Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Σog Iur. Pub. Univers. P. III. sint 8c perplexa amicabili res controversa

transactione componatur.

2. Itaque non bene praecipiunt qui docent bellum esse Populorum iudicium . quasi ad arma convolare liceat simul ac de usurpatione iuris nostri ambigitur, bello. rumque eκitum esse veluti supremi Numinis sententiam , qui victori ius controversum adiudicet; non enim vis in alium licita nisi necessitatis iure, cum nempe nulla alia via patet vel factam reparandi, vel impendentem avertendi iniuriam. In hypothesi utrimque de iniuria ambigitur; ergo ad colloquia , disceptationem , eXamen & investigationem iustitiae ius est utrique, non autem ad vim re bellum . 3. Si vero alteruter colloquia & iuris eontroversi discussionem, aut de discusso. sed tamen incerto & ambiguo iure

transactionem detrectet, alteri iniuriam facit, atque adeo in eum vis licita.

f. 3. Quando in causa dubia , nulla etiam praevia discussone, vis licita inter Gentes . Haec quidem recte procedunt si spes aliqua fuerit eam Gentem, quae ius nostrum usurpasse praesumitur, conditiones in

212쪽

Cap. XI. Quomodo controv. O c. 2o9 quibus hellum vitetur, accepturam esse, Omnia enim prius eXperiri consilio, quam armis virum bonum re sapientem decet. At si liquido constet alteram partem condi. tiones omnes recusaturBm, immo nostris monitam expostulationibus, surreptis remotisque instrumentis, quibus cantroversiae nodus facile distat vi posset, paratisque raptim armis nos aggresi uram ut per vim adflentium cogat, quin vis in eam licita, nullo etiam colloquio, nullaque eXpostulatione interposita, ambigendum non est, non

quod in causa dubia ygere interdum licitum sit, sed quod iura nostra eXsequi , Nimpendentem iniuriam per vim repellere naturali Lege permitsum I : ius autem quod exsequimur illud est, ut in causa dubia conditiones aequas ad controversiam Tom. III. Oci 2 Opportune Caesar apud Dionem in Caesare quaedam esse bella , ait, in quibus querelae N. indictiones praecedere debent; sed alia eXoriri, quae tamquam iunserit necessitas, non possunt in disceptationem adduci

213쪽

Σro Iur. Pub. Univers. P. III.

componendam altera pars acceptet, quas

detrectaturam in hypothesi certum est. . q. Consectaria. Non igitur ab Iure Gentium voluntario 'pendet ut bella in causa etitis dubia licita sint inter Gentes IJ, sed ab ipsa naturali Lege quae quidem numquam bellum in causa duhia susceptum ratum habet, at ne cessitate exigente arma Ec privatis N Populis ministrat, ut alienam laesionem quantumvis eXiguam avertant. Cum vero necesseatis iudicium unicuique fuerit in statu Naturae permissum, reliquum est ut Populus nullis etiam oblatis conditionibus vim licite inserat in causa dubia, si certo sciat rei controversae possessorem Ec iuris discussionem,

Ecae quam transactionem recusaturum. Quod si praeter necessitatem ad arma convolet, ius internum Naturae violat, cuius tamen violationis Deus optimus maximus unus ultor, Ec vindeX. Ceterum .si altera pars

214쪽

eap. XI. Quomodo contων. O . 2IE expostulanti Populo parata sit aequis conis ditionibus satisfacere, vis omnino iniusta I), atque adeo qui rem controversam possidet positus est in potiori causa, unde eum deiicere sine intutia nefas , nisi postquam de

usurpatione evidenter constet, aut ab amicabili transactione resiliat. g. s. De Iniuriae reparatione inter Gentes.

Si tamen quod tibi debetur certum sit,& iuris tui Iaesio aut usurpatio manifesta, nec tamen altera pars aut sponte, aut saltem requisita vel debitum solvat, vel illatam luat iniuriam, vis licita non quidem Poenae aut Tationis iure, quod nonnulli Perperam commenti sunt, sed desensionis i J Est enim praeter nec statem. Recte igitur Pastius Samnis post res Romanis redditas , deditumque Belli auctorem inquit apud Livium Lib. 9. Cap. r. EXpiatum est quidquid eκ foedere rupto irarum in nos coelestium fuit . . . . quid ultra tibi, Romane , quid foederi, quid Diis arbitris foedetis debeo i , , Si igitur pos aequam oblatam

satisfactionem altera pars ultra tendiat initi se agit , et bona elua causa ad alteram panem transit.

