Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ao. En via exeellentior pastoralibus vestris terenda la. boribus. Numquam vobis ante in Domino gloriari licebit,

quam vestra ipsa reddat conscientia testimonium , veristris vos maneribus satis fecisse, atque in iis obeundis vires omnes, omnemque curam adhibuisse. Huic fundamento pergite superstruere spirituale aedificium, ut in populis vestrae fidei creditis Christi corpus aedificetur, dotrec Occurta

mus Onetes in unitatem fidei, et agnitionis fili Dei, in.

virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Chtisti Ep. ad Eph. 4. I a. I 3. . Absit a vestris exhortationibuaquaevis vanae doctrinae ostentatio prurientis auribus . et quae a veritate aberrans ad fabulas convertitur a- ad Timoth. a. 4. . Quaelibet etiam cupiditatis, suique commodi spe etes a nobis religiose vitanda, ne i ura etiam de vobis existimetur dictum, quod queritur ehementer Deus Osee 4. 8. Luc. 2ci. . 46. 47. I. ad Timoth. 4. I. ibid. c. 6. a. ad Timoth

ai. Cavete etiam diligentissime, ne dum publice sermonem habetis ad populum. aliquid proferatur a. vobis, quod severiss mum iudicium sustinere non possit. Turpissimur' enim Ethnicorum Sacerdotum artificium fuit, ut per fabulas,

et commenta maiori superstitione imbuerent vulgi animos , atque ex densiuimis, quibus, obruebatur, ignorantiae tenebris faciliorem occasionem callide arriperent opes, commoditates, atque honores sibi comparandi; contra vero cognitionem iudiciumque non reformidat, aut vetat, sed potius . exigit Christiana religio. Ubi enim certum exploratumque est Deum hae, aut illa ratione esse locutum, suamque hominibus aperuisse mentem, nullus amplius dubitandi locus relinquitur. Expendendum tamen, utrum in sacris literis doctrina aliqua, aut lex, vel sententia contineatur. Cuius' quidem rei ea christiano Philosopho exquirςre argumenta licet, ei Si quis atiter docet, et non ac Iuiescit sanis sermoniat bus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quae secundum. Pretatem est, doctrinae : superbias est, nihil sciens, sed Mugiaens circa quaestiones, et pugnas De bo um s ex quibus om utur inuidiae eontentiones, blasphemiae, suspiciones malae, comictationes hominiam mente corruptoriam, et qui verit e prioati sunt, ecistima*ium quaestum esse

52쪽

licet, quibus penitus persualeatur. Innus eris profecto ho minum millibus providentissimo Dei consilio ea evenit con ditio, ut in lucem editi cum nutricis lacte Rugerent verae religionis principia, ac procul ab occasione , et periculuabes gent, ne his sollicitudinis , et angoris plenis dubitatio. nibus aditum in mentem darent. Si tamen vel sua , vel aliorum oulpa , aut alio aliquo casu vacillare pristina illa fides incipiat, qua integra antea, ac firma tenebantur insculpta animis religionis praccepta, tune oritur cuique diligenter curandi necessitas, ut certa Omnia, ac persuasa

penitus habeat , et quieto , omnisque vacuo perturbationis animo sit. Cum velo aut in locis finitimis, aut etiam internos homines exi tunt diversis de religione doctrinis imbuti, e quotidie cum iis necessario vivendum est; cum qui veteri an te a doctrinae inhaeret, ant , peregrinis opinionibus praebere aures incipiunt, atque ingens pudor, ac metus eos incessiti ne decipiantur, dum quaerentibas , in quo poti Ssimum eo. Tum Spes posita sit, respondere nequeunt: tum populoruri magistri, ac doctores auscultare maxime debent D. paulo et ad Timoth. C. 4. 2. ita monenti: praedica verbum, in ii Opportune, importune ; tunc ipsis omni studio curandum . ut suas oves in fide confirment, atque omnem ab iis dubia rationem auferant; quod ut efficiant, haud spinosis , atque

implexis Theologorum disputationibus easdem implicabunt, sed divinitus tradita ab iis, quae excogitavit, atque ad eci humana ratio , ab opinionibus , atque hypothesibus d 'gmata .

