장음표시 사용
151쪽
eunt in animarum Innocentiae laude praestantium perniciem, quae ex illo studio venenum haurire non debent, ex quo foret ducenda vita, neque ea ignorare quorum, maxime necessaria cognitio e St. Vetamus ergo, ne amplius Bellar mini Catechismo eiusque , ut dicitur, doctrina utamini, simulque Draecipimus et hortamur, ut hunc adhibeatis, oramusque Deum , ut laborem ac patientiam vestram large copioseque prosperare velit. Quod superest ad patres omnes I, Iatresque et ad universos qui in nostris Dioecesibus familias regunt, plenissimam amoris studiique orationem convertimus. Ne vos vestros instituendi filios cura onicioque liberatos esse existimetis, Carissimi, licet summo studio asςiduaqtie diligentia ita
instituantur a parochis ut digni fiant qui mysteria divina percipiant. Memineritis oportet per sacrum coniugii vinculum fuisse vobis ex Christianae Religionis praeceptis datos divinitus liberos instituendos, atque optimis tum exemplis cum doctrinis ad eos recte iacta excitandi munus impositum . In eum unice finem eorum procreatis corporibus estis eorum patres, ut tales etiam in fingendis eorti mdem animis ipsi vos praebeatis. duo autem gravior culpa vestra haec negligentia foret, eo magis a plerisque tristi quodam ωna plurium rerum concursu negligitur ac pro nihilo habetur . Ultima plerum que illa parentum cura est, ut dociles puerorum animos Retigionis amore imbuant , atque ad eius studium et cogniti nem alliciant. Ieiuna et superstitiosa interdum piarum quarumdam exercitationum scientia , quae pietatis tantum Speciem habent totum illud tempus haurit quod dandum utili solidaeque institutioni foret. Magis Curae est plerumque hOminibus ad commoda et utilitates vitae ei vilis liberos fingere, ipsosque futilia quaedam et periculosa edocere , quibus infestivo aliquo hilarique coetu clim primis emineant, quam quod spirituali animorum bono moveantur. Vel ipsa quaedam iis saepius arrident liberorum vitia, et quod mali ingenii indicium est
in iuvenilem quemdam ac brevem impetum aut alacritatem conserunt, quam alacritatem ut ad utilia Convertant, adi horare patrius amor dubitat, ne offensionis aut querimonia
materiam liberis praebeat. Sed quos in Christiana virtute potius quam in huius vitae commodis honoribusque liberi faciunt progressus vero patris illius animum gaudio persundunt , qui ex praeceptis Evangelii se gerit; vehementius
enim ipsorum peccatis vitiisque movetur quam advenistquibusque rebus quas pati vel morbis vel morte vel quavia Diuitia sed by Corali
152쪽
alla ostiamitate possunt. Vos ergo ex animo oramus obe cram usque, ut vestrorum Pastorum curis studia vestra adiungatis , atque ita in puerorum animis efformetur Christus , et in sempiternum beatumque tempus vestra Deum O. M. colat et laudet haereditas. Hunc in manus catechismum sumite, hunc audientibus liberis , domesticisque perlegite, et divinis quas continet veritatibus eos imbuendos nutriendo que curetis, ut rectam salutis insistant viam, ut praecepta quae audiunt per charitatem implentes, dum aetate adolescunt. iii omnibus crescant in Christo Iesu qui nostrum exemplatet caput est. Hac igitur spe freti et exorantes demisse Deum ut omnium animis sanctissimae quam nobis tradidit , quamque universi vitae sequi debemus ducem, doctrinae amorem ingerat, venerabilibus nostris in pastorali ministerio adiut ribus , universoque gregi carissimo Apostolicani benedictionem impertimus . 3
Datae ab Episcopo ad Foraneos 'carios litterae de eorum Autrimoniis , qui Brephotrophiorum sive Bospitalium flii dicuntur .er singulos Regios Vicarios iterum a principe nostro imperatum est, ut statim omnia deletarum Sodalitatum Altaria uestruantur . Ut igitur quantum in me est haec Regis imp rata quam celerrime perficienda curem , atque omnem morae causam praeripiam, tuum erit, A. R. Frater, exquirere, quinam ex tui Vicariatus Parochis , quamque ob rem significata iamdiu mandata nondum perfecerint eiu Sqlle rei, ut me cer tuirein quamprimum facias. e X pecto .
