Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

apte componerentur, oportuit evulgare canones ;quod saetiun ab Ecclesia est, non modo Constantino Imperatore, Cum quiete, & tranquillitate Ecclesiae data , seu Christianis libere permissa Religio est, sed etiam Cum ipsi ethnicorum Iugo premerentu L. Hinc aucto in dies Canonum numero, Visum est eos ex multis Conciliis collectos in unum corpus Conserre, idqire primum in Orientati, tum in Occidentali Ecclesia saetimi est. f. LII. Variae variis temporibus prodiere hujusmodi canonum coi Iectiones; sed non eadem om tum ratio fuit. Aliae Canones integros, aliae

contractos, quaedam solum canones, quaedam Ca- non es simul, ct Ieges habent, atque hae a Graeciς Nomocanones appet Iantur. Quod attinet ad mel dum, in antiquioribus servata est ut Plurimum ratio temporum, in recentioribus materiarum ν scilicet ad certa capita, ct titulos relati sunt Canones, ut materia ipsa postulare videbatur. Nos primum antiquiores pe rsequemur Iuris Canonici collectiones, postea recentiores, quibus hodie in scholis, ct in foro utimur, denique explicabimus jusnodium, quod postremo editum est.

f. LIII. Antiquissima, cujus mentio fit in

recclesiasticis monumentis, est collectio Canonuis Apostolorum, quos Graeci numerant octuaginta quinisque, Latini tantum quinquaginta ci). Prodiit haea collectio una cum libris octo Apostolicarum Constia lusionum nomine Clementis Romani Pontificis ab , ac fuerunt, qui eas regulas Apostolis tribuendas putarent s3). Sed cum earum nulla sit mentio apud illos, qui tribus prioribus saeculis res ECC&siae scriptis illustrarunt 4 ; cum in iis muIta

62쪽

sint, quae cum Apostolorum aetate componi nulla ratione possunt & quaedam etiam, quae E clesiae doctrinae adversantur M: cum demum viri suerint doctrina, ct auctoritate graves qui eos, apocryphos judicarent certum omnibus, exploratumque est, eos Apostolis adscribi non po se ). Unum autem in corpus collecti videntur ΙΙΙ, aut sorte etiam IV Ecclesiae saeculo potissimum diversis ex synodis, atque ex ea diseipli- na, ct legibus, quibus per tria priora sareula Orientales Ecclesiae regebantur 9). .

i) Revera Dionysius Exiguus tantum quInquaginta' retulit Canones Apostolorum, eius exemplum Sequuti Sunt in suis collectiontius Cresconius, Isidorus Mercator, liique apud Latinoa canonum collectores . Quare in concilio Romano, quod habitum est anno 69. Stephano III. Pontifice ata. 4 collect. Labbri tom. 8 col. 48s ed. Veneri habentur haec non amplias suscipiantur Apostolorum C nonum prolata per S. Clementem, nisi, quinquaginta capit , qua suscipit Sancta Dei Catholica Romana Ecclesia. Quod etiam constitutum est can. 3 dist. I 6. Itaque Viri docti in ean. 2 dist. Is legendum esse animadvertunt squiuquaginta, non sexaginta, quae tamen Decretatis Zephyrino Pontifici attributa ab Isidoro Μercatore conficta est. 1ὶ Duas hujus Pontificis epistolas tamquam veras

judicant eruditi r altera integra est, alterius vero tantum fragmenta Supersunt . Tum illa, tum haec referuntur a Coustantio in epist. Roman. Pont e. pag. 9 seq. & a Cotelerio M. Apostolic. rem. I pag. I 3 seq. edit. An me . IS98 Harum epistolarum veritatem late demonstrat Natalis Alexander histori reeles. sae. I cap. I 2 art. IItom. 3 pag. 4I edit. Venet. I776. Sed libros octo Apostolicarum Constitutionum, & cetera , quae Clementi tristbuuntur, ejuS revera non esse, ostendunt Bellarininus lib. de Script. Eccles. in Gement. Rom. tom. 7 oper. p g. 33 edit. Venet. I 728, Baronius Annal. Ecclesiast. ad an. 3 vg. 18 tom. I pag. 96 edit. Luc. an. I 3 8, ibique Pagius in critici ad an. Ioo g. 8 num. 9, Perronius Traite duS. Sacrament. lib. I du S. Saeramene. de P Eucharistia

