장음표시 사용
171쪽
168 Iur. Pub. Univers. P. III.
singulos, tum Gentes erga alias naturaliaeκplerent humanitatis ossicia, viκ ullus publicis , aut privatis pactis locus reliquus esset, eorum praecipue, quae non in con tinenti perficiuntur, sed ius re actionem pariunt in futurum . Sed cum humanitatis ossicia imperfecte debita sint, atque adeo incerta , & dubia, necessitate eXigente, eorum praestatio . publicis Pactis perfecte debita fiunt, aut aliquid iuxta varias Populi opportunitates adiicitur Iuri Naturali, vel onete sibi imposito, vel cautione data, vel translato aut renunciato aliquo iure I . f. 2. In quo differant a privatis pactis. In eo tamen disterunt privata a publicis pactis, quod illa inter privatos fiant de i) Eiusmodi sunt foedera amicitiae,
hospitii , commercii, pacis Oc. ne vectigal ullum, aut ne maius quam in praesens sol-νatur a Mercatorius , ut bellam sit commune , ut auxilia equitum, vel peditum certa praesentur, ut Obs des dentur , ut transitus Genti per terras, O aquas Occupatas Prae keatur , ut hoses O amici habeantur quos Melit partium altera, O cetera id genus ,
quae late exposta sunt a Grol. Lib. 2. cap.
172쪽
Cap. IX. De Paci. Pub. O Foed. I 69 privatis iuribus di emolumentis, haec inter Populos liberos de rebus publicis, & ad Civitatem vel Gentem universam Pertinentibus : illa privatos, haec Civitatem oblii gBnt, atque adeo ad Maiestatis iura tum pacis , tum belli foedera Pertinent, cuius voluntas Populi, vel Civitatis voluntas esse ex sociali contractu, dc summi Imperii constitutione Ec delatione intelligitur. Summi igitur Imperantes tantum , vel ii, qui ab ipsis legitimam habent causam respeciale mandatum , foedera pangunt, si de rebus publicis agant, si Butem de propriis, di privatis, quamvis summi Imperantes sint se ipsos obligant, non Civitatem. Non tamen eX utraque contrahentium parte Maiestas necessaria ; si cum privatis . aut subditis aut exteris de rebus publicis Princeps agat,
pactum componitur publicum , & foedus Percutitur, quod a Civitate servandum si . t Exemplum esto si aes alienum Cisia latis nomine contrahatur , O in debiti securitatem pullici obligentur redditua .
173쪽
x7o Iur. Pub. Univers. P. III. g. 3. De Sponsionibus minorum ritolatum.
Praeter supra memoratas personas nemini ius est pacta ineundi publica quae Civitatem obligent. Sta premi belli Duces, Provinciarum , finiumque defensores, min resque aliae potestates, quibus mercitium aliquod summi Imperii commissum est, ea iura omnia habere intelliguntur , sine quibus munus sibi demandatum recte admini strare non potiunt, atque interdum iis iubentibus, summoque Imperante incon sulto induciae, ab actibus hostilibus cessatio, vel, ut aiunt, armorum suspensio , deditiones iure fiunt, non foedera, aut publica pacta, quac iniussu Populi, vel eius Recto
Quaesitum tamen est a nonnullis quid iitris, si eXercitus Imperator, aut Provinciae defensor aliquid promittat, spondeatquasummam Potestatem quod promisit ratum habituram, in quid nempe teneatur Civitas,
in quid sponsor. Et quidem Civitatem sine
mandato obligari non posse liquet, nemo enim ultra voluntatem suam obligatur. Quod autem ad sponsorem attinet distinguendum. eenseo, an sponsor declaraverit non se tum
174쪽
Cap. IX. De Paci. Pub. O Foed. III
obligandi Gentem munitum, an vero dolo malo promissarium deceperit simulans se facultatem promittendi nomine Gentis asumma Potestate accepisse. Si primum, Zc aliquid promittitur , quod Rempublicam tangat, idem est ac si sponsor polliceatur
se operam daturum, atque effecturum ut
Populus, vel Gens, pro qua promittit, id ratum habeat. Ubi igitur Populo sponsionem suam declaravit, sponsionis causas exhibuit, fidem solvit iudicio Populi relinquens, an sponsionem ipsam probare, vel improbare velit, nec ultra progreditur obligatio. Si ex improbata sponsione altera pars, seu promissarius damnum patitur, ipse est sui damni causa moralis, atque adeo sponsori non imputandum , qui non sponsonis rati habitionem promisit, sed operam
tantum daturum, ut rata haberetur.
