장음표시 사용
71쪽
collegerat magnam. I.Cor. N .V. 0. quam post discessu nasuum commendaverat Timotheo discipulo suo. i. Tim. I. V 3. Et quia cum lachrymis in signum constat iis sui amoris Presbyteri Ephesinit dimisissent Paulum , eo quod audivisent se non visuros amplius faciem ipsius. Eh. 2O. v. 38. Itaq; nunc conjectus in carcerem sumpsit sibi hanc epistolam scribendam. I. ut literis lactaret hunc ipsorum erga se amorem desiderium et Ut brevibus complecteretur ea, ex quibus possent intelligere cognitionem , quam habebat in mysterio Christi, ut inquit c 3. . . 34 Ne Ostenderentur ipsius captivitate&miseriis C. 3. V. II. . Ne paterentur se divelli ab unitato fidei C. . v. 3. S. Ne paterentur se scduci verbis inanibus .cυδο- Apostolorum. cap. s. v. 6. 6. Ut quilibet distincte faceret, quae
sui essent ossicii Causa itaque scriptionis impulsiva non fuere schismata ibidem excitata ut apud Corinthio. nec falsa doctrina ibidem sparsa ut apud Galatas sed provida Apostoli cura, ne ob vincula, quae
Romae sustinebat redderentur pusillanimes, vel evangelii erubescerent .Haec itaque Epistola est προ ρεπΤικη καὶ quae confirmat Ephesios in bono, provocat ad perfectiora , eo quod nemo mortalium interris tam sanctus sit, quin reddi possit malus , nemo tam
bonus quin possit reddi melior. V. TEMPUS LOCUS. Scripta est Romae,
cum es et in carcere. C. 3.V. c. . l. in catena C. 6. V. 2 o.
cum secum haberet fidelem Diaconum Tychicum. c. 6. v. II per quem etiam haec epistola mis a. v. et r.
iu fine hu)us epistolae, A. C. 9 uti e Baronio ann H a tant
72쪽
VI SUMMA. Disputatur multis de electione&gratia Dei, deque hominis Christiani moribus &
VII. ARTlTIO. Partes duae sunt. Prior δι λικὴ Xponens salutis fundamentum in gratuita Dei clectione, redemptione per Christum facta,vocatione per evangelium , justificatione .salutis donatione consistens c. I a. 3. Posterior προ εα ,. quidem tum γενικη de ossicio piorum in genere tum σώiκ, de ossicio
maritorum,Parentum, Dominorum.C. . . 6.
VIII. USUM ostendit Apostolus cap. 3. v. 3. Sequidem scripsisse εν ολ ωJedita tamen, ut προ τί v. . tanquam ad normam intelligere possint legentes,quali fuerit cognitione praeditus in mysterio Christi. VLde Chemnitium in Xam Concit.Trident
I. De praedestinatione, Christo quod sit caput Ecclesii precatur Ephesiis verae fideli donorum Spiritualium incrementum. II. Iudaeorum gentium per Christum in unum III conjunctio. IV De unitate Spiritus donis variis piorum vitiis multiplicibus fugiendis. V. Avocat ab operibus tenebrarum, hortatur ad opera lucis , de mulierum virorum conjunum ossiciis mutuis. VI. De parcntum&patrum familias ossicio de pugii spirituali precandi studio vel panopita sacra EPL
73쪽
EPISTOLA PAULLAD PHILIPPENSES.