cap. a, Petavius ad Epiphanium Expos. Fid. l. 1 o

63쪽

pag. 29 edit. Paris. Is2r, Christ Ianus Lupus synoggen. rat. par. 3 in can. 2 Conc. Trullan. tom. 3 p. s s. d. Ven. I7a opp. De Marca Concord. Sacerdot. Or Imper. lib. 3 c. 2, Natalis Alexander Histor. Eccl. sac. I disser. I9p. I 89 tom. 3 cis. edit. Venit. , Cotelerius loc. cit. 3) Fuit haec pene recepta Graecorum sententia. Cerest Ioannes Antiochenus in ea se fuisse opilione, non Obscure declarat epigi aphe ante hos canones descripta; Sancis Domini Disciptili, Or Apostoli octoginta quinyue canones Clementis opera ediderunι. Iadem videtur fuisse Sentei tia Concilii Trullani ean. 2, uti ad hunc Canonem animadvertunt Balsamon, & Zonaras in pand. can. Be Uaeregiῶp-g. Is 9. Oxonii I 672 tom. I. Quin etiam S. Ioannes Damascenus lib. de sid. Orthodox. eap. I7 t. I p. 2 8Φedit. Lequienti Paris III a canones Apostolorum inter librus hagiographos Sacrae Scripturae recensendoS Putat ν , quod tamen cum inconsulto fecisse animadvertit Baronius ad an. Io, num. Io tom. 2 p. I 8 edit. Lucae . Quam Graecorum sententiam aliqui etiam ex Latinis sequuti sunt, veluti Turristus adυ. Cenetur. Magdeb. lib. I, Panvinius

) Certe Victor Pontifex in controversia de Paschalci

celebrando contra Asiaticos nusquam meminit Canonum Apostolorum, neque eos item memorarunt S. Cyprianus, aut Firmilia rus , cum ad rsus Stephanum Pontificem gra-xis illa de Baptismo haereticorum controversia serVeret , quamquam omnes horum canonum ay toritate Sententiam suam tueri possent. Maximi etiam momenti est si lentium Eusebii Caesariensis, & S. Hieronymi, qui in conservanda scriptorum Apostolicorum memoria diligentis. e versatr

yὶ In his canonibus mentio est Cantorum, Tectorum 'nodiaeonorum, similiter habetur Parochiatum distributio, annua concilia metropolitana, dictinctio bonorum Ecclesiae a bonis Episcopi , quo reseruntur Canon ΙΦIs 27 38 4o 43 ap. Cotelerium PP. Apostol. pag. 443 seq. tom. I edit. Amsteladami I 1 . Verum haec omnia multo post Apostolorum, & S. Clementis aetatem insti

tuta sunt . . .

citur , & can. so trina; mervio in baptismo necessaria dicitur ad vim sacramenti . Quod utrumque in Eeclesiae doctrina alienum est. A .