quae sunt prima ac praecipua ab iis, quae postmo cluni accesserunt, necessaria atque ad omnes spectantia ab iis is ine quibus vera potest esse religio. et quae ad aliquos tantum pertinent, divina demum a disciplinae regulis praece Pta secernent; atque ita Christianae religionis dogmata ex plicantes , ardentiori in dies eiusdem religionis amore incen. dent populorum animos, ita ut in lege eius sit eorum v luntas, atque eam diu noctuque meditentur psal. r. r. si demum sermones vestri sint, ut docti viri eos attente , e cum admiratione audiant; rudes vero igriarique eorum diam Suavitate , veritate , ac vi adeo commoveantur, ut d munire versi , quaecumque audierint, sitae familiae referre summopere gaudeant. aet. Has inter curas nihil iucundius doctis, suique muneris exequendi studiosis Parochis erit, quam efficere , utiae sua Paroecia communior . et satililiarior in dies fili sa

53쪽

Scripturae. novique praesertim Testat nil laetio, 'quod trid fari divi litus doetrinam, ac legem continet, atque omis adhibere curam, ut et intelligi rectius, ac perlegi I l us possit. Quod anno superiore magni principis operauius rei causa effectum est, pluribus iam abhinc annis ipsi nos perfeceramus; ut enim Christianus populus perutili aerarum litterarum lectione uti facillime posset, novi Testimenti libros ex optimis eorumdem versionibus in Iucem pdendis mandavi mas. Quod sane consilium eo praesertim Suscepimus, quod ad pretiosissimum hunc. atque inexhaustum fontem , ex quo Christiana omnis sapientia, optimam tum doctrina, firmi 8sima pietas et consolatio profluit, nondam satis expeditam patere viam, persuasum penitus nobis erat. Illud ergo futurum speravimus, ut vulgata latina S ierorum L brorum iectione, ab ignaris hominibus res di. vinae clarius perciperentur , falsae , quibus imbuti erant, opi-n oneῖ, erroresque deponerentur, iitque iidem se ad verum accipiendam doctrinam in g s dociles, et ad Christianas , aze viles excole idas virtutes promptiores praeberent. ua inobrem humanus , et o νdis vitae cultus eo magis ub que augeri mihi videbatur in dies , iquo ad plures perveniebat aer arum Librorum cognitio. Cum vero rudes, et ignari homines auctoritate migis, quam ratione moveantur, nihil eos

ad recte ficta poterit validius , quam auctoritas , et maiestas divini numinis exeitare. Diutinis gravibusque morbis conferti , curis anxii , ipsi denique morti proximi nulla alia re

maiorem capere quietem, et Solamen Dossunt, quam ex maxime obviis Sacrae Scripturae sententiis antea bene peta septis , atque eorum in mentem tunc potissimum revocandis , cum gravi animi moerore fracti tabescunt. Nihil ergo di ino hii ius modi libro charius, nihil sit vobis antiquius;

hunc pluris habeto, quam universas terrae Opes; hinc quotidie hauriatis . quidquid ad vestrum instruendum , solandum, ςonfirmandumque gregem vobis ne esse est.. a 3. plurima in eo excelsa , ζt gravissima vobis legenti. bus occurrent tum ad pietatem colendam , tum ad obeum dum fideliter dem ind ti officii ministerium incitamenta; cla rissma, atque eximia reperietis vobis ipsis, qui ad animarum

gerendam curam vocati estis , et quibus Dei honor cultu et oue cordi maxime esse debet, apprime accommodata ex ei pla ι plurina item singularis in VeStrum grege in amoris. Sua- itatis, mansuetudinis , et magnanimi suarum comuditatum

54쪽

eontemptus, nec non in Commonendo arguendoque pati m. tiae et doctrinae a. ad Timoth. 4. 2. , tum constantiae, atque an m divinae voluntati sese in om ibus subiicientis . semetipstim abnegantis , atque in adhibcndis Deo precibus ferventissimi . Nostris itaque Decurionibus mandamus , ut in suis perlustrandis regionibus dlligenter inquirant , an quisque parochorum Divinam Scripturam germanice versam quod quidem dubitare nolumus tum aliquem eiusdem interpretem, Τirinum e X. g. Menochium , aut Culnaetum sibi com- Paraverit , ac teneat ; tum praetcrea , utri ni huiusmodi libri

diurna noc urnaque manu ab iisdem versentur, ad nos deinde reserant.

