Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

suerant, & a Rugno lat Iste redditae , ea que Saeeulo inlaudavit Concilium Uasense can. 6 col. 7I7 e. collece. Labbai edit. V net. Has literas Isidorus excerpsit ex GaIlicanis cialectionibus, sed ipse tamen eas suis additionibus corrupit. Reliquae tres ex ejus ingestio prodierunt. ς Pars hae, quae concilia complectitur, habet constἰtutionem Constantini ad Silvestrum, quae falsa habe tur ; reliqua vera, & germana sunt omnia, eaque desumpta ex auetiori collectione Hispanica originis Gallicanae. 6) Multa in hac parte sunt falsa veris admixta 3 quae omnia accurate discriminant Fratres Ballerinii eis par. 3 eap. 6 g. s pag. CCXXV, & Blascus cap. 2 p. per seq. Hinc omnes Pontificum Siricio antiquiorum epi stolae ab Isidoro descriptae falsae habentur, exceptis Sancti Damasi ad Paulinum literis, quas ille 5ecuit in par

f. LXV. Accesserunt ad Cetera Commenta e

tiam capitula adscripta Hadriano Ι. Pontifici, &Angit ramno intensium Episcopo tradita, quae Certe post salsas decretales prodierunt, & forte ab ipso illarum opifiee conficta sunt O . Nam hodie

eruditis omnibus Compertum, eXPhoratumque est,

ea capitula recentiora es e Isidorianis decretalibus, neque ea tribui posse Hadriano, aut Angliram n , cum in iis multa sint aliena ab utriusque moribus, atque instituto a , ct longe alia sit ratio Hadrianae collectionis, cujus supra facta mentio est.

1 Pontificum decreta, ex quibus praesertim ea Capitula collecta dicuntur, non alia fere sunt, nisi falsae Isidori decretales, in quibus eaedem sententiae , & eadem saepe verba occurrunt; uti ex Antonii Augustini notis in eadem capitula, quae extant tom. 3 ejus oper. edit. Lucan. I7 p. 349 π seq. s deprehendi potest. Qui consensus earum decretalium, & capitulorum non obscuro argumento est , eumdem omnium architectum suisse . Quare in Isidori collectione haec Hadriani capitula repe riuntur, & in antiquissimo Vaticano Codice M o in ampendice descripta sunt, quoniam, ut observand Fratres

82쪽

, BallerisIx Le. eis. g. 2 num. 8 png. CCXIM π CCXx, haec capitula secundis Isidori curis adjecta sunt, cum λessent a collestione, quam antea vulgaverat. Vide etiam Blascum in Diatriba De Capitulis Hadriano L. Papa vulgorributis ad evicem eommentarii de collec . ean. Isid. Mercator. pag. 2M. Σὶ Ηincmarus Rhemensis in opusc. adver. Hincmar. Laudunen. cap. 24 pag. 7 tom. 2 edit. eis. inquit,

haec capitula Hadriani nomine fuisse edita, & An Iramno Metensium Episcopo data . Errant igitur Stephanus Baluintius in prefat. ad Dialog. A. Augustin. num. 4 par. Stom. 3 edit. Luc., & Nates. Alexander Histor. Eecles.sac. VIII. eap. I. art. 9 t. 6 p. II edit. Venet. an. I 776, cum haec capitula Angliramno adscribunt, cum vera OPeris inscriptio non Angit ramnum, sed Hadrianum auctorem Praese ferat. At neuter revera eorum capitulorrum auctor fuit; & certe verus canonum codex, quem Carolo M.

obtulit Hadrianus, nihil habet ex putidis illis mercibus, Sed veras complectitur epistolas summorum Pontificum a Siricio ad Gregorium. Quod late ostendunt Ballei i ait αBlascus Ioc. cit. Id unum addam, quod in antiquo Vat,

Cano codice n. I 338. vetus extat exemplar collectionis, cuius revera Hadrianus P. auctor est, in eoque post indicem eorum, quae codice continentur, habentur haec et Iste Codex est scriptus de ἰllo autenrico, quem Dominus Hadrianus Apostolicus dedit gIoriosissimo Carolo Regi Francorum, π Longobardorum, ae Patricio Romanorum,

quando fuit Roma . In hac autem collectione nullua Omnino locus est falsis Isidori mercibus , sed quidquid ea continetur ex veris, germanisque sontibus desumptum est. Initio describuntur canones qui dicuntur M. Apostolsrum quibus verbis ostendit Hadrianus , quid ipse de his canonibus sentiat) postea Concilia Orientalia, Africana, Gallicana, Hispanica, postremo reseruntur Decretales Siticii, latiorentii, Zosimi, Bonifaci i, GVestini, itemque Pars illarum Decretalium, quae a Leone Μ. editae sunt. Vera haec est Hadriani collectio; . non ea , quae multos post annos Isidori ingenio excogitata in lueem venit. Atque hoc quidem loco notanda est contacntia Um-Es nil, qui nihil omittit, ut Suum expleat odium , quo fertur in Sedem Apostolieam, & idco de his capitulis inquit in Comm. in eanon. π dec. Dr. veter. ac noU.

