Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

earissimi; id namque aeterna ipsa fallere fallique neae aprom s t veritas; quod quidem promissum peculiarem quamvis minime spectat Ecclesiam; et tenebricosa quaedam a d. venient tempora, quibus tanta erit Zi Zaniorum copia ut pauci admouum videantur boni , si comparentur cum improbis: et tunc clam ibunt timore correoti: salvos nos fac, Domine, quoniam defecit sanctus uoniam diminutiae surreve, itates a filiis hominum x Hal. XI. I. ) . Hi ec autem

tantae calamitatis tempora quae sua aetate iam advenisse

D. Gregorio pontifici videbantur In Iob nonne merito

sunt nubis etiam portimescenda Et cum tanta nobis sit timoris causa , Ecclesiae doctrinam , veritatesque negligenius ' Facile reiiciuntur quae non habentur in pretio, numquam vero in pretio habentur , quae nos penitu S latent. ciuum nosse Bel gionem sit an dicendus qui eiu dem ludio numquam adiecit animum , qui ea scire Sati S haben S, quae a puero didicit et in quibusdam precationibus, quarum omnino vim sengumque ignorat , in quibusdam falsis et recens excogitatis religionibus , in quas meus nupcr Vocem extulit Metropolitanus, et de quibus superiori anno vos ad ni mere non praetermisi, suum omnem pietatem ponit avos appello iudices. F. C., non vanos llos doctores, qui Suum in eo studium collocant, ut pietatis simulatores Pntius , quam pravo aliis exemplo sitis, sed eos potius, qui veram solidamque pietatem colunt. qui sua maxime necessaria divinitus officia edocti coram ipso gemetues una cum Regio propheta clamant: delicta uti is intelligit 8 ah occultis meis munda me Psal. 18. i 3. 3. Hi iudices idonei erunt, qui confirmare vobis poterunt, multa et gravia admitti inscienter crinai a . quae nimia ad ea excusanssa nequam illorum hominum, qui Cisui stae vulgo dicuntur. facilitas, apud aeternae Veritatis tribunal nequaquam delere in iis poterit, qui miserrime eorum doctrinis fidem adhibent, praesertim si falsis quibusdam doctoribus errorum et ignorantiae cupidis stulte ac temere auscultantes propositis a legitimo pastore veritatibus oculos clauserinti ab iis leundis cognoscendisque earumdem indictu persuasuque deterriti. Res ita se habet. Frarres carissimi maximique animi dolore dicendum est: hoc etiam Ue Satur et glisc t in Eccleςia malum; vera enim de Iesu Christi gratia doctrina ob grave in nim: um deplorandamque neglige aliam tantis involuta atque offusa tenebris est, ut

quae impcobata iam sunt, iterum apud Fideles in conta

132쪽

versiam adducantur . Novam et depravatae hominum naturae magis accommodatum doctrinae rationem Evangelio su rogare ausi sunt; ex quo nova etiam necessario extitit regula morum fovendis potius cupiditatibus quam coercendis idonea; ne autem quam doctrina illa falsa et absurda sit, innotescat, quamlibet disciplinae et institutionis viam nituntur praecludere .

Maximas ergo Deo patri , bonorumque omnium largitori

gratias ago , quod meorum Decessorum cura studioque recta apud Clerum doctrina vigeat, et ingenti mihi solatio est tot eximios Parochos et Sacerdotes acerrimos eiusdem propugnatores videre, dum singulari praestans pietate ac religione Princeps , tot tantaque quotidie adiumenta proponit, quibus ea stabilis perpetuo apud nos et firma permaneat; id, inquam , maximo mihi solatio est, Fratres carissimi. Sed quid ' Nihi ne in aliorum tantum curis acquiescendum , quin vos ad studium illud vehementer excitem atque incendam, quod tot salubcrrimis consiliis et institutis unice pr positum est cuiusque aetatis et conditionis hominibus adeo necessarium 3 Haud profecto ; numquam contra commemorare vobis desistam , Christianae Religionis professionem deteriori conditione debere non esse, quam caeteras, quibus tam sedulam operam impertimus.

