장음표시 사용
81쪽
6 Quamobrem iure quidem praecepit Ecclesia. ut publicis preiscationibus in sua quisque Paroecia Fideles intersint. Huiusce rei necessitatem aequitatomque vobis ostendi in illa pasto rati Epistola , quam Dioeo meos Cathechismum proponens de Religione conscripsi. Non hic ego plurima quae inde proficiscuntur spiritualia bona commemorabo ; de iis enim tuno dictum est satis. Illud' unice animadvertatis oro, in par chiali Ecclesia contrahenda praenunciari Matrimonia, eorum qui sacris ordinibus initiandi sunt, praeconia fieri, festos dies , ieiunia , Episcopi monita et quaecumque nosse popuIus debet, edici. Nisi Missae aliisque sacris rebus adestis, quinam fieri potest, ut dirimentia Matrimonium si qua sunt prodatis impedimenta, adhibeatis pro nubentibus ad Deum preces , quibus tantum de causis Matrimonia praenunciali. tur Idem de clericis ad Ordines provehendis dictum esto, qui quales sim sedulo inquirit Ecclesia, et ad Deum exorandum Fideles hortatur , ut in ea dignos Sanctuarii miniis suos instituat. Si festos dies, ieiunia, vestrique Pastoris documenta et monita servare negligitis , aut haec non ita animo affecti servatis , uti Ecclesia postulat, non vos a culpa eorum ignorati cr liberabit, si ad sacra loca, in quibus ea omnia publice proponuntur , accedere praetermiseritis . Si
quis vestrum conquestus est, hactenus Ecclesias tot sacris ministris haud esse instructas, quot fi delium pietati satisfacere 'possint, nullus amplius relinquitur huiusmodi querimoniis locus, postquam summa religiosi sapientissimique principis munificentia suppedi avit, unde huic inopiae consuli lacillime possit. Statis certisque horis et populo commodioribus Evangelii explanatio fiet , Christiana tradetur institutio tum pueris tum provectis aetate hominibus ; is in qualibet
Paroecia erit ministrorum numerus, qui pietati Fidelium sufficiat. Qua maxima potest dignitate ac nitore sacrae res peragentur; humana aberit omnino pompa ; et cum paroachorum et Coadiutorum victui fuerit iam satis abunde pro 'visum, nunquam lucri cupiditatem in eos dominaturam, sed pauperibus aeque ac divitibus amantissimi patris et Ρ atoris loco eosdem futuros, Deo adiuvante, confidimus. me cum primis beatum , si has contigerit intueri aliquando Paroecias totidem familiis non dissimiles , in quibu& altet Curam alterius gerat, pauperis fratris inopia moveatur diaves , eique suppetias larat, bene de se meriti divitis charitatem pauper agnoscat, eumque .uia adiuvet ad Deum preo
82쪽
tionibus i Si quis aegrotat aut animi tristitia angitur, non eum vicini deserant, sed corporea et Spirituali ope recreent, in aerumnis solentur atque erigant, Optimis consiliis mode rentur. Eximiam habet solertiam et industriam charitas. Ea vos vehementer inflammet, neque illius exere endae deerit vobis iunquam occasio vel in nosocomiis vel in carceribus vel in ipsis tabernis ac domibus ; ubicumque egens auxilio frater occurrerit, feratis eidem opem; et si quem ex hac vita evocet Deus O. M. ne illo pudeat vos ossicio perfungi, quo piissimus ille senex Tobias Dei amorem beneficentiamque sibi conciliavit. Quae non sine ingenti popularum honoet inei tamento ad pietatem Nisericordiae Sodalitium exerucet charitatis ossicia, ea et ipsi vestris praestate paroeciae fratribus, atque ita vobis spirituales illos thesauros comparate, quorum vos etiam eritis aliquando participes . Suis adhibitis in consilium Coadiutoribus optimos illos honestosque fide les eliget quotannis parochus , qui diversis charitatis officiis et sacris peragendis in paroecia rebus operam impendant. Eius erit decernere, qui sanctissimum Euc fiaristiae Sacramentum ad infirmos deducere , qui sepelire mortuos , qui aegros ad nos ocomum deserre et eos iuxta atque detentos in vinculis invisere et ope aliqua sublevare, qui demum comparara pauperibus subsidia debeant; atque hi vere dicendi charitatis Patres. Assiuentcs opibus obtestor homines, ne tam praeclara renuant obire munera, sed id sibi ducant maxime gloriosum, uti optimus ille senex Tobias, qui licet tam claro gene re natus , licet cum suomet ingenti periculo, nullum tamen praetermittebat diem, quin eadem haec erga suos fratres charitatis ossicia exerceret. Hortamur Vero pauperes, ut pecum animo reputent, eorum conditionem, Cum in terras venit, praeoptasse Dei