Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

VIT A. 9sertur de FuIgentio Ruspensi) serio cogitavit. Τantoque molimini

omnes machinas admovit. Sed cum videret fieri id minime posse s ne maxima temporis jactura, ct reliquorum intaiorum dispendio; aliunde autem vereretur, ut tanto labori sustinendo vires lassicerent; tam improbi conatus cogitationem abjecit: cum bonam tamen Homeri partem devorasset. 13. Sed cum maximi viri ingenium otiosum esse non posset, libellum scripsit De Poculis Veterum , ubi universa quae ad Ueterum P

cula ct Symposia spectant, discussit illustravitque. Quem Trach

tum Alonae postea ipse flammis commisit. Praeterea oblectabat se in selectissimis. M. Valerii Martialis Epigrammatis Graece reddendis , imitatus M. Tullium Ciceronem, S Josephum Iustum Scaligerum, quorum ille Arati Phaenomena ue hic Sophoclis macem Lorarium,

Martialis etiam & aliorum Epigrammata aliquot, pluraque alia, quibus graviora studia intermittebat. Praeterea Theocritum emendavit illustravitque Emmanuel Martinus Notis eruditissimis , quibus magnopere indiget Auctor ille, quasque utilissimum esset publici juris

heri. Etsi opus illud non est absolutum. 24. Paucis ante annis sub auspiciis Serenissimae dum in vivis V ret, Christinae Mariae Alexandrae. Gustavi Adolphi filiae , Suscorumque Reginae , Romae instituta suit Arcadum Academia, eaque in Regiis Hortis sub Monte Aureo celebrari solita. Post Reginae obitum translata filii ad Hortos Farnesianos in Monte Palatinositos, in eundem scilicet locum, ubi Evander Arcas sedes olim fixerat. In ea Academia cum de Legibus serendis ageretur, Duodecemviri Legibus condendis creati fuerunt. Quorum unus fuit Emm nuel Martinus. Quas cum illi composuissent, eas postea advocata Arcadum concione promulgavit Ianus Vincentius Gravina , Iuris. consultus eruditissimus , ingenio vir perpolito. Quam orationem pro Legibus Arcadum, scriptam edidit postea cum aliis opusculis oppido elegantibus. Moris erat in Arcadum Academia . ut qui in

eam ingrederentur, nomen suum mutarent, sumerentque alterum

Graecum , quod patriam demonstraret in antiqua Arcadia contentam. Qua de caussa Martinus vocari voluit Eumelus olentus, id est. Pastor ovium pinguium, natus Oleni Arcadiae oppidulo. 21. Annus agebatur nonagesimus secundus saeculi decimi septimi. m. L. I, cum

32쪽

Io E M. MARTINI cum Senensis quidam , Cardinalis Petri ottho ni a poeulis, vir excellentis ingenii. sed effraenis linguae, assumto nomine in Sect

ni, spargere coepit SatyraS virulentissimas, quibus Romanos mores exagitabat, vera fassis invol, ens. Nam personae tegumento consi-sus, invehebatur in optimos quosque viros , ac honesissimas semianas. Praecipue vero venenata spicula dirigebat adversus Ianum Ui centium Gravi nam egregiae doctrinae, & nitidissimae ductionis virum , quem veluti digito designabat sub nomine modo Philodemi, modo Bionis. Quod nomen illi erat inter Arcades. Mirum erat, quot quantisque laudibus Satyrae illae esserrentur : adeo ut trium viti illi corrigendis moribus veluti nati , Horatius, Persiu , Iuvenalis . parum acute vidisIe Urbis vitia viderentur prae in Sectano. Sed Martinus non potuit aequo animo ferre Satyrici insolentiam. immoderatas Satyrarum laudes , totque praestantibus viris seminis que illatas injurias, maxime Gravinae suo: proptereaque tum Venerandae antiquitatis, tum honoris illis erepti vindicias in se recepit;

scripsitque Sauromast geni, sive Notas Criticas in in Sectani decem priores Satyras. Qui liber ingenii validissunt videtur partus, licet