Ex his quae hactenus dicta sunt in Lelligere vobis licet,

execrandam impietatem esse, intolerabilem amentiam, erroremque gravissimum, qui extremum Religionis molitur exibitum , inani cuiusdam profanae atque arrogantis curiositatis praetextu, ab huiusmodi studio Fideles abducere. Nihil contra est, quod ad incredulitatem impietatemque facili

rem sternat Viam, quam ignorantia . Paucis etiam, quae leviter attigi, satis demonstrasse me arbitror, eos omnes, nemiune prorsus e X cepto, qui aeternam assequi vitam cupiunt,

optimos Christi fideles esse non posse, nisi quam profitentur Religionem, studeant apprime cognoscere . Igitur neque minus a veritate alienum est, neque minus inutile, quod a nonnullis praetenditur, huiusmodi scilicet studium ab omnibus nequaquam exigi, nec vulgi hominibus esse et multitudini accommodatum. Cum autem quid sit suam probe nosse Religionem Superius exposuerim, ipsi vos iudicate, an Deo impie maledicant, summamque sanctissimae eiusdem legi. iniuriam inserant, et maximum illud in dies magis pron' ciendi in virtutibus officium oppugnent, quicumque hQc

133쪽

28 studium omnibus accommodat Um non esse contendunt verum cum huiusmodi incommoda ac disti cultates ex eo potissimum profici Scantur, quod quae huiusce studii incunda ratio sit ignoratur, et praescriptae rationis neglectus in causa fuerit, ut plurimi a recto tramite aberraverint , de hoc videtur deinceps mihi osse dicendum . In hoc autem p tissimum verSatur ea ratio, ut publicis parochorum, eo tun que , qui legitime missi sunt, institutionibus assidue fideles intersint , Optimosque libros, praesertim vero divino amante numine conscriptos, sacras nimirum literas attente legant. Quod ad institutiones pertinet, quae in parochialibus Ecclesiis habentur, quin vobis, carissimi Fratres, commemorem, quibus de causis factum sit, ut in tanti momenti re Ecclesiastica dissoluta fuerit disciplina , cuius vi praeteritis saeculis Communicare vetabantur , qui tribus contincntibuς sestis diebus ad suam quisque Ecclesiam sacris rebus adfuturi convenire praetermisissent, neque tam facile alterius Ρar eciae fidelibus dabatur in Ecclesiam aditus, quin vobis,

inquam, funestissimae huius mutationis causas commemorem,

habebo satis Tridentini Concilii iussu, a quo id muneris

demandatum Episcopis fuit, admonere vos , ut frequenter diebus saltem dominicis festisque maioribus vestram quisque paro eciam adeatis . Moneant etiam eumdem pollulum, ut it equenter ad suas Parochias saltem diebus dominicis , et maioribtis festis accedant Iess. 22. Decret. de obserυ. et evisan. in celebrat. Missae , . Ibidem cum vestro Ρastore congregati una simul adhibeatis Deo preces ; eidem admirabile augustissimumque sacrum conficienti adeste, divinam ct ipsi per eum ueterno Patri hostiam offerentes ; spiritalem cibum corporis Iesu Christi, eo ministrante, tum divini verbi pabulum, ipso docente, sumat s. Illud attento reputetis animo, Fratres carissimi , hominum natura Suscepta aeternam adis venisse Veritatem in terras , et per Apostolos eorumque Successores nempe Episcopos sese longe lateque protulisse. Aucta vero Christiano tum multitudine et addictis cuilibet par oeciae presbyteris, cum in complures Paroecias divisa

quaelibet Dioecesis fuit , hi in concrediti universo pastorum Coetui depositi partem vocantur , ut subiecti Episcopis illucllegitime fideliterque distribuant. Ab his Dei verbum in Ecclesiis ad populi captum usumque, qui nemini magis innotescit quam parocho, accommodate legitur atque e plicatur.

Adestis quidem, Fratres carissimi, Missae Sacrificio aliisque

134쪽

2 blicis preeationibus ho sermone cone eptis, qui nunc a plo. risqtie non intelligitur . Quis Vero melius , quis ordinatius et opportunius quaecumque ignoratis exponere vobis poterit quam parochus , atque ita leti sera illa quae peccati poena est a vobis ignorantia depulsa universos in Ecclesia veluti unius familiae liberos pastori illi coniungere , cui divinitus

fuit animarum Vestrarum cura concredita 8 Ita una simul congregati Ulam gratamque aeterno patri vestris precibus

