장음표시 사용
151쪽
48 Iur. Pub. Univers. P. III. possessionis temporis lege definiti si . Ergo
I. per praescriptionem acquiritur domin inmrei alienae invito domino , 2. acquiritur Dominium nempe facultas moralis perlapsum temporis , 3. liberatur possessor a naturali obligatione restituendi rem alienam, quae omnia statutis Principiis directe adversantur; atqui posita principia partim leges Naturae sunt, partim aXiomata, ergo praescriptio a Romanis Legumlatoribus introducta nec rationi, nec naturali Iuri est consentanea . Quaeritur II. an saltem in Iure Naiaturae admittenda longissimi temporis praescriptio, cum quis possederit rem alienam tanto tempore, quod memoriam hominumeXcedat. Negamus: quae enim supra adnotavimus, & hic omnia valent nisi quis asserat iniuriam, N. usurpationem quo diuturnior, eo magis in speciem Iuris transire.
Fieri tamen potest, ut longissimi temporis possessori Dominium rei quam possidet adii
i) Vid. L. 3. F. De Usurpat. I usucap. L. 2. Cod. De Praescriptione longi temporis.
152쪽
Cap. VIII. De Praescript ihi. Gent. Iη
ciatur facto potius, quam iure , cum nempe possessionis praesentis origo a memoria hominum penitus eXcidit, & usurpationis est impossibilis demonstratio; non enim sussicit, ut quis ostendat rem ab alio postessam ad se vel suos olim pertinuisse, sed manifesto doceat oportet , se vel suos a dominio Npossessione iniuria fuisse deturbatos . EX inde restitutionis obligatio in bonae fidei possessore ii . Non igitur tempus quamvis longissimum vim habet eX continuata posse iasione trans serendi dominium, sed dominium iure translatum in possessorem praesumitur, quoniam iniuria translatum fuisse liquidis probationibus didicere postulanti impossibile. quandoquidem praesentis possessionis origo in hypothesi est, ut scholae loquuntur, immemorialis.
Sed cum res occupatae, & dominita privato subiectae ad primaevam communionem redire possint per derelictionem . quae non tantum verbis, sed N. factis , dc 1 Vid. Ius nosr. P. I. cap. 9. f. 24 Coroll. 4.
153쪽
Iso Jur. Pub. Univers. P. III. non factis manifeste declaratur, quaeritur III. an diuturnum silentium scientis N libere volentis valeat ad derelictionem praesumendam. Illud hic loci ante omnia animadvertendum est , non amplius quaestionem esse de praescriptionis iustitia iuxta Romanorum Legumlatorum mentem, quae non praesumptae innititur derelictioni, sed a continua possessione temporis spatio lege definiti vim accipit, & in poenam negligentis domini est constituta; nam quamvis concedamus longum domini silentium, qui rem suam ab alio teneri scit, nec quicquam contradicit multo tempore, valere ad coniecturam probabilem derelictionis, attamen fatendum est silentii tempus non esse a Naturali Lege definitum , atque adeo ut Rstentio domini praesumatur post certum temporis spatium rei suae derelictio civile
Ceterum si huc revocentur quae diκimus in Parte prima IJ Iuris nostri de rebus occupatis ad primaevum statum redeuntibus,
154쪽
Cap. VIII. De Praescript. int. Genti Isrliquido constat silentium per se quamvis scientis N. libere volentis, quamvis diutur. num, nec rei derelictae este in dubium indi. cium , nec iuris sui renunciationem manifeste significare, atque adeo praescriptionem , vel longi temporis possessioni, vel praesumptae ex silentio derelictioni innitaturi non ad Iustitiae Naturalis normam fuisse constitutam . si quidem per eam iniuria usurpatio lapsu temporis rata habetur, Zc dominus. qui sciens volensque patitur ut alter re sua utatur, vel iuris sibi quaesiti exercitio abstinet ad tempus, N. re N. iure in Perpetuum spoliatur invitus , quae quidem c χsint iuris Naturalis regulis contrBria, in Iure Naturali praescriptio admittenda non est , atque adeo nec inter Gentes locum haΘbet, quae eo iure reguntur.
Itaque praecepta Naturalis Iustitiae circa praescriptionem haec sunto .. I. Bonae fidei possessor simul ac noverit se rem alienam possidere eam legitimo domino resti luci etiam non requisitus..2. Si non noverit , eam domino vindicanti tamquam suam non prius reddet .
dam evidentibus constet argumentis . de
155쪽
Isa Iur. Pub. Univers. P. III. eum verum dominum esse, re contra iusti fas ab eius possessione se deturbatum. 3. Cum praesumptio cedat veritati, resilentium non nisi incerta sit derelictionis coniectura, si dominus, qui diu ab aliorem suam possideri passus est eam repetat, coniectura omnis N praesumptio evanescit. Obiiciunt tamen nonnulli praescriptionis legem publico bono Civitatis introductam , sine qua dominia omnia incerta, returbata, atque adeo Civium paX dc tranquillitas perpetuo agitaretur periculo Iὶ . Et cum dominia rerum privata permissa sint a Natura ad pacem inter homines se vandam naturali rationi consentaneam Praescriptionem esse asserunt, quae possessest longi temporis adiicit tandem rei possessae legitimum dominium. Sane non negamus in Civitate licere ad lites evitandas post certum possessionis tempus res alienas etiam initio male partas possessori tamquam suas lege lata adiudicare aut ab iuris sui exercitio, quod diu negleXit, do-
i L. I. E. De usucap. Princ. Insit. f.
156쪽
Cap. VIII. De Praescript. int. Gent. Is 3
minum deiicere, quati in poenam negligentiae: non negamus in Civitate licere huic, vel illi incerto derelictionis argumento certitudinem tribuere. Multa esse diXimus quae a naturali iure in Civitate recedunt necessitatis ut ita dicam Lege .
