Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Pet, non enim vacuum Imperium dicitur quod derelictum ad Populum illico recidit. Itaque cum disceptatur inter Gentes anius Imperii civilis praescribatur nil aliud reipsa quaeritur, quam uter imperet ΡΟ-Pulo , an praesens , re actualis Imperii pa. catus possessor, an alter cui olim ius imperandi a Populo delatum est , N. qui eius exercitium aut negleXit, aut quacumque de causa amisit. Quidnam huc revocantur Praescriptionis regulael An fortasse libera Civitas praedium rusticum aut urbanum , dc Populus adeo vile, & abiectum pecus, ut ei imperandi

ius eaedem regulae dimetiantur, quae dominium , aut usumfructum armenti vel

gregis φIs igitur imperium sibi iure vindicat

cui tacite vel eXpresse Populus illud detulit , ei autem detulisse intelligitur, cui positis armis, pacatisque rebus parere non renuit. Nec obstat Ius Imperii delatum a Populo in alium fuisse, atque adeo iniuria eo ab usurpatore spoliari, Zc iniuria etiam a Populo usurpationem ratam haberi; nam quamvis fortasse usurpatori vi partum Im-

162쪽

Cap. VIII. De Praescript. lat. Gent. IS9perium sit, non usurpationi legitimum Ius imperandi acceptum refert, sed quasi ex post facto a tacita vel eκpressa devicti ΡΟ,

puli voluntate ius firmum accipit, atque adeo tota eo recidit quaestio, an Populus, quem summus Imperans ab interna vel externa invasione tueri, aut non potuit aut noluit, saluti suae consulere, impotentis aut negligentis Principis Imperio se subtrahere, & aut in libertatem se vindi . Care , aut novam coire societatem civilem

possit. Id alibi Populo indefenso licere diximus r), atque adeo nullum in eam Populi partem, quae eo pacto quo potuit publicae saluti prospexit , ius superest;

utroque enim vel impotentiae, vel negligentiae casu conditionem delato Imperio appositam non implevisse Imperantem dicendum est, atque adeo alteram partem ab obligatione parendi solutam . Itaque eum Populus iure agat, qui quacumque de causa derelictum Imperium alteri vel tacito vel expresso consensu de-

12 Vid. Part. 3. Iam nos. GP. I. I. 6.

163쪽

16o Iur Pub. Univers. P. III. ferat, reliquum est ut armis positis, pacatisque rebus Ius imperandi ad praesentem spectet possessorem, cui Populus sciens, volensque obtemperat , quippe ius suum tuetur non longi temporis possessione, non derelictione praesumpta, sed subiecti Populi consensu , nullum enim legitimum Imperium diximus nisi in consentientes. Quid igitur' obiiciunt nonnulli r anne simulac violentus iniustusque invasor Populi partem Regis imperio subiectam occupavit , dc per vim a Societatis corpore divulsit, omnis eam recuperandi spes abiicienda, nec ius ullum superest rem ablatam vindicandi lDiximus Ius Imperii ad prasentem poΩsessorem spectare positis armis , pacatisque rebus, tacito vel eXpresso Populi consensu intercedente si . Si Pars altera Populi

12 Nonnulli aiunt numquam ius eiecti Regis extingvi, etiamsi subditi fidem victori vel usurpatori sponte dederint, nam si coacti id fecerint vitium, inquiunt, es a vi, si sponte re perfidia, atque adeo fris etiam iureiurando consermata nullum obligandi ius habet . Vid.