Martinus eo tempore parum corpore valeret. Quam ob caussam Georgio Bagi ivio celeberrimo medico se invisenti, Notas suas communicabat , ct per hunc misit Gravinae suo x v I. KaI. Aprileis,An. MD cxclv. Qui Μartim gratias egit maximas pro immortali beneficio ; rescripsitque literas tanto philosopho dignissimas. Neque his contentus, remuneravit postea gloriae suae vindicem Dialogo de Livgua Latina , ubi Emmanuelem Martinum induxit disputantem, etsi non ea digniLate quae tanto viro conveniebat. Quamquam e nim stilus est Iimatissimus; doctrina tamen puerilis . & tanto criti inco impar. Ut merito Gravinae voluntas ue oon autem retributio laudari debeat. At Satyromastigis stilus, acer, aculeatus, eutrapelus sfestivusque simul. Itaque inter literatos eo tempore vix de alia re, quam de Notis Critieis sermo erat. Eas legere, & exscribere negotium praecipuum. Omnes earum Auctoris admirari ingenium, celebrare acumen, utriusque linguae praestantiam ad coelum esserre. Denique eo deventum, ut plures Legati Regii ad suos Principes miserint Nocas illas. Praesertim Arcades Martino in Academiam ingredienti applaudere, di tanquam venerabundi assurgere ad tanti Viri

33쪽

VIT A. Iconspectum. Ut mirandum non sit, Martinum per vias publicas euntem, veluti Demosthenem alterum designari digito. Tanta erat apud omnes illius existimatio & reverentia. 16. Nec psopterea Martinus de diligentia quicquam remittebat. Nam quo plus famae adipissicebatur, eo magis cogitabat sibi decus &gloriam comparare ab omni literarum genere. Propterea tam in Poetice Etrulca, quam in Latina mirificos progressus secit. Nam triennio elapso, postea quam Romae vivere coepit, Etruscos versus

adeo facile pangebat, ut admirationi esset ipsis Italis, qui plane in

Musicis studiis nationes omnes antecellunt. Praecipue vero gratissimas et aures praebebat Alexander Guidius Parmenss,POetarum Etruscorum

illis temporibus Princeps , qui una cum Regina Sueciae, Christina Maria Alexandra conscripsit insigne Drama , cui titulus En6mion, ct oestro Pindarico vertit Clementis XI. Homilias, quarum versi nem sapientissimus Pontifex plurimi secit ; tantoque amore Auctorem prosequutus fuit, ut ei deiuncto magnis sumtibus polaerit tu

mulum marmoreum.

27. Forte ridiculum videbitur; silentio tamen perpetuo minii hemandandum , quod inter alia contigit apud Alexandrum Guidium degentem in Palatio Farnesiano. Eo singulis hebdomadis eruditissimi viri confluebant eloquentiae caussa. In illo coetu gravissimo Emmanueli Martino facetiarum parenti praescriptum iuit argumentum Pro trepita ventris. De quo Orationem stripsit adeo purgatissimis auribus acceptam , ut Cardinalis Aguirtius celebritate plausuum permotus tantus est in hominibus novitatis amor) eam audire voluerit, &in argumento levissimo , summi viri ingenium, dicendique copiam facetissimam admiratus seerit. 28. Haec erant ingenii Nartini veluti laxamenta. Nam & suum etiam nomen prosessus mit in Academia Dogmatica: in qua recitavitaIiquas Disputationes, quae summo omnium plausu auditae merunt: meruitque ut sapientissimus Aguirrius publicam adversus se disputationem haberet: in qua expertus suit, quantus esset ille vir in Religionis Catholicae Dogmatibus. 29. Praeterea Martinus frequens adibat Bibliothecas . cum privatas maximi nominis. Barberinam, Ctthobonianam, alias; tum publicas , ut illam Sancti Augustini , quam reliquit eruditissimus vir. B a Lucas

34쪽

ra E M. MARTINI Lucas Holstentus; tum etiam illam Sapientiae , quam instituit Alexander U II. qui in eam ab Heidelberga deportari jussit celebrem Bibliothecam Palatinam, itemque Dynastarum Veronensium , clim in illa domo desecit proles.