Id te simul etiam monemus . ut parochis istis significes Florentini Brephotrophii sive Hospitalis vulgo degi Innocenti praesidem conquestum esse , quod ipsorum nonnullis eorum de nunciare matrimonia dubitent, qui Hospitalis filii dicuntur atque iisdem matrimoniis adesse , licet per Ministrum huic rei praepositum moniti fuerint, ac de nullo constet imped: mento . Spectata igitur eiusdem Hospitalis ratione eLque peculiari r attributa venia et tis modi Matrimonia denunciare deinceps poterunt atque iisdem adesse, nisi iuxta adsit
153쪽
3eeus agendi causa ; tune enim ipsorum erit eam eausam opportune significare. Tui interim cum observantia me profiteor esse Pistorii prid. Non. Decemb. An. I 8S. Servum Fra rem qiae amaritissimiIm, SCIPIO PISTORIENS is ET PRATEN sis Episcopus .
Pistoriensis et Platensis Episcopi de novo cordis Iesu eultu Pastoralis Epistola .
Oeipio de Riectis pistoriensis et pratensis Episcopus Gregi
sibi carissimo salutem et henedictionem . E.im omnis Religio, carissimi Fratres, cum Iesu Christo Domino nostro necessariam habet eoniunctionem ut de illa neque cogitare possimus, uti decet, nec loqui quin simul in sanctissimum hunc fiumani generis Servatorem oculos coniiciamus. Is enim cuiuslibet sit oportet pietatis auctor atque institutor ; unus namque verae Religionis studium largiri potest et gratiam , unusque est eorum omnium norma exemplar et caput, qui veram colere pietatem v lunt . Idem , ait D. Augustinus , orat pro nobis ut Saeem dos noster. Orat in nobis, ut caput nostrum , oratur αnobis, ut Deus noster. Igitur si nulla vera esse pietas potest, nisi gratiae adsit et precationis spiritus , pietas quaeliabet a Christo Iesu profluat . Christi Iesu praeceptis ex Colatur , ad Iesum Christum referatur; necesse est, ut Evangelio sit consona quod in spiritu et veritate Deum adorandum es.
In hac temporum colluvione etiam nimis multas religiones habemus, Fratres carissimi. Illa deest, quae unice est necessa- Tia, quaeque in eo versatur, ut capiti ac Servatori nostro Christo Iesu conformes efficiamur. ita ut iure meritoque uicendum etiam de nobis sit. quod de suis temporibus D. Augustinus aie-hat Religionem nempe ac pietatem in Phantasmatis nostris a nobis poni . Illa errorum vitiorumque parens , quam vano sapientiae nomine venditant, indigna suo nomine Philas
154쪽
ylila, quae eorporea dumtaxat ae terrena persequitur, illi
Phariseorum arrogantia et superstitio, quae humanae prorsua lustitiae aeternam salutem pollicetur, pulcherrimam postremis hisce temporibus deturpant Ecclesiae faciem; ac duo praecipua isthaec sunt et gravissima inflicta eidem vulnera, uti voteratam ad exitum properante foedere factum fuerat per impiam Pharis eorum et Sadducaeorum discipi. nam ; quin tamen Christi fideles tot commentitiis, anilibus, ridiculisque pietatis exeriseitationibus, vel huilismodi malorum praecipites progressiones Cursumque retardare, vel opportuna remedia iisdem adhibere possint . Quin potius cum utraque re ulcus illud abundo a latur et gliscat, quod longe lateque Serpit, totumque mystis cum iniicit Christi corpus, a levissimis hisce novique exempli religionibus omnia deridendi, pervertendique occasi nem homines arripiunt, ut vel naturalis cuiusdam, quam
commenti sunt, Religionis, vel Iudaicae pelagianaeque iustiatiae in dies magis impietatem confirment. Ex quibus iacile vobis erit colligere, Fratres carissimi, utrum verae pietati obsistendi libido . an prudens Religionis et divinae domus studium eo me impulerit, ut vos quid de