164쪽

Cap. VIII. De Praescript. int. cent. I6r

ad arma convolet usurpationem vindicatura , si bellum utrimque geritur Omnia incerta,& turbata , re potior est primi possessoris

conditio; at postquam arma Posita, pars Populi occupata victoris arbitrio, atque adeo indefensa relicta , ius naturale Tom. III. LHenr. Cocc. in Prodrom. Iur. Gent. Ex. a. f. 1 1. Samuel Fil. in Disserti appos. Comment. in Grol. Lib. DP. cit. I. IS. Argumenti

allati fallacia in eo fita es, quod praesumant νiri doctissmi ius Regis nunquam extingui posse, atque adeo per os esse subditos DEponant, qui indefens , nulloque eiecti Regis praesidio muniti vitae suae constititnt eo pacto quo possime. Eiecto Rege, O viribus omnino desistito, iam civilis Societas, cuius ipsi delatum fuerat Imperium dissolvitur , Ocivitati eidem, sive singulis rus naturale reviviscit sibi, vitaeque suae nrospiciendi, quacumque via expediendae salutis. Huc rein Mocentur quae diximus de iure necessiatis. O nullus arbitror dubitationi locus supererit.

Quin o ipsi , qui superiorem sententiam de Rege eiecto amplexi t , Imperium P

eate po sedenti iura omnia Maiestatis conc aere coaeti sunt si non iure Imperii, adminiserationis saltem iure, O verbis ludere potius , quam veritatem fateri maluerunt. Vid.

cit. Disert. Samuel Cocc. g. II. O seqq.

165쪽

quodammodo reviviscit, vetus societas dinsolvitur omnino, 3c derelicto Populo licet vel ad primaevam libertatem redire, vel Imperium publicum cui libuerit transferre .

Ex eo tempore antiqui Imperantis ius omne expirat, atque adeo inutiliter omnino quae. ritur, an novus Imperans antiqui Principis iura praescribat, quae penitus eXtinguuntur, quaeque novo Imperanti accedunt non eX continua possessione, aut praesumpta derelictione, sed eκ consensu Populi. Quod de amisso Imperio diximus ob hostilem aggres.sionem , idem intelligatur oportet 8c de eX-cussa si) tyrannide, dc Rege eiecto, Ec de amissione Imperii ob voluntariam derelictionem ; ex iis enim quae consulto supra posuimus principiis manifeste liquet nullum aut derelinquenti, aut eiecto Imperanti ius reliquum esse, & Imperium ad ipsum redire . Populum qui de eo disponit eκ sententia;

cuius Iuris clarissima praebuerunt eXem

pla Helvetii, Batavi, Angli, quorum MAie 12 Vid. Grol. Lib. I. cap. 4. f. II. O seqq,

166쪽

cap. VIII. De Praescript. int. Gent. I 63stas non praescriptioni, non praesumptae derelictioni, sed naturali, aeterno , & imm tabili iuri innititur. Exinde apparet quid sentiendum de iuribus Zc actionibus , quas nonnulli Europae Reges adversus Populos iamdiu alieno Imperio sponte parentes tamquam sibi debitas vindicant, ut occe Reipublicae Germanicae non tantum in totam Italiam, sed

in universos fere totius orbis Populos, qui olim Romano paruerunt Imperio IJ, Regis cry Grol. Lib. 2. Cap. 9. I. II. late

persequitur quaesionem celebrem, cuius nempe nunc sint quae Romani Imperii fuerunt . O. in ea est sententia omnia translata esse in Germanacum Caasiarem expresso, vel tacito

Populi Romani consensu , quasi vero sub Carolo Magno, O Othone I. Populus Romanus idem fuisset qui ante Augustuli tempora fuerat; atque adeo asserit eo titulo, nempe Populi Romani consensu Germanicum Caesarem habere quae Imperii Romani fuerant , neque pactionibus , aut derelicti occupatione , aut νictoriae iure in aliorum Popu-Iorum Imperium concesserunt. Eiusmodi ab- . surdam sententiam merito refutarunt Grono v.

in noti ad h. l. O Henric. Cocc. in sua

167쪽

164 3ur. Pub. Univers. P. III. Angliae in Galliam . Galliae in multas Hispaniarum, Lusitaniae, & Italiae provincias . Uno verbo inter omnes fere in Eu-

Iurispr. pubi. cap. 6. g. 8. O seqq. extra

dubium enim positum es Romanum Imperium etim Augustulo omnino extinctum, Populumque Romanum in Gothoriam, Vandalorum,

