Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

N. XIV. Magni Etruriae Ducis de Pistoriemis urbis Paroeciis

Mandarum ac Et si TU Do secum animo rVutans subditarum sibi gentium bonum, atque optimam Ecclesiae procurati nem postulare, ut ea, quae pro externo templorum ci ltu. sacrorumque ministrorum victu Fidelium pietas Deo devovearit, iuste apteque distribuantur, ne illud eveniat, ut nonnullis rerum inopia laborantibus Ecclesiis, complures interea clerici nimiis reditibus assiuant: crebris etiam plurimorum vehementer id conquerentium vocibus certior facta, in urbe praesertim pistorio huitismodi incommodum hactenus viguisse: in ea enim urbe quaedam saecularium sacerdotum sodalitia amplissimo utebantur patrimonio , quin populis, ut Par erat, vel eos edocendo. vel Sacramentis administrandis inservirent; contra vero ex ingenti paroeciarum numero eomplures sunt , et exiguis opibus instructae . et parum

decenti parumque populis apto, atque idoneo loco positae Pistoriensi adhibito in eonsilium Episcopo , ac rebus mature consideratis , ea, qua Pollet, accepta Divinitus potestate ad populorum, quos ei regendos Deus ipse tradidit, tuenda comamoda , augendamque , quam se profiteri gloriatur. Religio. nem, tollere, atque abolere constituit, uti revera tollit atque abolet, trium congregationum coetus, quarum altera Sancti Spiritus, Trinitatis altera, tertia f. Mariae in platea nomine ac titulo insignitur ; Urbanas item paroecias ad minorem numerum redigi, ac rursus describi iubet, nec non delendas praecipit alias quaslibet tum clericorum, tum Laicorum sodalitates, eo prorsus modo , ea norma , iisque legibus, uti in sequentibus articulis decernitur ac decla

ratur .

I. Mandat primo , ut deletarum congregationum soda. libus id statuatur stipendium , quod neque minus duobus .

nec quinque, ut aiunt, scutatis maius sit, truolibet mense pro cuiusque merito singulis erogandum . uantum vero statui unicuique possit, proponat quam primum Episcopus,

imposito singulis alicui Patoeciae festis diebus inservienci

92쪽

onere , aut aliud , quod ipsi videbitur, munus exercendI .

n. Vivis adhuc sodalibus lacultas esto nominandi puellas , quibus eae conferantur dotes, ad quas ius ante habuissent, modo eaedem sorores sint, vel fratris filiae, praeterga nullas III. In sodalium numero nequaquam habendi sunt clerici nondum sacris Ordinibus initiati, licet ad obtinendum incongregatione sodalis locum advocati, aut electi fuerint. vult tamen, ut aliqua ipsorum habeatur ratio, atque in admittendis in Ecclesiasticam S. Leopoldi Academiam Cleri.

cis , et in Ecclesiarum, aut Beneficiorum collatione praefervitur caeteris . si indubia vocationis, aut proni ad Ecclesiasticum amplectendum statum ingenii argumenta prae

beant.

IV. Ut eorum etiam ratio merito habeatur, quibus vocandi , seu eligendi conglegationis S. Mariae Sodales, vel fratres ius erat, tres singulis annis institui dotes iuber, quarum 1ingulae quindecim scutatis constent , puellis fami liarum , quae t patronatus habent, vicissim , atque alternis conserendas, et quo tempore nupserint, percipiendas. Si autem in patronorum familiis nullae sint puellae , quibus conferantur dotes, quo tempore congregationis S. Mariae Sodales vixerint, eorum sororibus, aut filiabus fratris idem ius esto. Ubi vero contigerit, ut vel Patronorum extinguantur familiae, vel nullae sint puellae, quae dotes huius modi consequi possint , ius alternis transeat ad puellas in iis conservatoriis degentes, quae vulgo dicuntur dede Abban nate, e Glle croci ssine. V. Si Congregationum Sodales, quibus stipendium aut

mici concessa est, parochi , aut capellans animarum Curae inservientis munus obtinuerint, attributa iis pensio Sta

tim cesset.