Si vero alterum, Zc ius obligandi Gentem quod non habuit prae se tulit sponsor, alterumque decepit Populum , in id teneri quod interest negotium illud ratum non habitum suisse ambigendum non est; damnum enim dolo sponsoris datum a sponsore ipso sarciendum,
175쪽
i a Iur. Pub. Univers. P. III. atque adeo decepti populi eadem iura sunt in sponsorem, quae esse diximus in hominem, qui deliquit in Territorio . vel dolo aut culpa damnum dedit, & exinde apud aliam Gentem se recepit. Dedendum igitur censeo dolosum fraudolentumque sponsorem, eiusque hona tradenda a summo Imperante decepto Populo, ut Zc damnum eo quo fieri potest pacto reparet, re Poe.
ci 2 Vid. Tir. Liv. Hi l. Lib. I. Gn- fides declararunt Samnitibus nullam sibi esse foederis faciendi facultatem . Idem Livius m Cum de foedere victor agitaret, negarunt Consules ) iniussu Populi foedus fieri Iosse m Itaque non foedere paκ Caudina ,ed per sponsionem facta etet Propter necessariam foederis dilationem obsides etiam D C. equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur . Rhetoris igitur potius fiunt quam Philosophi quae a Posthumio consule, O a Pontio Samnitium Imperatore dicta refert Livius, nam nec Consules dedendi Samnitibus erant, nec Pontius audien us, qui postulabat ut Romanus exercitus improbato foedere , intra
176쪽
Cap. IX. De Paef. Pub. O Foed. I73 stantina si) sponsio diiudicanda, de quibus
tam variis sententiis, Zc in Senatu Romano, & apud nostri Iuris Consultos est disceptatum, iisdemque regulis sponsionum , quae a minoribus Potestatibus fiunt validitas est ponderanda; eas enim quandoque a summa Potestate improbatas suisse, & vetera, furculas Caudinas denuo deduceretur. Vid. Pufend. Lib. 8. GR. 9. f. I 2. Grol. Lib. 2. P. I s. g. I 6. O I7. Cocceium sen. ad
h. l. Omnes pos Grotium arbitrantur sponsores Caudinae pacis obligatos fuisse ad id Iuod intererat ex vi negotii ratum haberi. .. Livius O Q. Maelius Tristini Plebis
urgebant restituendam rem in eum flatum, mquo erat ante sponsionem: Senatus Romanus
corpora sponsorum dedenda censuit. Fuere avrem sponsores consules duo, Uraefecti IU. Tribuni XII. Ex nostris Principiis patet quae
fuerit 'onsorum obligatis, atque adeo relatas sententias rationi non esse consentaneas. Vid. Thomas. Dissert. De sponsion. Romanor. Caudina o De Sponsion. Roman. Numantina . Viae Cic. De Μ. Lib. 3. Cap. 3 o. i) De sponsione Numantina videndus Plut. in Tiber. Gracch. Cap. 6. Luc. Flor. Lib. 2. cap. I 8. L. 17. F. De Legation. Hostillus Mancinus sponsor deditus est , rea Numantinis non acceptus.
177쪽
r 4 Jur. Pub. Univers. P. III.
N recentia non desunt eXempla I .
i) Aulus foedus fecit cum Iugurtha
Numidarum Rege. Sponsio es a Senatu Romano improbata, o Aulus Regi deditus. Salust. in Iugurth. Cap. 39.-Dein Iugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba
facit: tametsi ipsum cum eXercitu fame, ferroque clausum teneret, tamen se memorem rerum humanarum , si secum foedus faceret incolumes omnes sub iugum missurum , praeterea uti diebus decem Numidia decederet. Quae gravia quamquam . reflagitii plena erant, tamen quia mortis metu nutabant, sicuti Regi libuerat pa κ convenit . Et infra tar Senatus uti par fuerat decernit suo atque Populi iniussu nullum potuisse foedus fieri α. Quod pepigerat Tre. molliae Dominus Burgundiae Hector cum Helvetiis ratum non habuit Rex Galliae Alanius XII. Guicciard. His. Lib. I 2. Ivlas n. Lib. I. in Ludovic. XIl. Leti res de Lotiis XII. Tom. 4. pag. 222. Barre Histoir. d' Alemagn. sub ann. Is I 3. Du montis Corps Diplomatique Tom. q. P. I. Pag. 7Is. Idem dicendum de Matritensa Pacto as April. Ioa I. de Ratisbonensi inter Regem Galliae Alysium XIII. O Ferdinandum II. Caesarem I 3. Octob. I 63o. O de Pacis praelimi. naribus articulis , quos supremus Belli Duae
Comes Uallisius obsignaverat Fens cum
Turcis I. Septembris I 39 sub Carolo VI. Vid. De Real. Science du Gouvern. Droit des Gens . OP. q. f. q. PV. 64s.
