I 682, π de Eccles. hiε r. lib. 2 theolog. dogmcap. I 2 uum. 1 seq. tom. 6 pag. I 28 seq. ed. Heuet. IT 7, Thomassinus Veter. π nov. Eules. disciplin. par. I l. 2eap. M π 22, Muratorius Dissertationi sora Ie Anti-ehita Datiane dissere. 74 pag. 324 tom. 3 par. 2 edit.

et 'Aute amium Christi millesimum nullas, ut Supra dixi in Civitate Parochias fuisse, ostendit Marius Lupo de Parochiis ante annum Christi millesimum . 3 Bingliamus ori n. ecclesiast. lib. 9 cap. 8 9.2rom. 3 p g. y93 π seq. ed. Hala Magdiluta. 17s 8.

LXXXX. Praecipua Parochorum munera sunt sacrificium pro populo offerre, divinum verbum nunciare, sacramenta admiuistrare I . . Do

SEARCH

MENU NAVIGATION