Sacri cordis Iesu cultu sentiendum sit, edocerem. Ipsamet Romana Ecclesia, quae ceterarum parens et magistra est et Catholicae unitatis centrum, huiusce cultus auctorum fautorumqM postulata semel iterum ac tertio reiecerat, nequa festum eiusdem diem umquam institui passa erat, quemadmo
dum magnus ille et gloriosae recordationis pontifex Bene dictus X lv. id nobis aperte confirmat. Quod si anno i ος ut cordis Iesu festus dies ageretur repetitis fatigata precibus tandem concessit vel potius permisit; nemini tamen huius
Celebrandi necessitatem imposuit, atque in hac re tam caute sese gessit , ut si Religiosi illi homines constitutos fines minime essent praetergressi , neque docti Theologi Romae et alibi cultum illum palam oppugnassent, neque eximia praecellentibus doctrina tum primi cum secundi ordinis Pastoribus tot tamque studiose multiplicatos libellos damnandi, vel indecoras vetandi eiusdem Cordis imagines vel huiusmodi cultum corrigendi nulla umquam fuisset occasio . Sacra Rituum Congregatio , pontificatum regente sanctae recordationis Cimmente XIII. habita , crebris molestisque addictorum huic cultui
hominum postulatis concedere se poSse censuit, numquam vero statuere ut seligeretur anni dies , atque in honorem
Christi Iesu ob ardentissimam eius erga n charitatem ima
155쪽
sine cordis exprem sani proprio Oncio et Missa, peculiatiquη
ndulgentia celebraretur numquam vero in animo habuit novum huiusmodi cultum, qui Suum a corde nomen accepit, veluti toti Ecclesiae utilem , multoque minus ad Iesum clebito honore prosequendum, di inoque amore inflammandos fideles necessarium proponere . Qui enim Christo de-hetur honos a nodis pietatis exercitationibus, quarum nubium in sacris literis, nullum in Apostolica Traditione extat vestigium , nequaquam pendet; dι lectio enim Dei custodia
Sed per Decretum Anno editum deceptis vana
pietatis specie hominibus minime est satis factum . Voluis sent enim , ut Sancta Sedes vel cunctas ad hunc novum amplectendum cultum Ecclesias adigeret, vel saltem eum veluti Christi Fidelium bono accommodatum summo studio commendaret, vel iis eum finibus non Circumscriberet, quuhus omnino ille cultus excluditur, quo intimam illam Coraporis partem, quae cor Iesu dicitur, nec non charitatem ipsius imagine cordis repraesentatam colere se posse Comminiscuntur. Qui prosecto non vident neque sanctissimam Iesu Christi carnem, neque eiusdem Carnis seu Stum, neque integram ipsam humanam naturam a divina seiunctam, neque ullam Christi virtutem , neque charitatem aut eius imaginem supremo latriae cultu sis esse prosequi. Absit enim , ut Christi norum quispiam sibi persuadeat illum a Sancta Sede probari cultum, qui Iesu Cordi a nonnullis aestuantibus mentis furo re hominibus adhibetur, eamdemque velle contra solemnes totius Ecclesiae in Oecumenicis Synodis congregatae sanctiones debitas Emmanueli adorationes augere . lyrobe tenet Sancta Romana nostrum mater et magistra Ecclesia anathema
in eos dictum. qui Christum Iesum dividunt, quique in illud discrimen fideles adducunt, ut Iesu Christi carnem vel eiu partem ad Orent, eam a divina natura Nestoriana divisione aut nimium subtili distinctione seiungentes; qui denique
unam deberi Christo adorationem non credunt. Haec, inaquam, probe tenet Sancta Romana Ecclesia. idque luculen ter ostendit, cum tot sanctissimis conclamantibus Episcopis Suam et ipsa vocem extulit, et famosam nimium damnavit electi a Deo populi historiam a Barru yerio conscriptam qua non solum certissima fidei cloamata ille Auctor oppugnat ι sed universos Nestorii errores impudentis Si me renovans ma-,unum Incarnationis evertit ac delet omnino mysterium.