R POMEN ab iis , quibus inscripta est habet. Fuit autem Philippi urbs Macedoniae regionis fertilissimae in Europa sitae , cuJus me-- tropolis fuit Thessalonica. ita autem fuit urbs Philipporum non procul a fluvio Strymone , qui terminus olim fuit Macedoniae unde etiam Act. 16. V. Ia. Prima colonia Macedoniae appellatur, quum alioqui Neapolis ultra fluvium Strymonem sta, respectu maris eorum, qui per mare in illas regiones proficiscuntur,prima fuit olim fuit haec urbs dicta Dathos,
velut alii volunt Crenides a voce κρην,1 quae fontem
fignificat, in illius enim agro erant fontes non solum aquarum multi, valde salubres, sed etiam auri. Sed quemadmodum tota Graecia, teste Servio nomen accepit a Graeco Rege , ita postea a diversis Rcgibus&Instauratoribus diversa nomina accepit Macedonia a Macedone, Thessalia a Thessalo, sic Philippi a Philippo Alexandri Magni Patre cognominata fuit, qui eam auxit: instauravit,4 cum ante tempora Philippi Regis Macedonici in illa regione metalla auri admodum exigua es en , Philippus ea sic auxit, ut reditus annuos ferret plusquam mille talenta. i. e. sexcenta millia coronatorum. Celebris est hic locus ob insignia praelia olim inter Romanos ibi commissa. I. Pompe-jus hic a Caesare profligatus a Brutus& Cassius ab Α ligusto octa tot Antonio caesi fugati fuerunt. in quo praelio Horatius cel bris Poeta cum Bruto contra Augustum stetit, Tribunus militum fuit, H 3 PO
74쪽
62 postea venia impetrata Moecenati primum, deinderi Ligusto innotuit. Vita Horatii. De ecclesiae apud Philippenses fundatae initio, vid. Num. IV.
I l. DE AUCTORE. III. AUCTORITATE-
IV. OCCASIO Occasionem recte annotare est dimidium edere commentarium manc vero Optime Cra merus in Isagoge sua ad libros Prophet Aposto pag. 287. annotat verbis Egidii Hunnii, quae hic subjicere lubet Philippi civitas est in prima parte Macedoniae ut Lucas Act. 16. scribit. Ejus urbis incolae ad Evangelium sequente occasione conversi sunt. Posteaquam Paulus S Barnabas ob exortam contentionem a se invicem discesserant Paulus, visitatis per Syriam, Ciliciam , Phrygiam Galatiam Ecclesiis, constituerat praedicare Evangelium in Asia , sed prohibitus est a Spiritu Sancto, tentabat proficisci in Bythiniam, sed non permissit ei Spiritus Act. 6. Cum autem esset in Troade per visionem apparuit ei vir Macedo, rogans illum ac dicens trajice in Macedoniam , iuccurre nobis. Qui visione Caelesti confirmatus, futurum ut Evangelium in Macedonia magno cum fructu praedicetur Philippos venit, ibique ad flumen, loco sacris precibus destinato, concionatus est. Ad quam concionem protinus convertituri baptizatur Lydia purpurarum venditrix. Hanc praedicationem Evangelii mox confirnaa ibi Paulus miraculo
ejecti Daemonis expuella Pythonissa Haec quia divinando quaestum uberem praestabat Dominis suis, accidit, ut dum a Daemone liberata cessas et divinare puella , Domini ejus ob ablatum quaestum adtribunalia magi-
75쪽
magistratuum raperent Paulum 5c Silam, suaque accusatione obtinerent, ut virgis caesi Paulusi Silas in
carcerem compingerentur. Quod ipsum tamen potius in emolumentum quam damnum cessit doctorinae Evangelicae Etenim noctu per terrae motum concusso carcere cunctisque ostiis apertis in vinculis captivorum solutis, custos carceris existimans, vinctos suae fidei commissos evasisse, seipsum interfecturus erat, sed Prohibitus a Paulo , Sc de miraculo quod accidcrat edoctus, mutata mente sermonem Evangelii ample-XUS est . Quanquam autem mane facto, Paulus&Silas urbe excederejussi sunt, ita ut ob hunc praematurum
disice sitim vi aliqua tinclamenta viderentur es posita Ecclesiae in urbe Philippensium, tamen haec initia quamIibet tenuia , felicibus infrementis egregie proceaebant , sparsumque semen Evangelii ita
fructificabat , ut qui primi fuerant conversi, contra quemvis impetum adversitatum persecutionum immoti persisterent, numerus credentium in dies adaugeretur. Quoniam autem exiguo admodum temporis spatio fuerat conversatus cum Philippensibus, ideo ne quid illorum ecclesia detrimentum acciperet per Doctores falsos , Pauliis primis annis Imperii Neronis Romam veniens hanc ad ipsos epistolam exarare voluit captivus , quemadmodum eodem tempore ad Galatas, Ephesios, Colos enses, ad Timotheum , ad Philemonem epistolas ex vinculis dedit , nimirum , ut ecclesias sua opera plantatas fundatas, atque intercas hanc quoque celeberrimam
S Philippensum Ecclisiam in de confirmaret. Et laec sane fuit hujus scribendae pistolae occasio Sic ille.
76쪽
Oecasio specialis ad scribendum fuit, quod Philippenses percepto infelicissimo Apostoli statu in vinculis
Romanis, per Epaphroditum memorabile subsidium seu pecuniarum schi aliarum rerum ad sustentationem necessariarum, ipsi transmiserant Romam. q. V. 8.
V. TEMPUS&LOCUS. Scripta est,cum secum
haberet Timotheum C. I. V. I.& C. a. v. I9. Epaphram seu Epaphroditum c. 2. V. 2 . i. . v. ID. Coni Colosi
V. I 2 qVem epistolam hanc laturum, Philippensibus mittendum dicit. c. a. v. ao.&29. Romae cum in Praetorio causam dixit , cujus meminit ad Phili inpenses c. I. V. 13 ubi in Caesaris domo amicos habuit. C. . v. 22. in Vinculis c. I. v. 7. I . Anno Christio , qui fuit secundus vinculorum Pauli. Vide hic Cornelium a Lapide in comm. p. I S. Plura vid num V .de epistolis Pauli in genere. VI SUMMA. Ad constantia mi sinceram pietatem hortatur. Notetur Paulum in nulla epistola blanditis&suavius agere cum suis auditoribus, quam in hac ipsa. VII PARTITIO. Duo habet membra Unum
est , quo contra, ευδο- Prophetas munit piorum animos. c. I. 2. Alterum est,quo hortatur ad concordiam, sistudium bonorum operum .c. 3. .
VIII. USUS,ut in praecedentibus. Sed quaeritur: Cur Paulus semper eadem de iisdem scripserit Ejuste hanc reddit in hac epistola rationem C. 3. V. I. Uminquit Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium et quod in sua lingva melius sonat: Ae κνηξο,: hoc est mihi hoc non est grave, taediosum, non me pudet, vel piget, nec duco id csse
77쪽
esse superfluum, sed hoc ipsum est vobis ἀσφαλε tutum, hoc est , quod eadem, quae viva voce tradidi, scribo, 8c toties eadem de iisdem inculco, facit ad veritatem doctrinae Apostolicae certius inanimis nostris confirmandam contra incursiones convellentium doctrinae fundamenta citaque mox subjicit, Videte canes, videte malos operarios , videte concisionem. Vid. Chemnit.in Exam. 3 3.
I. Inconstantiam quorundam, livorem malevolorum perstringit: Vita mihi Christus, mors lucrum
caetera luduS. II. Exemplo Christi hortatur ad modestiam , humilitatem, obedientiam, concordiam.
III. ControJudaigantes dis erit. J V. Gaudium in Domino precaturdi pro benevolemtiari ossiciis sibi praestitis gratias agit.
OMEN a Colossensibus habet Colossae civitas sita fuit iu Asia Minore, nempe in ea regione,quae Phrygia Pacatiana dicebatur, non procul ab Hierapolii Laodicea, quarum Apostolus etiam meminit diserte in hac epistola. In hac urbe Epaphras Apostolorum σύνεργος praedicatione Vangelii Ecclesiam collegerat. Quamvis autem Rhoduquoque ob celebrem suum Colos um Colosssenses d1cti reperiantur, non tamen istos sed Phrygi incolas
78쪽
Apostolus hac epistola compellat Herodotus in Po
μων S μεγάλη. Orosius testatur Laedictas hasce urbes simul omnes horrendo quodam terrae motu sub imperio Neronis concidisse. Unde apparet ecclesias istas non diu post scriptam hanc cpistolam floruis e quod divini judicii speculum semper nobis ob oculos versetur. Quanquam ex Apoc 3 non obscure colligi potest, altem reliquias& quasi rudera quaedam istarum Ecclesiarum deinde etiam permansiisse , nec ipsas supra dicto casu penitus interiis es; siquidem communi veterum consensu constat Apocalypsin illam , quae nominatim ad septem Asia minoris ecclesias destinata fuit, satis diu post excessiim Neronis a Johanne conscriptam fuisse. In Colossensibus convertendis usus est Deus opera Epaphrae vid num. IV. Theodoret existimanti . Paulum tum Colossensibus tum Laodicensibus coram Evangelium an nunciasΘ, obverborum diversum suadentium claritatem. Colos et . V. I. non possumus subscribere.