Filium; non igitur de ea conquerantur, nec iniquo animo ferant, sed in optimatibus divitibusque pronum almiserationem animum se gaudeant invenire. Dico iterum omnibus, ipsi vos veluti fratres eiusdemque corporis membra habetote . Quotquot Dei Ecclesiam constituunt, sive adhue vive tes, seu iam vita functos fideles diligite: Id namque exigie Sanctorum communio. Sed praecipuo eos amore et benefiscentia prosequamini, qui propius vobis adsunt, qui in eadem Paroecia veluti in una eademque familia vobiscum degunt. Nisi diligitis proximos et eos in quos vula Deus Opt. . IIax. , iit maxime benefici sitis ac liberales , quaenam mihi superest spes fore ut eos , qui longe absunt, diligatis
83쪽
σMIa Domini nostri Iem chrliti et charitas αἱ et eo,
municatio Sancti Spiritus sit cum υobis omnibus. D. Ρa
Ius a. ad Corinth. c. I . v. 23.
Dat. prati postrid. Non. Ianuar. II 8 N. X. Distola au omnes Vicarios Foraneos ab Episcopo data,
cum Librum ad eos misit qui ,nscribitur I Traitato Storico-Dogmatizo-critico delle Indulgenete .
Cum in iis quae ad poenitentiam pertinent imminuta
admodum sit ac remissa Ecclesiae disciplina, hinc factum est, ut Christi fideles falsa et absurda sentiant de sacris illis expiationibus, quae Indulgentiae dicuntur, quasque ΕCelesia auctoritate clavium sibi a divino suo Auctore tradita 'per suos Ministms iis largitur, quos vere illorum poenitet quae improbe ac nelarie admiserunt. Ad rem illustrandam , quam Scholasticorum turba tot inanium disputationum spinis implicaverat, optimum meis precibus Sacerdotem adduxi, ut de ea librum conscriberet Christianis accommodatum etiam rudioribus edocendis, quibus curae est Religionem quam profitentur apprime cognoscere . Nonnulla huiusce libri ad te exempla mittimus , ut ea meo nomine iis distribuas, qui conventibus illis praesunt, quos statis quibusdam temporibus tui Vicariatus parochi de rebus Religionem moresque spectantibus collocuturi habere solent. Cum de gravissima huiusmodi re in Synodo agendum nobis sit, ita vellem , ut in hisce conventibus hic legatur attente liber, atque ita dctur sapientissimis parochorum animadversionibus locus . Id eos praemonere eo magis officii mei esse existimavi,
quod pastoralis quaedam Epistola quam quidam e meis De- cessoribus pluribus ab hinc annis in lucem edidit, quaeque yplementis Synodalibus inserta legitur, intelligi perperam
poterat. Res nondum admodum clare patebant, et quasdam densis nimium tenebris superiorum temporum calamitas qua dam veritates obduxerat . quas modo splendidiori in lumine collocatis divino beneficio intuemur . Falsae illae, quas noninnulli , qui vel stipem importune quaeritant vel fabulosas
84쪽
inanesque narrationes venditant, pietatis quidem specie . sed revera lucri cupiditate ducti rure praesertim disse mi nabant Indulgentias, pastorum saepius animadversionem diligentiamque excitaverant ; et eximium Religiosi principis studium huic malo quam celerrime occurrit. Id duobus nondum elapsis annis revera factum est ob falsas cuiusdam Congregationis Indulgentia se quam sub Trinitatis titulo furatim moliebantur inducere , nec non illarum causa , quae in quodam libello venditabantur , iterum Florentiae edito , in quo nonnulla non minus ridicula quam superstitiosa proponebantur pietatis officia ad celebrandum Christi Domini natalis diem se paraturis . Duobus hisce libellis permotus meum esse intellexi dare ad omnes Parochos literas uti iam postrid. Non. Decembris an, I 8 . revera dedi . Sed neque pastorum studium neque religiosa Ρrincipis vigilantia
satis validum sunt adversus aiZaniorum Satoris artes fraudesque praesidium, nisi hominum mentibus Iesu christi gratiae lumen essulgeat. Quod ut impetromus, ardentissimis precibus Deum exoremus; ac ne interim quantum in nobis est omittamus, tibi, admodum Reverende Domine, curae erit, ut a tui Vicariatus Parochis chartae quaelibet tollantur, quibus falsae essent Indulgentiae propositae ; efficiesqlie, ut eas omnes descriptas habeam , quae in qua vis Paroecia r Oeriuntur, atque interim meae etiam Curiae Ministris mandabo , ut nulla deinceps Indulgentia nisi diligentius expensa concedatur. Ut has redditas tibi suis te literas significes, expecto, et me observantiae erga te plenum esse profiteor , tuique
Admodum Reverende Domine , Pistorii XIII. Kal. Iun. I 86.