vim, ut ita dicam, inferetis, qui per summi et unius Past ris merita sui in vos divini Spiritus gratiae thesauros e fundet. Ad Sacella, aliasque sacras aedes tanta minimo coninflueret multitudo , nisi divini verbi fastidio gravissimorum quo ossiciorum ignoratione in eam opinionem adducerentur fideles, neglecto iam, quo festorum dierum celebratio imperatur, praec pio fieri ab eo satis, qui Missae celebrationi corpore adsit, uti adversus praeclara eminentissimi Bononiensis Arachiepiscopi documenta , prudentissimumque quo flagrat Religionis studium , quidam nuper incredibili temeritate contenodere ausi sunt. Imitari hoc est veteris Legis Pharisaeorum exempla , adeoque eamdem sibi reprehensionem damnationemque contrahere . Ne , quaeso , Deus Optime , umquam permittas , ut eorum quisquam , quorum severissima mihi aliquando reddenda ratio erit, eo caecitatis deveniati Ipsi autem, carissimi Fratres, quos in Christo Iesu, a quo mihi fui tis concrediti , vehementer diligo , tantum nolitis afferre dolorem Episcopo, qui nullam AEdmittere consolationem debet , si qua e sula ovibus Drtasse perierit. Spirituale divini verbi pabulum ad animi vitam tuendam haud minus vobis

necesse est quam terrenus corpori alendo sustinendoque cibus . Hoc reparantur damna, quae eorpus ad sui dissolutio nem properans quotidie patitur, et saepe corpus ipsum ad interitum citius urgetur; illius autem vi ac munere immoti talis vita comparatur.

Mea nunc ad vos, Venerabiles Sacerdotes, et in re una atque gravissima quam agimus, ut nempe in omnium fidelium animis Iesus Christus Ermetur , Adiutores mei , sese convertit oratio. Nunquam fiat, ut de aliquo vestrum dici merito possit: paruuli Petierunt panem et non erat qniij tangeret eis. Frustra apud suam Ecclesiam quisque vestrum praesto adesset, nisi panis vitae, quem laborans fame populus a vobis petit, eidem praebeatur. Queram vero lucim

135쪽

dum est mihi, commune hoc nostrum omnium officium adeo recte a vobis diligenterque praestari l Optima illa doctrinae praeceptu ex conscriptis pie et sapienter libris a vobis hau Sta manabunt etiam in populum , qui ingentem e X vestris institutionibus utilitatem percipiet, sitidiumque illud, cauo hanc ministerii partem exsolvitis, magnam optimi exitus 1 pem facit. Ut vero tam grave obeatur accurate munus, in quo nulla vel maxima supervacanea diligentia est, ad fidei et doctrinae consensionem, constantiamque in posterum etiam servandam, institutionum rationem, quam potisSimum rectemini , vobis proponere haud minus necessarium esse existimavi.

Universis Christianae doctrinae libris Romanus , ut no-Stis , Omnium consensu praesertur. Quantae ille auctoritatis lit , quanto habendus in pretio liber Tridentinorum patrum iussu confectus. a Romanis pontificibus probatus, et iterum iterumque propositus , a celeberrimis Ecclesiis cupide exceptus et per nostras Synodales constitutioncs peculiariter

Commendatus , supervacaneum arbitror dicere , ea aequo li-hentique animo renovans, quae de hoc Decessores mei Sapienter curarunt. Sed cum vel difficultas sermonis , vel somtasse nimium sublime dicendi genus in causa sit, ut imperiti et minus exculti literis homines eodem uti nequeant, mihi Visum est alium praeterea omnibus accommodatum recipere ,

qui cum Romani Catechismi doctrina apprime consentiens iis unice potest non probari, qui rectam quae in eo continetur

doctrinam oppugnare volunt. Cum ergo sit et Patrio Serum One et ad rudiorum etiam hominum captum accommodate. Conscriptus, mihi ferendum omnino non eSSe censui, ut

creditus mihi populus tam opportuno praesidio careret. Editus iam Neapoli, Genuae , nuper autem Venetiis est atque cliam, Ultra montes hoc titulo : Afucaaione ed istraraione cristiana Ossia istruatone genetale sulle verita Cristiane informa di techismo . Iterum nunc ad Ecelesiarum mihi concredita-

