Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

x t Iur. Pub. Univers. P. III. adeo N promissor ipse necessitatis casum excipere voluisse legitime praesumitur. quod ad accidentia , ut Scholae aiunt, . substantialia, O quae si cogitassent compromit

tentes numquam contractum inituros manifeste

crearet, contractus irritus sit . Eitijmodi

clausula innititur L. 3. f. sn. F. De his quae pro non scripti ubi satuitur tolli rem

νel negotium cum in eam caugam pervenit, a qua incipere non poterat. Vid. L. 6. f. s.

Oseqq. F. De iniust. rupi. irrri. testam. L. 83. f. s. F. De vere. obligat. L. 8. i8. J. Qui resam. sacer. f. 3. O seqq. Institi tit. Quib.

non es perm. fac. res. Multa tamen quae derivata aiunt ab eiWmodi clavgula, quae instia generalitate errandi causam facile prae- here, O cavillationibus persdiam regere posset, reipsa a necessitatis iure dimanant, quo νωabulo hic loci non tantum H laam, Jedo moralem necesstatem intelligimus; vel enim tollitur, vel saltem irritum negotium redditur, quod manife1te pateat compromittentes assen.

sum non praebituros fuisse , si eum an quem negotium incidit casum respexissent. Vid. Henric. Cocc. Disput. De clavis. rebus sic stantibus Cap. 2. g. I. O seqq. O Car. 3. g. r. O seqq. Quapropter concinne, O sapienter notat Grol. Lib. 2. GP. I q. f. I 2. n. q. α Si quo casu contractus incipiat vergere non ad damnum modo aliquod,

182쪽

Cap. IX. De Pact. Pub. O Foed. I 9' f. 6. De eadem re duobus vel pluribus

Populis promissa cry .

Si idem uno eodemque tempore Prae-

stare quis possit pluribus, quin id valide

Promittat vix ambigendum , ut ecce hospitium, transitum pacatum Per territorium, mercium eXportationem dic. At si temere id promissum sit pluribus, cuius praestatio eodem tempore impossibilis, eum liquet Praeferendum cum quo antiquius est foedus , nullum enim , & invalidum posterius foedus, quod sit antiquiori contrarium, nec promissor ius, quod iam alienavit, in alium sed ad perniciem publicam, ita ut ab initio contractus in extensione ad illum casum censendus fuisset iniustus, & illicitus, tunc non tantum revocari eum contractum posse, quam declarari eum non ultra obligare, quasi factum sub conditione, sine qua iuste fieri non potuit Tet .

12 Vid. Gror. Lib. I. GN. I s. g. 13. O seqq. qui distinguit inter Bellum iugium, et iniustum, et iniustum Bellum gerenti non praestanda auxilia docet. Nos suo loco osten- demtis de causa Belli neminem licite cum efffectu satiem externo iudicare posse .

183쪽

18o Iur. Pub. Univers. P. III.

transferre potest. Sic societas bellica cutis pluribus contrahi potest, certumque auXilium promitti: attamen si plures foederati hellum gerant, nec omnibus si) auxilia

mitti possint , illi opem ferat promistar

portet, cum quo societas re amicitia antiquior, posteriores enim ea conditione initae intelliguntur ne antiquiores violentur .

f. 7. De Mariis foederum modiscationibus. Ceterum quae inter Gentes panguntur foedera, aut idem statuant cum Iure Natu- 19 Illud hic animadvertendum censeo an foederati beIlum inter se Serant, an cum extraneis, si inter se, antiquaori tantum mittenda auxilia arbitror a promissore , quamvis Iarique opem ferre posset; promissum enim auxilium nullum Omnino esset, si parem opem et posteriori foederato praestaret, atque adeo

ius ex primo quaestum antiquiori auferret, quod est contra compromittentium fdem . Ita Romani Campanis foedere iunctis contra Samnites auxilia petentibus responderunt apud Liv. lib. 7. Cap 3 I. se Ita vobiscum amicitiam colere par est, ne qua vetustior amicitia, & societas violetur. Samnites nobi iacum foedere iuncti sunt ri . Vid. Flor. Lib. Iocap. 26.