178쪽
Cap. IX. De Pacr. Pub. O Foed. IpsUt igitur fraudibus, Zc dubiae tam
summarum , quam minorum Potestatum fidei obviam eatur mos invaluit inter Gentes, ut non prius foedera, dc pacta publica a ministris Imperantium eorumque nomine
facta valeant, quam ab ipsis probata, reconfirmata fuerint, atque adeo ipsa rati habitio ad Pacti publici essentiam, ut scholae Blunt, pertinet, ita ut Principum ministri quamvis plena muniti potestate potius ad agendum, quam ad promittendum elem videantur i); neque id improbandum, decet enim ut Reipublicae libertas privati hominias arbitrio, negligentiae, aut malitiae
19 Attamen si Princeps plenam se. renda potesatem ministro dederit, O quod actum est rescandere velit, quod fortasse arcam mandatι Anes egress sit, causim publice declaret oportet, minisrum imprudentem dedat o Principem deceptum in- mnem praeser. Haec quidem iuxta Gen-rrum consuetudιnem non necessaria , utilia tamen ad InteArtatis famam servandam, qua una O amicatiae coluntur, O Reipublicae
179쪽
x76 Iur. Pub. Univers. P. III.
Haec tamen intelligenda non sunt de iis, quae minores Potestates promittunt intra fines facultatis a summo Imperante concessae habita publici muneris ratione, nam ea valent simul ac promissa sunt nulla. que Principis rati habitione intercedente si).
g. 4. De mciis generalibus Gentium eis foedera , O pacta publica . Cum Gentes inter se haberi possint,
tamquam personae morales . in statu naturali viventes ea omnia, quae supra de Om-ciis compromittentium, de validitate, sancti late 8c fide pactorum diXimus, so magis hic valent, quo Foederum subiectum praestantius, eorumque nocentior violatio. Si vero de verborum significatione, quibus compromittentes usi sunt, controversia eXoriatur, rectae interpretationis regulis, quas supra tradidimus, iis oborta est dirimenda,
in fide enim quid senseris, non quid dixeris
cogitandum. Si Blteruter eas admittere reis nuat , re iuXta sententiam suam verha Mederis in tarpetrari velit, iniuriam lacit , iustamque i J Vid. Vicq. Mem. touch. les Aminhass. pag. 56S. edit. IOII.
180쪽
Cap. IX. De Pael. Pub. O Foed. I77stamque praebet Belli causam, ius enim est promissario promis rem cogendi ad id quod recta suggerit interpretatio. f. s. De Conditione tacita quae foederibus apposita intelligitur. Quamvis foedera, dc pacta publica
sancte servanda esse diximus, attamen si Populus Populo Ossicium aliquod humanitatis promisit, puta auXilia peditum, equi. tum , navium aut ad omne aut ad certum Bellum, frumenti aut cibariorum praestationem annuam, & cetera id genus , necessitatis casum eκcepisse praesumitur, ita' ut si hostilis incursus immineat, si summast apud eum annonae penuria ad promisia implenda non teneatur; quamvis enim re res re iura propria in alium transferre licitum , tamen in ossiciorum collisione obligatio suspenditur cum nemini concessum sit ea alienare, sine quibus aut conservatio ,
aut defensio sui sit impossibilis i , atque Tom. III. M
ry Id es quod aiunt Iuris Consulti
contractibus omnibus appositam intelligi clausulam is rebus sic stantibus , , ita ut si satus negotii mutetur quod ad subsantiam , seu
