장음표시 사용
61쪽
lis S animo gratissimum. Cicurata denique omnia, ct mitior soli facies. Postera die Carmonem tenuit; altera Hispalim. 9. Dum iter perageret, in omnibus oppidis in quibus vel tantillum morabatur, diligenter sciscitabatur, num aliqui essent qui haherent antiqua numismata ; aut numquid alicubi reperirentur Inscriptiones aliquae, sive prisca aliqua monumentae Praeterea ibat ad aurifices, aurichalci artifices , ct fabros aerarios. numismatuna quaerendorum gratia. Ad eos enim in Hispania deferri solent ejusmodi thesauri. Neque sane operam lusit.
8o. Ingressus Hispalim recepit se in magnificentissimas aedes, quas ibi habet Excellentissimus vir Nicolaus Corduba, Marchio Priegi, Ludovici Cerdae Metymnensium Principis successor, filiusque lebissimae seminae Feliciae Cerdae , defuncti Principis sororis. Ibi
diligentissime curavit, valetudinem multum debilitatam benignitate soli firmare. Quam ubi aliquantulum recuperavit, Antiquitatum i vestigationi se totum dedidit. 8 I. Ac primum permotus fama Italicae, clarae natalibus Trajani R origine Hadriani, qui Romanum Imperium tanta cum Hispaniae gloria tenuere; eo se contulit, comitatus Francisco Laelio Laevanto, Archidiacono Ilipiensi , ac Luca Valdesio celebri Detineatore, R Mathematico. Ibi , e proximo oppido , quod Sanctus Pontius vocatur , accersitis fossoribus , jussit eos fodere variis in locis , ut antiqua rudera eruerent, ct si qua laterent monumenta, patescerent. Ambulationis fructus praecipuus ut incideret in celeberrimum illud Amphitheatrum Italicense , orbi literario ignotum antea. Cujus Amphitheatri cum faciem superstitem , ab se accurate delineatam, tum Ichnographiam , misit postea Bernardo Nonfalconi, per quem illa lucem viderunt publicam in Antiquitatis illustratae egregio opere. Mus autem Amphiti atri integriore sane seuerentur aspectu, siquidem Hispalenses, praeclarissimi monumenti reverentia tacti ab insigenda injuria sibi tempetrassent. Sed cum coemento saxisque opus haberent ad murum struendum adversus vIm suminis, a quo Urbi exitium imminebatue publice decretum est, ut Amphitheatrum illud quod in veteris Italicae vestigio adhuc exstabat pulcherrimum oppido atque integerrimum funditus 1ubrueretur, allatis eo tormentis,
ac suffous scrobibus pyrio pulveri admittendo, quo tota illa compages
62쪽
ges disjiceretur.Quod egregie factum. Nec tamen eventuseorum diritati plene respondit, Obsistente veteri structura, quodam perdurandi amore. 82. Anno x ii. elabentis saeculi pridie Nonas Januarias Hispali proseetias ad portum Menestet. Dimidium itineris asperrima pruina obriguit; reliquum coelo pluvio consecti r in Porcum tamen incolumis pervenit postridie Nonas Ianuarias. Ibi aestatem transegit.& aestus molestiam commodissime vitavit apud amicum Flandrum. Veteres nummos, quotquot potuit, corrasit, novis insumtis. Inde Gades perrexit , ubi multo plura invenit, eaque Phoenicia, quae facile ibi reperiuntur , quoniam Phoenices Gadium conditores suerunt. Inde gradum sexit, rediitque Hispalim salute jam confirmata, ct alacriori animo ; in quam Urbem reversus , nihil antiquius habuit, quam ut Principis Alcesaei jussa executioni mandaret. Iusserat ei Princeps , ut inventarium conficeret librariae supellectilis, quae adeo copiosa erat, ut sex mille voluminibus constaret. Inv nit Martinus plus quam quingenta volumina, partim humore putrefacta, partim blattis tineiique exesa ue quae , ne caeteros libros inficerent , procul abjecit. Bibliothecam illam optimis libris abundantem ex Italia advexerat Ferdinandus Asanius de Ribera Henri-queZ Hispalensis, Dux Alcataeus. Tarisae Marchio, Baeticae ut vocant Adelavtvtκs Major , Ferdinandi filius , Ferdinandi nepos , Ferdinandi pronepos; qui Catalanos cum rexisset, praefuissetque
