Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

. N. XV. Magni Ducis Mandatum, quo multa praescribuntur de Pa-ι roeciis, quas conferendi ius habet Princeps etc.

Sui esse omeli R GIA CEI. si I UDO existimat in dies magis

cavere, ut idonei cligantur ministri ad eas paroecias regendas , quae Regii , publici , popularis , aut mixti iuris Patronatus sunt eidemque maxime cordi egi, quemlibet in re tam gravi et cum divino mini terio populorumque hono:ideo coniuncta abusum praevertere et Praecipit Ergo ut quoties paroeciae illae vacaverint, servetur in posterum accurat quod Sequitur.

Statim se contigerit, ut aliqua suo pastore vacet Ecclesiatum Regii iuris Patronatus ac publici , sive hoc ad Nos co-inia, ad Florentinos magistratus, ad Communitates , ad pialnea vel ad publica alia corpora spectet tum conferenda pert 'opulum , publici omnes Scribae, quorum Cancellariae finibus Ecclesia illa continetur , publicis affigenda locis edictae urabunt, quibus ii omnes qui id munus peteret velint, moneantur, ut intra dies qti indecim suum dent apud eosdem

Scribas nomen ea expressis vcrbis enunciata lege, ut hoe exacto temporis spatio nulla neque audiantur neque admittantur postulata , iique omnino reiiciantur, qui non Sint ARGIAE CEI SITUDINI subiecti, nisi impetratam a Principe veniam exhibuerin , nec non qui quartum et vigesimum non attigerint aetatis annum, iisque dotibus caro ant, quae ex visentibus mandatis ac legibus requiruntur. Eadem servanda ratio crit quod ad illas Ecclesias pertinet, quae mixti iuris patronatus sunt, quoties contigerit, ut aliqua suo pastore vacet Ecclesia , cuius conserendae iue Princeps hahet . Ubi primum definitum per Edicta tempus elapsum suerit, non ad Senatorem tantum, qui a secretis Regii iuris est; sed et ad Archiepiscopum vel Episcopum, in cuius Dioecesi

vacans pastore Ecclesia versatur, nec non ad praetores , quorum provinciam incolere se postulantes dixerint, et quod ud Senensem ditionem spectat, ad gen cratem Senen em L ratum et ad inferioris Senensis provinciae procuratorem,

102쪽

yostulantium Ipsorum Album scribae civitatis seu Communi

tatis mittent .' Ubi agetur de Ecclesiis , quae Etruriae quidem finibus

continentur, sed ad Di Oecesim spectant, cuius Episcopus extra hanc ditionem sedem habet, huitismodi Album illi tradendum est ac mittendum Episcopo. qui eidem est Dioecesi

proximus, in qua vacans Ecclesia sita est.

Iidem vero Communitatum Scribae deinceps liberantur ab onere mittendi memoratum Album ad eum qui publicia rationibus sive ut aiunt Communitatum Aerario aut Camerae Florentiae praeest, et si de Bisana Urbe agitur, ad Fluminum curatorem , uti de Ecclesiis per populum conferendis pram scribebatur per Mandata a deleto IX. Virorum Nagistratu edita, et XVI. Kal. Decembr. An. I s. instaurata . Cnm maximam R pGIA CELII TU Do spem habeat Arehim piscopos et Episcopos de optimo Parochorum delectu fore -valde sollicitos , postulantium doctrinae periculum faciendi icuram iisdem committit loco eorum, quibus antea speciatim id munus a principe demandatum erat. Itaque ace pio a Communitatum Scribis eorumdem Albo curae ipsis erit, ut coram se huiusmodi periculum quam primum fiat, iis reiectis quibus canonicum aliquod impedimentum officeret.