pag. 3 sed . ac dissert. Is quod ea si ab Hadriano non Consecta, probata saltem sunt, ut nova inde iura Romani

83쪽

Pontifices consequerentur. s; ea probata Had Iano sunt , cur eadem neque ipse Hadrianus, neque ceteri Pontifices, qui eum consequuti sunt, per tria pene Sarcula laudarunt plaimus enim Summus Pontifex, qui ea capitula laudasse videtur, fuit Leo IX, qui medio saeculo XI. vitam traducebat, nimirum postquam ea Burchardus Hadriam nomine in sua collectione descripserat. Verum omnis nunci

ea de re sermo conticescat necesse est, Cum ConStet, ea

capitula post Hadriani obitum fuisse conficta ab auctore decretalium, quae Isidori collectione comprehenduntur.

g. LXVI. Isidori collectio sensim pede

tentim usum, atque auctoritatem habere coepit, Cum in illorum temporum caligine nemo esset, qui suspicaretur, vel potius intelligeret, salsa essem umenta, quae in ea descripta suerant. Primus Binmarus Rhemensis , qui eam antea probaverat, Cum sibi adversarias maxime nosceret Isidorianas decretales in causa quam habebat cum Ηin zmaro Laudunensi, eas Coepit respuere, quod in Codice nonum non reperiebantur ci). Eadem quoque de causa rejectae sunt ab Epissopis Gallicanis in ca

sa Rothadi Episcopi Suessionensis, qui in Synodo provinciali depositus ad Sedem Apostolicam proin

vocaverat . 1 Uincmarus epist. ad Hinemar. Laudunen. t. par. s 3 er seq. edit. Sirmondi Paris. 16 3 . Recte tamen respondit ipse Nicolaus epist. 4x ad uise. Gall. in Oper. Hincmar. Rhemens. tom. I pag. 627, non ideo despiciendas esse decretales, quod in codice canonum de

scriptae non eSSent, quoniam earum auctoritas non eX eo

dem codice, Sed ex earumdem auctoribus, qui Pontifices fuisse credebantur, erat repetenda ι quod etiam animadvertit Fleuryus pari. I eap. I num. 8 de origis. Dr. EccI. Quare wenito Archiepiscopus Senonensis cum literis, quae ejus nCmine datae sunt ad Nicolaum apud Labbaeum eoILE . emeit. tom. 9 eol. Is 3o, ageret de observanda

epistola Melchiadis, id tantum quaerendum duxit, num

84쪽

ea apud summum Pontiscem, hoc est in archivio Ro

manae Ecclesiae reperiretur.

. . . . o

g. LXVII. Serius Romae haec collectio inno. fuisse videtur; & Leo IV, qui Pontificatum obtinuit ab anno 847 usque ad annum 855, Cum responderet Episcopis Brittanniae IJ, Decretales memorat eorum Pontificum, quibus tunc in Ecclesiasticis judiciis Romana Epclesia utebatur, sed nullam tamen facit mentionem decretalium, quas Isidorus collegerat, licet harum multae ad haec j dicia pertineant. Imo neque Nicolaus I, qui post Leonem Pontificatum obtinuit laudavit umquam saut approbavit salsas Decretales, quae Isidori Coblectione continentur ca). Quod vel unum argu

mentum plane resellit Calumniam eorum , . qui aliquas in ea collectione Pontificum Romanorum parotes fuisse arbitrantur. r Extat haec epistola apud Sirmondum t. 3 Concil.

f. LXVIII. Hodie perspicua, non suspiciosa

omnibus est salsitas decretalium, ac monumentinrum , quae ex penu Isidori Mercatoris educta sunt.