184쪽

cap. IX. De Pact. Pub. O Foed. II rrae , aut ei aliquid addant, ex libera paviciscentium voluntate modum re mensuram accipiunt, quae si nec fraus nec dolus intercedat utrimque sancte servanda, nec contrahentibus alia imposita a Lege Naturali ossicia sunt, quam quae ad compromittentes pertinera diXimus .f. 8. Confectaria . I. Vel paribus igitur vel imparibus fieri possunt foedera legibus, ita ut vel utrimque eodem modo se habeant, vel maius

alterutri onus imponant, vel minora tri. huant emolumenta, & uti convenerunt comtrahentes ita ius esto : prima aequalia, altera inaequalia foedera dicuntur, aequalitatem vero mutuarum Praestationum aequi

valentia constituit. a. Si is foedere inaequali, aut res aut operas Populus promittat, nec eadem reddi sibi restipuletur, ut in foedere belli auxilia, in pacis vero eXportationem suarum mercium, vectigalium abolitionem , annuum tributum , nec pars altera quid repromittat, non ideo imminutum diXeris Promitatentis Imperium , cuius integritas in eo po

tissimum sita est, ut ia Reipublicae admini

185쪽

iga ruri Pub. Univers. P. III. fratione a nullius arbitrio pendeat; quamvis autem ad quid agendum vel non agendum se obligaverit cum potentiori Populo, N. Onera aut transitoria, aut manentia sibi imposuerit I , dummodo iura Imperii noo alienaverit, Maiestatem retinet intactam, quae enim alteri praestat certa sunt, & eκ libera paciscentis voluntate, non eX alieno

Imperio descendunt, quod & alibi notavimus λ) . 3. Exinde manifeste liquet si nullum

in contrahendo foedere vitium interfuerit, illud quamvis inaequale 3 , N. eX alteru- 12 M. gr. in arces vel moenia diruat,

ne ultra certos fines naviget, ut nisi certum naνium numerum habere possit, ne cui transtum, aut commeatum concedat , ut sipendium Divat Oc. quorum Omnium exempla

apud Polybium O Livium frequentissima sunt.

Vid. Grono v. ad Grol. Lib. 2. CV. IS. f. 7. n. 3 13 Vid. Iur. nostr. P. 3. Cap. I. g. s. Ius maiestatis alienavit Populus Carthaginensis in secundo foedere cum Romanis, in quo ρο-

ae ne cui bellum faceret iniuspia Populi

ani . Vid. Livium Lib. 3 o. cap. 37. 32 Vid. Grol. Lib. 2. GP. IS. f. I a.

186쪽

Cap. IX. De Pacl. Pub. O Foed. I 83tra parte onerosum valere, datamque fidem inviolabiliter servandam, tum quod Romanas Regulas de enormi laesione in Iure Naturae vim nullam habere diximus, tum quod Populi foedera ineuntes non mutua Tum praestationum aequalitatem, sed sui conservationem , & securitatem potius respi. ciunt, & ea quae multoties privatum praese- ferunt damnum publicam habent utilitatem . Quia tamen cadem ossicia esse diximus publicorum privatorumque compromittentium , cavendum est ne in foederibus inaequalibus altera pars Plus B equo oneretur , nec promissiones acceptandae, quae in ex ternae Reipublicae perniciem vergant, tum quod aliena felicitas pro viribus promovenda , tum quod eX aliena levitate, aut temeritate emolumentum capere iniustum. N inhumanum est. Sed cum promissarii non sit inquirere iure externo an promis rmatura animi deliberatione ad foedus com-Ponendum accesserit, promissum ratum sitoPortet, N. eX eo ius quaesitum per vim EXigere externe saltem non iniustum, si

nullum in paciscendi modo vitium irrepserit.