Quidquid vero ex huiusmodi periculo Archiepiscopi et

Episcopi cognoverint, scriptum Senatori reterant qui a secretis Regii Iuris est, accurate exponentes, quem adprobationis gradum quisque obtinuerit, qui fuerint ex postulantibus r iecti , si forte ut aliquis reiiciatur aliquando contigerit; e demque tempore significabunt , quae sit postulantium aetas, 'quae patria , qui mores , quae res familiaris, itemque an aliis fitiantur Beneficiis. Quod vero ad eos pertinet, qui illius Dioecesis non sunt , idem qui postulantium doctrinae

'periculum facere debet Episcopus, earum rerum omnium c gnitionem poterit a cuiusque Episcopo petere- Cum vero Praetores eos interdum cognoscere melius

possint, qui in earum provincia degunt, regiis Vicariis, praetoribus , reliquisque omnibus iuri dicundo Praefectis RRGIA CELSITUDO mandat, ut Senatorem qui a secretis Regii Iuris est de cuiuslibet postulantis aetate, patria , mori Susque tum an alia Beneficia possideat, et qui sit circiter cuiusque

census, edoceant.

Haec iuri dicundo praesecti, ubi primum communitatum Seribae ad eos miserint illo mim Album qui aliquam ex me-

103쪽

moratis vaeantem pastore Ecclesiam petunt, quin identidemi peculiare mandatum expectent , cognoscenda deinde, quam maxima celeritate poterunt, ad Senatorem qui a secretis RG su Iuris est distincta adeo narratione referenda curabunt, ut ab eo, qualis quisque revera sit, intelligi recte possit. cum vero ratio haec et constitutio Parochiales tantum

Ecclesias spectet, nihil de canonicatibus simplicibusque Benenciis habeatur innovatum, sed de his illud ratum firmumque esto quod hactenus Servatum Est . una tamen semper

atque eadem in Senensi iuxta ac Florentina ditione retineatur in rebus Beneficia spectantibus ratio, uti per rescriptum iv. elapsi mensis mali die datum praecipitur.

Nihil REoi A CR L si Tuno dubitat . quin Episcopi suum

esse existimantes illius curis studiisque obsequi, quae nil aliud quam Religionis bonum , animarumque parochis commissarum salutem spectant, sedulam daturi sint operam, ut huiusmodi postulantium doctrinae experimenta non quaisdam tantum specie, vel consuetudinis ergo, sed qua par est Severitate fiant eorum qui forte reiecti fuerint offensionibua et querelis omnino neglectis. Qui vero a Secretis regii iuris est, ubi memoratas cogni

tiones collegerit, cum accepto postulantium Albo easdem conseret, et si de parochiali Ecclesia per principem conferenda agatur, REGIAE CELSIT. DINI significabit, qui probati Per examen fuerint, quem quisque obtinuerit adprobationisura dum, qualis quisque sit, quibusque dotibus instructus; Principis vero erit eum prae caeteris eligere quemcumque

voluerit.

Si autem de paroeciis populi sufflagio conserendis agutur, REGIA CELSITUDO praecipit, ut qui a secretis Regii Iuris est quamprimum eos populi suffragiis committendos e rei qui probati fuerint, licet duo tantum sint aut etiam unus, et Communitatum Scribis significet postulantium populi

Suffragio committendorum nomina, inscripta chartae Obsignatae. et iis inclusae literis, per quas mandatur, ut populus ad Suffragia serenda conveniat , vetans eam ab iisdem Scribis ante resignari. quam ipso ineundi suffragii tempore, iubens. que ita delatae paroeciae Actum vel Instrumentum confici, ueinde haec omnia diligenter ab iis fuisse persecta luculenter

appareat .

REGIA interim cELs τυ no id omne in ea eteris quao vigent constitutionibus confirmans, quod huic mandato nou

104쪽

sh versetur, eidem , qui a 1eeretis Regii Iuris est, Senatori praecipit, ut huiusmodi mandatum ad Archiepiscopos et Epuscopos, ad Praetores, et quod ad Senen Sem ditionem perti net, ad generalem Senensem Legatum et inferioris Senensis Provinciae procuratorem, necnon ad eum, qui publicis Ra- έonibus et communitatum Aerario Praeest, Pisis vero ad fluminum curatorem mittat, ut hi ad communitatum Scribas illud mittere , et sedulam dare operam possint, ut inviolate

servetur.

Dat. R. Id. Quintiles I 8 I.

F. SERATTI . N. XVI. Encyclica de Parochialibus privati iuris Patronatis Edclesiis Epistola per eum data qui a secretis Regii Iuris est.