Gelasius Pontifex, & Isidorus Hispalensis. uterus

64쪽

apud Gratian. ran. 3 dist. Is Ο ean. I dist. Is apocryphos vocant canones apostolorum. Sed illud, quod de his canonibus in Gelasiano decreto est, non Gelasio, sed Hormisdae Pontifici tribuendum putant Fratres Basserinii in Appendis. ad Opera S. Leonis M. tom. 3 par. 3 e. II g. I o pag. CLVIII. Non enim ante interpretationem Di nysii Exigui Apostolorum canones Latinis cogniti fuisse videntur; Cum antiquioris versionis, per quam illis his Canonibus uti potuerunt, nullum uspiam i adicium sit. 83 Vid. Tillemontium in vit. S. Clem. art. 7 t. Σpag. I 64 edit. Venet. I 732. Albrapinarium I. I observ. II pag. 32 edit. Neap. I77o. Pagium in critie. Baron. adau. IO 2 g. Io pag. I9 tom. 2 edit. LIM. Uan - Espendissert. in Canon. Apostot Natal. Alexandrum Histori Eccles. tom. 3 sac. I dissert. I 8 pag. I 79 edit. Venet. an. I 776, Petr. de Marca Concord. Sacerd. per. lib. 3 cap. 2, Beveregium in Prafat. ad suas in hos nones adnotan, quae extant in sin. tom. 2 Synodic. sive Pandect. canon. pag. I seq. Oxonii 16 2 in Cod. Canon. Eceles. primitiv. vindic. Cotelerium in Patri Apostol. tom. I. pag. 429 edit. Amsteiadami r 72 . s) Sunt qui II, aut III. ineunte saeculo, Sunt etiam qui tantum Saeculo U. hos canones Collectos putant. Beveres. Ioc. cit. Doujat pranot. canon. lib. 3 cap. 2.

g. LIV. Proximum cI post Canones Λpostm

lorum locum obtinet collectio, cujus in Concilio Chalcedonensi mentio est ca). Non satis exploratum est, quibus Canonibus ea collectio constaret,& sorte initio tantum comprehendit Canones Nicaenos, Ancyranos, Neozaesarienses, atque Gangrenses, licet postea canones etiam aliarum Syno. dorum adjuncti suerint 3 . Nam primum accesserunt canones Antiocheni, tum in aliquo codice Chalcedonenses, ct Constantinopolitani, in aliquo Laodiceni, Constantinopolitani, & Chalcedonenses. Non enim omnium Codicum eadem est ratio, Cum non una mens esset eorum, qui additiones illas in primo codice faciebant arbitrio, & volu utate

65쪽

canones collegerunt, profert Sabinum Heraclear in Thracia Episcopum, quem Socrates lib. I cap. 8 pag. 2I editis

Valesii Cantabrigia an. 172o testatur diversarum syn dorum acta unum in corpus collegisse . Sed hic, teste ipso Socrate loc. ein, Macedonianae sectae Episcopus non canones catholicorum conciliorum, sed haereticorum synodos , eaque collegit monumenta, quae suo magis placebant ingenio, quaedam immutans, & quaedam praetermitrem sui cuncta ad suum innitutum, sensumque pertraheretis

Nam & convellendae Nicaenae fidei causa eius concilii antistites tamquam imperitos deridebat . Quare haec Sabini

collectio inter codices sacrorum canonum, de quibus agimus , locum habere non potest . Christophorus Iustellus dicem Canonum Ecclesia universa, quem Parisiis edidit . Is Io, illum esse putat antiquum codicem, cuius in

Chalcedonensi Concilio fit mentio, & quo ante ipsum Concilium tum Orientalis , tum occidentalis Ecclesia

utebatur . Uerum illam Codieis Canonum Ecclesia unia versa inscriptionem uti nimis speciosam improbant Fri Florens in dissert. de orig. art. π auctor. Iur. Canouis

p g. 27 tom. I edit. Norimberga I 7 16, & Petrus Cou- stantius in prasan ad epist. Roman. Ponti . f. I n. s 3 π seq. pag. Linus neque haec collectio, uti est a I stello edita, in ullo antiquo codice reperitur, sed eam ipse ex pluribus collectionibus suo arbitrio composuit .

Extat hic Iustelli Codex in Biblioth. Iuri Canon. Gululelmi Voelii; & Henrici Iustelli tom. I pag. 29 edito Paris, an. 166I , atque hi in praefatione Bibliothecae praefixa Christophorum defendunt, quod amplum illum suae collectioni titulum adjecit. Σὶ In quibusdam Chalcedonensis Cone. actionibus

non solum codicis Canonum expressa fit mentio, sed etiam aliqui ex eo codice canones recitantur , & quidam etiam distincti numeris, qui perpetuam ostendunt numerorum Feriem, quae nonnisi in canonum collactionem quadrare potest. Quod videri potest a t. 4 ae . II π in actione de Caroso & Dorotheo apud Labbaeum e. 4 Conril. colis Issi 8 Iς27 I6IO edit. Venet.