et . praeter Sacros Divinae Scripturae libros ad pietatem nutriendam , atque augendam ita publici cultus maiestatem

et S inclitalcm , ut ea populus vehementer Commoveatur, optima patrio sermone conscripta cantica plurimum etiam valent. Fuit olim populo in publicis priv/tisque precationibus

futiles quasdam , quibus nulla subiecta sententia erat, cantiones recitandi canend que libertas , ipsis maxime conniventibus parochis ; neque enim quales essent , Satis cognitum erat. Non ita pridem indocti quidam homines, et vano incensi religionis studio , veluti a Catholica fide abhorrentem notabant consuetuditiem inducendi in populum confecta germanice cantica ad rectam tum privatim tum publice pietatem excitandam. Illos quidem penitus latet, populi preces hymnis una simul recitatis persolutas, uti apud D. Mati. c. 26. IO. et apud D. Marc. c. I 4. 26. scriptum legimus, fuisse ab eodem Christo Domino consecratas ; tum D. Paulum hortari Ephesios C. s. 9. ut Spiritu Sancto repleti sibimetipsis loquerentur in psalmis, et Canticis spiritualibus cantantes et psallentes Domino in cordibus suis; atque ita pariter ab eodem Colossenses moneri C. I. r6. A Docentes , et commonen-υ tes vosmetipsos Ρsalmis, hymnis, et canticis in gratia canis tantes in cordibus vestris Deo Illud fortasse etiam ignorant,

allato Iesu Christi exemplo niti veterem in Ecclesia Deum una simul laudandi morem , atque ut Hilarius ' , chrysosto- D mus ') Hilar. in psal. 6s. Audiat orantis populi consistentis.

55쪽

rmis Ambrosius '' , aliique testantur, quotquot sacrilla clarant, viros Simul ac mulieres, senes ac pueros concordi, atque elata voce Dei laudes concinuisse. 2s. Neque pro exiguo nostrorum temporum bono habendum est, quod in catholicis omnibus Germaniae provinciis perutile exarserit optimos sacrosque hymnos colligendi studium , quibus populus in publicis privatisque religionis of ficiis peragendis utatur. Nihil tamen de aliarum huiusmodi

collectionum laude detractum volumus, dum eam potiSSimam Proponendam censemus, quae a nobis XIII. Kal. Sept ann. ITTO. probata fuit , quaeque inscribitur : Sacer cantus ad divinum cultum in Catholica Romana Ecclesia . Habitis interim in hac urbe huiusce r* experimentis adeo sum delectatus, ut nihil me a suscepto in universam hanc Archiepiscopalenibalisburgensem Dioecesim huiusmodi inducendi morem C Onsilio deterrere uinquam POSSit.

26. issandamus ergo , ac praecipimus , ut statim ab initio proxime insequentis anni 1 83. in omnibus Diuece sis nostrae Ecclesiis, in quibus cantu singulis diebus sacra non celebrantur officia atque adeo Cathedralibus , et Regu- . larium Ecclesiis tantum exceptis ) sive pro Defunctis officia,

ac preces persolvantur , sive cantentur missae , aut litanide, tum ante, ac post vel sacras conciones, vel supplicatione Suel scholas, et in quavis alia temporis opportunitate, memorati superius canantur hymni , exclusa alia qualibet mu-Sica , vel cantu, ita ut si contigerit , ut ad eas Ecclesias uliquando me conferam, nullos praeter hos, qui in dicta Superius collectione habentur, modos audiam. Ita eum finema Has pastorales literas parochis, cuncto natoribus, Vu

Chrysost. Hom. in I. ad Cor. Olim omnes in imum congregati communi υoce cantabant quod et nos dι escimus. item hOm. in psal. I*ς. Feminae, et υiri , Fcnes , et tu venes, distincti sunt et sexu, et aetate , Π utamen distincti sunt ratione concentus: uniuscuiusque enim υοcem spiritus temperans titiam ex omni has conricte melodi iam .

56쪽

cariis, et Coadiutoribus Decani quam primum distribuant,

atque omnes et singulos vehementer hortentur, ut omnia perficiant diligentissime . proximo ineunte anno , ac deinceps quovis trium mensium spatio , antequam suam anguria.