187쪽

184 Iur. Pub. Univers. P. III.

f. 9. De Foederum duratione. Cum foedera pacta publica sint a Populo libero, sive eius Rectore tamquam publicae voluntatis legitimo interprete in ita , ea per se perpetua esse, vel saltem tamdiu manere , quamdiu Populus idem permaneat patet. g. Io. Consectaria.

i. Si igitur status Civitatis in Regnum,s Regnum in Democratiam, aut Aristocratiam immutetur, cum idem corpus sit, quamvis mutato capite, Foedus valet. 2. Nec interest an contractum sit cum

Rege vel cum Populo; nam si de rebus publicis , dc Popbli sibi commissi causa egit in foedere, tamquam Caput Civitatis egisse Rex intelligitur, Populumque obligasse I , nisi aliter expressis verbis cautum sit, aut pactum sit Regis privatum. 12 Vid. με. Barberrac. ad Hug. Grota Lib. 2. Cap. 16. f. I 6. Thomas Iurispr. Di.νin. Lib. I. Car. s g. 27. Vid. Pusend. Lib. 8.GP, 9. l. 7. 8. Cocc. Iun. O sen. ad

188쪽

Cap. IX. De Paci. Pub. O Foed. 18s Supervacanea igitur est foederum divisio in personalia . re realia, quae potius dicenda sunt perpetua , vel aae rempus nulla habita personae contrahentis ratione si . Si vero dubitetur an foedus aliquod perpe. tuum sit, vel ad tempus, ad rectae inter-

Petrationis normam controversia est ditimenda .

f. II. An Foedera eum iis Populis, qui a νera Religione alieni sunt, iniri PQ t. Cum humanitatis ossicia omnibus omnino hominibus debita sint sine ullo Religionis discrimine , eaque conferre non tBntum liberum & laudabile, sed etiam communi Naturae Lege praeceptum, cum Foedera per se si iusta , si naturali Legi conformia nil aliud sint quam societates ad mu-

ry Non igitur probe statuisse dicendus

es Grotius loc. cit. n. 3. quod si pares fuerint in utrumque coniecturae, ut ne epersonale, O reale interpretari possi, supererit ut favorabilia foedera gredantur esse realia , odiosa vero personalia. De incerta o disinctione diximus supra P. I. cap. 14. Reg. 6. FGg, 7I

189쪽

tuam beneficiorum praestationem initae, ea cum omnibus Gentibus pangere non tantum

licitum, sed etiam non neglectis ossiciis erga se praeceptum este manifeste liquet, quamvis diversa colant sacra , falsamque religionem profiteantur; ius enim hominum ad aliorum beneficia non exinde ortum ducit, quod Religionis consortes, sed quod homines tantum sunt, quibus una est Lex Natu. ratis communis. Nec obstat quod in societate bellica interdum arma profana in Christianae Religionis sectatores converti possint, saluti enim suae consulere, iniuriam repellere, iustitiam aisserere, defendere, vindicare, re in bello iusto opem aut ferre, aut eXPoscere contra hostem undecumque licet, naturalis enim est inter homines, Zc latissimo patens coniunctio I , quae nullo dissolvitur

12 Cic. De Off. a. De Finib. 3. Vid.

Senec. De Ira Lib. r. Cap. s. De Clem. Lib. 2. cap. I 6. Vid. L. 3. F. De Ivi. ODr. Grol. Lib. I. Cap. s q. a. M Sed ut alteri prodesse qua possumus non licitummodo, sed N honestum est . . . . Sed ut cetera

190쪽

Cap. IX. De Paci. Pub. O Foed. I 8 Religionis discrimine, nec interest an eXteris, re paganis, veti fraternis christianisque armis pereat, quem necessitate eXigente interficere licet. IJ g. Ιχ. De Foederum dissolutione. Pacta publica a privatis non differre .

multoties dixirhus, atque adeo mutuo ineuntur consensu , dissensuque mutuo dissolvun. tur . Et cum praestationes mutuae tamquam

conditiones χὶ promissis appositae haberi possint, si alterutra pars foedus violet, alteram a fide servanda liberasse patet, nisi potius velit quod sibi debetur per vim exigere ; ad utrumque enim ius persectum habet, ut nempe vel discedat a foedere, vel armis compellat infidelem, ut quod promiserat Praestet. desint vincula sussicit humanae Naturae communio. Vid. Grol. Lrb. 2. GP. 25. I. 6. Lib. 2. Cap. 2o. g. go. Viae Real. Dr. des Gens. Cap. 3. Iect. 9. Pag. 677.

12 Qui igitur huic iuri snes statuuntur

rantiam sapiunt , vel ad prudentiam spectant politicam, non ad rasitiam . cry Viae P. I. Cv. IO. f. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION