장음표시 사용
141쪽
N. XXIX. Regium de Urbis Plati Paroeciis Mandatum. J EGIA CELSIT uno ex iis quae ipsi fuerunt ab Episcopo
Pistoriensi et pratensi proposita vult atque imperat:
I. Ut septem tantum in Urbe prato paroeciae sint, Cathedralis nimirum Ecclesia , Ecclesia S. Mariae vulgo delle Carceri, altera sub eodem titulo quae dicitur dei Giglio , Ecclesiae S. Dominici , S. Donati, Annuntiationis, er S. Augustini. Esto autem Episcopi constituere, quibus finibus contineri , et quam late patere quaevis Paroecia debeat.
II. Ut in Cathedrali Ecclesia paroeciae curam gerant Canonicus et duo Coadiutores Capellani, qui ad matutinas
celebrandas Iaudes convenire non teneantur, aliis tame
Succis rebus vel choris interesse debeant nisi fuerint legitime impediti. III. paroeciae vero tum S. Mariae vulgo delle Carceri tum altera quae dicitur dei Gglio per parochum, et duos coadiutores Capellanos administrentur. IV. praeter hos in Ecclesia S. Mariae delle Carceri oeto Capellani adsint, quatuor vero in Ecclesia S. Asariae delGelio , qui una cum Parocho et Coadiutoribus debeant res sacras quotidie in iisdem Ecclesiis peragere , ni a ne Missam,
post meridiem vespertinas preces cantu celebrantes .
V. In Ecclesiis vero tum Annuntiationis, tum S. Donati. praeter parochum , Capellanus adsit , nec non praeter parochum alius, qui parochi vices gerat in Ecclesiis S. Domini clet S. Augustini. VI. In monasterio S. Dominici duodecim Sacerdotes sint, qui Ecclesiae uti decet inserviant , consessiones audiant ; in JIonasterio autem S. Augustini saltem alii duo Sacerdotes Confessionibus audiendis idonei praeter Parochum, et alterum , qui parochi vices gerit. VII. Ducenta quadraginta scutata annuum sunto illius canonici, qui in Cathedrali Ecclesia gerit animarum curam
nec non S. 5Iariae delis Carceri, S. 5Iatiae dei Giglio, S.
142쪽
nonati et Annuntiationis parochorum stipendium ; cuiusque
vero earu indem Ecclesiarum Coadiutoris centum et viginti: Domum praeterea et Primam magisque necessariam supellectilem omnes habeant.
Vli I. Singulis vero capellanis, qui praeter parochum et Coadiutores Ecclesiis S. Mariae delle Carceri et dei Gielio
Inservire debent, centum scutata adsignentur.
IX. Religiosae S. Dominici Familiae scutata ter centa quotannis attribuantur, e quibus triginta parocho, viginti vero ei, qui parochi vices gerit, ad Privatas eorum necessitates et usus suppeditanda .X. Cum S. Augustini coenobio sit satio abunde redituum tum Parochus, tum qui parochi vices gerit, paroeciae ministerio dare operam debent, quin ullum praeterea stipendium recipiant. Immo idem Coenobium triginta parocho, ei vero qui parochi vices gerit viginti scutata ad eorum necessitates et usus quotanniS praebeat. iXI. Si vero in eodem Coenobio nulli sint, qui tum parochi munus exequi , tum gerere vices possint , alios poterit Episcopus ad ea munera adsciscere atque instituere ea prorsus ratione quae de aliis paroeciis praescribitur , quibus par ceteris stipendium praeter domum primamque et magis necessariam supellectilem de ipso Coenobii patrimonio solvendum i
XII. Tum parochis , tum coadiutoribus omnia , nullo
excepto, sui ministerii officia gratis praestanda; neque ullum licebit iisdem percipere pro Missae celebratione stipendium, red quoties eamdem celebraverint, id ipsis ea mente faciendum, ut omnibus illis legatis atque oneribus satisfaciant, qua usunt illis patrimoniis addicta , ex quibus stipendiu In perci piunt. ' XIII. In eum finem in cuiuslibet paroeciae Sacrario tabclla adsit, in qua illorum omnium inscripta sint nomina, qui suis legatis aliquid contulerunt ad Ecclesiasticum efficiendum parochorum, Capellanorumque patrimonium; ut in faciendo sacro et in aliis publicis precationibus praecipue eorum dein mentio fiat . XIV. prima itaque mensis non impedita die Sacerdotes suae quique paroeciae addicti pro vita functis , praesertim ero pro meritis bene fidelibus Missam et Nocturnum ca-
XV. N cmini alibi quam in Ecclesia , cui addictus est,
143쪽
NIssam celebrare liceat, atque ut perturbatio omnis ae tumultus tollatur, quibus horis Missae sint aptis intervalli celebrandae , decernitor. XVI. Quoties vita functis tum pauperibus tum divitibus optimatibusque iusta sunt persolvenda , omnia Christianae pietatis officia in Rituali libro praescripta gratis celebrent. Parochi vero assuentes opibus homines hortentur ac moneant, ut suos vita functos propinquos expiandi causa aliquid in pauperum Paroeciae capsulam conferant, in qua etiam redacta ex venditis cerae reliquiis si qua tamen ab haeredibus allata fuerit reponenda pecunia erit, Salvis iis , quae consuetudine aut lege ad Ecclesiae , ut aiunt, Operam pertineret.
XVII. In singulis ergo parochialibus Ecclesiis capsula
esto, in qua erogata paroeciae pauperibus subsidia reponantur per parochum non sine Coadiutorum consensu distribuenda . Omnium vero reddenda Episcopo ratio est. XVIII. Festis quibusque diebus opportuno tempore atque horis populo commodioribus praeter Christianae doctrinae rudimenta tradenda pueris, susior Evangelii, quod eo ille perlectum est, et Dioeceseos catechismi fiet expositio .
XIX. In quavis ergo paroecia Sacellum erit, ubi in Christiana doctrina poterunt pueri seorsum a puellis institui . XX. In idem Sacellum conveniet charitatis vel Sacramenti Sodalitium. In singulis enim Paroeciis sub eodem titulo certus erit utriusque sexus personarum numerus , quae
omnia Christianae pietatis officia gratis exerceant Ilorum vero erit ex iussu et delectu Parochi SS. Eucharistiae Sacramentum ad infirmos et in publicis supplicationibus prosequi ; paroeciae infirmos in Noso comi is et detentos carceribus invisere , mortuorum corpora sepelire , pro pauperibus subsidia colligere, aliaque omnia ab Episcopo praescribendae Xercere charitatis officia . XXI. Ex quo fit ut delenda omnino sint cetera Urbis Sodalitia, Congregationesque . Si quid tamen iuris sit eorum dein Sodalitiorum vel Congregationum membris , aequa eorum habeatur ratio . Interim si Sacerdotes de Iendarum Congregationum fratres aliquod emolumentum percipiunt , id ratum et intcgrum esto quain diu vixerint. Episcopus tamen iisdem poterit onera illa quae sibi videbuntur imponere.
144쪽
XXII. Tum Parochi, tum Coadiutorum erit audire con sessiones issoni alium quae ipsorum paroeciae finibus continentur. Qua vis ergo hebdomada status esto audiendis earumdem Confessionibus dies . Nullum vero liceat quolibet spiritualis ministerii nomine stipendium aut emolumentum ac
cipere . id enim tum parocho , tum Coadiutoribus gratis
XXIII. Cum vero in nonnullis Coenobiis ea lex et consuetudo vigeat, ut qui Monialium Consessiones audit, in earum Ecclesia teneatur celebrare Missam, aliquo pacto cavebitur, ut in singulis Nonialium Sacellis duae festis diebus celebrentur Missae . XXIV. Ita scivendi confessionis Ministro stipendii onere liberatis Coenobiis, ea POSSent annuam pecuniae summam statuere partim erogandam pauperibus, partim Parthenoph3lacio suppeditandam .
XXV. Additi vero Ecclesiis desse Carceri et Zel
Capellani praeter onus res sacras in iisdem quotidie peragendi , uti num. 4. praescribitur, Conse Ssiones audire teneantur, vel in iis vel in aliis Urbis aut Suburdanis Tem. plis , ubi poterunt tunc celebrare etiam missam , vel eam Parocho praestare operam quam Episcopus aut Vicarius ius. Serit ι tum si opus quandoque fuerit Ilonialium etiam Confessiones audiendi munus poterit iisdem demandari . XXVI. Nullum tamen neque a parocho neque a populo neque ab iisdem Coenobiis emolumentum aut stipendituri liceat ipsis accipere vel ob Sacramentorum admini traiionem , vel ob celebrationem ylissae, vel ob sacras Cori- Ciones ; sed iis omnino inhaerere debent quae praescribuntur Num. xli. XIII. XIV. XV. et XXII. XXVII. Tum Paroeciae tum Capellaniae, ne iis quidem exceptis quae Ecclesiis dei Gelio et desie Caiceri adieci .ie
fiunt , per concursum , ut aiunt , Vel examen conferunt Dr ,
neque obtineri ab iis possint, qui alia Beneficia possident , quibus inest residendi officium , neque per alios in suurn
locum suffectos aut Vicarios easdem exercere liceat . Sumo etiam legitimus Ordinationis titulus. Ad examen vero seu Concursum, si necessitas postulet, poterunt etiam Regulares admitti .
XXVIII. patronis Ecclesiarum S. Marci et S. Thom. re, quae tollendae sunt. ex tribus illis qui per examen probati fuerint quemcumque voluerin. in illiuq Ecclesiae
145쪽
quam eligent coadiutorem capellanum nominandi ius esto
XXIX. Omnes deletarum Urbis Sodalitatum Congrega tionum et paroeciarum reditus ad administrationem Ecclesiae quae dicitur dei Giglio transferantur; cuius administra tionis Ρraefectus nominandus erit a principe ; interim in eodem osticio confirmentur qui illud in praesens obtinent; ubi vero ipsi defecerint , unus memorati Ecclesiastici patrimonii procurator instituendus. XXX. Sacella et delendarum Paroeciarum , Sodalita tumque Templa, quae nullius usus paroeciis erunt, in quibus POSita sunt, profanentur, atque in eiusdem Ecclesiastici Patrimonii utilitatem, locatione aut venditione, aut aliter
XXXI. Sacra etiam earumdem paroeciarum, Sodalita tumque delendarum supellex, ea dempta, quae in urbis aut proximi Agri Ρaroeciarum usum seponenda videatur Episcopo , in eiusdem Ecclesiastici Patrimonii bonum venumdator. XXXII. Deleta S. Trinitatis paroecia, quae Monialium Templo erat addicta, Moniales illae ab iis omnibus liberantur impensis , quibus eius rei gratia erant obnoxiae . Ab iis
ergo solvenda quotannis Ecclesiastico Patrimonio scutatorum quinquaginta Summa .
XXXIII. parochi et Coadiutores S. Mariae dei Gglio,
Annuntiationis, S. Donati , nec non quatuor additi Ecclesiae dei Gulio Capellani singulis mensibus ab Ecclesiastico Patrimonio exigent ratam constituti stipendii partem. Eiusdem patrimonii sit tum sacras aedes , tum Parochorum . Coadiutorumque domos sartas tectas servare, Omnesque Sumptus facere ad cereas faces, sacram supellectilem , aliasque res necessarias comparandas .
XXXIV. Ab eodem patrimonio tercentorum Scutatorum summam religiosa S. Dominici Fami Ita quotannis percipiet. XXXV. Ex iis vero, quae singulis annis eidem patrim nio supererunt, dotes conficiantur, pauperibus cuiusque pMroeciae puellis impertiendae. XXX l. Ex Capituli Cathedralis aerario singulis mensibus assignatum Canonico, qui Parochi munus gerit, et Coadiutoribus stipendium solvitor . Quod aerarium ne graveturvumptibus, eidem attribui poterunt alicuius canonicatus et Beneficii reditus , qui huiusmodi stipendio conficiendo sint satis. Declarandum est etiam liberari deinceps perpetuo capitulum onere Paroeciae S. Fabiani, quae abolenda est.
146쪽
XXXVII. Proeuratores Ecclesiae , quae dicitur dede Cariceri, accurate expendent, quid in Capellanias, in pia luissa. rum legata , in morales ut aiunt distributiones, in parochi. coadiutorum, Exterorumque stipendium impendere quotannis soleant , et quidquid Iaoo. Scutatorum summae deerit ea enim pecuniae summa requiritur ut possit perfici quidquid de Ecclesia illa constitutum est ab eo suppeditandum, qui pia patrimonia Patrimonio Ecclesiae dei Gielio adiuncta administrat; atque ut Omnis Vitetur ambiguitas, aperte declaretur per constitutas Capellanias iis omnibus satis fieri Mis sarum legatis, quae in eadem Ecclesia, aut alibi eiusdem Patrimonii sumptibus eXSolvebantur, XXXVIII. Idem declarandum de omnibus patri ininiis , quae Patrimonio det Giglio adiungentur, salvis tamen piis subsidiis dotibusque , quae ex patrimoniis illis erogabantur. REGIA enim CELSITUDO vult, ut iis personarum coetibus, quibus assignata erant, deinceps etiam erogentur ut antea . XXXIX. Quaecumque hactenus constituta sunt, illico perficiantur , quod tum ad Paroecias S. Dominici , Annuntiationis , et S. Augustini, tum ad Urbis Sodalitia et congregationes pertinet. Ceteris perficiendis supersedeatur done Paroeciae vacaverint, nisi viventes adhuc parochi ultro a
Dat. XI. Kal. Sextiles An. I 8I
147쪽
Pastorales literae, dum in Cortonensis, Plentinae et clusinae, Pistoriensis et Pratensis , Collensis Ciυitatum et Dio ceseon usum parvus in tacem ederetur Catechismus, ad Parochos et populum datae .
regorius Alexandri Cortonensis Episcopus , Ioseph pannilinius Clusinus et pientinus Episcopus, Scipio de Ricciis Episcopus pistoriensis et Pratensis , Nicolaus Scia rellius Collensis Episcopus suis in pastorali officio adiutoribus , unive soque Gregi carissimo in Christo Iesu salutem et hene.
dictionem . cum iam carissimo Gregi nostro comparatus a nobis
fuerit Catechismus ad Fideles in omnibus Religionis officiis
instituendos maxime idoneus, necessarium profecto gravissumumque relinqueremus ministerii nostri munus, si cadem illa dogmata, quae fusius in illo explicantur, breviter, summatim. et accommodate' ad puerorum captum ingeniumque exiguo libro descripta proponere negligeremus . Ut enim vel a teneris
annis veri perfectique fingi Christiani possint, brevi opus nimium est catechismo qui iacile simpliciterque caelestem illam pueris doctrinam exhibeat. quae illos ad Christianas
colendas virtutes, Deo adiuvante, perducat. Dominus et Magister noster Christus Iesus aperte satis ostendit, quo studio, quo amore tenerrimam optimamque sui Gregis partem debeamus amplecti, cum suos increpuit incusavitque Discipulos, quod pueros benedictionem ab ipso impetraturos et ad se accedentes repellerent; cum eosdem pueros peramanter amplexus iisque manus imponens benedixit; cum eos diris omni-hus devovit et severissimis se mulctaturum suppliciis minatus est, qui unum ex pusillis istis in fraudem et culpam verbis tactisque induxissent. Nunquam enitemur SatiS , ut divini nostri Servatoris exemplo parvulos et simplices adducamus ad Deum; ut foveamus in ipsis augendamque curemus charitatem; ut nostrorum in Sacerdotio Collegarum et in ministerio pastorali adiutorum studium vigilantiamque Κcitemus , ut tenellas huiusmodi plantas caelesti divini eloquii rore irrigent; ut arguamus segniores in roborandis Disitigod by Corale
148쪽
3 ita puerorum animis , donec in eiuSdem fidei unitatem occurrant, in agnitionem Filii Dei , in a triam perfectum , in mensuram aetatis plenittidinis christi. Huius gravissimae quidem rei gratia parvum hunc vobis offerimus cathechis
inum quo nullus est fortasse praestantior ob eam praesertim diligentiam industriamque, qua cautum eSt, ut quae continentur in uo dogmata, intelligi ab omnibus facile possent, ut
magis obvia et usitata adhiberentur Iocabula , atque ita brevi simul et accurata , simulque etiam accommodata ad delectandum methodo pueri certissime erudirentur. Huius Catechismi ope, qui clarissimum et vivum adhuc Fratrem nostrum Archiepiscopum Lugdunensem auctorem habet, illud in Domino speramus suturum , ut uberrimi edantur aeternae vitae fructus, et quemadmodum nos illum ceu publicae doctrinae normam amplexos esse gaudemus , ita nostra vobis grata sint studia eoque sponte , sollicite ac diligenter utamini Ne umquam tanta irrita et vana sit spes . Nihil utilius, nihil magis opus est quam ut vestra huic rei opera etiam accedat. Unitatis quidem studium charitate suffultum atque inflammatum quod ad maiorem amplectendum Catechismum nos compulit, nostras etiam in minori deligendo cogitationes curasque consociavit . Et cum ab ipso Auctore presse omnia accurateque dicantur, ipsi praeterea Studiose effecimus, ut Etrusca eiusdem versio sit omnibus accommodata. Primam namque huiusce Catechismi partem quae veluti omnibus absolutus numeris Catechismus appellari potest, minori a late pueris reperietis aptissimam ; ceteras vero partes gramdiusculis et perspicacioris ingenii adolescentibus posse tradi, omnia demum perspicua esse et intellectu facillima deprehendetis . Cui autem id rei foret nisi quae Christianae do trinae praecepta traditis, populi aetati facultatique accommud re Summopere studeatis; nisi pro diversa illorum, quibus, ad Chrisum Iesum duces estis, intelligentia , studiis, voluntatubusque diversa ineatur a vobis docendi ratio 7 Que aenam inde utilitas profluet, si Catechismi doctrina auribus tantum memoriter pζrcepta retineatur , quin insideat penitus an inio penitusque intelligatur, vel quod alicuius vocabuli vim sen-Sumque aSsequi non potuerint, vel quod ad usitatos dicendi . modos, ad audientium intellectumi ingeniumque non satis descendistis uae si effici sine gravissimo ac serme assiduo labore studioque non possunt, ea vos, carissimi Fratres, cogitatio consoletur atque erigat, quod hisce curis laboribusque
149쪽
per Baptismum acceperunt, iuStitiam sanctitatemque Servan dam , ad ingerenda ipsorum animis Christianarum virtutum semina, quae glDrio Sam tandem pariant immortalitatem . Quaenam gravissima neglectam puerorum disciplinam consequuntur incommoda i Si inolescit et dominatur ubique vitium . si tam alta Ecclesiae infliguntur pravis moribus et impietate vulnera , ex huiusmodi negligentia unice mala ista profluere fatendum est. Quanam re fit, venerabiles Fratres, ut vel in agris remotissimis ubi inops et assiduis exero ita Iaboribus vita omnes illos sanctos ac bene moratos efficere
de heret populos, extinctum ferme sit Religionis studium, nulla Dei cognitio sit reliquas, quanam , inquam, id alia re contingit, quum Pastorum in suo pascendo impigre grege indiligentia ' Quod si firmum grassanti longe lateque et inveterato malo cupimus adhibere remedium, praecipitem impie. tatis cursum valido opposito aggere et propugnaculo retardare et perfectam Domino parare plebem , qua in melius Commutetur renoveturque Ecclesiae facies; nulla id melius perfici ratione posse dicendum est, quam vestro Religionis studio et industria illa ferventique charitate quae vos ad erudiendos accommodate pueros excitet, ut iidem vel a teneris annis Religionem penitus discant, eiusdemque maiestate, sanctitate, atque Ornamentis Cognitis atque perspectis eam revereantur ac diligant. Gravis quidem haec et molesta , iterum ultro fatemur, vestri ministerii pars est. Sed et ea, quae vobis hactenus consideranda propos limus , et optima sapientiae et charitatis praecepta quae in eo D. Augustini in
bio qui de Catechiaandis rudibus inscribitur , quemque ut
attente perlegatis vos etiam atque etiam oramus, aeque ac
in altero quem idem Ecclesiae Doctor de Doctrina Christia-
na consecit, passim occurrunt, in eam nos adducunt spem fore , ut et nostrum omnium vota et vestri ministerii osti Fcia, ea denique omnino impleatis, quae a vobis iure meritoque Ecclesia simul ct Respublica expectant. uod si , uti facilior vobis et pueris utilior institutio fiat, alia per alios libros subsidia quaeritis , praeter Catechismum a clarissimo Episcopo coiberto scriptum, quem hIagni Ducis et princi. pis nostri Religio ac pietas in publicis utendum Scholis proposuit , vos etiam hortamur, ut vel Catechismum Historicum a doc issimo Fleuryo elucubratum, vel eum, qui trium Hemi
eorum dicitur, ab Episcopo Vetthamontio in lucem editum.
150쪽
aut illum denique perlegatis cuius sapientissimus possuetus
est auctor i) quibus omnibus eximiis sane libris suam Deus Ecclesiam ditavit. Hi scilicet eadem omnes sentiunt, integram omnes atque expertem errorum doctrinam tradunt , id unum universi student, ut omnium animis haereat penitus et dominetur charitas , nil in iis quaecumque docent sibi proponunt aliud quam huiusmodi amorem , in quo utiiversa lex pendet, eiusdemque legis pleriitudo versatur. His tamen laudibus, carissimi Fratres, minime praestat Cathechismus illo cuius vulgo habetur Bellarminus auctor. Itaque vos montistos volumus vel ab initio ea huic libello fuisse clanculum inserta , quae et auctoris et pontificis Clementis VIII. menti erant omnino contraria; ab eo inSuper, qualis nunc omnium teritur manibus, tum piam catholicorum Principum vigilantium, tum prudenti Ssimam complurium Episcoporum piet tem excitatam in id consensisse ut perpetuae ipsum oblivio
ni traderent. Vanae profecto, parumque accuratae quae in eo continentur Sententiae, Permulta quae desiderantur necessaria dogmata , remissioris morum doctrinae praecepta,
inepta quaedam et sutilia documenta serenda nequaquam
1 Istruatoni sopria la mitrina Cristiana rica vate dialtatechisnio Romano e da altri approυati ad ino desentιoυe Scuola erette in Fire e per ordine est S. A. E. ii Serenissimo Arciducia Gran Diaca PIETRO LEO POL Do
felicemente regnante. Florentiae apud Caietanum Cambia-gium I 779. Catechismo Storico che contiene in ristretto M Storia
Santa e la Dottrina Cristiana dei Me. Plaudio Heuro tradotio dialia Lingua Franctae ness Italiana. Neapoli in Abbatiana Typographia I 83.
Catechismo o ero Dottrina cristiana impressc Per omine dei Vescovi di Augera, delia Roccesia. e di Lussone risiampata pey comando di Mons. di Verthamoni ora Vescouo di Lusson tradotta dat Francese . Venetiis apud Antonium Veronensem 1 61. Catechismo . Ossia istruatone di Mons. Iacopo Benio in Bossuet Vescoυo di Meaiax titilissima ad agni forta di persone ec. e fatia ad insinuaaione di Monsig. Antiolo. Franceschi Arci vescor o di Pisa per tiso delia sua Di