Iem relationem mittant, haec scripto tradita a parochis quaerant. Primo, an, et quomodo ipsi periecerint, quaecumque a nobis in maiorem unice Dei gloriam nostraeque sanctissimae Religionis incrementum sunt constituta. Deinde ubi ea nondum exequuti fuerint, qua de causa id factum sit, explicent, tum quo pacto huic rei occurri , ac tam salutaria peris fici consilia queant, proponant. Ipsi etiam praeterea dicant, quod sentiunt; quaecumque habent cognita et explorata , referre non negligant , atque omnia ita scripto relata ad n strum consilium mittant, unde ad nos etiam perveniant.b uae quidem mandata ex omnibus Archiepiscopalis nostrae Dioecesis suggestis fuse ac dilucide explicanda, ac proponenda sunt; atque ut mentem nostram populus facilius aSSequatur , ter continenter ad eum habebitur concio in illa D. Pauli verba , quae proposito apprime conducunt , quaeque habentur in Epistola ad Colos s. c. I. I 4. I6.cὶ parochi , Vicarii , aliique gerentes animarum curam ,

quam maximo possunt studio curabunt, ut quotquot in praesens Sunt musici, sese in nova hac canendi ratione Sedulo exerceant; hanc statim ac bene didicerint, Ecclesiae cantores , atque adolescentes doceant, ut prius etiam quam prOXimus annus ineat , sacrarum huiusmodi cantionum usus

possit in Ecclesias induci .d, Cum proximo Scptembri mense habeat quoque finem

colligendae , quo tempore Christiana doctrina traditur , eleemosynae consuetudo, tum illam emendicare in posterum alia de causa non licebit, quam ad adiuvandum edocendumque populum , ac praesertim ad novum comparandum sacrorum carminum librum, qui ut quam minimi veneat, per no Strum

Consilium diligentius adhuc cavebitur.e Ea quoque minuere stipendia non liceat, quae hahendae in Ecclesiis musicae inserviunt, sed potius omni studio curandum erit, ut ipsim et musici memoratos hymnos omnibus ante dictis temporibus canant, et iubentibus id parochis Ecclesiae cantores atque adolescentes discipulos instruere non graventur.

et . Quam laudanda nobis sobria illa videtur nua sica , quae idoneo et tempore, et loco adhibetur , eo magis ia-

57쪽

teri cogimur plurima irrepsisse in Ecclesiasticos modos , et

concentus a religionis maiestate divinoque cultu penitus ah horrentia , eaque multis in locis plurimum adhuc vigere . Iure quidem nostra hac aetate iterand , videntur D. Chrse Sos zomi querimoniae adversus Ecclesiasticae musicae com ruptores . A Miserum , et aerumnosum te i quem par erat M pertimescentem . et trepidantem angelicas illas laudes can- ω tillare , et quidem cum timore Conditori confessionem, laudis offerre , et hac interpoSita veniam tuorum erraton rum comprecari. Tu vero mimos , et saltatores hoc in is loco imitaris , dum manus indecore sursum iactitas ψ et ri toto Corpore exsultas, in gyrum usque te inflectis. Curru autem neque metuis, neque exhorrescis , Cum tanta orari cula audacter prophanes 3 An non tibi in mentem venitis ipSum Dominum , qui tamen a nemine conspiciatur , in is eo loco praesentem esse , et singulor tam ge Stum , et mmis Fem dimetiri, et quidem conscientiam ipsam observare, et is intueri Τ An non cogitas in orbem huius mensae tremen- a dae Angelos consistere , eique cum timore in scrvire ' V2. rum tu horti iri nihil intelligis , theatricis ci cantilenis , n et Spectaculis dementatus . Hinc que adeo quae illis in is locis fiunt, cum Ecclesiae typis et figuris confundis atque is pcrmisces e hinc barbaris et inconditis vociferationibus h animum tuum immoderatum et immodestum publice pros, dis . Qito igitur modo , quomodo , inquam , tuorum pec-n catorum veniam impetrabis Quomodo Dominum ad misen ricordiam inflectes Τ uam contemptim preces tuas offeres Τα Miserere mei Deus , ais, et animum a misericordia alien num palam prae te sers. Serva me , exclamas, et te adis figuram. quamdam corporis, quae indigna sit salute, con-- firmas. Quidam igitur manus supplices componunt, Subindeque exiliunt, et sine omni decoro hinc inde diis currunt,

is et quidem cum vociferatione vehementi, et violentae Spi-- ritus impulsione ', ut inde vox obscura elatur neces Se sit.