3o. In Bibliothecis illis, non solum cum saeculorum omnium Maiagistris, sed cum viventibus etiam maxime celebribus jucundissime vitam transigebat. Praecipue vero frequentabat Bibliothecam , uticanam , ut videret conserretque codices antiquos , tam Latinos, quam Graecos. Qua occasione , amore antiquitatis quo flagrabat, nonnullos Codices manu scriptos pervetustos, praesertim Biblioth cae Otthobonianae, contulit cum editis exemplaribus melioris Notae ; ut ne tempus aliquod iners abiret. Solebat enim illud crebro

incultare πολυτελετατον 'ἀναλωμα ε χρονος. Ex iis Collationibus pra

grande consecit volumen Variantium Lectionum. Sed in Hispaniam reversus ; cum librorum copia destitueretur , vidissetque nostrates hoc studii genus pro nihilo putare. R existimare ejus prosessores nihil agere ue animum despondit; ac tametsi Collationes illas apud se retineret; postea tamen discerpsit, anno nimirum MDCC. Quare dicere solebat , patriam sibi obstitisse , quo minus aliquam sui memoriam posteris relinqueret. 3I. Quo tempore autem Collationes illas conficiebat, lectione Prope infinita se quoque conficiens ι cum ab amicis in eo genere Maii, quodam veluti intemperantiae vitio argueretur; dicere solebat , aegre se e vita discessurum , nisi prius legi siet quicquid usquam superesset ex Latina & Graeca antiquitate, quam non solum ven randam, sed quodammodo habebat sacrosanctam. Itaque anxie perquirebat quascumque invenire poterat prisci alicujus Scriptoris r liquias e fortunati inmumque se existimabat, si vel duos versiculos nondum editos inveniret: semperque in ore ferebat laudabatque immortalem illam diligentiam Cosmi Medicet Etruriae Dynastae, Nicolai U. Pont. Max. Ant. Augustini Archiepiscopi Tarrac nensis. Nicolai Claudii Fabricii Senatoris Aquisextimus, aliorumque similium, qui ut Manuscripta per orientem perquirerent, qui bus literarum studia adjuvarent; nullis sumtibus pepercerunt. 32. Cum Martinus igitur vetera Manuscripta assidue contrectaret versaretque, id inter alia assequutus fuit, ut uniuscujusque MDn crim

35쪽

UIT A. I 3nuscripti aetatem facillime desgnaret. Praeterea collegit c L. antiqua Epigrammata Graeca nondum edita, quae manu sua descripsit ex antiquissimis Codicibus,& utilissimum euet, ut adderentur Anthologiae Graecae. 33. Interea dum Conciliorum editio absolvebatur, animumque Mamtinus in amoenioribus studiis pascebat, nova gloriae seges ei parabatur. Nam Cardinalis Aguirrius, qui maxi in i illius viri Nicolai Antonii summus amicus fuerat, R in Salmanticensi Academia etiam olim studiorum comes ue promissorum suorum memor ab heredibus ejus contendebat, ut Bibliothecam Hispanam Veterem praelo jam destinatam ad se mitterent sumtibus suis publicandam. Quam ubi vir summus obtinuit, Emmanueli Martino illam tradidit, ut editionem ejus curaret adornaretque. Cui rei plenissimum jus in egrcgum illud opus Martino concessit, ut videre est in Praefatione Cardinalis ad Lectorem , ubi ipse Aguirrius candide consessus est, Notas ad ma ginem appositas nomine suo, non esse suas, sed Emmanuelis Martini . cui Cardinalis . qui AE peam corniculam imitari nolebat,

floriam illius studiis debitam praeripere noluit , ct arrogare sibi;

ed Auctori suo restituit integram. Prodiit Romae opus immortale

anno MDCXCVI. tanto omnium eruditorum plausu, ut fateantur

omnes nullain aliam nationem Bibliothecam habere ita omnibus numeris absolutam. Sed dolendum est, Bibliothecam Rabbinico- Hispanam clicet imperfectam a quae tunc inveniri non potuit , post aliquot annos , jam vita iuncto Cardinale , Matriti inventam fuisse apud Hadrianum Koningium, Nicolai Antonii heredem , cui Regia debet Bibliotheca summi illius viri Manuscripta omnia. 34. Interea Martinus maximi Operis amore sagrans , cogitare coepit de scribendo Latinae Linguae Etymologico Magno , quo lingua illa magnopere indiget. Nam quoa superest ex Varrone Romanorum omnium doctissimo , magna ex parte puerile. ac sutile est. Isidori Hispalensis ineruditum ae barbarum, non viri doctissimi, sed illorum temporum vitio. Centum & viginti libros de Originibus Linguae Latinae, quos scripsisse dicitur C. Iulius Caesar Scaliger, memoriae proditum est, conflagrasse in ejus domus incendio. . Gerardi Ioannis Vossit Elymologicon caeteroquin cruditissimum.& ingentis laboris judiciique opus; tamen est diminutum , ut noce