Non tamen id est quod quaerimus,
nam quamvis concederemus iure naturali
permissi vo licita esse ea omnia, sine quibus civilis societas consistere non potest , N ad
ea reserendam esse praescriptionem, attamen vicissim concedatur oportet possessionis tempus arbitrarium omnino esse, & a summi Imperantis in Civitate pendere; atque adeo eiusmodi praescriptionem in statu naturali,& inter Gentes suo sundamento carere, cum nullus sit, qui ius habeat aut tempus definiendi ad praescriptionem necessarium, aut puniendi negligentem dominum; in naturali enim statu poenae proprie dictae locum non esse alibi di Ximus. Quin dubium etiam exoriri posset an conducibilius sit in Civitate veri domini potius, quam possessoris rationem habere, atque adeo eius iura sarcta tecta tueri , 8c
vim & fraudem Civitatis perniciem punire,
157쪽
as 4 Iur. Pub. Univers. P. III.
potiusquam negligentiam ἱ nam quamvis honae fidei, dc longi temporis posses rem spoliare aliquam habeat asperitatem , durius asperiusque videtur domino invito auferre dominium , possessorem enim indemnem praestat fraudis auctor , domini autem damnum est irreparabile. Quod autem aiunt bono publico usucapionem, Zc praescriptionem introductam, ne scilicet rerum quarumdam diu, dc fere semper incerta dominia essenti Legumlatoris potius arguit imbecillitatem, quam praescriptionis utilitatem di iustitiam . Bonis enim legibus cavendum ut nemo in Civitate per vim, aut fraudem rerum praesertim immobilium nanisciscatur possessionem, non possessio iniusta quaesita rata habenda. Primum quidem fieri in recte administrata Republica , atque Cl. vium tranquillitatem cum iustitia conciliari facile posse arbitror, alterum igitur N. inmille N iniustum. De Iuris Praescriptione non loquor: nulla enim ratio est, cur iure suo spolietur qui certo temporis spatio IJ sciens, iὶ Mid. Tot. Tituti de Praescript. 3 .
158쪽
Cap. VIII. De Praescript. lat. Gent. Is svolensque ab eius exercitio abstinuit. Lex igitur apud Romanos , nempe simpleκ legumlatoris voluntas Ec arbitrium, non naturalis ratio alienat per praescriptionem dominium, dc incertum derelictionis argumentum ut verum certumque habeatur,
iubet ; atque adeo praescriptionem , Nusucapionem ad Ius Naturae vel Gentium traducendas non esse liquet. Sed nodum rursus obiiciunt praescriptionis assertores, qui insolubili, esse videtur ; si enim nulla admittatur praescriptio inter Gentes eκ diuturna possessione, auteri. derelictione praesumpta , iam omnia incerta, Zc turbata in Orbe terrarum sint oportet, nec quisquam erit Princeps, aut summus Imperans, qui tutus esse possit in
Imperii sui quamvis longissimi temporis possessione; quod quidem cum Gentium
tranquillitati adversum omnino sit, id etiam contrarium dicendum est Naturae Legi, cuius mentem dc consilium potissimum esse diximus humani Generis felicitatem. Haec quidem nullo pacto obiicerentur contra sententiam nostram si qui de praescriptionibus scripserunt, Imperia a privatis
159쪽
Is6 Iur. Pub. Unisers P. III. praediis probe distinxissent . Cum enim civile Imperium nec occupatione , nec iis modis , quibus privata dominia transferuntur , acquiratur, Iurisconsuliorum sententias de Praescriptione, aut de vera, Vel praesumpta derelictione Imperio civili aptare absurdum omnino si . Quod ut perspicue appareat nostra rursus huc revocemus principia. 12 Videndum quo pacto se torqueat Grol. Lib. 1. Cap. g ut regulas Iurajconsultorum de praescriptione inter privatos aptet Gentibus O Populis. Veritas tamen ipsi suboluisse videtur multis in locis eiusdem Capitis, quam quidem perfecte fortasse assecutus esset vir praeclari ingenii , si Romanorum
auctoratatem excutere augus esset, earumque sententias ad rectae rationis trutinam reνο-
casset . Ubi enim agit de nondum natis . quaeritque an praehumpta derelictio nocereris possit, satuit nullam ipsis feri iniuriam, nam cum, inquit, a populi νoluntate ius regnondi prosciscatur, se populus voluntatem mutat iis qui nondum nati sunt ut quibus ius quaesitum nondum est, nullam facit iniuriam . Ex eo principio facilis erat ad nos mde Praescriptione doctrinam progressus.
160쪽
Cap. VIII. De Praescript. int. Gent. Is 7 I. Imperium originarie penes Populum
2. Ergo non nisi eo iubente aut saltem tacite vel eκpresse consentiente pcquiritur, aut ab una ad aliam Personam transfertur a).υ Translato Imperio quamvis summo,& absoluto ea semper tacita conditio apposita intelligitur, ut Imperans eo iure
utatur ad Populi felicitatem, re securitatem comparandam 3).4 Ergo Imperii substantia in continuo
exercitio iuris versatur. Si negligitur, aut derelinquitur non ad occupantem , sed ad Populum redit, vel ad successorem in delatione Imperii a Populo designatum, a quo vel expresse vel tacite consentiente in alium transferri potest. His probe constitutis perspicue patet eram, aut praesumptam Imperii derelictionem numquam ius parere alicui, ut illud tamquam vacuam possessionem occus12 Vid. Part. a. cap. I. f. 3. pag. 2I6.f12 Viae Part. r. Cap. I s. l. 8.