Nam I. Dionysius Exiguus maxima cura, ac diligentia lustratis, excussisque scriniis sedis Apostolicae nullam illarum decretalium invenire potuit. ΙΙ. Scriptores Ecclesiastici, qui per octo priora saecula floruerunt, ct Concilia, quae per eam aetatem habita sunt, nullam harum decretalium mentionem faciunt, quamquam plus Semel facere debuissent. II. Denique multa in iis occur-

85쪽

runt recentiora aetate Pontificum, quibns illa adis scribuntur, uti Sacrorum Bibliorum sententiae secundum vulgatam, leges ex utroque Codice Petitae, posteriores canones Conciliorum, ac Decretales Summorum Pontificum, & cetera generis ejus

i) Adde illud, quod huius collectionis Auctoream tribuit s. Isidoro, quem Episcopum, & Hispanum fuisse significat, qualis non alius esse poterat, quam Mysidorus Hispalensis. Atqui post eius obitum sunt habitarctata oletana concilia a V. ad XIII, & unum Macarense, quae in ea colle stione referuntur similiter vivo Isidoro habitum nondum fuerat Concilium cecumenteum VI. c lus in praefatione mentio rat.

f. LXIX. Quae presertim hujus collectionis evulgandae ratio fuerit, sacile intelligit quisquis

paulo diligentius consideret, quo potissimum i ta reseratur. Nam saliuntur egregie homines male animati in Sedem Apostolicam, qui eam editam Putant, ut ejus opifex Romanotum Pontificum amctoritatem amplificaret, atque defenderet. Quamquam enim Apostolicae Sedis amplitudo, & auet ritas pluribus commendetur, non tamen hoc Pseudo-Isidori propositum, atque institutum suit, neque ea Sedes, cujus jura, ct privilegia certissimis nituntur monumentis, falsis illis decretalibus indu

edit. Luc.

g. LXX. Longe aliud Pseud Didori consilium

fuisse demonstrat ipsa praelatio, ac totius operis ratio. Nam in ea satis de Iarat, sese illa collegi Se monumenta, ut omnes ab Episcoporum meu 2

86쪽

tionibus deterreat I), tum vehementius invehitur in eos, qui Episcopos audent. accusare, & multa proponit, per quae hujusmodi accusationes dissicit Iimae evadant. Hunc etiam tota speelat collectio,& huc falsa monumenta, in quibus eadem est seuι- Per de accusatis Episcopis cura, ct sollecitudo. i Postquam : in praefatione Isidorus documenta I

dicavit, quibus sua collectio conscitur; hanc eorum colligendorum rationem affert: Quatenus Ecclesiastici ordinis disciplina in unum a nobis eoacta, atque digesta,er sancti Prasules paternis instituantur regulis, ta' obe dientes Ecclesia ministri, vel populi spiritualibus imbuantur exemplis, cy' non malorum hominum pravitatibus decipiantur. Multi enim pravitate, er eupiditate depressi, ACCUSANTES SACERDOTES DEPRESSERUNT. Quod multis persequitur acerbe objurgans illos, qui Epi-βcopos accusant, ut se per illos excusent, vel eorum bonis ditentur, ac multa hujusmodi judiciorum incommota describens illud urget, Episcopos accusatos, & rebus suis Spoliatos, aut grado motos, aut e sede pulsos ad dicendam causam cogi non posse, nisi primum fuerint restituti, & quaedam addit de accusationibuS, atque accusatoribus rejiciendis.

g. LXXI. Atque hoc quidem consilium maxime perspicitur in capitulis Hadriano tributis, quae

veluti summam exhibent falsorum monumentorum; unde potissimum eXcepta sunt. Nam pleraque eo spectant, ut ne a quolibet Episcopi accusentur, ut ne facile accusatores audiantur, sed ut multis egeausis tum eos, tum judices liceat recusare. Cum haec summa sit, & hic finis totius collectionis,

quis non lacile intelligit, id sibi unum salsis illis

mercibus voluisse Isidorum, ut Consuleret Episco

Pis, qui accusabantur ci

i) Quod late, vereque ostendunt Fratres Balle His cit, lar. 3 cap. 6 g. 3 n. Io p. mo. & Blascas

87쪽

loc. cit. eap. 7 γ' seq. par. 62 er seq. Idem ellam ante ipsos Cbservaverat Fleurvus lib. n. a1 Histoir. Ecelesta La principale, inquit, mallere de ces decretales soneles accusations des eveques r il n', en a presque aucu-ne , qui n' ιn parte, qui ne donne des regles poter es rεndre di cites. Aussi Isidore fuit assee voir dans la preface, qu' il avolt cette mattere fori is exur,& idem similiter Van- Espenius Comment. in qua c. Tenus. a , ubi de Gratiano disserens inquit : Hic rursus adducit varia fragmenta fictarum deeretatium, qua pra-cipue ad eximendos Episcopos ab omni criminali udicio adornata apparent . Sed vide fidem, & Inconstantiam hominis, quem rapit in Sedem Apostolicam virus acerbitatis suae. Adversus hanc, quam noscit, veritatem in quit in I r. Eeclen univers. par. 3 tit. 3 p. 6 π. Isis

Isidorianam collectionem pertinere praeipue ad amplificandam S. dis Apostolua anctoritatem. Falsitatem mon mentorum , quae Isidoriana collectio complectitur, praeter Ηincmarum, ceterosque antiquiores, agnoverunt etiam,

atque indiearunt cx catholicas Antonius Contius, Anto uius Augustinus, Bellarminus, Baronitas, Perronius, Petrus de Marca, Caietanus Cennius, aliique ComplureS . Egregie rem hanc universam persequuntur Fratres Ballerinii, Blascus loc. eit., & Franciscus Antonius Zaccaria Anti Febronio t. 2 dissert. 3. Ceterum, ut ipse fatetur David Blondellus, his decretalibus insensissimus, omnes. sere ex

u eorum temporum atque ex *eris posteriorum, alio

rumque Scriptorum operibus excer adi sunt, atque in eo fuit taus I si dori, quod ipse eas sententias iis auctoribus adsc ipsit, quorum revera non sunt, & recentiorem disciplinam antiquis Patribus attribuit, quasi eadem etiam an tea viguisset, quod recte etiam observanu, atque demonstrant Fraores Rallerinii De. eis. g. 3 num. II pag. 221. de potest. Eccles. Stimmar. Ponti . er Coracii. gener Lin vindic. auctor. Pont e. cap. s g. 2 p. 19s er seq.edit. Aug. Vindelici retro. Ex quisus intelligiti , quam injustae, vanaeque sint querimoniae Vm-Espenii, Febronii, Eybelli, ceterorum generis ejusdem, qui per Isidorianas decretales fractos putant Ecclesiasticae disciplinae nervos , jus novum inductum , perturbata Episcoporum , & provincialium conciliorum jura, novamque in Sedem Apostoli-Cam collatam potestatem. Quis non intelligit, quam injusta reprehensio sit, cum Isidotus suis decretalibus Comprehenderit jus ab aliis constitutum aut jam suae nati x

88쪽

more, & consuetudine receptum Quare perperam, & minus recte Carallarius eorum, quorum nunC memini, aliorumque vestigiis insistens in Institutionibus Iuris Canonici, quas non multis abhinc annis Neapoli evulgavit, in pro- Iegom. cap. 6, ita partitus est rem Canonicam, ut ab Isidoriana collectione novi juris initium repetat . Si novum non est jus Isidorianum, quid illa partitione ineptius dici, flagique potest Uera totius rei partitio est, ut jus antiquum confictaat collectiones, quae nunc antiquatae sunt,n tim collectiones, quibus in scholis, & i, soro utimur, novissimum recentiores leges ecclesiasticae, quae post iblao editas collectiones prodierunt.

f. LXXII. Plures deinde sequutae sunt Colle

chiones, quarum non eadem methodus omnium fuit. Principio collectio occurrit cum titulo Canonum Poenitentialium, Cujus incertus est auctor, quaeque tametsi illam praeseserat inscriptionem, tamen rem

totam Ecclesiasticam complectitur I . Sunt etiam memoratu dignae collectiones Reginonis Monachi B nedictini, qui opus edidit de Ecclesiastica Discia

plina , ct Religione Christiana a); Burchardi Voris

matiensis, Cujus in manibus hominum versatur M agnum decretorum volumen 3 ; Anselmi Lucensis, cui tribuitur authentica, or compendiosa collectis Regularum , ct sententiarum μ. Patrum, ct auis Orabilium Conciliorum, ac praeterea opusculum eX pluribus S S. Patrum operibus excerptum 4); denique Ivonis Carnotensis; qui & Excerptiones Ecclesiasticarum regularum, & Panormiam, vel Panis

normiam evulgavit 5 . Sunt & alii, qui suam in

colligendis canonibus operam, studiumque Posue eum; sed de omnibus dicere longum esset, & jam nos ad se vocant Collectiones, quibus nunc, antiis quatis vetustioribus , coryus juris canonici confi

citur . . Diuitiaco by Corale

89쪽

i) Codicem hunc, quem pridem manu Se Iptum inspexerat Ioannes Morinus, primus in Iucem emisit Lucas Dacherius vicit. Veter. Scriptor. tom. I p. sIO π seq.edit. Paris. I 23. Est autem divisus in libros tres, quorum primo agitur de Paenitentibus, . de Paenitentiis, altero de judiciis, tertio de ordinationibus, gradibus , er ossciis Cleνicorum, Episcoporum . Sunt & aliae collectiones, quae Canonum Pannitentialium thulo inscribuntur , ac de quibus agunt Fratres Ballerinii, qui integro t. 3 Append. ad oper. S. Leonis M. vetustas collectiones omnium diligentissime persequuntur.