156쪽
si ea vobis , carissimi Fratres , fides est, quae per dialectionem operatur si quemadmodum Apostolus praecipit quotidie augetur in vobis Iesu Christi cognitio si eius nempe mysteria , exempla , miracula , documenta , dolores , cruciatus, Ecclesiam denique quae mysticum est ipsius corpus cognita in dies magis habetis atque perspecta; si Iesu Christi cruci haeretis affixi , eiusque vestro corpore impreMaa stigmata geritis; si toti estis in legendo meditandoque Iesu Christi Evangelio , qui per confirmatio uis sacramentum eam vobis contulit gratium , ut ipsum confiteri numquam erubescatis; si demum praecipue colitis, atque in deliciis habetis SS. Eucharistiae Sacramentum , quod ab Augustino dicitur signum pictiatis, Suctamentum unitatis, vinculum charitalis ι in quo non una tantum Christi caro,
sed omnis inhabitat plenitudo divinitatis , quae in duabus
naturis hypostatice coniunctis subsistit. ac revera adest :si haec omnia, carissimi Fratres, perficitis, quid opus est i vobis novum hunc Sacri Cordis Iesu cultum amplecti, sine quo tot Saeculorum cursu veri christi Fideles ad sublimiorem perfectionis gradum pervenerunt 2 Si vero haec minimesa citis, cuinam vobis ille cultus utilitati soret Τ Qui sane cultus, qualis fuit Romae saepius reiectus, et qualis a nonnullis caeco quodam furore actis praedicatur , damnandus Omnino est, neque probari ullo modo potest. Idem ille cultus, qualis fuit Romae permissus , utilis cuipiam esse foratasse poterit, sed ea, quae dixi , facientibus minime ne- Cessarius . Hunc vero si quis vestrum adhibeat, in periculum venire facillime potest, ne in errorem illum prolabatur in quo plerique cordis Iesu cultores versantur, qui vel maliti se vel inscienter venia illa abutuntur , id quod vel ignorane,
vel non debent, adorantes . Oro igitur vos atque obtestor , Fratres carissimi, per Iesum Christum Dominum nostrum , in quo vOS Omnes exi, animo ac vehementer diligo suscipite in mansuetudine insitum verbum quod potest salυare animas vestras . Num
quam a me , neque ab iis qui vos in fidei rudimentis instituentes rationabili divini verbi lacte aluerunt . in eam adducti estis opinionem, Christum Iesum secus colendum nobis d. ligendumque esse ac maiores nostri fecerunt. Absit, uemelius coli diligique a vobis posse existimetis . Ne vos Omni vento doctriniae circumferri patiamini , Fresianas υOctim novitatibur nullo ncn tempore abhorrentes . pastori patriquet Κέ vebi: O
157쪽
vestro firmissime adhaereatis , qui secum animo te putant summo Pastori et iudici severissimam animarum vestrarum . rationem sibi esse aliquando reddendam, vere est de ipsarum salute sollicitus; unam eamdemque cum ipso doctri
nam retineatis. Quidquid inter Fideles serere dissidia potest , ex quibus potissimum disseminandi in agro dominico
et ira nia ac venenatas herbas Occasionem arripit inimicus ho mo , 'ummopere execramini.
Aureum hoc pacis et concordiae vinculum, quod in tet Pastorem et Gregem, Filium inter Patremque intercedat
necesse e St, ac necessario postulat, ut ipse quidem pericula a vobis avertam, certamque, quantum in me est, vestram Vocatio
nem et electionem faciam, vos tandem mihi dociles et obse quentes ipsos praebeatis , simulque idoneos paratosque ad satis 1iactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est Ue: hoc, inquam, sacrum aureumque vinculum me adupit, ut vos moneam vetam illam pietatem, quae a nobis mi veris scelestisque hominibus , postulatur eo debere tandem evadere, ut ipsi nos Deo totos devoveamus; ut eorum, quae In ipsum impie et flagitiose admisimus, nos vere et ex animo poeiriteat; ut summam ipsius misericordiam nostramque
imbecillitatem contemplantes demisso ad eum confugiamus unimo , intimoque dolore assecti veniam nostris criminibus imploremus. Secus namque non modo ille nihil nobis proderit Corporeus sacri cordis Iesu cultus, qui ab hominibus veram prudentemque pietatem colentibus probari nullo pacto potest nec recipi , sed ne ille quidem spiritualis ac mysticus, quem dumtaxat sacra Rituum Congregatio permisit. Ea Iesu Christi Domini nostri, qui erga nos charitate maxima incensus per Cordis imaginem repraesentata nova haesesti dici permissa celebritate unice colitur; ea, inquam, mensae voluntas est, ne pietatis mel cum poenitentiae mirrha Confundamus, ne ab synthii nostrarum scilicet culparuina marities ab iis quodammodo obruatus, qui pollicentur pacem et non est pax , qui bonis suavibusque verbis et melli. tis super oleum sermonibus blandiuntur, qui tamen sermones insecta veneno iacula revera sunt. Quare D. Bernardus docet non ad exules Evae filios , qui miserrimam hane luctus regionem incolunt. sestorum dierum multitudinem frequentiamque pertinere . sed ad Regni caelestis cives, ubi Perpetuum agemus festum diem . si in Dei miseratione spesnpatra bene erit ac firmiter pusita. Lx qua una re facile
158쪽
intelligetis, utrum eorum qui mi ingenii commenta venera nister et colunt postulatis Sacra Rituum congregatio volens
lubensque tandem annuerit. Rem ergo paucis concludamus; certum nempe esse
corporei Cordis Iesu cultum stlicissimis Ecclesiae tempori bus novum prorsus atque inauditum impiorum, ludibrium, et iocum Philosophorum, a quibus non sine ingenti dolore Sadducaeorum eietores vel suos intet Filios iterum disseminatos cernit Ecclesia, pharisaicae pietatis fomentum et pabulum , nihil ad studium illud excitandum valere, quo inflammati esse poenitentes debent quorum princeps , caput, atque exemplar est Christus Iesus. Eius quippe caro seiuncta a Verbi divinitate, quod in ipsa non mystice sed vere plenissi meque per substantialem unionem, non per operationem tam tum suo veluti in corpore inhabitat , nihil prodest ; spiritus enim est qui vivificat, Has igitur , pratres carissimi, novas talamitates infirmitatesque doleamus, quas ab hisce carnei Christi cordis cultoribus Ecclesia in multis patitur, in paucis gemit; atque interim quod ad nos attinet id unice studeamus, ut humilitas , patientia , charitas christi Iesu altius in dies
nostris in animis radices agat: haec enim una ac vera esteognoscenda nobis pietas, et studiose exercenda
Gratia Dei ait cum vobis omnibus,
159쪽
N. XXXIII. Episcopi litterae , quibus libellum Via crucis inscripttim
ad Dioecesis suae Parochos misit.