Servum Fratremque amant usinium,ScIPIO PISTORIRN. ET PRATEN. ΕPISc.
85쪽
N. XI. EgustoIa Secretarii Regii Iuris de easibus reservatis. Etsi optimum sanetissimum ue esse possit quidquid in gravioribus reservandis criminibus sibi Ecclesia proposuit, ne sculicet eadem remittendi omnibus omnino confessionis Ministris tribueret facultatem ; cum tamen REGIA CELSITUDO intelligat, quanto oneri, quot sumptibus et incommodis. fortasse etiam spirituali detrimento subditis sit, eo se se conferro , ubi Episcopi resident, quoties in huiusmodi culpas miserrime prolabuntur, magnam spem habet, eosdem Episcopos providentissimis paterni illius animi curis consiliisque inhaerenter facturos , ut suae dioecesis fideles perquam commoda possint suae quisque conscientiae officiis satisfacere. Integra ergo relinquens eorum auctoritatis iura illud expedire plurumum censet, ut Omnes Magni Ducatus Episcopi, aut qui, licet extra eiusdem fines sedem habeant, ibidem tamen' spLritualem iurisdictionem exercent, omnibus omnino parochia reservatas in suis Dioecesibus culpas remittendi facultatem delegent.1 aee piissima Magni Dueis consilia tibi significare honori mihi est, et certo suturum confido, ut iisdem inhaerens ad conficiendum edendumque delegationis decretum statim devenias. Oro tamen te , ut cuiuslibet vitandi impedimenti causa eiusdem decreti exemplum ad me antea mittas . Tointerim plurimi facien , et obsorvantiae erga te plenus tui
Illustrissime ac Reverendissime Praesti , Florentiae ex Regii Iuris Secret. Kal. Febr. I g s. Ad Pistoriensem et pratensem Episcopum . Addictiss. mrequentiss. Servum VI ΝcENTI Us MARTINI.
86쪽
Episcopi de Casuum reser υalione Literae. Seipio de Ricciis divina miseratione pistoriensis et praten ias Episcopus carissimis . sibi parochis Spiritum sapientiae et intelligentiae. Et si publicam poenitentiam per Sanctos Ecclesiae Ca
non os in graviora quaedam crimina constitutam calamitate temporum ferme penitus oblivio deleverit, aliquod tamen extat adhuc necesSariae huius ac perutilis, quae olim erga poenitentos servabatur , disciplinae in Casuum reservatione uestigium. huo tempore Di Oece Ses instar amplissimae paro viae erant, adhibito in consilium Clero, poenitentiam impoianebat Episcopus, et poεtquam peccatores in totius Ecclesiae eonspectu per diutinas preceS et actam severe et laboriose vi tam admissas culpas eXpiaverant, adstante Coadiutorum coetu, reconciliationis beneficium eisdem impertiebat . Cuius quidem veniae conccdendae facultatem Uanones ita asserebant uni Episcopo , ut id liceret praeterea nemini, nisi idem vel iussisset, vel abesset Episcopus , . vel necessitas postularet,
Aucta Fidelium multitudine, prolatis longe lateque et divisis
in suas Paroecias Dioecesibus , tum locorum distantia , tum rerum, quae pabsim contingebunt, frequentia et varietate factum est, ut et Saepius et magis necessario secundi ordinis
pastoribus hanc publico' poenitentes reconciliandi facultatem debuerint Episcopi delegare . Remisso interim hoc saluberrimo poenitentiae rigore ab imponenda publica pro occultis criminibus poenitentia paulatim cessatum est. Si quid semel remissum de ahqua re fuerit, plerumque fit,
ut plurima remittantur; eoque iam ventum est, ut Ecclesia satis habeat optare vehementer instaurationem felicissimorum illorum temporum, quibus publica poenitentium reconciliatio iucundissimum hominum ad Deum vere conversorum spectaculum praebebat. Huic disciplinae remissioni , quae ex eo originem magna ex parte ducit, quod nullae amphus, vel ram admodum Dioecesanae vel provinciales liabeantur Synodi, occurri aliquo modo posse visum est, Si casuum augerentur reservationes . Sed cum in malis gravis-
87쪽
simis validissima etiam, nisi reete adhibeantur, vel noxia vel irrita remedia fiant, ita nunc reapse contigit; maior