36쪽

r E M. MARTINI

posthumum. Denique Claudii Salmasti Etymologicon, quod ipse

passim laudat in operibus suis, nusquam comparuit: cum tamen alia ejus opera posinuma edita sint: ut non injuria suspicari possis, Salmasium vendidisse sumos. In eum itaque finem Martinus Adversaria coepit parare. Sed considerans pollea, se non posse ad exitum perducere illud opus, neque Romae. quoniam in Hispaniam esset rediturus neque in Hispania , quoniam libris ad eam rem necessariis cariturus esset ς ab incoepto destitit. Ne tamen conatum gloriosissimum omnino abrumperet, omnesque spes videretur ipse sibi velle praecidere . consilium coepit cumulandi in schedas meditationes varias eodem collineantes.

3s. Hoc vitae instituto sibi conciliavit Martinus benevolentiam amoremque literatissimorum laminum, R aliorum quam plurium dignitatibus praecellentium. Inter quos fuere amplissimi Cardinales , Casanata . Carpegnia , & Panciaticus. Maxime vero semiliarissimi ei fuerunt Henricus Norisius , Bibliothecae Vaticanae primum Praesecius , deinde Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinalis , vir ingenii acutissimi, magnae sapientiae , profundissimae eruditionis, ct Chronologiae fax lucidissima 36. Laurentius Zaccagna Bibliothecae etiam Vaticanae Praesectus, Graecae Linguae peritissimus , qui Ecclesiastica Fragmenta Graece scripta edidit cum eruditi stimis Notis. 37. Philippus Bonarota Florentinus. Antiquarius Dynastae Florentini , vir antiquitatis c sultissimus . qui eruditissime illustravit ediditque Numismata maximi moduli Musci Carpiniani, ct alia opera exquisitissimae doctrinae. 38. Ianuarius Capellarius Neapolitanus praeditus ingenio praestantissimo , & oestro Poetico mirifico . qui Poema scripsit De Immortalitate Hismae , illudque manuscriptum dedicavit Emmanueli Martino , Sc an luce publica donarit, incertum. At certe illud recit,vit Auctor in congressu eruditissimorum virorum apud Ducem Parmensem, exitumque habuit tragicum, quem silentio praeterire satius est. 39. Marcellus Malpigius. Medicus illustris, cujus nomen celeberrimum ob Anatomiam Plantarum, quam ipse edidit,& ob alia opera , quae illo vita functo lucem viderunt publicam. 6O. Hujus

37쪽

o. Hujus Discipulus Georgius B livius , Medicus illustris, toti

Europae notissimus.

i. Iosephus de Iuliis Romae quondam linguae Graecae Professor in Collegio de propaganda Fide.

1. Antonius Malegonellus, editis orationibus celeberrimus , quibus Martinus praemisit Epistolam ad Lectorem anno MDCXCVII. ' 43. Praeter caeteros vero ei suit charissimus Ianus Vincentius Gi vina sobriae cordataeque eruditionis vir, R nitidissimi stili. q. Denique aretissimam necessitudinem habuit cum Rapixaele F Metto. N Ioanne Ciam pinio. His duobus comitatus ire solebat ad antiqua Urbis Coemeteria Catacumbas vocant quae subterranei sunt vici , in quos veluti cuniculi abdebant se primaevae Ecclesiae Christiani . Ethnicorum persequutiones fugientes. Et adeo late patentvieculae ilIae excavatae, ut ad octo ves novem millia passuum extendi dicantur. igitur propter innumerabilia antiquitatis vestigia, eorumque indagandorum causia, eruditissimi viri ingrediebantur du bus facibus accensis . praeparatoque etiam igni, ut si forte illae extinguerentur, iterum accendi possent. Praeterea ut gresIus dirigerent, atque revertere scirent clunt enim illa Cometeria vcluti quidam Labyrinthi erroribus ohnoxii tanquam filo Ariadnaeo, utebantur pyxide Nautica . ut ubicumque ellent, poli situm noscerent, ct egressum invenirent. Incredibile dictu est. quot antiquitatis vestigia ibi observarent homines illarum rerum investigatores sagacissimi.