Altinus a piissimo quodam doctissimoque Monacho ac
cepi . mihi quidem propterea iucundius quod cum univerisso grege carissimo illud possum communicare . parvus quidam libellus is est , illam continens pietatis exercitationem, quae Via Crucis dicitur r ; in quo non piae quaedam opiniones , sed vera et gravissima dogmata de Christi Iesu qui nostrum exemplar est cruciatibus et morte contemplanda proponuntur. Hunc opportunius offerre gregi non posse me arbitror, quam per Parochos ipsos in pastorali officio adiutores fratresque meos spectatissimos . Complura itaque eiusdem ad te exempla mittimus, A. R. Frater, ut ea distribuas ac veluti quoddam praemium illis des qui catechismo intersunt. Hunc libellum in omnibus Civitatum et Dioeces eo umihi concreditarum Templis adhiberi volumus, quoties comtigerit , ut publice pia haec exercitatio habeatur , quae cum ibique iam invaluerit, ad eam universos ipsi etiam libenter hortamur , utpote quae ad eam ingrediendam tenendamque viam nos facile potest adducere quae ab aeterno Ρa-Store monstrata nobis fuit, quaque una ad illam obtinendam in Caelis gloriam pervenire licet , quam suis ille cruciatibus suaque nobis morte promeruit. Aeternum interim patrem orans , ut in omnem populum sui effundat divini Spiritus gratiam , qua per Iesu Christi merita granum hoc tenuissimum uberrimos fructus edat,
160쪽
qa unique precationum opem vehementer universos expo Mens, tui me observantiae plenum esse profiteor
Servum fatremque amantissimum,scIPIO PISTORIENSIS ET PRATEN sIS EPIsco P υτ
Datae ab Discopos ad Vicarios Foraneos litterae. Chartula quaedam elapso proxime mense disseminata iahac Urbe fuit veluti Romae, Venetiis , ac Florentiae edita atque ita inscripta: Decreto per fa Citid di Roma e pertullo it Mondo Cattolico . Hac rudibus et incautis homi . nibus suaderi contenditur, immensis spiritualibus donis a Romano pontifice cumulatam fuisse excogitatam quamdam trium personarum societatem in SS. Trinitatis honorem coeuntium . Immodica sacrarum expiationum sive Indulgentiarum prosusio , ternarii numeri superstitiosa constitutio , RG paene certa spes quae ibidem affertur pcr levia quaedam pietatis opera obtinendi in caeleste Regnum aditus, ea Sunt ut quicumque recte sapit, facile inde possit colligere cretum illud fuisse ab Auctore suppositum , licet clarissima eius qui a Secretis Romanae Indulgentiarum congregationis est, et pro praefecti nomina 'ausus sit eidem adscribere . Adeo mihi persuasum erat fictum huliis modi decretum hahendum pro nihilo ab omnibus et contemnendum, ut te de
illo monere ser me ducerem supervacaneum, praesertim cum
vigilantia eorum, penes quos rerum summa est, illud in vulgus disseminari vetuerit. Sed animo reputans, quantum periculi rudis et indoctae pietatis hominibus immineat, prae vertim ab iis , qui falsas narrationes venditant , vel stipem quaeritantes hac illaque perpetuo circumcursant, id te praemonere volui ut in vera et Catholica tradenda de sacris expiationibus sive Indulgentiis doctrina , uti in Dioecesis Catechismo exponitur , praemuniatur populus adversus huius generis chartulas quas forte inimicus homo posset furtim