- Nonne illud quidem meretricum in triviis , hoc vero hiis strionum in theatris est uae igitur haec audacia est, is diabolica ludibria cum angelica divinarum laudum ce-- lebratione permiscere 'Accommodate etiam ad nostram aetatem inquit Hieronymus , A Deo non voce , sed corde cantandum ; nec in , tragoedorum modum guttur, et fauces dulci modulamineis c Diliniendas, ut in Ecclesia thea uales moduli audiantur.

58쪽

, et eantica , sed in timore , In opere , in scientia Scriptu

si rarum. Sic cantet servus Christi , ut non vox canentis .is sed verba placeant, quae leguntur , ut spiritus malus, qui, erat in Saule, eiiciatur ab his, qui similiter ab eo possi, dentur , et non introducatur in eos , qui de Dei domon Scenam fecere populorum . Accommodari ctiam nostris hisce temporibus possunt Isidori pelusiotae verba I. lib. Ep. 9 o. is importunas in KC- , clesiis loquacitates Domini Apostoli coercere ac compriis mere studenteS , mode Stiaeque atque pravitatis magistrosis sese nobis praebentes , ut mulieres in ipsis canerent, sa-- pienti consilio permiserunt. Verum ut omnia divina do- is cumenta in contrarium versa sunt, hoc quoque quam pluriis mis in dissolutionem , ac peccati occasionem cessit. Si - , quidem ex divinis hymnis non ingenti compunctione aiari ficiuntur , verum cantus Suavitate ad irritandas , et exsti-- mulandas libidines abutentes nihilo eam scenicis cantilenisse praestantiorem esse existimantis. Ea praetermittimus, quae

Polydorus Virgilius de re r. inu. lib. VI. c. a. quae Haldonatus de Sept. Sacramen. Tom. II., quae Durandus de ritibus lib. I. c. 2I., quae demum pari vi , ac Religionis studio alii

complures Scripserunt. 28. Quod si suavis, et constans affabre temperata SonDrum Vocumque varietate concentus tantam doctissimorum hominum reprehensionem subiit, tamquam a bonis moribus.

et publici cultus ratione abhorrens ; quid de musica illa dicendum , quae in urbanis nostris ruralibusque templis auditur , quaeque ingratissimis quibusdam clamoribus pias exanimo cogitationes abigit, abiectissimoque murmure inertem mentis a rebus sacris avocationem fovet 329. Optimi populares hymni remotissimis a nostra aetate temporibus magno apud maiores nostros in pretio habiti sunt, emolliendisque moribus non parum contulerunt; morum

namque praecepta, leges , Dei laudes, gratique in eum animi significationes, res praeolare gestae , et clarissima maiorum exempla iis tradebantur carminibus , quae in religiosis ipsorum conventibus laetisque aliis coetibus cantitata mentem animumque erigebant. Celeberrima adhuc sunt Bardorum carmina , quibus et ad praelia alacriores , et vel acem rimis formidandi hostibus fiebant. Εdocendi carminibus p pulum , ac Dei virtutisque amorem in eo excitandi cor

suetudo ipsius hominum sneris ferme attingit or. mὲ

59쪽

antiqsissimus enim historiae scriptor Moses, et qui Iob: librum conscripsit , plurima Veterum hymnorum loca proferunt .

3o. His aliisque pastoralibus monitis satis demonstrasse Ine arb: tror, quantum mihi cordi sit, in id vos sedulo incumbere, ut in Archiepiscopali hac Dioecesi Religionis principia explicanda et servanda morum disciplinae praecepta Curetis. Pro certo enim habemus, in concreditum nostrae fidei populum bona omnia , ac prosperas cuiusque generis res in posterum pro laeturaS SV. c. I. D. II. Matth. 6. I. 3r. Suavius ac mesius fortasse habere se poterit in rudi ignaroque populo indoctus tantum, negligens, et Cupidus pecuniae parochus: sapiens vero, ac sua fideliter os-ficia retinens, atque ab omni cupiditate alienus, ipso edoctus rerum usu plane iam intelliget, humaniore cultu, candidiore ingenio , bonis moribus , disciplina omnibus denique Christianis civilibusque excultis rite virtutibus fieri, ut ex familiis, civitatibus, ac provinciis aliae aliis antecellant. Quae sane virtutes licet quadam temporum felicitate alicubi eSse aliquando possint, apud eos tamen potissimum florere animadvertimus , qui moralium facultatum usu maxime pollent .