215쪽

causa, ob quam necessitate eXigente eatenus vim licite adhibes, quatenus ius tuum eX-pleas minimo quo possis iniuriosi Populi detrimento si f. 6. De clarigatione. Quia vis tunc iusta dicitur, cum nulla nisi in armis spes relinquitur, si iniuria tibi illata sit, ut scholae aiunt, facti transeuntis 2 , vim praecedat oportet Clarigatis, quae est solemnis, re publica rerum aut cuiusque iuris apud summam Potestatem aut verbo aut scripto facta repetitio s3 ; non iJ Vid. Ius no M. P. r. Cap. 7. g. 8.

22 De momentanea enim, O violenta

aggressione alibi diximus . P. I. CV. 7. g. 9. 32 Cic. De Μ. Cap. a. At Belli quidem aequitas sanctissime feciali Populi Romani iure praescripta est: eX quo intelligi datur nullum bellum esse iustum, nisi quod

aut rebus requisitis geratur aut denuntiatum ante sit rei indictum. Grotius ait Clarigationem , et belli denunciationem tunc tantum μesse nece Fariam cum res una pro alia, aut pro debito res debitoris invagitur . multoqua

magis si res eorum , qui debitori subditi sunt, occupare quis velit Lib. 3. Cap. 3. f. 6.

De Iure Feciali Vid. Alen. ab Alen. Veniat.

216쪽

cap. XI. Quomodo controv. O . 213 enim liquido constat te necessitate comput' sum ad arma arripienda nisi postquam qui laesit aut tacite aut eXpresse illatam reparare iniuriam recusaverit. Clarigatio igitur Praecepta Iure Naturae I), nec negligenda dier. Lib. s. Cap. 3. Gell. Lib. I 6. Cap. q. Dionys. Halicarnas. Antiquit. Rom. Lib. 2. Tit. Liv. Lib. I. Serv. in Aeneid. Lib. 9 Varron. De Ling. Latina Lib. q. 19 Clarigatio differt a denunciatione

belli, quamνis altera in altera contineatur . Indisitur enim Bellum in denunciatione nialtera pars dubito satas faciat, petitur in Clarigatione quod nobis debetur, O si denegetur,

armis O vi executuros ius nUrum patet, quandoquidem nulla alia exequendi iuris νia Iuperes. Alterutra igitur, non utraque necessarra . Si tamen Clarigatio sat, O id quoes petitur non denegetur, id dandum ess tempus quo quod petitum es commode feri pust. Vid. Grol. Lib. 3. GP. 3. I. 6. n. a. Oseqq. O ibi Henr. Cocc. Itaque tit omnis Miletur iniustitiae suspicio vel post Clarigationem denunciatio facienda , vel in Clarigatione tempus designandum esse puto, quo reS repetita Praestetur. Sunt tamen qui adirmant denunciationem esse Iuris Gentium tum ut

hostis sciat se deinceps nullis legibus prote-Ai , tum ut appaream Iumma Polutate rubente

217쪽

M 4 Iur. Pub. Univers. P. III.

nisi ob eas rationes, quibus paulo ante diximus vim interdum licitam in causa dubia nulla etiam praevia iuris discussione, quo tamen casu ab inferenda vi abstinebis simul ac iniuriae reparatio ingenue integreque Osseratur omni offensarum acerbitate se- possita. g. 7. De Represaliis , et Androlapsia. Nec reparatione denegata statim Bellum publicum licitum ut altera in alterius Gentis perniciem re internecionem ruat. Si mitiora sussiciant media tui iuris explendi, duriorare asperiora arripere illicitum. Itaque si res id bellum geri, tum denique ut subditi ab

omni eum hoste commercio abstineant. Cum tamen Clarigatio rei a denunciationem belli contineat, nova denunciatio ad generositatem fortasse non ad iustitiam vertinet. Vid. Real. Dr. des Gens. Ge. 2.1eci. q. n. I. O seqq. Sunt etiam qui aiunt cesshre denunciationis sive Clarigationis necessitatem iure Tationis ,s nempe alter Princeps denunciare non so

leat; quod quidem fabum puto; si quis enim

in more habeat ut quid contra Naturalis LGgis praesicriptum agat, non ideo et tibi ius dat ut legem violes, nisi externe ad violandam legem necessitato cUWis .