. Tum usum utilitatemque, me auctore, vulgatur, eoque vos

uti valde iubeo, ad maiorem populi commoditatem, quem

ad eum legendum vestrum erit vehementer , hortari , rerum Ordinem accurate sequentes, quae ibidem ex Romani Cate-Chismi doctrina vobis occurrent, apertissime planissimeque explicatae. Iuniores vero clericos, qui vestras paroecias imC Olunt, admonebitis hunc fore in eorum doctrinam inquisitionis caput. Quod vero ad Sacerdotes in Sacellis intra ve-

136쪽

atrae paroediae fines positis Nissam eelebrantes pertinet omnibus diebus festis huiusmodi institutiones post Evangelium ordinatim iisdem legendas praecipimus, vobisque in

eum finem mandamus, ut in id inquiratis attentius, et quo. tannis, cum Foranei vicarii una Simul conveniunt, referatis, ut si quid in ea re poccatum fuerit, possit adhiberi remeadium , quemadmodum iacere mihi certum est, ipsorum etiam

Sacellorum interdicto . Quippe Religionis historia , Ecclesiae

doctrina, eiusque in precationibus, ritibus , et caerimoniis mens, certae morum regulae, Iesu Christi documenta, omnia demum in hoc catechismo simpliciter dilucideque explicantur , ita ut hunc ex multis mihi eligendum esse existimaverim. Cum vero perillustris meus Decessor, intelligentissimus huiusmodi rerum aestimator, tam bene de illo iudicasset, cum vestrum nonnullis, qui eo dum utentcs utili simum experti sunt, probatus maxime fuerit, plurimique ali rum Dioeceseon Ρarochi uberrimos inde fructus perceperint, eo magis adductus sum ad hunc proponendum Christianae doctrinae librum omnino a vobis in populorum institutione adhibendum, qui una eademque nimis quidem necessaria doctrinae ratione ad totius Religionis cognitionem utiliter tandem pervenient. - At si in huiusmodi re . quae adeo mihi curae est, par chorum charitatem diligentiamque pro certo habeo non defuturam, an vero populos eadem utendi studiosos fore aeque possum confidere Τ Ne quaeso in re tanta , quantum Religioni Squam colitis studium est, errare velitis, Fratres curissimi. Ne vos nihil amplius necesse habere putetis, ubi per totum Esurialium feriarum tempus sacras conciones audiveritis . Religionis studium totius vitae studium est . Institutiones Praeterea, quae per parochos in Christianae doctrinae Scho lis , vel per alios quibus legitima auctoritas est, in iis quae missiones dicuntur vel certis quibusdam piarum exercitati num diebus habentur , aptiores quidem utilioresque Sunt, quam tot illae conciones, in quibus non meditanda proponi tur Iesu Christi lex, sed complures tam sancto abutentes ministerio hominum commenta proserunt, ita ut mirum nemini esse debeat, adeo tenuem brevique periturum colligi ex iis fructum, in quibus lucrum tantum Spectatur et gloria . Haud inficior multos esse Apostolicos viros , qui magno Dei Ecclesiae praesidio et adiumento sunt, eorumque

labore atque opera populi pietatem augeri maxima animi. I a mei Diuiti Coost

137쪽

Dei laetitia, ae voluptate consplaio . Hi quidem non

struunt, sed aedificant; his maximam habeo gratiam, atque ut magna eorum aliquando sit moeces , aeternum Pastorem enixe precor . At huiusmodi ne , Fratres carissimi, universi sunt Si res ita se haberet, eadem exactis esurialibus seriis atque antea non adeo cerneremus eo minari vitia; suorum aeque officiorum ignara multitudo non esset , atque antiauditas conciones; ne quo fortasse pravas quasdam de S cramentis , de recta illorum suScipiendorum ratione , de

sacris expiation bus sive Indulgentiis , de Purgatorio, de originali peccato opiniones imbibisset. Quam raro contingit, ut audiantur e suggestu, qui recte de officiis illis disse. Tant , quae Subditis erga Principes , in parentes liberis , Ecclesiis erga alias Ecclesias mutuo praestanda suntl Atqui plurimum isthaec Religionis intersunt. Huic igitur malo gravissimo Occurrendi causa, ex quo interdum fit, ut

aliqui nequam Apostoli a legitimis pastoribus aedificata d, Tuant , Religio sis inhaerentes sapientissimi piissimique primcipis nostri consiliis , qui vere Christianum hominem Subd