Curi Rgoia CELsITuno plane cognoscat quantum honlex parochis illis manare possit in populum , qui et idonei et bonae apud eum existimationis sunt, tibi iterum. Illuq trissime Praesul, uti facio, significare me iubet, quantum ipsi curae sit, ut ad parochiales privati iuris Patronatus Ecclesias non admittantur , nisi idonei et spectatae probitatis homines , ac te vehementer hortari, ut acerrime obsistas, si qui Hrte a patronis nominentur eliganturque, quos vel indignos vel minime idoneos arbitraris; et pro certo habeas, tibi REGIAM CELSITUDINEM adfuturam , si mrte iidem Patroni tibi quovis modo adversentur . Dum haec Magni Ducis mandata, quae per litteras ab eo qui a secretis principatus est III. Kal. Ianuar. accepi, tibi sitignificandi hodore dignor. teque oro, ut aliquod redditae

G a tibi

105쪽

Icto

tibi huiusee epistolae mihi praebeas argumentum, tui ob sequentissime profiteri me posse glorior, Illustriss. ac Reverendiss. praesul, Florentiae XVII. Kal. Februar. I 82. Addictiss. Obsequentiss. Servum, Stephanus Bertolini.

Ad pistoriensem et pratensem Episcopum. N. XVII. clyesica Epistola per eum data qui a Secretis Regii Iuris est, quae quoddam est Regii Mandati m. M. Quintil.

An. I 8 I. editi additamentum.

Cum REor A CEL sirudo suae ditionis Clericos maiori uti-

em Ecclesiae reique publicae operam praestandi studio inflammare Velit, et simul cavere, ut praemia altari inservientibus assignata digniores assequantur, per mandatum prid. Id. hmiusce mensis editum praecepit, ut quod alio mandato VI.

Id. Quintil. An. I 81. edito praescribitur de instituendo eorum doctrinae experimento , qui ad paroecias Regii, publici, et popularis iuris patronatus postulandas accedunt, intelligatur etiam praescriptum de omnibus euiusque Cathedralis vel Collegiatae Ecclesiae canonicatibus Dignitatibusque , Vel ab ipso Principe conferendis, vel ad quas conferendas Magistratus , Universitates, vel Pia Loca eidem principi subiecta

iure patronatus utuntur; derogans ad hoc memorati mandati loco , quo excipiuntur Canonicatus , nec non cuilibet comtrariae legi, aut praescripto et institutionis pacto ; integrumtamen esto quod de nonnullis canonicatibus Dignitatibusque decretum est, ut nempe eas assequi nullus possit nisi ante per constitutum vigentibus Mandatis tempus in certo aliquo Etruriae Lyceo studiis operam dederit, ac deinceps Doctoris Lauream fuerit consecutus. cum vero piissima REGIAE CELsITUDINIs consilia eo minime spectent, ut de eus illud atque ornamentum quibu*dam Disjtigod by Corale

106쪽

dam caphuss adlinat, quod ex nobili eorum , qui eadem

constituunt , genere Profuit, ubi illud potest esse con. iunctum cum optimo Ecclesiae ministerio quod spectati maxime debet, et cum iustitia, quae postulat, ut ii praemio donentur, et evehantur ad Dignitates , qui maioribus animi ingeniique dotibus praestant; si ergo par omnino virtus et doctrina fuerit, generis quoque nobilitatis , ubi id positum in more fuerit, rationem habebit; secus Vero se geret , cum alius quispiam maiore virtute ac doctrina praestabit. Eos etiam ex postulantibus, Si par omnium meritum ac vir. tus fuerit, REGIA CELSITUDO praeferet, si qui sunt eiusdem civitatis et Loci, in quo Canonicatus vel Dignitas est constituta. REGIA item CELSITUDO vult, ut nulla habita postulantium aetatis ratione in Theologicis vel Sacri Iuris discuplinis experimentum versetur. Haec Magni Ducis , ut accurate Serventur, tibi mandata significans, tui me perquam reverenter esse profiteor, Illustriss. ac Reverendiss. Praesul, Florentiae postrid. Kal. Mart. I 82. Addictiss. Obsequentiss. Servum, Antonius Mo Orai.