VI. Animadvertens quoque, nonnullos iam in deletas. Congregationes fuisse adscitos, licet nullum ad certum usque tempus emolumentum inde ' posset ab iis percipi , REGIA CELSITuno mandat, ut in conferendo aliquo Capellani officio iidem eaeteris praeferantur , si tamen facto ante ipsorum doctrinae periculo ii deprehendantur, qui rite sancteque huiusmodi munus exerceant. Secus vero , modo sacerdotes sint integritate morum, atque honestate vitae probati, et Episcopi decreto factum sit, ne sodalitatis iure, ac. honis huerentur, veluti me toti congregationum Sodales lia

93쪽

ne complures annos earumdein Congregationum choris ud-

fuerint . . . . t

VIII. Ea quoque Magni Ducis m est, tit. decem tau tum praeter principem Ecclesiam in tota urbe broeciae sint, nimirum S. Andreae, S. Ioannis e X tra Civivitem, S. Pauli, B. Mariae Virginis sub Humilitatis titulo , S. Vitulis , S. Petri Maioris S. Brutta Olomaei , S. Leonardi, S. Spiritus, e S. prosperi . . Quibus vero Hs nibus continerti . tiquam late patere quaelibςt paroecia. debeat, Episcopi. erit

IX. Caeterae omnes paroeciae eo delendae Modo ut vidi cetur inferius, vel statim , assentientibus iis qiri eas in praesens obtinent, vel ubi primum contigerit, ut suis pa

storibus vacent.

X. Sed cum REGIAL CELSITUDINI maxima H cordi sit, ut edoceatur rite populus, ac paroecii Sit Sedulo inserviat ut in qualibet paroecia praeter cum , qui eidem est primo loco praepositus, quatuor vult Capellanos esse , qui una cum parocho praeSi de , et iisque voluntati ob Sequontes curam ani

marum exerceant. I

XI. Huiusmodi vcro Capellaniae immotae, ac perpetua sunto , neque obtineri ab iis possint , qui sint alio Beneficio praesentiam atque as Siduitatem Beneficiarii postulante instructi : neque per alium Capellii ni arbitrio clectum atque in suum locum sui sectum exercuri valeant. Sunto etiam huiusmodi capellaniae legitimus Ordinationis titulus . XII. In conferendis alitum tum paroeciis, id in Capelhi. niis, ex praescripto legum, quaei adhuc vigentia pistii cum fiat Competitorum periculum, ii ut e Xumen, ad quod, si Ecclesiae bonum ac necessitas postulet, admitti etiam Regulares poterunt; modo antea id, ut par est, ad REGIA 'i EI SITUDINEM deseratur .. Et cum aequum sit, ut ratio ha beatur illarum familiarum , ad quas duas illas Ecclesinc Conferendi ius pertinet , quarum ultera dicitur di It alta. altera S. Petri in Struda , atque in dolendarum Paroeciar inn- numero utraque sit , agat cum iis Episcopus de patronatus . iure iisdem concedendo in bin .is Capellanias animarum curam habentes, ut eodem utantur, e X iis, qui per . examen probati fuerint, quemcumque voluerint, eligentes . . .

XIII. uiui Archipresbyteratus dignitatem in Cacbedrali Lcclesia se Linet, sit semper citis de si . Icclesiae Parocliud,

94쪽

quae etiam 'dignitas per publicum eXamen , Sive ut vulco

dicunt, concurSum Conferatur. Uc vero idem ipsi, ae ea

teris urhis parochis coniiciatur stipendium , aliquod eidem dignitati Beneficium addici poterit. . , XIV. Parochi vero Eccidiuarum S. Mariae, quae diei-.tur dei Lamiano, S. Iacobi in Ciastesiare S. Mariae in birgo Straca, S. tialvatoris cum huiusmodi paroeciae delendae sint , Ecclesiae . Cathedrali intersen atque inservianti uua cuin Archipresbytero, atque ad eius voluntatem . mirem qi. econfessiones audiant, aliaque . obeant Parochi munia, ac vel in canonicorum aedibus, vel proximo loco sedes iis lepi attribuatur . Quas vero nunc huiusmodi Ecclesiarum Purocarii percipium praebenda S , sunto Stipendium Capellanorum , animarum curae in cathedrali Ecclesia inservientium ; quibus etiam aeque, ac cauteris Capellanis distributione 4 alia qua, emolumenta percipiendi ius esto. Vicnsim quoque, i atqetracternis baptigandi fungantur officio, ubi primum de id corint. qui illud impraesentiarum exercent. i ἐXV. Ouod ad S. Bartholoinaci paroeciam pertinet, iis te in Monachis curiae sit, ut praeter parochum quatuor Sacerdotes adsint audiendis confessionibus idonei , qui ipsi Parocho in exercenda animarum Cura opem ferant. Nec vero ex iis quisquam neque parochus amoveri possint, nisi Consentiente Episcopo, cum quo decernendum etiam eria, quid erogari ipsis pro peculiaribus eorum usibus a Monasterio deceat; RRGIA enim CELSlTolao imperat, ut in eo, qilcid ad emolumenta peltinet, quae Officii rure fercipere

hae tenus consueverunt , ipsi etiam accurate servent , quid quid de ratione in aliis eces estis ineunda praecipitur . .

XVI. Parochialis S. Prosperi Eces est .i per bacerdotcsCohgregationis S . philippi, ut antea, administretur, et biali ito subsidio indigeant, ad omnia . par oeciae Omςia e X- plenia gratuito , quemadmodum de aliis Ecclesiis praecipitur , decernet Episcopus una cum congregationis praeiecto ,

quidquid sibi videbitur expedire . νLVII. In Ecclesia autem B. Muriae Virginis , quaa Humilitatis titulo colitur, cum quotidie mane Alis xl , Vc-

Sperae post meridiem sint celebrandae cum cantu, praeter P a socium, et quatitor Capellanos animarum curam ulla cum ipso eiercentes. sex alii instituantur Capellani confessionibus au tendis idonei, ac per examen , sue concursum ς i

95쪽

vlIL Ecclesia, quae dicitus deeli Umiliati, omnibus

paroeciae S. Vitalis usibus inservire poterit; de qua re esto facultas Episcopo agendi eum iis, cum quibus ne vse sit.

XIX. Ad Paroeciam vero S. Leonardi quod attinet, intemplo S. Narci, si id videatur commodius, parochisia munera exerceantur, addita etiam huic paroeciae ea populi

parte , quae intra urbis moenia continetur . Tercenta Scutata annuum sunto Parochorum stipe adium; Capellanorum vero , qui animarum curam cum iis gerunt, quadraginta quatuor supra centum. Percommoda omnibus procuranda domus , nec non prima et magis necessaria supellex, quae talis ac tanta sit, ut una simu vivere universi queant .

XXI. Per unionem vero Beneficiorum, et capellarum, modo privati iuris patronatus non sint. tum ex distribui O- . nibus, quaei in Ilumilitatis templo fieri consueverant, sex aliis capellatiis eidem Ecclesiae superadditis decem scutato . rum stipendium singulis mensibus exigent ab eiusdem fie-Clesiae procuratote , qui Beneficiorum , Capellarum , piocumque Legatorum huic rei inservientium fructus seu reditus adminstrabit. Singuli vero in eadem Ecclesia eiusdem oneriubus satisfaciendi causa Missam celebrare teneantur, qui nullum aliud pro huiusmodi celebratione stipendium umquam percipiant. XXII. cum stipendio superius constituto urbanis tum Parochis , tum Capellanis sit Satis abunde provisum . nil

audeant umquam, nec pro celebratione Missae , nec pro Sacramentorum administratione accipere. Vetantur etiam quodlibet officii, sive, ut aiunt, Stolae emolumentum acci- . Pere , ac generatim Omne , et cuiusvis generis stipendium

vel pro laneribus, vel pro alia quavis parochiali sinctione

etiam sponte oblatum . Quod cum praecipiatur singilis ita. religiose servandum, ut sine culpa negligi non poMe credant , in eam spem REGIA CELSITUDO et eorum mesisterii. sanctitate et Episcopi vigil Antia adducitur , ut in elequendis Paroeci ac muneribus vacuus semper lucri capiditate

ipsorum animus, et sincera in omnes charitas elucescat.

XXIII. uoties vita functis vel pauperibus, vel divitibus , atque optimati hus iusta sunt perses venda, totum m

Rituali libro praescriptum per parochum . et Capellanos ce lebretur Oificium, quin, ut paulo superius dictum est,

96쪽

aliquid exigere iisdem liceat. Suadendi vero, hortandique

affluentes opibus homines, ut in pauperum paroeciae arcu. lam stipem aliquam conferant; in qua eriam collecta ex venditis cerae ad templum tune temporis allatae reliquiis reponenda pecunia esit Salva tamen atque integra manem te , ubi vigeat, eas tradendi eonsuetudine suis cuiuslibet Ecclesiae, ut aiunt, operis aut coetibus, quorum est ipsius Ε clesiae usibus necessitatibusque consulere .

XXIV. Parochus, et capellani in sua quisque Ecclesia Nissae sacrum faciantὲ neque ab ea Sine Episcopi. aut eius vicarii facultate discedere um iam possint. missa vero horis diversis , atque in tabula Episcopi subscriptione munita descriptis celebrentur ι ac diebus festis canenda m ne missa , Vesperae post meridiem . XXV. Quolibet festo die parochus, vel Capellanus aliis quis Parochialis missae tempore concionem habebit ad populum, in qua perlectum in Missa Evangelium exponet: post meridiem vero non modo tradentur pueris, atque alio seorsum loco piaellis praecipua Christianae doctrinae rudimenta , sed fiet etiam Cathechismi ad Dioecetis usum proopositi explanatio. XXVl. Prima cuiusvis mensis die non impedita No turnus , ac missa pro vita functis pidelibus canitor. XXIII. Parochi autem, eorumque Capellani in iis, quae Religionem mectant, ubicumque episcopo expedire videbitur, adsint Nonialibus, quae eurum paroeciae finibus

continentur, quin ullum pro hac re emolumentum exigere possint; atque in earum Ecclesiis saera omnia omela per gant iis diebus , quibus deletarum congrega sorium erat eadem celebrare; nisi tamen sedulum patoeciae ministerium

impediatur . νXXVIII. In qualibet parochiali Ecclesia eapsula esto

in qua erogata paroeeiae pauperibus subsidia reponantur . Parochus vero adhibitis capellanis, et consulto Episcopo eadem distribuat.. XXIX. In cuiusvis paroeh: alis te etesiae sacrario tabella

adsit, in qua omnium de singulis parvectis congregationi. nusque meritorum optime hominum inscripta sint nomina praecipuam ipsorum tum parochi, tum capellani in conficiendo precationibus mentionem laciant. XXX. Tam multis capellis , pii soue missarum, et Omciorum Legatis, quibus ratisiaciendi onus congruationum ,

97쪽

ae paroeciarum patrimoniis erat impositum , satis fierent esse liuelligatur per Parochos, et Capellatios eo prorsu modo, quo Supctior ibit S articulis est. constitutum; idemque episcopus signisi Lare , ac declarare Opportune poterit. XXXI. Unum diuiuaxat in qua liba Paroecia Sodalitium csto. Ad parochum vero pertineat virorum mulierumque eidem ad scribendarum delectus, quibus etiam diversa ob eum da quotannis ut tribuet charitatis Osticia . Nulla iis i inponetur sol vcnda pecuniae summa, nulli im iaciebretur ab iis festum. Huius quoque Sod licii sit. Stainctissimum Christi corpus ad infirmos deferetulum . i,cc non in publicis supplicationibus prosequi ; pauperum subsidia colligete ; sepelire mortuos . Paroeciae aegrotos, aut carcere uetentos invisere ι omnia do. mum ex praescripto Episcopi pluratis, et charitatis mune ia

XXXII. Quaevis Paroecia praeter principem Ecclesiam

aliam habeat aediculam , aut sacellum , qu0 Sodales ad sua obeunda pietatis officia convenire po, in t , et ubi pueri Seorsum a puellis in Christiana doctrina erudiantur . XXXIII. Animadvertens vero, quanto populi malo parochiales deserantur Ecclesiae , cpntraque intelligens . illus maxime ex tam multis sacellis , Sodalitatumque conventibus proficisci . alias omnes . Sodalitates in urbe aboleri abrogariaque iubet. Salva tamen, atque intcgra muneant iitra omnia, praerogati ae, privilegia , actionesque quarumdam Famili rum ui huiusmodi. Sodalitatum patrimonia. Quare Conan unitatis cancellario praccipit, ut reserat, quae ineunda ratio sit , ut nemo inde quid detrimenti Oapiat vel perceptis hacaenus legitime proventibus fraudetur. uidquid vero reli quum .suerit, in publicum bonum pro pauperibus erogari, 'impetidique possit. Interim vero, donec aliter decernatur. idem , qui ctenus . huiusmodi patrimonia , aut reditus administret; eaedem distributiones, seu erogationes fiant; eidem pauperibus praebeantur Suhsidiat quorum Oninium pi blico urbi; Magistratui reddenda mox ratio erit. XXXIV. Vult tamen, ut unum, quod dicitur, Misericordiae Sodalitium maneat , et christianae pietatis per 't exercere munera ; atque, ut praecipua eiusdem pro iis . quae assidue praestat , officiis habeatur ratio , eidem addici iubet deletae Congregationis SS. Trinitatis templum, quo convenire congregarique possit. Locus vero, in quo Suos

hactenus conventui h3bae consuluit , procinae. S. IOR M

98쪽

Fameetae eommoditati' inserviat. Sutirpitis vero vey ad em portationes , vel ad alios Sodalitii usus a Regio Ecclesia it ei Patrimonii procuratore suppeditentur , qui etiam , ubi alii desint proventus, alias omnes Sodalitati ne comarias impensas suppleat ; vult namque , iit nulla huius quoque Sodalitii soactis imperetur pecuniae summa . XXX v. Omnia vero sacella , sacrae omnes delatarum' Parne clarum, Congregationum, Sodalitiorumque aedes, quae nulli usui paroeciis esse videbuntur Episcopo , ubi spoliatae religione fuerint, Teneant , et redactum ex venditis Sodalitiorum sacellis pretium in utilitatem cedat conservatorii, quod dicitur deri Alabandonate . XXXVI. Cum ut spirituali populorum procurationi sit melius consultum, nova extra portam , quae vulgo at Boreo dicitur , instituenda Paroecia sit, quae illius populi partis urbanis nunc paroeciis obnoXiae commoditati inserviat, e .im in S. Luciae Sacello, aut alio magis idoneo loco erigi iuber i eiusque parocho duodecim scutatorum stipendium in

singulos menses con Stituatur.

XXXVII. Detur Lintumdem S. Variae Virginis parocho

extra portam, quae vulgo Cariatica dicitur. Utrique autem quivis alius proventus cesset, cum et ipsi ea servare Retustio se debeant, quae num: 22. 23. 28. 29. praescribun

tur . 2

. XXXVIII. Qiiod vero ad S. Marci paro iam pertinet,

ea populi pars, quae extra urbis moenia versatur, finitimis ruralibus pameciis addicatur , nisi nova instituenda videatur Baroecia. Tum enim assignari eidem poterit Capella, seu ut aiunt, O ciatura Pagnoaai, cui Congregatio S. Mariae in Platea satis faciebat. Sit vero Monachorum S. Bartholomaei supplere Caetera , quae congruum Parocho stipendium conficiant .

XXXIX. Sacra paroeciarum , Sodalitiorum, Congregationumque deletarum supellex , Sumptis sepositisque ab Episcopo, quaecumque non ad inanem pompam, sed at decentem omnium urbis , ac totius Dioeceseos Ecclesiarum ornatum necessaria videbuntur, a Regio Ecclesiastici Pa. rei monii procuratore vendenda curetur , atque in eiusdem Patrimonii bonum redacta inde pecunia cedat. XL. Congregationum Patrimonio coagmentetur omnium etiam Paroeciarum Pattimonium; cuius quidem Regius pw- curator Statim possessionem adeat, si Parochi consentiant.

99쪽

iseus vero . ubi prImum suo pastore Eeeleaiae viduentur XLI. Operae sumptibus, ubi ea adsit, tum cereae s ees , tum sacra supelle comparetur, nec non templi fabri. ea , atque ipsa. parochi aedes Sarctae tectae serventur . Sinope a desit, vel huiusmodi sumptibus illius non sint reditus pares, ea, quae desunt, Regius procurator suppeditet . Illud tamen REGIA CELSITUDO futurum sperat, ut sublatis omnino supervacaneis , nimiumque splendidis sumptibus nullo Paroeciae subsidio indigeant, si una S. Mariae Viriginis extra Florentinam portam paroecia excipiatur . XLII. Dotalia subsidia, quae ex deletarum Paroeciarum.

Congregationumque patrimoniis conferri consueverant, er gentur, ut antea. iis, quibus debentur; qua de re Regius Proeurator collocutus cum parochis opportuno tempore reis ferat .

XLIII. Si ex administratis deletarum paroeetarum, conis

gregationumque patrimoniis ea Supersint, quae satis esse Possint , eadem proportione , ac legibus superius constitutis, eum de paroeciis urbanis ageretur, REGIA CELEITUDO iubet. eonfici inde stipendium aliis Dioeceseos parochis , iis praesertim . qui in montanis oppidis Ecclesias regunt, ita ut praeter domum Plebanis ducenta quadraginta scutata, centum vero capellanis in singulo annos assugnentur.

XLIV. Ad sublevandos inopes . quibus REGIA CELSITUDO vult maxime consuli . quae inque ex huiusmodi patrimoniis redeunt, a Regio Ecclesiastiel Patrimonii Procmratore apud pistoriensis urbis Pium Montem deponi iubet, ea tamen lege , ut nullus amplius exigatur Ductus, 1eu merces, nisi pignora sint decem scutatis maiora . Quam legem nisi pii eiusdem montis administri se accepturos profiteantur ac spondeant, alibi, ubi tuta esse possit,aedacta ex patrimoniis pecunia Regius idem Procurator, emi adhibita cautione, deponet. Tum vero liceat praesecto Livinae Pr identiae conservatorii in quo recens instituta est lanariae officina . eadem pecunia uti ad lanificium ipsum in pauperum bonum augendum, ita ut maior opita

eum numerus occupari possit. Regius tamen Procuratoreaveat, ut eam penes se habeat pecuniae summam, quae pulvendo sine mora singulis mensibus cuilibet Parocho vel

100쪽

ys. XLV. Nisi parochi ac Beneficiarii ultro assentiant, ut deleantur uesanrurve paroeciae, aut Beneficia , quibus in praesens utuntur, quidquid de iis constitutum est, tune efficiatur, cum Paroeciae ipsae, aut Beneficia vacave

rint .

XLVI. Quod vero ad Congregationes. Sodalitatesqua delendas pertinet, id omnino fiat Kal. Augusti, ex qua

die menstruum sodalibus stipendium procedere incipiat. XLVII. Quin autem vel quo tempore, vel qua ratione perficienda sint caetera, speciatim decernat, tribuit Episcopo ea exequendi facultatem, ubi primum id ei via debitur expedire, iis omnibus, quae superioribus articulis continentur, accurate ServatiS. Ad ea autem exequenda cum Episcopo Regius procurator conspiret. Sibi vero RMOIA CELSITUDO reservat iis omnibus consulendi curam, quae res tempusque necessario postulare videbitur . Sit, publici cancellarii haec mandata exequi in iis omnibus, quae speciatim ipse iubetur peragere . Atque haec est magni Ducis meas , quae ut plenissime adimpleatur, ipse praecipit, contrariis quibuscumque mandatis, legibus, decretis hac. vice deroPns, quantum necesse fuerit.

PETRUS LEOPOLDUS.

V. ALBERTI

P. SERATTI . N. XV.

SEARCH

MENU NAVIGATION