3ὶ Haec quidem, meo judicio, probabilior sententia

est, quam late demonstrant Fratres Basserinii in app. adoper. S. Leonis M. t. 3 par. I es. 2 uum. y π eq. pag. xm. . seq. Vulgata tamen opinio est, quam ipsi

Billetinii refellunt, quod antiquisaima haec collectio, C

66쪽

jus in Chalcedonensi Concilio mentio est, contineret canones XX. Nicarnos XXIV. Ancyranos, XIV. Neocaesarienses, XX. Gangrenseν, XXIV. Antiochenos , LIX. Laodicenos, o Constantinopolitanos III. Verum ea colle. etio non alios initio comprehendisse videtur Canones, quam Nicaenos, Ancyranos, Neocaesarienses, GangrenseS I Ca nes autem reliquarum Synodorum deinceps additi videntur. Quod cum retineatur, facile componi poterunddissidia, quae inter eruditos sunt; de antiquisoimo Graeco- tum Codice, quem Chalcedonense Concilium memorat. Nam quidam codices majorem, & quidam minorem habent numerum canonum; atque omnes ex hac codicum multitudine, & varietate eruditorum controverSiae exoriuntur. Ego, codice in Concilio Chalcedonensi lecto, comprehensos arbitror canones q tuor c*nciliorum, quorum paulo ante facta mentio est praeterea canones Antiochenos.

Sed plures deinde huic codici factae sunt accessiones, eaque dissimiles, uti serebat Ingenium, ac studium e rum , a quibus huiusmodi accessiones fiebant . Inde orta est illa codicum diversitas, .unde tot inter eruditos turbae

exortae Sunt . .

f. LV. Medio sexto saeculo additi sunt cano nones Ephesini; ac denique Ioannes cognomento Scholasticus, quod esset ex schola, sive ordine AsVocatorum , Presbyter primum Antio henus, deinde Iustiniano Imperatore Patriarcha Constantinopolitanus novam canonum collectionem tributam in titulos, quinquaginta adornavit. Continet haec cotilectio Apostolorum canones LXXXU, Nicaenos XX, Ancyranos XXV, Neo aesarienses XIV, Sa dicenses XXI, Gangrenses XX, Antiochenos XXV, Laodicenos LIX, Constantinopolitanos VI, Ephe

sinos VIII 1), Chalcedonenses XXVII, deniqu3

Canones eductos ex epistolis S. Basilii LXVIII. Postremos hos Canones ab aliis emissos primus Ioannes in sua collectione descripsit, reliquos Omnes eX antiquioribus arripuit ca).

67쪽

1 Ioannes ScholastIcus la praefatisne describens oris

dinem canonum in suo codice exhibitum numerat eamnes Ephesinos VII., sed tamen in corpore operiS tit. I etiam octavum laudat.

,) Quod diserte testatur ipse Ioannes in praefatione suae collectionis, quae est apud Voellum, & Iustellum

Biblioth. Iur. Canon. vet. rom. 2 pag. 99 π sequuQuare vehementer errat Cristophorus Iustellus, qui primum Sardicenses canones Graeco Codici Ioannem Scholasticum addidisse arbitratur. Certo quidem Statui non potest , num Sardicenses canones habuerit antiquissimus ille odex, qui continenti serie numerorum in Concilio Chalcedonensi lectus suit; sed tamen dubitari non potest qui, aliis quibusdam Codicibus etiam Sardicenses canones. Comprehenderentur, quia late ostendunt Fratres Ballerinii loc. cit. pari I cap. 6 pag. XXXIV. π seq.

f. Edidit ipse Ioannes etiam Nomocarionem II

divisum item in titulos quinquaginta, ae Per me-terias distinctum; iisque adjecit leges eductas praesertim ex Codice, & Novellis Iustiniani . Novas quoque additiones accepit Graecorum codex s. Cum Trullana, aut Quini sexta Synodus habita est ob neque Suus apud Graeros honor defuit collemonibus Photii, qui Graecorum schismatis vel auctor vel certe pars magna fuit, Simeonis Logothetae ,. Alexit Aristini Arsenti, Harmenopoli , de qui Hbus omnibus singillatim dicere longum est , ac non necessarium 3 ..