torum omnium longe esse fidelissimum habet animo pe Suasum , edicimus, ut nemo deinceps praeter parochos audeat habere conciones vel institutiones ad populum , nisi scriptam antea obtinuerit eius rei facultatem ex Cancellariis Pistoriensi et pratensi gratuito dandam, quam quo libentius Bltro iis offeram , quos mihi aliunde compertum est officio suo facere satis , eo cautius, immo potius nullo pacto ignotis mihi hominibus concedam nisi facto priua eorum doctrinae , pietatis, ac prudentiae periculo. His ergo constitutis optime rebus nemo, carissimi fratres , merito dixerit, sibi adiumenta deesse , quibus Religionem, uti par est, possit cognoscere. Sed alia 'raeterea Sunt, optimi nimirum libri , quorum lectione adiuvari quisque ma-Nime poterit. Sacra Scriptura ille praecipue liber est omnium Fidelium manibus assidue terendus. Eadem in patrium Sermonem extat fidelissime conversa, ne tam utili lectione careant, qui alias praeterea linguas nequaquam intelligunt. Hanc etiam ob rem Metropolitanus meus de Italica Ecclesia est optime

meritus , cum postremis hisce temporibus primus vanam illam opinionem comtempserit, qua pretiosissimus hic aete*nae vitae panis subtrahebatur populo , sacros omnes libros. accuratissime vertens et idoneis illustrans interpretationibus.

ita ut sinent ipso Summi Pontificis ore merito laudatus. Itala by c,Orat

138쪽

itala quoque saeyi totius versio iam in lueem edita salus

berrimum praebet Fidelibus pabustum, qui praeterea piam illillo literatis et spiritualis sensus explanationem invenient et Sanctorum patrum , Scriptorumque Ecclesiasticorum libris exceptam . Veteris autem Testamenti historiae epitome ab

eruditissimo piissimoque Alen sangu vo elaboratas , qui iam Italice redditus Vincentiae , prostat et Ecclesiastica Racinii historia, cuius Etrusca versio Religiosi Ρrincipis auspiciis paene iam edita typis est, duo libri sunt, qui totius continent Religionis historiam tanta pietate tantaque elegantia conscriptam, ut ad eos comparandos et quotidie' legendos . nequeam satis Christianas omnes familias hortari. Non ea est, Fratres carissimi, Ecclesiae Christianae historia , quae nulli curae vobis esse debeat. Impleta ibidem vaticinia et promissa narrantur , nec non diversa, quae Deus in suam gentem Saeculorum decursu exercet, modo iustitiae qua vel ad puniendos improbos vel ad faciendum electorum periculum mala permittit aut inseri , modo plenissima misericordiae et amoris iudicia, qua bona opemque largitur , et in electo rum Salutem suaeque Ecclesiae decus mala ipsa convertit. i,, Messiae gloriam maiestatemque in divinis literis tantum agnoscere ait eximia doctrina et sanctitate Episco pus neque immensam eiusdem cruciatuum probrorum- ,, que Vim introspicere ; en scopulus quem offenderunt Iu- ,, daei. Facta a Christo Iesu mystico suo corpori promissRSpe lare, et ne minimum quidem ad praeni inciata pariter ei- , dem mala mentem intendere, magnum et grave est homini i,, Christiano periculum ; illis enim pravis notionibus decepti vel ob ea quae patitur mala ignoramus Ecclesiam, Vel ,, Ecclesiae decus et gloriam mala ipsa ducimus . Nequccis quam seiungenda, quae in Religionis ratione coniuncta ),, sunt sibique cohaerent ; et ad veram concipiendam status Ecclesiae notionem promissa et vaticinia simul spectanda, es diversa conferenda simul oracula, neque dubitandum, quin ,, Omnia sint accurate perficienda se i). Νullos ad hanc rem laudatis superius Mesanguyo et Racinio magis accommodatos

Proponere vobis me posse libros existimavi. Hos comparare vestrum compluribus grave nimium nequaquam erit, modo serio animadvertere vobis lubeat, bene meritoque esse huic tam

ta in Instructiori Pastorale de Mons. P GEque de Senea Iurs autorite infallible de P .lis etc.

