Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I38 Iur. Pub. Uniures P. In Gentem inserre non ignoraverit si , & eos cohibere si possit ta), aut illatam reparare iniuriam , requisitus neglexerit, iam populus ipse iniuriae auctor habetur, re vis publica publica vi repellitur.

CAPUT VII.

De Iure necessitatis inter Gentes ubi de usu rerum innoxiae utilitatis .

I. I. Ius ad usum rerum innoxiae utilitatis

commune .

Gentium Dominia, Sc Imperia publica, de quibus hactenus verba fecimus, ab eadem deducantur origine, a qua Pri- IJ Non ignorare autem facile es ut praesumatur quae conspicua sunt, quae sto

quentia .

29 Ut ecee: si ad inhibenda publiea latrocinia ea non adhibet quae potest , ac debet remedia , quo nomine damnati olim ab

142쪽

eap. VII. De Iust. necess. inter Gent. 139vata deducenda esse diXimus, iisdem etiam conditionibus utraque subiicienda esse manifeste patet. Si qua igitur sunt in dominio, di imperio Gentis, quae Praeter privatam, propriamque, innoXiam etiam habeant utilitatem eam in commune positam naturali iuro non inficiandum, cum ratio omnino desit, cur a communione primaeva

subtrahatur; quae enim utilia iis sunt qui accipiunt, danti non molesta, ea denegare petenti & barbarum est, di iniustum si in; quamvis enim quaedam occupari possint quod ad privata emolumenta , non tamen iure occupantur quod ad eam, quam hahere possunt inooxiam utilitatem . Id qui- Amphiebonibus Scyrii. Plui. in Cimon. vid.

Grol. lib. 2. Cap. II. n. 2o. Ea de causa

bellum iustum in eos qui Piraticam ex professa exercent, quod O at ibi notavimus. Alienae igitur, inquies, culpae me reum facies' Prorsus alienae si provideri potuit ne eXisteret. Cic. 0s. s s. ad Brut. Concord. L. a. pr. II . de Nox. ac .

143쪽

14o Iur. Pub. Univers. P. III. dem non eX pacto, ut Grotius ait si , tacito inter Gentes, sed ex ipso naturali iure, re

Dominii natura ortum ducit. ιβ. 2. Huius Iuris Anes . At cuiusnam erit iudicium an usus rei dominio subiectae innoxius omnino sit, re nec minimum detrimenti, N. molestiae domino afferat ' Quidquid nonnulli dictitent id Domini iudicio permittendum arbitror, cuius sunt, dc proprietatis, & libertatis iura; uti enim dominus omnes alios ab usu rei propriae excludit, uti vero liber de innoxia ipsius rei utilitate cum ceteris communicanda nemine contradicente iudicat; fieri enim potest, ut qui aliis videtur rei alicuius usus omnino innoxius, & loci,& temporis habita ratione revera non sit, re magnam afferat domino, aut aliquam saltem molestiam. Si quis igitur putat rem iam ' occupatam usum habere innoxium, IJ Lib. 2. Cap. 2. g. II. qui ut solet

eo lurima affert νeterum Scriptorum resimonia, quibus non deneganda confirmet iura quae vocat innoxiae utillitatis .

144쪽

Cap. VII. De Iuri neesis inter Gent. IAI eum a domino petat oportet, qui si deneget etiam iniuste legem internam Naturae violat, iniuriam petenti non facit, atque adeo per vim adigi nequit, ut usum praestet sine naturalis libertatis laesione si . 3. Consectaria . I. Ius igitur quod vocant innoxiae utilitatis ad res alienas non dissert ab eo, quod universis hominibus competit ad humanitatis ossicia, iisdemque regulis definitur. a. Et cum quod imperfecte debetur

persecte debitum non fiat nisi per pacta ,

diuturnus usus alienae rei ius non parit, di a precario non dissert. 3. Itaque poterit alter populus alteri usum rei, vel iuris proprii concedere, alteri denegare sine iniuria; fieri enim potest ut rei stiae, vel iuris usus innoxius sit si uni populo concedatur, non innoXius si alteri. cuius rei iudicium penes populum est, qui rei, vel iuris dominium habet.

1 Viae Uatiel. Lib. 2. Cap. 9. I. I 28.

Grol. Lib. cit.

145쪽

I 1 Iur. Pub. Univers. P. III. q. Quae igitur deberi Gentibus nonnulli

dictitant iure innoXiae utilitatis eX communione primaeva residuo I cum non incongrue, quod ad eXternum essectum adtinet, ad ossicia humanitatis referantur, per viineXigi nequeunt: ut ecce trBnsitus eXterorum χὶ per terras N aquas occupatas, ad

i) mis igitur docuit Grotius Lib. 2. Cap. a. f. 22. quod si populus promiscue

permittat externis actus aliquos , ei qui excluditur iniuria fiat. Iniuria enim supponit iuris perfecti laesonem , Gentium autem ius ad res quae innoxiae utilitatis νidentur M. perfectum diximus. Vad. quae ad h. L. ad. notantur ab Henr. O Samuel Cocc. a) Vid. Grol. Dc. cit. I. 13. ibique illustris Gro novit notam, in qua complurama asseruntur argumenta ab Hisoria terita, quibus sententia nostra confirmatur. Urotius ipse qui non denegandum armato militi transitum Uirmat, docet tamen ab exercitu per alienos snes transturo posulandum prius transitum,

O si negetur vindicari posse . Quod quidem eum sententia sua pugnat, nam si transeundi per alienos snes es ius perfectum, ipse summo Imperante , vel inconsulto , vel inνito iure suo titi poterit. Grotianam sententiam amplectitur O Uolfius. Ius Gent. cap. 6.

9. 686. O seqq.