i) Nomocanonis nomine haec collectis appellatur,.

quoniam continet legum cum canonibus collationem. Harum igitur collectionum, quae ex legum, & camnum mixtura Nomocananes. appellatae sunt, quae apud Graecos Plures numerantur Originem ab Ioanne Scolastico repetit Fr. Floren. loc. eit. pag. 3o. Hic etiam Ioannis Scholastici Nomo canon est apud Uoossum, & Iustellum Biblioth. jur. canon. tom. I pag. 693 π seq.

i) Synodus haec, qum Latinis conciliabulum est, Trullana appellatur, quod habita fuit in Trullo palatii

68쪽

ConstratinopontanIedlastur autem Quintsexta j quoss ejus Praesules editis de disciplina Canonibus videri vellent supplevisse illud, quod V. & VI. generales Synodi non praestiterant . Romana Ecclesia eos. tantum probavit hujus Coneilii canones, qui nihil haberent, quod superioribus synodis, probatisque minibus adversaretur, sieuti Hum-bertus Cardinalix Episcopus Silvae candidae, Leonis IX. Legatus apud Graecos declaravit. Integram hanc Graecanteollectionem cum selioliis Zonarae, & Balsamonis homitium schismaticorum Oxonii edidit Guillelmus Bevesegi

3) De his omnibus eoissectionibus agunt Ioannes Doujat prenot. canon. libis 3 cap. 6 re seq., & Ioseph.

nica par. 4 cap. I g. 3 cy' seq.; & hae quoque descriptae sunt a Iustello & Voelio Bibliothee. eanon. t. 2 p. 67y

f. LVII. Serius in Latina Ecclesia canonum collectiones adhiberi caeperunt Ea enim ante Niacaenam synodum non aliiς usa videtur regulis. quam Sacris Scripturis, 2 Traditione; ita ut tota fere disciplina moribus; & consuetudine magis, quam jure scripto plerisque in rebus regeretur Sed post habitam Nicaenam synodum ejus Canones latine redditi sunt, atque iis Latina Ecclesia uti coepit una cum Sardicensibus cyb.

1 In simila est Iocus Innocentii I. in ep. 7 ad Gera

Er Popul. Constantinopolitanum apud Coustantium epist. Roman. Pontisic. tom. I col. 799 ubi inquit : quod aurem ad canonum observationem attinet, satis illis parendum esse dicimur, qui Nicana- doiniti sunt; quos solos sectari , es' agnoscere debet Ecclesia Catholica. Ipse Innocentius in epist. s ad Theophilum Alexandrinum apud eumdem Coustantium col. 79o habet haec: Tu igitur, ini judicio eonfissis, Aste te ad Onodum, qua secundum Christum fuerit, O tibi expositis erim nationibus sub testibias Nicani Concilii eanonibus saliam nonem Romana non 'admittit Ecclesivi securitatemhalisis contradictionis expertem. Cum Nicaenos canone

69쪽

Innocentius memorat, Intellisli etIam Sardicenses, quo niam hoc concilium tamquam Nicaeni appendix habebatur.

Locus hic Innocentii satis evidenter Ostendit, usque ad eam aetatem Romanam Ecclesiam Nicaenos tantum canones agnovisse; non desuerunt tamen, qui ea verba aliter intelligenda esse putarunt, Sed eos late refellunt Fratres Ballerinii l. e. eap. I S. I U' 2 pag. LL Ur seq.

f. LVIII. Temporum autem cursu evenit, ut Graecorum Codex privato studio latine redderetur; ac duae praesertim ante Dionysium sunt hujusmodi antiquae versiones totius Graeci Codicis canonum, altera, quae Isidoriana, altera , quae Prisca appellatur. Illa sorte est antiquior, fuitque vulgata ex collectione Isidori, a quo nomen accepit; Isidorus autem eam ex antiquiori Hispanica collectione transcripsit. Continet ea nones Nicenos , Aquiritanos, ΝeoCaesarienses, Gangrenses, Sardicenses, Antiochenos , Laodicenos, Constantinopolitanos, & Chalcedonenses. Initio fortasse non omisnes hos canones Comprehendebat, Sed novas reCentiori aetati aliorum canonum accessiones MCepit. Prisca Graecorum canonum versio Paulo minus an, liqua videtur, eaque Complectitur Canones An - .ranos, Neocaesarienses, Nicaenos, Sardicenses, Ga

grenses , Antiochenos, Chalcedonenses, Constanti

nopolitanos ci .