139쪽

Idoneo ad studium tantopere necessar uni adiumento complarando impensum, quidquid in voluptates inanemque orna tum cultumque profunditur .lis vero, quorum id facultates captumque superat, lauadatus superius satis eSSe poterit Catechismus in huius Urbis et Dioeces eos usum propositus; nec non aureus ille , cuius Nesanguyus est auctor , Pougeti institutiones doctissimi Archiepiscopi della Gherardesca auspiciis in Etruscum sermo. nem versae , nisi tamen immutatae fuerint atque corruptae ἔitem clarissimi Bossueti Catechismus nuper Liburni iterum editus ι qui omnes sane libri Ecclesiae doctrinae appriis me consentiunt in Romano Catechismo preclare et sapienter expositae . Fleuryi autem Catechismus, qui tam facile comis parari ab omnibus potest, quique Sacram historiam Christia. namque doctrinam paucis complectitur, nec non eiusdem in Ecclesiasticam historiam sermones duo sunt parvi quidem voluminis libri sed quantivis pretii. Liber praeterea qui inscribitur : Et fessioni morassi sopia l' Istoria dei Vecchio enuo vo Testamento caυate dat Santi Pasi ; cuius Royau-

montius vulgo perhibetur auctor, quam recta az preclara cuiusque conditionis fidelibus regula morum est i Bassueti etiam in universam historiam sermo nunquam satis laudabitur . Eiusdem quoque Auctoris extant mentis in Deum erectae et divina mysteria contemplantis affectus , nec non in Evangelium meditationes; denique morum scientiae speciamina a Nicolio elaborata. Iesu Christi imitatio, hominis Christiani officia, aliique complures, quos in tertio Catechi mi volumine indicatos reperietis; qui sane eiusmodi omisnes libri sunt, ut et incitamento ad pietatem et utilissimo documento esse Fidelibus possint, atque ita dicendum m rito sit non doctrinae adiumenta Christianis deesse, sed eiusdem percipiendae voluntatem . Ne tamen putetis. Fratres Carissimi , cum hos libros legeritis, licere vobis Christianae doctrinae Scholis et Instituistionibus, quae habentur a parochis aut ab aliis qui missi te

gitime fuerint, non interesse . Voluit namque Deus , ut per eos saluberrimum sui verbi sumeretis pabulum; quam constitutam divinitus viam legemque deserentes praecipites ruere possetis in gravissima illa mala , quibus tot miserrime adhuc obnoxios dolemus fratres , qui a nobis ea potissimum de causa discesserunt, quod non fuerunt in Ezclesia, neque

ab Ecclesia Religionem edocti. Piissima tamen huiusnaodi

140쪽

librothm lectἰo in IIs vos cons mare doetrinis plurimum po

terit, quas eo ordine accepistis, quo in Catechismo distestae occurrent; qui sane ordo felicissimis Ecclesiae saeculis suit semper adhibitus et Cuius eximium nobis exemplar praebet mira praestans sanctitate sapientiaque Augustinus. Oh me cum

primis beatum, si fideles his ad Religionis studium adiumen iis utendi studiosos videre contigerit i Quantum solatii capiam audiens legi cupide ab omnibus optimus libros, paro rochorum institutionibus frequenter Fideles adesse, ac rure etiam, ubi semper aliquis adest legendi peritus, a bonis patribus-familias aliquod de Religione doctrinae caput coram omnibus legi , futilibusque nugis et fabulis pravisque solatiis et voluptatibus pium aliquem Subrogari librum, cuius ope Religionem , quam profitentur, rite cognoscant, et Ecclesiae mentem in iis precationibus percipiant, quae saepe proseruntur ore, quin earum vim Sensumque assequantur, eo

quod religiosum sacrumque habetur easdem ignoto sermone

persolvere.

vos adhortandi faciam, Fratres carissimi, spiritu a.

Iem illam sapientiam intelligentiamque a Deo enixe vobis amplorans , quae necessaria est, ne parta a vobis cognitio in ieiuna ac sterili rerum contemplatione consistat, sed ube rimos fructus serat, ciusque ope divinae legis praeceptis con-εonum adeoque summo eiusdem legis auctore dignum teneatis vivendi cursum , in spiritu et veritate ipsum adorantes, Omnia Religionis ergo atque ex Religionis mente suscipientes quaecumque agitis . meam hanc pastoralem epistolam suo quisque coram populo parochi legant, ubi primum reddita iisdem fuerit, eiusque iteranda ipsis lectio est, quoties harum rursus institutionum cursum instituent. Suae gratiae 'munere omnium illabatur animis luminum Pater, ut ipsius legem discere ac

nosse possinius, eidemque congruenter vivere.

SEARCH

MENU NAVIGATION