pistra Neapolitanis Siculisque , postremo in Italia Regis Vicariusit, R Administrator Ducatus Mediolanenss. Itaque luminus ille Vir. eruditus juxta ac nobilis cui declaravit egregia Disputatione Hispane conscripta De titulo Crucis Iesu Christi Donatui rauri cum
in Italia bonarum Artium parente ac nutrice esset, magnam librorum copiam conquisivit, congessitque; praesertim manuscripta quam- Plurima antiqua, Hebraica , Graeca , Latina, quae collocari Iussit in loco separato. Ad librariam autem supellectilem collocandam exstrui jussit coenationem : qua non facile capaciorem in Hispania reperies. Cujus praeter amplitudinem magnificentissimam, loci nitor splendidissimus , saluberrimus aeris astiatus, opportuni luminis hilaritas gratissima, thecae concinnitas eximia, pluteorum elegantia summa, insignium tabellarum ornatus egregii , ut aspicientium animos incredibili quadam voluptate recrearent. 83. Prac-
63쪽
UIT A. 4 383. Praeterea idem Vir summus aedes suas magnificentissimas
omni veterum monumentorum genere spectabiles secit. Nimirum eas ornavit pretiosissimis columnis , marmoreis , jaspideis , porphyreticis , cimeliorum loco repositis cinter quas erant duae Numidicae Item Graecorum artificum statuis ingentis pretii, protomis, anaglyphis, sigillis aeneis , vasis sacrificalibus, tabellis, urnis, inscriptionibus, itemque numismatis Veteribus.
8 . In principali aedium atrio sunt aliquot statuae Colosseae, veluti Minerva frugi sera. Copa Syrisca, ct alia visu dignissina. 8s. In horti principalis parietibus inclusa visuntur prominentis
sculpturae quam plurima monumenta, propter antiquitatem hi si riasque quas continent maximi facienda. Jussit Martinus peritissimo pictori, ut scalas admoveret, & Praecipua delinearet. Erant inter ea duo praegrandes lapides navale praelium exhibentes, ubi conspiciebantur naves turritae ignotum antea desideratumque monumentum eruditis oculis thensa item sngularillima . & pompa triumphalis. Quae Martino videbantur esse reliquiae fori I r ani ;idque Derani judicium comprobavit postea eruditissimus Monsal conius, qui monumentum illud publicavit . notisque illustravit, ct
singulare esse in orbe terrarum consessus est.b6. In eodem horto erat basis quaedam statuae Isidis. In ea erat Anubidis hinc simulacrum novo gestamine, nempe clava. Atque
Ibis illa decantata. Inde vero, si e Osiris , sive Numen aliud Niloticum, cum subjecto Apide. Inscriptio praeterea quam laudatus edidit Monfalconius, aegre serentibus Martini amicis eruditis, quod sibi prius non communicasset illam , ut publicandi gloria frue
8 . Haec omnia sacratiore custodia dignissima , adeo ignorantia, contemtu. ac ludibrio nostratium abjecta jacebant & ingloria, ut Martino sedulo contemplanti , potius lacrymas eXprimerent, quam
88. Hinc colligi potest, quot quantosque sumtus secerit summus ille Vir Ferdinandus Henricida Dux Alcataeus, ut aedes illas adeo magnificas exstrueret, & ornamentis instrueret. Qui, si ab eo som-rio quem dormit , excitaretur, procul dubio indignaretur, quod ex magna numismatum collectione, quam diligentissime congessit ipse,
64쪽
solum inutilia supersint, reliquis subreptis. Idemque contigit in optimis libris. Quorum quo major raritas, eo avidior diripiendi
cupiditas. Ss. Superiorum omnium Martinus inventarium consecit, ex mania dato excellentissimi Viri Nicolai Cordubae. Ita vero utebatur tempore , ut nec muneri suo deesset, nec genio. Nam quod sibi super rat ab injuncto onere , nummis veteribus codicibusque exquirendis impendebat, amicorum opera usus ad ea paranda. Nec irritus labor. Quippe nummorum magnam copiam congessit, Romanorum, Graecorum. Punicorum , Hil panorum , prisci aevi. Adeo ut per ruatuor annos & sex menses , quos in ea urbe moratus , mille Rexcenta numismata. diversa collegerit. yo. Nec minor suit ejusdem felicitas in inveniendis codicibus manu exaratis. Nam vili pecunia comparavit Aristophanis Comoedias manu bene vetusta & eleganti, adjectis etiam Scholiis nondum in lucem editis. Codicem praeterea qui instar esse posset penus oratoriae. Continebat enim illustriores Demosthenis orationes. uti &Aristidis , Philostrati Vitas Sophistarum; Excerpta ex Philostratide Uita Tyanaei ue ex Himerii Sophistae Declamationibus; item ex Libanio, Hyperide , & Plutarchi Parallelis. Platonis item Gorgiam, sive de Rhetorica, ct alia : qui codex suit olim Nicephorae
Gregorae . ut ostendit ejus chirographum in interiore tabella hine inde descriptum. Quo ctiam nomine permagni a Martino aestimabatur. Comparavit itidem Arctaei Cappadocis Prosessione Mediei, Hippocratici Ionismi felicissimi imitatoris , libros is in. recentiore quidem manu, sed bene perita Rufi Festi Περὶ CH,μαουίαιω τῆ Quae nomenclatura humanarum partium non quidem inepta ' jejuna, ut sere sunt Grammaticorum; sed laboriosariane & eruditae Hic Festus fuit profestione Medicus , soruitque1ub Trajano Principe, scripsitque De Victu naviganti . Nactus tiam fuit Manuelis Atramytteni librum Θεο φιας, in quo vaticin tiones SybiIlinae ad Christi adventum . ejusque salutiferam legem
pertinentes cum Divinis oraculis componuntur-ς. Praeterea MSS. Sex. Pomprii Festi; sed mendis scatens. Ad Martinum etiam delatum suit volumen manuscriptum, in quo plurimae erant antiquae Inscriptiones elegantissime descriptae , sed eas tanquam1uble-
65쪽
sublestae fidei despexit, R in tam vilibus mercibus visum ei fuit non
prodigere pecuniam. Debuerat autem emere , ne imperitis homi nibus ansam relinqueret , obtrudendi eas tanquam alicujus mo
9r. Ergo dives veteris metalli chartarumque, constituit Martinus repedare Mantuam , ut inde Romam proficisceretur. Nam in Hispania neminem inveniebat, quocum res suas communicaret. It que posteaquam Hispali fuerar quatuor annos & decem menses, cxtremo Iunii anni MDccxv. iter in Urbem Regiam suscepit. Quo in itinere variis incommodis aerumnisque Vexatus est, ut erat anni tempus. Statim enim ac Μarianos montes superavit, ingressus in Spartariam Provinciam alvi profluvio acriter laborare coepit, quo
nihil aliud ejieiebat, nisi bilem meram. Quod cum Decanus animadvertisset , actum de se putavit, memor aphorismi Hippocratis es dicorum Principis. Pronuvio tamen illo non cessante summo labore peregit susceptum iter. & postridie Kal. Iulias noctu Matritum per-Venit , adeo viribus dejectis , ut lecto & domi se continere coactus fuerit. Supervenit fatale quoddam cibi fastidium , stomacho omnia
respuente, consequuta vigilia, continentesque merae hilis ejectiones. randemque febricula: quae tamen duabus tantum reversionibus contenta , discessit, vi medicamenti cathartici , quod ipse sui optimus Medicus sibi domi praeparari jussit. Cujus beneficio, tertio die posteaquam Matri tum ingressus fuerat, lectum reliquit.