146쪽

cap. VII. De Iur. necessi. int. Gent. 143 littora BL oras appulsus , commoratio, permansio, di domicilium in territorio, mercatura, & cetera id genus, quae quidem si innoxia denegare durissimum est Ecinhumanum. at per vim eXigere iniustum. s. Quod quidem probe novisse Gentes dicendae sunt, quae saepissime per pacta publica Iura huiusmodi, quae eX communione primaeva residua asserunt nostri Iuris- consulti in stipulationem deduxerunt. f. q. De Iure Necessitatis., Haec quidem recte procedunt nisi ossi. cia Gentis erga se ipsam cum ossiciis erga aliam collidantur , re eXtrema urgeat necessitas; in praesenti enim rerum discrimine Leκ naturalis circa Imperia, dc Dominia publica suspenditur iuxta regulas quae alibi tradidimus, re quae huc revocandae , eae enim iura necessitatis inter Gentes dimetiuntur, tum Pacis tum Belli tempore: De Iure Gentium in bello alibi. In statu vero Pacis quae identidem inter Gentes accidunt, de quorum iustitia dubitari posset, ut ecce, an liceat in summa annonae penuria conterminae Gentis frumentum, aut alia cibaria per vim et

147쪽

I44 Iur. Pus. Univers. P. III.

Pere, vel ea terra, marique ad eXteras Gentes advehenda intercipere, Ec in proprios usus convertere, an urgente necessi

tale alienum Territorium per vim ingredi, plaustra, naves, & equos ad vecturam idoneos occupare, iisque uti eX sententia si ,

12 Quod olim factum legimus a Graecis

qui cum Xenophonte erant; cum enim navi.bus indigerent, transeuntes ceperunt, sed ita ut O merces intactas conservarent, nautis

νero O alimenta praeberenr, O naulum persolverent: quod quidem O Gentes omnes bellantes nostris etiam temporibus imitantur sene iniustitiae nota . V d. Xenoph. De M. pedit. Cyri Lib. 3. Cap. I. Quin vero eiu smodi iuri proprium nomen tributum es inciturque Hispanico vocabulo Embargo, latine diceres Impedimentum, detentionem ,s Me sequorationem. Si quando enim alienis νectoriis navibus indixeant Principer, etiam extra absolutam necessitatem indicunt generale Embargo . cuius vi naves omnes quae in Regni portubus sunt Iicet proxime nav*aturas retinent ἰ nautaeque iubentur, ut principi Territorii inserviant tum pacis, tum belli

tempore: quod frequentissime O nosris etiam te oribus factum es ab Hispanis, Anglis, Gallis , aliisque ita ut quod iure necessistis

148쪽

Cap. VII. De Iure neces. inter Gent. Igsan navem vi tempestatis compulsam, &portum iam ingredientem submergere ut pestis periculum a Populo avertatur, Eccetera id genus complurima, quae omnia cum facile ex nostris diiudicentur principiis, ea singillatim percensere & exponere super

vacaneum puto .

CAPUT VIII.

De Praescriptionibus inter Gentes.

f. I. An Praescriptio locum habeat inter GenteS.S I quis hominem naturali r8tione tantum praeditum interroget, an ei qui ab usurpatore rem mobilem , aut immobilem accepit , eamque decem vel viginti annis hona fide possedit, liceat iure tamquam Tom. III. Κlieitum, O iure conventionali ratum quodam modo sit. Vid. Real Dr. des Gens. Cap. E. sci. 7. Pog. 636.

149쪽

et46 Iur. Pub. Univers. P. III.

suam retinere, rerumque dominum eam vindicantem , dc usurpationem liquidis demonstrantem argumentis iure repellere , r

sponsurum non dubito id nullo pacto licere . Cum enim in hypothesi certum sit Domino vel invito, vel inscio ius quaesitum ereptum iniuria suisse, fieri non posse arbitrabitur , ut iniuria tractu temporis convalescat, Ic iuris robur obtineat, Zc ne videatur alienam tueri usurpationem, re ratam habere iniuriam, rem suam domino restituendam, damnique reparationem a fraudis, Zc usurpationis auctore deposcendam docebit. Id sane sentiet qui divinos naturalis rationis radios subtilium cavillationum caligine obnubilari, aut iusti Zc honesti sensum corrumpi passus non est. Sed quotusquisque est , qui ad haec nostra accedat studia, quem non iam scholastica deliramenta , dc eorum , qui se dicunt Iustitiae sacerdotes gravissimae quamvis futiles sententiae non corruperint i Inde maxima exorta est dissicultas circa ius Praescriptionis, quod tot tantisque fuit Scriptorum ambagibus involutum , ut postquam omnes eorum flexuosos anfractus emensus fueris, vix

150쪽

Cap. VIII. De Praescripti int. Gent. IAI quo te vertas ad veritatis viam detegendam stias. Et nostra igitur, bc rectae rationis revocemus Principia. I. Nemini invito eripiendum dominium rerum suarum. a. Alienae rei restitutio naturali iure Praecepta , undecumque sibi eam possessor

comparaverit.

3. Cum Dominium sit Ius, atque adeo facultas moralis, Cumque tempus sit simpleκ nudumque nomen durationis rerum existentium , atque adeo nec ens physicum , nec morale, tempus per se vim moralitatis effectricem habere non potest. His positis, I. quaeritur an Praescriptio, re usucapio a Romanis Legumlatoribus introducta naturali rationi sit consen. tanea , vel in iure Naturae admittenda. No.

gamus .

Praescriptio, vel usucapio fidem enim earum maxime post Iustinianum erictus si est adiectio Dominii per continuationem fiJ Viae L. un. Coae de Usucapione

transformanda.

SEARCH

MENU NAVIGATION