1 Prisca Graecorum canonum Latina interpretatio ea Solet appellari, quam ex antiquo ΜS. Codice vulga- Dunt Henricus Iustellus, & Guillelmus V Ilus in Biblia λ, r. ean. tom. I pag. 277 Paris I 66I. Eam diligentius cognitam, & emendatam iterum ediderunt Fratres Ballerinii in append. ad oper. S. Leonis M. tom. 3 col. q8I U' se Sunt har, Isidoriana nimirum, & Prisca, celebriores Grae- Corum canonum Latinae versiones, quae ante Dionysium in manibus hominum versabantur; Sed tamen dubitari non

potest, quin alias quoque collectiones Latini habuerint,

70쪽

quae tamen omnes privato studio perseste sunt . Earum quaedam, praeter Orientalium Ecclesiarum canones, etiam Africanos, & quasdam etiam Summorum Pontificum decretales comprehendebant. Nam ante ceteros Occidentales Ahi primum collegisse videntur canones suos , qui ita Celebres suerunt, ut e Latinis codicibus graece translati in Graecas etiam collectiones migraverint. His igitur canonibus Iocupletatas, auctasque fuisse constat aliquas Latinorum collectiones, & aliis etiam Romanorum Pontificum decretales accesserunt. Non enim iis assentior, qui Dionysium primum fuisse putant, qui illas decretales colle gerit . Fuit is quidem primus, qui decretales a canonibus conciliorum discrevit, atque ordine recensuit, cum in antiquis collectionibus omnia permixtim, & confuse M. scriberentur, omnes tamen hae collaetiones privato studio absolutae sunt, & ideo nulla earum constituere potuit C dicem canonuni, qui Publica auctoritate receptus ius LM tinae Ecclesiae Contineret. Codicis loco, ut arbitror, usque ad octavum sarculum Romanae Ecclesiae filii Bibliotheca, quae dicebatur Archissium, Schrinis, Chartarium , ubi decretalium authographa, atque acta, & canones maciliorum , ceteraque ecclesiastica monumenta servabantur, qua de re videndi Coustantius prefat. ad epist. Romam. Pontis n. 4 pag. XLV. seq., & Caietanus Celinius indissertationibus Italicis Pistorii editis an. I 778 tom. Idissert. I pag. 6s π seq. Pontificiae literae ad certas Ecclesias initio datae omnibus postea communes fiebant, sicuti demonstratum est in not. x ad g. xxxR., ut omnibus innotescerent, & omnes parerent legibus, quae ipsis litetis erant constitutae . Earam authographum in schriniis, aut archivo Sedis Apostolicae servabatur, &hujusmodi aut graphum adhibebatur ad dirimendas controversias , quae sorte orirentur . Sic Hieronymus, ad Rufin. lib. 3 opp. tom. 2 pag. s 9 ed. Valla F. Veronas Rufinum de literis ab Anastasio I. ad Ioannem Hierosolymitanum datis dubitantem, ad chartarium provoeat. Quare multa moliendo faciunt ut nihil agant Va Espenius,& ceteri, qui neminem ante Dionysium Pontificias decretales collegisse contendunt, ut inde illud educant consequens, quod ante Dionysium tantum conciliorum Can nes, non item Apostolicae Sedis decreta auctoritatem obtinuerint . Fac verum esse, quod certe falsum est, id

quod Munt de Pontificiis Decretalibus primum a Dionysio collectis, id tamen vetustae earum auctoritati nihil detrahit.

SEARCH

MENU NAVIGATION