Ad pistoriensem et pratensem . Episcopum. N. XVIII. Epistola a Regii Iuris Secretaris data ad onuus Etruriae Episcopos de conferendis Canonicatibus. Cum Rilci A CELsi Tuno sapienter animadverterit, ad

animi cultum studiumque literarum promovendum in Clericis , efficiendumque , ut in capitulis is adsit idoneorum Sacerdotum sumerus , qui Episcopos in obeundis eorum mi. nisistit muneribus adiuvare possit, opus sibi esse superiora G3 man-Disiti rod by Cooste

107쪽

mandata de instituendo eorum etiam doetriliae periculo, qui

canonicatus petunt, latius protendere, praecepit, ut illi unice ac dumtaxat excipiantur , qui in c. nicos a privatis Patronis eliguntur sive Patronatus iure, quo , ut nominare aut nominari possint; iuris enim Familiarum et Institutorum v, luntatis humaniter rationem habere vult. Ea REGIAE CELSITUDINIS spes est, qui in Etruria res, dent Episcopi, quoties contigerit ut aliquis liberae collationis canonicatus vacet iis mensibus quibus eumdem confirendi ius ipsi habent, eos tum aequissimis Magni Ducis consiliis, tum suamet ductos conscientia, qua in Ecclesiasticis conferendis Beneficiis digniores praeferre tenentur, sui esse officii existimaturos postulantium meritam, facto ante ipsorum doctrinae periculo, certo cognoscere ι nisi larte Praeter consuetudinem aliquando contigerit, ut huic legi derogare necesse habeant . vel ut debitam alicui seniori Parocho mercedem et aetatis vacationem tribuant. vel ut aliquo praemio rependant Officia , quae quis reipublicae forte praestiterit, vel magistri mulius exeicens, ve: conacionatoris , vel aliud quodvis suae conditioni consentaneum vel tandem ut aliquem probatae sapientiae ac virtutis virum ad Ecclesiae ministerium comparent. Quod vero ad reliquos omnes canonicatus pertinet, nullo excepto, quicumque

eadem conferendi ius habeat , praesertim ad eos, qui quo vis nomine ac titulo ab Apostolica ut aiunt Dataria atquου ab Episcopis in Etruria non residentibus conseruntur, REGI CELSITUDO mandat, ut etiam in iisdem conferendis illa serventur, quae de Canonicatibus regii et publici iuris patronatus per Encyclicam Epistolam postrid. Kal. elapsi proxime mensis Martii datam praescribuntur, expresse imperans ut nisi de canonicatibus agatur vel privatorum nominatione, vel ordinaria Episcoporum in Etruria residentium auctoritate tollatis, nunquam, neque ullam ob causam iis institutionum Actis vel Libellis, qui vulgo Bolle dicuntur, concedatur Regium Eve quatur, nisi ab Actis exhibitis constet cos , quibus canonicatus conseruntur, fuisse rite per examen probatos. cum a REGIA CELSITUDINE iussus fuerim cui Cumque, ad quem de his pertinet , significare ac praecipere quae

necessaria de hac re sunt, et diligentissime cavere, ut aeώcurate Omnia perficiantur, meum officium est tibi etiam,

praesul Illustrissime , haec eadem rignificare ; tuumque erit iisdem accurate inhaerere. Haec interim mandata ad te peti Disi tiroc by oste

108쪽

perlata suis e oro certiorem me ficias , tuique me obre.

quenter esse profiteor, . Illustriss. ac Reverendiss. Praesul, plorentiae ex R. I. Secret. postrid. Non. Iun. I 82. Addictiss. Obseqtientiss. Servum, Antonius Mormorat.

Ad pistoriensem et pratensem Episcopum. N. XIX. Distola a Secret. Re i Iuris data ad omnes Et riniae

Episcopos de instituendo eorum , qui Parochiales Ecclesias petunt, doctrinae experimento.

cima octava elapsi proxima mensis Maii die datum prae, uipere:

I. Ut Magni Bucatus Episcopi , antequam fiat eorum doctrinae periculum , qui vel Ecclesias petunt vel eius generis castonicatus qui in Regio Mandato VI. Id. Quintil.