92. Diem extremum paullo ante obierat Gabriel Alvareetius, Bibliothecae Regiae Praefectus. vir modestus, ct eruditus, qui Eccle ae Mundique Historiam ad diluvium inque conscripsit, stilo Asiatico tumidoque, aisputatiunculis referto praeter Historicasleges. Ut primum igitur Martinus Regiam Urbem attigit , omnes in eum oculos conjecerunt, tanquam unum cui insti Regii cura committi jure deberet. Et sane res eo devenit, ut ipsi Regi clam supra mensam appositi suerint incerti Auctoris codicilli supplices , in quibus reserebantur Martini merita ad illud munus exercendum apprime conduce tia. Praeterea doctissimo viro Guillelmo Dubantoni, Regis conscientiam dirigenti, cujus ad consultationem Rex munus illud largiturus
erat, quamplurimi Hispaniae Magnates pro Martino supplicabant. Quin α Ioannes Emmanuel Ferdinandi Pacciecus, Marchio Uillenen-
66쪽
sis, cui Dubanton mandaverat , ut perquireret virum eruditum Rcomem , qualis ad illud munus exigitur 3 Iocutus cum Decano coram Ioanne Interamnensi malam qui sorte aderat, quemque Marchio impense diligebat; aperte dixit, Decanum esse . qualem ipse quaerere debebat. Cum haec in vulgus emanassent, Martino postea Bibliothecam Regiam ingredienti, librorum conspiciendorum gratia, statim reliqui Bibliothecarii ei tanquam Praesecto suo gratulari, illa tamen renuente ac dicente, se plures jam annos ab Ecclesia sua a esse; hanc aceptatam esse temporibus adeo turbidis; Vicarium suum procul, Parisiis desere, se conscientiae stimulis adactum vitam agere irrequietam , adeoque cogitare Alonenses latebras. Caussabatur etiam , se ex quo Urbem Regiam ingressus suerat, iterum tentari coepisse antiquis morbis , adeoque in animo sibi esse fixum effugere coelum saluti suae insensissimum. Fugitante igitur Decano, R Du-hantone eum silentio praetereunte cujus rei caussa minime latebat Bibliothecae Regiae Praepositus fuit Joannes Ferreras , Paroeciae Natri tensis Divi Andreae Curio, Scriptor ferreus Ab alium de Rebus Hispaniae, quas dum ad Chronologiam tanquam ad amussim tentavit adaptare ue homo artis dicendique facultatis expers , in tenuissima frusta disrupit illas ; ut singularum rerum interruptam seriem, si cogitatione velis ordinare, frustra sueris. Scriptor tamen qui lesen diis est. Rudem eni in esse in nostris rebus. quas pauci cum judicio literis mandarunt . aut inertissimae segnitiae est, aut fastidii delica tissimi. Decessit hic probus doctusque vir Mantuae Carpetanorum
sexto Eidus Iunias, Anni MDCC xxxv. aetatis suae LX X XI I I.
93. Nesciebat Martinus in otio degere . existimans illud vivi hominis sepulturain esse. Itaque cum Matriti degeret Ianus Interamnensis alaeus , Martialis recitator assiduus , quique ejus Poetae urbanitate ac facetiis apprime delectabatur; Martinus mense Decem bri anni MDccxv. triduo, animi laxandi gratia & quasi ludibundus, Graece convertit illius acutissimi Poetae Epigrammata quaedam, quibus adjunxit aliqua jam dudum a se exarata , eaque Omnia ini sit amico suo. tum ut voluntatem illius sponte sua in se devexam illo munere arctius devinciret; tum denique ut tam luculento exemplo amicum jamdiu torpentem excitaret, ct acres illos igniculos eliceret, quibus instammatus loca petere consuevit nullo unquam Violata
67쪽