enim reservationum numerus in causa fuit, ut quaedam erimina videantur minus graviora , et quorumdam poenitentiae Ministrorum in ea potestate, quae interdum ipsis delegatur , exercenda facilitas atque indulgentia in eam opinionem Fideles adduxit, ob speciem tantum disciplinae eam postulari. pluribus huiusmodi incommodis spero nos aliquod remedium adhibituros in Synodo, quae, si Deo placet, habebitur. Ad hoc principis nostri Religio per ea, quae Sapienter providet, continenter nos excitat s atque idem Romanus Ponti sex, cui in unitatis argumentum retuli, quo huius Dioecesis res loco sint , plurima illa quae principis auctoritate ac praesidio gesta et provisa sunt, laudanS , pr Pter illam, quam habet, omnium Ecclesiarum sollicitudinem me ad eam celebrandam adhortatur , sapienter animadvertens , quam utile sit una simul convenire pastores tum de Ecclesiae bonis, tum de malis, quibus ipsa obruitur, coli cuturos . Huic rei, fateor, partim occurritur, dum vn simul Vicarii Fotan ei quotannis conveniunt et ὸe cuiusque Paroeeiae statu referunt; ted haec video longe minora esse remedia malo. Dum interim tempus illud expectamus , quo
ab universo Pastorum coetu ea decernantur, quae magis videbuntur expedire, memorato veterum Episcoporum exemplo inhaerens, et maximam in prudenti meorum Adiutorum ludio positam spem habens eorum singulis delego suae Paroeciae fideles a reservatis eriminibus absolvendi potestatem. Quam potestatem ipsis unice tribuens, ut illam ubi opus fuerit, in suae quisque Paroeciae Fideles exerceant, i Sper eos dei neeps ad spirituale animarum bonum eadem esuros τet ideo assiduis Deum exorabo precibus, ut in servandia Christianae poenitentiae regulis intelligentiae spiritum omnium animis immittere dignetur, quo sperari merito possis futurum , ut peccatores Deo plenissime reconcilientur. Det nobis Dominus sapientiam ad discernendum iussi.
88쪽
M. XII. De Inquisitionis Tribunati in Etruria abolenda
DIvINA MISERATIONE R. HUNGAR. ET BOREM, PRINCEPS .
ARCHI DUX AUSTRIAE MAGNUS ETRURIAE DUX etc. etc. etc.
Cum persuasum penitus habeamus nostri adeo muneris erae ea omnia adhibere remedia . quae a Regia ipsa auctoritate nobis suppeditantur, ad tuendam conservandamque sanctissumae nostrae Religionis integritatem, ut hoc a Regni pr euratione ieiungi nequeat, attento, quo par est, animo expendere constituimus Tribunalis illius iura, quod S. Officii nomine nuncupatur, nec non suscepta diversis temporibuain nostra hac felicis, a ditione consilia ad illius Ministros iis finibus continendos, qui vero religionis studio et veterum Ecclesiae temporum exemplo praescribuntur, ubi curae erat perditos homines atque a recto virtutis verique tramite miserrime aberrantes non torquere suppliciis , sed lenitate ac benevolentia ad fidem bonamque frugem revocare. Quod si duodecim iam elapΑis Saeculis Ecclesiae visum est a sancta huiusmodi lenitate aliquantum recedere, et Tribunalia quaedam erigere severis praeter morem editis legibus. quae cum Episcoporum auctoritate certe componi non Paterant, quippe qui fidei causas amplius cognoscere vetabantur, e:am ad id novis omnino circumstantiis atque ipsa temporum calamita adigi potuisse animadvertimus. Iis vero sublatis e medici eauSi
ob quas videri poterat serendum hoc malum, ut malo graviori
89쪽
Aeeurreretur, pleriqire principes ac Respublieae vel saneti Officii Tribunali penitus abrogato, vel et iisdem temperatis
Iegibus atque institutis, publicae tranquillitati consuluerunt. At prae ceteris quidem 'omnibus, quae suscipi poterant, consiliis illud prudentissimum e cacissimumque habendum nobis esse exibitinamus, quod Augustissimo patri nostro glorii sae memoriae principi An. r 4ς. inire placuit; ex quo tempore irri gularis atque tyrannica agendi ratio, qua saepe antea Inquisitores in Etruria usi fuerant, cessare visa est.