s. Neque his finibus Martini studia continebantur. In Sacello Pontificio Paulino, sestoque die Sancti Ioannis Evangelistae. coram Innocentio XI. Pontifice Maximo, Sacroque Cardinalium Collegio orationem habuit sinimo auditorum plausu: deinde aliam ad Sacrum Collegium pro est gendo Summo Pontifice in postremo die Exequiarum innocentii M. Denique aliam in Basilica Lateranensi coram Alexandro VIII. η6. Hic adeo magni faciebat Martini merita, ut ei ad pedum oscula. accedenti saepissime dixerit, num quid vellet significavitque s mel iterumque, ornaturum se illum dignitate amplissma . ubi primum adveniret opportuna occasio. Per decem autem annos. quihus Romae vixit Martinus, nulla alia dignitas, quae illius animum alliceret, in Regno Valentiae, nec in Dioecesi Dertusana, in quaerat

38쪽

EM. MARTINI

erat natale solum Martini, vacavit praeter Ecclesiae Alonensis D canatum , quem ipse Veluti necessitate adactiis a Pontifice Maximo petivit. obtinuitque altero die postquam supplices dedit Codicillos Quos cum Innocentius XII. accepisset, lapideo stilo voluntatem suam declaravit in aversa charta, verboque alunxit, videri sibi Pra Dudum illam tanti viri meritis imparem. Idque dixit Martino Cardinalis Panciaticus, eo tempore Prodatarius, Martinique egregius admi

rator.

η . Cau ssa petendi Decanatum haec fuit. Ludovicus Cerda Ecelestae Princeps, Caroli Il. Hispaniarum Regis Orator in Urbe Roma, optabat habere apud se Emmanuelem Martinum. Cardinalis Agui

rius , qui tunc erat Neapoli valetudinis recuperandae caussa , contendebat eum non dimittere. Nebat enim Martinum veluti pedes

manusque suas esse. fiquidem in ejus sedulitate & industria famam

suam deposuerat. Hanc contentionem augebat clarissimorum vir rum aemulatio, accedentibus etiam occultis simultatibus. Cum autem videret Metymnensium Princeps, precibus se nihil obtinere posse; vim adhibere tentavit. Scripsit matri suae, ut ab Hispaniarum Rege literas impetrare curaret, quibus Cardinali Aguirrio juberet, ut sineret manuelem Martinum esse apud se. Quod impigra s mina enixis precibus usa, facillime obtinuit. Itaque Martinus, qui mallet Romae manere sub tutela Principis Ecclesiastici, cujus am rem & beneficentiam expertus fuerat, quam apud saecularem, licet excelsi animi, spes captare incertas; necessitati servire coactus suit:

sequutusque eum suisset Neapolim ad Regni Praefecturam proficiscentem, nisi prosectionis tempore aeger suisset. decubuissetque cujusdam maleficii caussa, quod ipsa venefica conksta fuit, Rob illud crimen sustibus vapulavit. Ipso die quo Ludovicus Cerda ingressus suit Neapolim , alia porta Aguirrius egressus suit , ut ejus alloquium

sugeret: cumque Romam pervenisset, Martinus, ei restituit claves Bibliothecae . cujus ipse Custos Praesemasque suerat. opportune tunc Alonensis Dignitas vacavit, quam, cum petere Martinus decrevisset, sacile obtinuit, & residentiam poscente dignitate , in Ecclesiam suam proficisci statuit Martinus igitur, & novae dignitatis nuncium , ct caussam in Hispaniam redeundi detulit ad Melestae Principem, qui de ejus dignitate multum illi gratulatus, respondit simul,

39쪽

V r T A.' I simul, aegre se id serre, quoniam a sua spe se videret dejectum.

8. Eo tempore, anno scilicet MDCx v I. Martinus in aedibus Sapientiae utriusque Iuris lauream accepit; moxque iter in Hispaniam suscepit: quod partim navi, partim pedibus consecit. Nam Roma Barcinonem navigavit: inde pedibus Oropeiam pervenit, trajecto Rubricato, ascenus Malis Hannibalis, Tarracone,&Dertona, quantum per angustias temporis licuit, lustratis. Patre suo salutato, Nonam se contulit: in quam Urbem pervenit ejusdem anni die penultimo; Dignitatis 1 uae possessionem iniit; &anno MD cxcv I r. ineunte sacros Presbyteri ordines suscepit usus interstitiorum venia , quam secum in eum finem ab Urse attulerat, quo tempore annum agebat quartum & tricesimum. q. Biennio elapso de substituto cogitare coepit, propterea quod exagitabatur contumacissimis capitis doloribus provenientibus ex maritimis illis & meridionalibus ventis natura sua humidissimis, qui Alonam insistare solent. Qui capitis dolores, praeterquam quod assidui erant, adeo etiam graves & peracuti, ut noctes insomnes transiigeret , accedente vomitu molestissimo. per quem ejiciebat magnam copiam bilis flavae ac porraceae. Accedebat praeterea. hominem alli, tum maximorum virorum consuetudini, eorum desiderio literarumque tabescere , quas in illo Emporio colere pro votis non poterat. Itaque Romam remigrare cogitabat. Neque levis momenti haec caussa suit, ut ei Pontilax concederet facultatem eligendi Vicarium t nam petentis aetas adhuc erat tenera, ct residentiae tempus nimis bre ve. Anno igitur MDCxcix. sibi Vicarium cooptavit CI. Josephum

