Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

183 Iur. Pub. Univers. P. III.

At si plures fuerint mutuae praestationes in iisdem Tabulis condictae , dc altera

pars unam tantum implere recuset, servetque in ceteris omnibus fidem, poterit ne altera a toto foedere discedere t Et quidem non posse arbitror nisi necessitate exigente, scilicet postquam manifeste appareat soluti foederis culpam sustinere, nec iniuriam reparare velle peccantem; si enim requisita pars delinquens reparationem detrectet, & prot stationes de toto solvendo foedere negligat. omnino , iam in solutionem quodammodo consensisse videbitur. Tunc a toto foedere iure recedet si velit pars fidelis, & retributionem pro servata foederis parte nega-hit . Si vero ex recessione maius quam dederit damnum patiatur pars delinquens illud sponte subiisse praesumitur I .

Item dissolvuntur foedera alterutrius foederati, vel contrahentis Populi morte; mo. ritur autem Populus cum Maiestatem amittit, non cum in clientelam, & patrocinium

192쪽

Cap. IX. De Pacl. Pub. et 'ed. I 89 Gentis potentioris transit, quod & supra si

adnotavimus.

De Accessoriis Foederum ubi de Guarantigia, Pignore, O Obsidibus.

I. um Populi eorumque Rectores summi neminem habeant violatae fidei vindicem , & cum eκ violatione non priva-

torum aut iura , aut capita, sed Rerum- publicarum salus periclitetur, fidem paciscentium Regum sanctissimis , arctissimisque vinculis semper fuisse obligatam vetera Historiae monumenta manifeste declarant. Sic apud Romanos per Feciales , Patremque Patratum, apud ceteras Gentes per Sacerdotes non sine victimis, & Deorum invocatione , qui perfidiae vindices essent. foedera percussa solemni iureiurando firmata sunt horrendis additis malorum impre-fi2 P. 3. GP. I. g. s.

193쪽

rmo Iur. Pub. Univers. P. III. eationibus capiti eius, qui peierasset si . Sed nec satis firma Regum fides visa est divinae irae timore: Cives ditissimi potentissimique licet paciscentis Regis subditi advocati sunt quasi fideiussis res, dc iuramento Obligati ut

pacta conventa tuerentur, & in perfidum Regem arma verterent tamquam in publicum hostem 1 . Tandem haec Gentium instituta, quae non sine quadam Maiestatis iniuria, & contumelia invaluerant, eXulare

12 Vid. Dissertation sur Ies diversesCόrεmontes qu'ont employε les differentes Nations dans les Traites de Par κ, d 'alliance dic. quae invenitur apud Dumontium Tom. I. Corps universet Diplomatique &C. pr.

19 Eiusmodi seonsores vel Fidei ores

Conservatores vocabantur , et ut Plurimum

Mel Regni principes viri erant, νel etiam Urbes quandoque. Vid. Foedus Pacis Augustomagens inter Carolum VIII. Galliae Negem, et Caesarem MaXimilianum , et Archiducem Philippum eius Filium 13. mila 493. Eiusmodi exempla complurima asseruntur a Dumontio lio. cit. Occasione bellorum quae diu inter Gallos et Anclos, et Gallos et Burgundiones fuerunt . Vid. De Real Dr. des Gens Cap. 3. seci. S. I. a.

194쪽

cap. X. De Acesssor. Foeder. Oc. I9 Piussa sunt, de cautionis loco Guarantigiae inventae de quibus agendum . Guarantigia fi) igitur est Pactum publicum , quo unus vel plures Populi foederi accedentes contrahentibus promittunt foederis observantiam; atque adeo a simplici fideiussione differt , quod fideiussor factum proprium promittat sub conditione si principalis debitor aut nequeat, aut nolit fidem solvere, qui autem Guaranti giam praestat factum alienum promittit, spondet enim tertium aliquem fidem quam dedit

servaturum .

12 Primum Gvarantigiae exemplum habetur in Tractatu Blesensi inter Aloysium XII. Galliae Regem, O Ferdinandum Aragoniae I 2. Octobr. Isos. Ibi A Rogabunt dicti Christianis; mus, & Catholicus Reges Serentis mum Angliae Regem, quod huius Pa- eis . fraternitatis, N. ligae conservator eXistat ., Quod denuo factum es anno 15 8. . in I acf. Cameracensi inter eumdem Galliae Regem , O Maκimilianum Caesaretn. In eo enim O Angliae, O Aragoniae Reges , O Imperii Principes fuere , , Pacis conservatores, di fideiussores, ita ut assisterent ei qui prae dicta observaverit contra alium non Observantem is .

195쪽

r91 Iur. Pub. Univers. P. III. Guarantigia autem generalis dicitur si ad omnia, specialis si ad nonnulla tantum

foederis capita Extenditur. g. 2. Consectaria.

I. Si igitur contrahentium aliquis , vel dictis nare renuat, vel aliquo pacto fidem violet, illud erit promissoris Guarantigiae ossicium, ut requisitus opem omnem quam potest parti praestet fideli, ut ius suum eXsequatur, atque adeo Guarantigia per se auxiliorum praestationem includit, quae nisi praebeat promissor ad id quod interest ta. Detur, quod per vim exigi potest. a. Si plures Populi vicissim inter se spondeant se alicui Guarantigiam praestituros , dc eidem vel singuli vel in solidum Promittant, Omnes promissa suppeditabunt auXilia , unicuique compromittentium ius est per vim cogendi reluctantem ut fidem servet; non tantum enim singuli erga tertium, sed singuli inter se obligationem con

traXerunt .

3. Non multis a inc annis in Europa potissimum mos invaluit ut paciscentes Populi compromittant invicem, ut alter Alterius Dominium, & Imperium contra Omnes defen-

196쪽

Cap. X. De Accessori Foeder. Oc. I9ydefendat, dc tueatur. Foedera fere omnia Pacis quae a seculi XVi II. initio ad haec usque tempora percussa sunt hanc habenteX utraque contrahentium parte solemnem quasi possessionum cautionem. Perperam tamen Guarantigia dicitur, qua factum pro4Prium non alienum promittitur, de quas potius ad foedus defensivum accedit, civilemque evictionis praestationem imitatur.

s. 3. De Pignoribus, O 'pothecis Gentium. Pignora etiam , & Hypothecae quasi publicae fidei firmamentum inter Gentes , ut di inter privatos obtinent, iisdemque quas alibi exposuimus legibus reguntur, re a realiut ita dicam fideiussione non disserunt. Pignori autem dc Hypothecae subiiciuntur ea omnia, quae in publico , vel saltem eminenti dominio sunt Gentis sive res sinr, sive iura, ut ecce, bona domanalia , pars territorii, redditus publici , dc privata etiam Principis vel subditorum pretiosa supellexin pignus traditur, pro cuius luitione privata Civium omnium na obligantur pro rata , sit publicam causam contractum da- initum respiciat.

197쪽

I94 Iur. Pub. Univers. P. III.' Sunt qui asserunt, Zc Imperii partem . . oppignorari posse a Principe, quod negamus . nisi Populi , cuius interest, consensus accedat ; nam quamvis Civium omnium hona in totius Populi vel Civitatis dominio esse praesumantur, ita ut de iis necessitate exigente disponere eX sententia possit, illud tamen ius eXinde manat quod singuli fidem dederint se bona , & vires proprias

collaturos ad Civitatis conservationem, cuius Imperio tantum se obtemperaturos spopon.

derunt. Non igitur ius est Civitati eiusque Rectori sociorum partem cogere ut alieno pareat Imperio, nullum enim legitimum imperium diximus nisi in consentientes. Bona igitur Domanalia provinciae, publicos redditus licite Creditori oppignorabit Princeps , addita etiam Antichresi , publicorumque reddituum perceptione ei tradita, Imperium autem nullo pacto pignori dabit nisi Populo de quo agitur consentiente . Si tamen Populus ad tempus potius Creditoris subire Imperium velit, quam a Civitate in perpetuum divelli, tunc creditor Imperium arripiet quale apud Civita tem OpPignorantem erat, iisve legibus Im-