32. Iniusta aeque , ac noxia , suisque unice fautoribus, nihil vero honestissimo colonorum coetui . atque ordini ini riosa illorum opinio est, qui sentiunt supervacaneum pro sus iisdem colonis esse animi cultum , perspicax ingenium , tectuntque iudicium ; eosque volunt naturae habitum dumtaxat in agendo sequi, et superiorum temporum consuetudines, atque instituta temere imitari. Si animadvertere tantis- per lubeat, cum quibus communionem, et quoddam veluti commercium colonus habeat, et quanta in eo facta sit mutatio rerum ἔ ac si considerare velimus , quanto sibi , Domino,

Principi , reique publicae detrimento esse possit duratus laboribus agricola, qui nihil intelligat, nihil videat, inhumano, pervicaci, maloque animo sit; intelligemus profecto, quam ex humanae societatis usu sit eius intelligentiam e cutere , atque e X plicare . De industria enim, ac sedula in rebus administrandis agricolae cura non ipse solum , sed Caeteri omnes vivunt . pleraque is , et maiora seri societatis onera, summaque prudentia indiget , qua subitos quosdam ,

et fortuitos eventus , qui extremam illi perniciem importare possent , declinare , eosque interdum in suam utili vis

60쪽

tem sapienter convertere valeat . Quid de eo fieret, nisi diveras im soli nosset naturam , temporum mutationes Praesentiret,

calamitates a rebus domesticis ac pecoribus propulsandi loco eas stultis Consiliis, ac superstitiosis quibusdam vulgi religionibus augeret 8 Latere ipsum non debet, quemadmodum fugiat in contrahendo fraudem , pravas Opiniones , Coninsuetudinesque reiiciat, utatur solerter temporibus, ac fidus Principi subditus, patiens aliorum civis , quietus vicinus iniurias defendat, vitet omnino litus, quae rem fami Lare in

perdunt, improbos monitores non audiat, Suae iue Ciamprimis familiae curam gerat . Quo vero labore , atque Oper uxorem, liberos , mercenarios quibusvis anni temporibus Zetineat, facile inveniet; otium , funestissimam illam vitiorum , atque inopiae cauSam, abiget , atque aliis exemploci incitamento erit ad laborem . Infortunia , morbos Suorum, ni ortem , et publicas calamitates magno fortique animo fere alios confirmabit, sine ulla temporis et pecuniae iactura decore vivet, intelliget demum, quemadmodum vitae tempore recte uti, labores , et incommoda honestis lenire solatiis , omnia divinae honitati referre accepta , Dei voluntatem in malis omnibus, inter effusos grandinis nimbos , ac saevientibus contagiis suspicere ac venerari possit, nihil ab infernis potestatibus metuens, nihil a veneficis , nihil a sagis , lem ribusque ; quae quidem credulos vulgi animos vehementer perturbant. Verum ne vanis stultisque opinionibus , ne fraudulentis vagisque hominibus, ne medicorum , aut pseudo-clericorum vi lgo imponentium nugis decipiatur, sciens, providus, Promptus, alacer, et multa tum Christiana , tum civili vim tute sit munitus, oportet. Innumera existunt damna atque incommoda ex falsis atque ineptis narrationibus, ex anil, bus, quae de larvis, et veneficis garriuntur, fabellis, ex pravis compluribus consuetudinibus , quas inter eam reponiumus Potissimum , quae hactenus apud nos viguit, ad sagas fugandas, et veneficia labefactanda in D. Iohannis pervigilio a vespere usque ad quartam matutinam horam Sacra aera pulsandi ; quod ne deinceps usquam fiat, omnino Veta

mus . -

34. Sibi vero traditus ac relictus agricola, tot fractus laboribus, qui hoc vitae genus necessario conSequuntur, satis animi, ac virium non habet, ut huiusmodi virtutis gra

SEARCH

MENU NAVIGATION