An. I 8 I. edito, et in Encyclica Epistola postrid. Kal. Mart. An. 1782. data indicantur, vel aliud quodvis Beneficium. quod deinceps eodem Ioco In hunc finem haberi posset. neminem eorum reiiciant, qui se velint eidem periculo ex- Ponere , praeter postulantes iam in Albo descriptos a Coma munitatum Scribis ad eosdem Episcopos mittendo, modo qui supervenerint iis praediti dotibus sint, quae in vigentibus Nandatis requiruntur. a. Ut ficto huiusmodi periculo, aliisque omnibus omnino reiectis, nisi postulantes speciale eius qui a Secretiet Regii Iuris est mandatum exhibeant, statim communitatis illius , in qua situm est Beneficium, Scribis eorum qui licet in Albo per eosdem Scribas accepto minime descripti De. Ent, nomen, cognomen, patriam, sedemque significent.

109쪽

Haec mihi lionari eribuo tibi signit care mandata R .

GIAE CELSITUDINIS , ut ea exequi accurate velis, ac mainterim observantiae plenum esse profiteor, tuique,

Illustriss. ac Reverendiss. praesul, Florentiae ex R. Iuris *ecret. III. Id. Iun. I gr.

Addictiss. Obsequentiss. Servum,' Antonius Mormorai ad pistoriensem et pratensem Episcopum N. XX. Lneycliea Regii Iuris secretariἱ Epistola de iis quae Spoglj, Vacanti, Quindennj vulgo appellantur.

sia Rgcshq cgisITUDINIs mens ac voluntas est, ut in

suis ditionibus omnis deinceps penitus cesset et - abrogetur imperata pecuniae Summa , quae Θω0, Vacanti , dennu vulgo dicitur , tum quaevis alia eiusdem generis quae directe vel in directe et compensationis causa quovis titulo Romam mittitur , quaeque a clericis tum Saecularibustum Regularibus , vel ab alia quavis persona piove Loco solvitur. praecipit etiam, ut eaedem illius pecuniae summae, quae ut ad Regium arbitrium nutumque servarentur, per encyclicaaliteras XV. Kal. Iun. datas nuper imperatum est, nuno ab iis qui eas colligendi sunguntur munere , tibi tradantur , Illustriss. Praesul, ut illis in tua Dioecesi distribuas qiii maiori inopia laborant. Haec tibi Regia mandata sἱgnifico magnam in tua spectata humanitate spem habens te sedulo facturum , ut accurate perficiantur. Neas has redditas tibi fuisse literas fac certo sciam, quo REGIAM CELSITUDINEM de omni bi

110쪽

re ς tertiorem secere possiniA tuique interim me reverenter ecce profiteor , . . . IstuStrissοῦ ac Reverendiss. praesul,

plorentiae a Regii Iuris Secret. XVII. Kal. Quintil. 1 8a.

Addictus. Obsequentiss. Serviam, . Antonius Mormorai ..

Ν. XXI. .ncyclica de parochialibus liberae collationis etc. Ecclesiis Epistola. Rq611 UEL si Tuno memoria repetens quaecumque hactenus in eum finem mandata dedit, ut quantum fieri potest in sua felicissima ditione praestantibus morum integritate , consilio , et doctrina clericis Beneficia conferantur , gena-ralem nullam animadvertit adhuc Draescriptam fuisse normam ; cum enim datae tum VI. Ic Quintil. An. I 8 i. tum postrid. xal. Mart. An. I 82. ad omnes Episcopos literae Regii tantum ac publici iuris patronatus paroeciis , CanoM-catibus, Dignitatibusque consulant, superest, ut generalis .etiam praescribatur regula non parochialibus tantum liberae collationis Ecclesiis , sed etiam Dignitatibus illis accommodata , quae quocumque titulo reservatae praedicantur pondis fici, ac praeter onus in gravissimis Apostolatus muneribus adiuvandi Episcopos animarum curam interdum adiunctam

habent.

Ad ea etiam advertere dignatus est animum , quae de conserendis Ecclesiis per Canones , praesertim vero a Trio dentina Synodo, atque illa pii V. pontificis Epistola , quae incipit: In coqferendis etc. sanciuntur, nec non quae in eiusdem concilii Congregationibus deliberata fuerunt et nostris etiam hisce temporibus edita, et non sine peculiari animi sui solatio perspexit, vulgo ab omnibus sic haberi, profrio

SEARCH

MENU NAVIGATION