Anastasium Martinum, probissimum & prudentissimum virum, qui

Matriti decessit anno MDccxxx I. so. Emmanuelem Martinum Romam ire cupientem plurima negotia invaserunt , quae consilium ejus retardarunt .& coegerunt eum in Hispania manere. Triennio tamen posteaquam Alonae fuerat, Valentiam. Urbem amoenissimam. saluberrimamque migravit. sperans ibi fore, ut major occasio estet communicandi cum viris doctis.

Et profecto in ea Urbe sibi arctissimo necessitudinis vinculo conjuniaxit nobilissimum virum Jo. Basilium Casleivinium Cervillionis Comitem. Uincentium Turresium, ornatis limum eruditissimumque juvenem ι Thomam Vincentium I OIcam Valentinum Congregationis Tem. I. C Or

40쪽

Oratorii D. Philippi Nerii Presbyterum , Theologum summum

Compendii Μathematici Scriptorem ceIeberrimum , Philosophiae apud nostrates Instauratorem egrestum, denique Virum morum suavitate & candore prope incredibili, qui Valentiae postea decessit mense Aprili . An. MDC cxxii. Vixit etiam conjunctissime eum D. Bapt. Coracciano Theologo sapientissimo , Philosopho & Ma thematico insigni, Auctore Arithmeticae Demonstratae, quam juvenis in lucem emini. Idemque postea scripsit Vitam Socti Petri Mar-0ris . & Sancti Francisci Paulini , quorum operum stilus iacilis aperiatusque , suavissimos ejus mores candoremque reserunt. Sed tamen edita ab illo opera , etsi doctissima , sapientiam ejus pro dignitate minime declarant. Nam modestissimus vir supprimit quam plurima scripta ad Μathesin spectantia i in cujus stuciis vir laboriosissimus principatum tenet in Hispania et utpote qui annos L v I. summa animi contentione in iis insudavit. Neque nujus vigiliis patum debent scripta Thomae Vincentii Tostae, cui Coraccianus sua facile semper

communicavit.

si . Sed Martinus neminem sibi arcthis conjunxit, quam Iosephum Emmanuelem Μignanam e Τ rinitariorum Calceatorum Sodalitio. , qui multum debuit Decani Alonensis monitis, ct institutioni, tum etiam patrocinio, utpote illo lautore , Rhetorices Prosessor in Academia Ualentina iactus est. Quam professionem abjecit postea, ut Historiae scribendae vacaret. Itaque R Beliam Rustic Vale uinum scri sit , sive De Austriacorum Foederatorumque ingressu in Regnum

Ualentiae , & Io. Marianae Historiam de Rebus Hispaniae gravissis me continuavit usque ad obitum Philippi IL Hispaniarum Regis. Quam Historiam magnifice quidem, S eleganter, sea typographorum

incuria parum emendatam, M. Μ Dccxx XIII. Hasae Comitum

publicavit, & Ferdinando Borbonio, Asturum Principi aedicavit Hyaeinthus Ioverius, optimae spei adolescens , Illustrissimo Barone Io. Theodorico Schombergio negotium promovente 3 urgeote autem Speragente Gregorio Μ ansio. Patricio Olivensi, ct Antecessore V lentino, nunc Hispaniarum Regi a Bibliotheca. 12. Hi erant praecipui Emmanuelis Marcini amici. Quorum aliqui inter se amoebaeas Epistolas scribebant, jussitque Martinus , ut non nulli mutarent nomina. Unde factum, ut Io. Basilius Cium vini

SEARCH

MENU NAVIGATION