198쪽

Cap. X. De Acce ssor. Foeder. Oc. IpsPerio utetur , quae in eius traditione utrim- quae condictae sunt. Hoc pacto & Urbes, Zc Provinciae in Europa potissimum pignori eXteris Gentibus datae, Zc Imperium Civile in Creditorem translatum est: luitio tamen pignoris licita simul ac id praestetur Pro quo Pignus suppositum ; simplici enim lapsu temporis nec iura, nec obligationes extin. qui alibi diximus .. Quaesitum est an soluto debito pro quo Pignus traditum, illud retinere possit Creditor pro alio debito, quod interea tem. Poris contractum est, cuiusque solvendi dies iam venerit, Zc retineri posse dicimus i). Cum enim Creditori naturale sit pignus in bonis debitoris, ita ut si dies solutionis venerit, ea invadere iure possit, multo magis rem oppignoratam pro alio debito licito retinebit, nisi eXpressis verbis in constitutione pignoris cautum suerit, ut soluto debito , pro quo traditum erat, illico resti

tueretur .

199쪽

. v . . . .

a96 Iur. Pub. Univers. P. III. I. 4. De Obsidibus.

Interdum loco Pignoris non res audiura propria , sed personae traduntur creditori in debiti securitatem , quae obsides dicuntur, di quorum libertas a summo Imis

Perante oppignoratur tantum, non Vita, cuius penes neminem arbitrium , atque adeo

nec penes Principem; quamvis enim ipsi iussit reos morte assiciendi, id potius necessi. tatis iuri, Zc inculpatae tutelae, quam Civium consensui acceptum reserendum esse alibi diximus, quod & verum est quoties in discrimen vitain adducere licet. Cum igitur nec summus Imperans in vitam Civis, nec obsides ipsi in propriam ius cuiquam dare possint, reliquum est, ut si data fides violetur obsides tamen necare illicitumst, tum quod in id consentire non poterant , tum quod hominem interficere nisi ob publicam vel privatam tutelam Lege vetitum naturali I). Non desunt tame a

32 Cum poenae proprie dictae lacus non sis in satu naturali nulla esse poterit raria cur obsides interficiantur; nisi tantus esset obs- dum iumerus, ut εω ς odire snc Reipu-

200쪽

cap. X. De Aee6Dr. Foeder. Ge. I9 antiquae sevitiae, Ec crudelitatis in obsides exempla I , quae a sequioris aevi Philo sophis verioris sapientiae sectatoribus omnino improbata sunt, quamvis sint adhuc, re nostris temporibus qui χὶ hoc atrox dc im

blicae periculo aut incommodo nefas esset, tunc enim O captos, O Obsides necare nouillicitum, non quod obsides in mortem consenserint i sed iure necessitatis, quae sola vim licitam reddit. Huc accedit quod cum eortina mors non se medium ad cogendam Gentem opportunum ad debiti solutioncm , Mors erit omnino illicita ζ12 Olim apud Graecos , et Romanox

lieitum fuisse vel sibi ira νitam adimere ,

Mel adimendam obligare certum es. Vid. Grol. lib. 2. Cap. 2I. II. Π. 2. not. R. cap. I s. l. 16. n. 3. Lib. 3. Cap. 2. g. 6.

et Cap. 4. is I . Sic apud Liv. Lib φ. Cap. s. Obsides coo. dati , qui capite luerent si tactis non saretur in sponpone Caudina. A Ihessa. Iis interseeli fiunt ducenti quinquaginta . Plui. De Clar. Mulieri. Liv. Lib. 2. Cap. Ic. a Romanis Volsci Aurunci ad trecentos. Diony. Halicam. Lib. 6. GP. 3 . 19 Samuel Cocceius σά Grol. loc. cit. im mem hane sententiam defendit, O praecipue in Disseret. I 2. ad Grol. g. 8q8. Vide quae contra hanc sententiam scripsimus in Lib.

a. De Licent. in Hos. cv. 13.

SEARCH

MENU NAVIGATION