Σ) Regino Pruiniensis Monastetit Mias jussu Rad-

di Trevirensis Archiepiscopi anno, ut creditur , 9os suam collactionem absolvit tributam in libros duos, quorum primus de personis agit, rebusque eeclesiasticis, alter de laicis. In ea contaienda usus est collectio Dionysiana, Hispanica, & sorte etiam Isidori Mercatoris, decretis Summorum Pontificum , canonibus conelliorum , &sententiis Sanctorvin Patrum, quibus etiam civiles leges adjunxit petitas tum ex codice Theodosiano, tum ex capitula ibus Regum Francorum . Collectionem hanc an. I 67r primus Parisiis edidit, notisque illustravit Stephanus Ba

3) Prodiit hare collectio initio saeculi XI, divisaque

est in libros viginti, & vulgo decretum appellatur. Multa ex Reginone desumpsit Burchardus, neque ejus tamen mentiouem fecit, ut observat Balutius in pras ad Reginis Reginonis autem erratis sua etiam addidit, Mesertim ex salsis Isidori decretalibus, quaedam etiam ex veteri, ΠΟ-voque Testamen o , atque ex libris poenitentialibus accepit. Primum illud opus Anselmo tribuendum non emesuspicantur Antonius Augustinus, Natalis Alexander, B lutius, ceteri, qui alterum eidem opus adscribunt. ν) Utraque haec collectio pertinet ad exitum saeculi XI, aut ad initium saeculi XII. Excerptiones Heles .sticarum regularum nunc vulgus appellat decretum, quod divisum est in Libros septemdecim ; Panormia, quae dividitur in libros octo, veluti eius compendium eSt, atque ita dicitur quasi omnes comprehendat norinas vitae, ac di-

aciplinae ecclesiasticae. Bellarminus de seripi. eccles. t. 8oler. p. 3s I edit. Venet. an. I 728, Antonius Auguscinus de quibusd. eollector. ean. cap. 3o p. 24I π 2q2 t. 3 it. Luci Natal. . Alexand. Ustor. Eccles. sac. I append. ad citraret. 1o n. 9 lv. 1OI r. 3 ed. Renet. an. I 77ε,

90쪽

Io. Baptista Bariolus Institur. Dr. ean. e. s2, Ioannes Molinaeus, qui primum Granii an. Is6 I decretum edidit, ira profat. , aliique complures disputant, num Im Pan miae auctor revera sit. Burcardi, & Ivonis fidem sequutus

Gratianus in iisdem erratis haesit, in quae ipsi pridem

inciderant.

. De recentioribus Iuris Canonici collectionibus.

LXXIlI. Gratiani decretum ἀLXXlV. Eius methodus. LXXU. Deereti laudes. LXXVI. Vitia. LXXVII. Eorum emendati LXXUI M. De nomine Paleae . LXXXIX. Deerati auctoritas. LXXX. Collectio Bernardi Circa. LXXXI. Collectiones Gilberti Ala ii, Ioannis Galensis . TXXXII. Collectiones Decreta lium Innocentii III. LXXXIII. Decretalqs Honorii III. LXXX lv. Collect. Gregorii IX. LX U. Cur Decretatiuin nomine appelletur LXXXVI. Eius fontes. Lxxxv II. Divisio.

LXXXVIII., Collectio Bonifacu

f. LXXm.

Transgredimur nnnc ad recentiores Iuris Can nici collectiones; & primum quidem occurrit Gra. tianus Μonachus Benedictinus Clusii natus, qui

medio saeculo XII. scripsit Concordantiam disco danti m canonum, quam nunc decretum vocamus IN Tota haec collectio conflata est ex locis S. Scriptu. eae, ex conciliis generalibus, ae particularibus, ex operibus Patrum, Scriptorumque Ecclesiasticorum,

ex libris Iuris Civilis Romanorum, Capitularibus

Regum Francorum, & rescriptis aliquot Imperatorum, denique ex historia ecclesiastica, gestisque Summorum Pontificum plerumque desumptis ex libro diurno, atque ex ordine Romano.

SEARCH

MENU NAVIGATION