Verum S. Officii Tribunalia nullius in Etruria utilitatis esse eonsiderantes; tum sacrum fidei depositum fuisse divinitus Episcopis traduum; inferri iisdem iniuriam, si quod in eorum
auctri: tate gravissimum est, commune aliis fiat; eademqueatae oritate maiori studio et qua maxima poterunt vigilantia eosdem Episcopos usuros, si ipsis unice reddenda Deo ae principi huiusce rei latio sit; haec nempe considerantes
inquisitionis Tribunal in selieissima ditione nostra penitus aboleri constituimus , uti revera omni illa suprema qua pollemus auctoritate tollimus atque abolemus, imperantes;
I. Ut statim ac promulgatum fuerit hoc Regium Edictum; Inquisitores eorumque Scribae , Vmarii Foranei , et quivi alius S. Officii Administer omnem prorsus auctoritatem
amittant, cuius usum nobis hactenus tolerare placuit.
II. Ut sublato protinus ac deleto ex foribus extemnis illarum aedium , quae Florentiae. Senis, piris addictae Inquisitionis Tribunali erant, quovis epigrammate, titulo, vel alio signo , ex quo ibidem fuisse olim Inquisitionis sedem possit argui, eaedem illae aedes singulis adeo iungentur includenturque coenobiis, ut nullus alius quam per commune coenobii ostium ad illas aditus pateat.
III. Ut Florentiae summus Magistratus , Regius Auditor Senis pisis vero et Liburni Auditores Vicarii bonorum mobilium atque immobilium, quae ad S. Osficium pertinent,
nostro nomine possessionem adeant.
IV. Ut statim Inquisitores et quivis alius Administer et yicarius Foraneus nisi in regiam nostram indignationem Velint incurrere, Tabularia, Acta, Causarum instrumenta , et aliud quodvis seriptum , quod ad abrogatum ipsorum munus utcumque pertineat, suis quisque Episcopis tradant, cem .ium exigentes traditionis testimonium , quod ad Auditorem, qui a secretis Regii Iuris Fest, quamprimum mittent.
90쪽
Xς V. Ut landi ac rei litus, quos Inquisitionis Tribunal in
Etruria possidebat vel qui eidem fuerant attributi. , Par chialibus illis adclicantur , atque erogentur Ecclesiis , quae vel instauratione vel maiori stipendio indigent. VI. Ut quod occupatum iniuste fuerat, Fidei causaqcognosceracli ius omnino restituatur Episcopis; et in iis agendis eadem omnino turma et ratio scivetur, quae in caeteris omnibus EccleSiasticis , quae de crimine habentur, quaestioni hus servari solet. Confidimus autem Episcopos hanci sibi legem sponte facturos, ut Semper meminerint severissimam et terroris plenam quaestionis et damnatorii iudicii rationem peioris interdum exempli esse , quam sit error imprudens ; corrigendis sontibus, aliisque edocendis multo aptiora esse monita', hortamenta , et quidquid pastoralis illa moderatio et charitas suadebit, quam in illum etiam finem colere ex officio debent, ut optimo aliis exemplo sint. Quod si res poStulabit , ut adhibeatur severitas, et Regiae potestatis auXilio opus sit, quoties facti certiores fuerimus , memorat superius frustra adhibita fuisse remedia , illud etiam auxilium praebere nostri esse ossicii existimabimus . ιΕa nobis mens ac voluntas est, quam ab omnibus obse vari inviolate iubeinus , quibuscumque legibus, mandatis, consuetudinibus, ac privilegiis hnic nostrae Constitutioni quomodocumque contrariis, tota qua pollumus Regia porestatu derogantes. tDat. III. Non. hil. Anno millesimo septingentesimo.