Herulorum , Ostrogothorum, O Longobardorum ditionem concessisse, ita ut Caroli Magni tempore iam inde a quadringentis annis maresarem amiserit, nec in Carolum , Othonem I. eiusque successores transcribere potuerit Imperium PubIicum, quo omnino boliatus fuerat. Itaque manifeste liquet INerii Occia dentalis ivra , quibus Germanici Caesares 1 ruuntur , O ruri ricioriae, O paction3bus , O Populorum consensui accepta referenda, non Romani Populi voluntati, qui iuxta usius Grotii regulas esse desiit Populus iam Inde ab eo tempore, quo extincto Augustulo, νerere Imperio in Deeidente sublato , pere grino iugo subactus es. Vid. eumd. Uror. Lib. 2. Cap. 22. I. I 3. Viae tamen quaa Eo ea re scripserunt Bartolus, O Alciatus

ad L. Hostes 14. F de Cartis. Roselli Damnarch. Conring. De Fimb. IN. Mascov. Princip. Iur. Pub. Moetamban. De stat. Imperi German. contra quem scripsit Pacif

a Lapide.

168쪽

Cap. VIII. De Praescript. int. Genit. 16sropa praecipue summos Imperantes nullus fere est qui sibi ius Imperii non postulet in aliquem Populum alieno Imperio subiectum si , ad cuius iuris conservationem& Titulos, re Insignia sibi saepissime qui Dque vindicat antiquae posseminis indicium. licet multoties ius illud fuerit solemnibust publicisque foederibus in alium Principem translatum . dc translatioe ipsa tum antiqui Possessoris, tum Populi ipsius iureiurando firmata . Oh utinam tandem inter Europae Reges controversiarum aliquis fiat modus toti utinam aliqua innocentis Populi habeatur ratio, dc is tantum Princeps dignus sit orbis Imperio, non qui potentissimus. sed qui ceterorum omnium sapientissimus. maiorique solicitudine humani Generis curet

felicitatem l αὶ

i= Iura haee controversa Principum Amul collecta inveniuntur ab I. Rosister. Les Intereis presens, N. les presensions despuistances de I Europe

169쪽

166 Iur. Pub. Univers. P. III. Haec dicta volo de Imperii Civilis

iure, non autem de aliis iuribus , dc actio. nibus, quae Populo in alium competunt, re quae nullo temporis lapsu praescribi pomini, nisi probabilem coniecturam , quae ab ipso temporis lapsu deducitur, tacitus

aut eXpressus consensus confirmet. Ceterum eorumdem principiorum, quae

supra a nobis posita sunt, ope facile solvuntur quae de Principis adversus subditos, subditorum adversus Principem praescriptione quaestiones instituuntur, quas hic eXPonere, dc explanare inutile omnino i . Hoc pacto facile intelligitur summi, quod aiunt, Imperii iura prascriptioni non esse subiecta; ea enim originarie sunt iura Populi, qui semper idem , ad quem derelicta recidunt, Zc a quo non Romanarum Legum essicacia , non vi, non lapsu temporis , non violenta quamvis diuturna possessione divelli possunt, sed ab una ad aliam 12 Vid. Grol. Lib. 2. Cap. g. g. I 2.

O ibi Gronou. praecipue praeter ceteros

commentat. Distiiroo by Cooste

170쪽

Cap. VIII. De Praescript. int. Gent. Is

transferuntur personam eo tantum vel e presse, vel saltem tacite consentiente.

Nostram hane de Praescriptione sententiam Principum fere omnium praXis confirmat ; si enim nova sibi comparent Imperia, internae consulunt tranquillitati fide. litatis Sc obsequii iuramentum a subditis eXigentes, eXternae autem publicis pactis renunciationibus & cessionibus , ne ad instabile Praescriptionis fundamentum decurrere illis necesse sit .

CAPUT IX. De Patris Publicis, O Foederibuae

Gentium . I. I. Eorum origo , O Obiectum. JRadom privatorum contractuum, & pu hlicorum Foederum origo, idem obiectum S consilium , utrorumque sere subiectum idem ; si enim tum homines singuli erga

SEARCH

MENU NAVIGATION