II. De AUCTORE. III. AUCTORITATE
vide praecedentia. IV. OCCASIO. 1. Quia Epaphras Converterat Colossienses ad evangelium , qui Apostolus proprie loquendo, non erat, itaque necessarium fuit hac epistola, auctoritatem Epaphrae rubi , φία Paulina confirmari. Et quia id ipsum praesens viva voce praestare non poterat, sicio suo in scriptis voluit hac in parte satisfacere. a. Neces artum id non tantum erat Epa
phrae nomine , sed summopere intererat etiam ipsis
79쪽
Colossensibus, indilbitato scire, verbum ab Epaphra praedicatum non dogma aliquod adulterinum , sed
ipsissimam esse evangelii vocem personantem in toto mundo ideo etiam nommat verbum Christi cap. 2 v. 6. . . Impugnati erant Colossenses a falsis Doctoribus, quorum quidam qui exJudaismo venerant Mosen cum Christo confundebant, ac ceremonias legis ad salutem nece starias esse contendebant quidam qui ex gentilismo ad fidem Chris lanam conversi erant, humanas constitutiones ex Philomphorum doctrina urgebant Pauliis itaque rogatu Epaphrae ad eos hanc epistolam ex captivitate Romana scripsit, ut eos in
veritate fidei confirmare , contra falsos Doctores
praemuniret. r. Roijard Minorit Epist. Domini: Trinit. 2 . dicit hanc esse causam scriptionis epistolar, quod ob susceptum pravum dogma Colossenses putarint nequaquam per filium, sed per Angelos ad Deum Patrem sibi viam patere , absurdum existimantes Dei filium multimis seculis adventurum , praesertim cum in V. T. Angeloruim ministerio cuncta ger
V. TEMPUS, LOCUS. Scripta est Romae ex
vinculis, Ut patet eX cap. I. V. a. . . . V. 3. 48 posm
qvam Timotheum ex Ephesina ecclesia Romam evocastat .c . v. i. item secum haberet Tychicum. c. . V.7.ωOnesimum .' Aristarchum atque Marcum v. i.&Jesum cognomentoJustum, II. Epaphram. V. II. Lucam atque Demam. v. I . Beeta in epistolam ad Philippenses p. 38 . testatur in codice claro montano
80쪽
68 Philippenses. Plura vide num V de epistolis Pauli in
VI SUMMA. In Ehatur I Esenosi Simoni nos qui Angelos colendos,& legem Mosis cere monialem esse servandam contendebant. 2. Vitae ac morum regulas tradit tum generales omnibus Christianis communes , tum speciales certis Ordinibus proprias sic uxoribus maritis, liberis desparentibus, servis & Dominis. Est fere ejusdem argumenti cum epistola ad Ephesios. VII PARTITIO. Habet duas partes. Una est de fide,cap. I.&.2. Altera de studio morum. cap. 34. VIII. USUS. Quia semper cadem est ecclesiae ratio, mutatis duntaxat personis,deque similibus idem est judicium , concludimus recte nobism omnibus hominibus omnium temporum , qui Pauli vivam vocem non audivimus , faciem in carne non vidimus uti nec Laodicenses nec Colossenses hanc epist tam perinde ac illis propriam esse. Quod concludi
I. Persbia, ossicium Christi Musque beneficia. II. Philosophiam deceptricem, Observationem ceremoniarum, cultum Angelorum cavere jubet. III. Invitatio ad vitam sinceram : Ossicia conjugum, servorum, Donunorum describit. IV. Orandum&vigilandum; cum salutatione clau