218쪽

patiatur , reluctantem populum ad satisfactionem adiges per Represalias, aut Andro. Iepsiam . per mobilium scilicet immobiliumve bonorum ad privatos cives pertinentium occupationem , aut Civium ipsorum capturam: qu3m quidem licitam l) esse ex supra postis principiis patet. Prima pignoris, alteri obsidum loco apud occupantem sunt, atque adeo aequitas postulat naturalis, ut priusquam pignus tamquam rem propriam 12 Grotius ait Lib. 3. Cap. 2. g. I.

O seqq. Represalias , O Androle iam illicitas

Iure Naturae, nemo enim ex facto aliens tenetur , atque adeo eiusmoda inter Gentes con Detudines ad Ius Gentium voluntarium refert. Hiud tamen animadvertit vir clarissimus sa-citim Cipiratis seu Publicum esse 1actiιm sin- ulorum ex ipsa Civitatis, O delati summimperii natura: singuli enim pro debesto Civitatis tenentur. Apposite Seneca De Benef. lib. q. Cap. 2o. Si quis Patriae meae pecuniam credat non dicam me. illius debitorem, nec hoc aes alienum profitebor: ad eXolvendum tamen hoc portionem meam dabo. Vid. Va-lin. Ordomance de Marin. Tit. Io. Stipmann. Ius Μarit. pap. 6o7. apud Hei nece. t c.

219쪽

21 6 Iur. Pub. Univers. P. III.

distrahas, aut obsides in servitutem rediga debitori spatium deliberandi concedas an luere pignus obsidesque invitos redimere, ει alio pacto tibi satisfacere velit. oblata

reparatione, violenta expletio iuris tui non necessaria, atque adeo illicita, denegata vero, in res occupatas acquiris quantum ad dam

num & iniuriam reparandam, & ad futuram praecavendam sufficiat. Huc referri debent mobilia, vel immobilia bona, quae fortasse in Territorio nostro sunt, Zc quae ad subditos adversae Gentis pertinent, quo spectant N. actiones & credita ; altera enim pignoris loco detinere , altera non solvere potest: Imperans, ut reluctantem populum

ad satisfactionem obliget. Quod si non po. Pulus populo, sed privati cives privatis

alterius Gentis debeant, suis imperare potest ne solvant, aut si dies solutionis venerit, ut sibi solvant. Evcipienda sunt tamen bona eorum qui in Territorio sunt, de quibus insta dicturi sumus. Eκ Repressiliarum & Androlepsiae na tura re obiecto patet eas non ad privatorum sed ad Maiestatis iura pertinere, ad quam unam pertinet iura populi adversio

220쪽

Cap. XI Quomodo controv. Oc. 2IT populum tueri re vindicare; nam quamvis de damno privatis Civibus a. privatis item eκteris Civibus illato agatur, laesis ius tan. tum esset in laedentium bona di personas: Represaliae autem, & Androlepsia simul ac Civitas expostulata satisfacere detrectat in Cives I) omnes etiam innoXios eXercetur, quia non privata iniuria sed publica vindi-Catur, re non in laedentes tantum, sed in omnes ius Oritur. Nemo igitur licet iactu. Tam , aut iniuriam passus iure Represalias exercet nisi decreto publico a). Eae enim

r) Non igitur in peregrinos qui forte in

Territorio Populi laeaeentis invenIuntur , aut qui domicilium ibi non habent, uti qui meriscaturae, studiis Oc. operam dant, non in eos quos passus es in tuo Territorio immorari, licet ad hostis populum pertineant, non in Ministros Publicos iuxta mores hodiernos Europae , quos inviolabiles esse dicemus. 12 Qui igitur Represalias exercent, utiauctoritate publica agere videantur, praeditisnt oportet Litteris Marchae, quibus a Principe subditis Potestas Deia, ut res hosiles

cceupent. Viae Real. Dr. des Gens Cap. 2.sci. 3. n. 6. Litterae Marchae dicuntur a germanico vocabulo Mark, quod antiquitus

SEARCH

MENU NAVIGATION