lata vestigio: Ajala munus amici Epistola carminibus intertexta re- donavit. Cujus facilitatem cum admiraretur Decanus, misit ei P mation Paraphrasticum jucundissimi illius Odarii Anacreontici, quo suavissimus ille Poeta convivalem urbanitatem celebravit i jussitque ut Latine converteret; quod elegantissime praestitit Αjala. 94. Deinde cum mense Martio Anni DcCxvi. die ipso aequinoctii verni Martinus podagra primum sui siet correptus. molestissimo dolori levando Ianum malaeum ad se visendum invitavit dulcis. simis Hendecasyllabis , quos Lectoris taedio leniendo visum est adjungere. Iane, deliciae, lepos , amores Nostri, grande decus novem sororum ;Parnas Iuga celsa , verticemque Dum premis bifidum, atque amoeηa Pindi, Vel vires numerosque Tullianos Dum versas animo , vel aemularis; Mosis volvere Cecropisse chartas Vel magis lubet, otiose ludis 3 Martinus vetus hospes cs sedulis Correptus podagra miselus haeret,
Inclususque domi, laboriosam ictus compede duriter lustrat. Martinus, caput illa , impotenti Cujus tu fueras amore captus
sum illud caput usque 2 inque languet
Ergo si veteris memor pudoris, Nos Atala cupis istare morbo ueFac solere jocis facetisque , Festivissime , languidum sodalem
Martinum , veterem hospitem 2 sodalem. Utemur medico auspicatiore, Dum Dei voeresque personabunt. Ianus Interamnensis malaeus amici dolorem dolens, adversus mdagrae contumaciam , elegantissinios fudit Hendecasyllabos, qui cet inter ejus opuscula Poetica legantur ι eorum tamen exemplar
68쪽
hic subjicietur , ut eruditus Lector intestigat , quantum in hujusce
compositionis genere mala valuerit. Tristis , terribilis , furens podagra, . Aerumηεο , 1 avis , procax, molesta, κω taninis civis insolens videri, Ut non disitibns volvtvos,mκtris mancipiis , gulaeque servis Bellas perplaceat movere iuvas NM ω saevi , viros laboriosos, Doctos nempe, pios, honestos, Frugique , 2 veteris tenaciores
Castae sobrietatis c ipsa nosti
uam vel Fabricii novem, vel octo Hispani fuerint fimul Poetae, Turbare obstrepero dolore pergas λαuid Martinus, amabo, dic proterva, Ad fit sceleris, quod expiandum
acerbo reputatieris dolore pMartinus meus ille , quem Minerva, Interpres Superum disertus , Θ qu.t coelo numina sunt venustiora ; ant non secus , ac suos ocellos quem Phoebus colit , ω novem Camoenae, Cujus dulcisonis modis Camoenam Germisam veluti colunt sororem. Tune illum senibus comes gulosi, Frugalem , sobriumque , Curiumque Contorquere voles , ω permolesto Noctes , atque dies tenere lecto petitare protinus , Hercules , malorum Depulsor validus , Machaonesque, Litae , vos , soboles Iovis , benignae,
69쪽
Et nos implacida levate cura. Sitque protuus integer, valensque Totis viribus ille ue pro care Ut certamine possit expeditos Cursores in Olympicis, vel ipsos Quotquot IRbmiacis vetus coronis Victores celebravit palaestra. Audi , sis minus , Hercules . bonarum Frugum particulas tibi rependi, Armatus licet exigas , negabo. Et vos, ni facitis, Litas, Deasque Nemo jam merito ined exoletas Deliras vetulas lubens vocabit. Tuque abi citrus, fugam capesse , Et υel Thracibus impera coratis, Vel bonis nitidae cutis Batavis 3 Ni jejunia sentiens Poetae Et confecta fame perire malis, Aerumnosa se gravis , procax , molesta, Tristis, terribilis , furens podagra. 96. Statim ae convaluit Martinus, cupido eum incessit, per literas compellandi Bernardum Monfalconium Benedicti num, Congreg. S. Mauri Presbyterum. virum eruditionis fama clarissimum. Inaudierat Martinus Monsuconium eo tempore summo studio viriumque
contentione in vetusta incumbere monumenta, eorumque editionem
parare. Cui rei colligere , ct coacervare dicebatur, quicquid pristinae majestatis reliquiarum ubicumque terrarum superesset. Quam ob rem existimavit, se Monfalconio pergratum esse facturum, si quibus Hispaniensibus antiquitatibus institutum ejus juvaret. Itaque literas ad eum dedit, plenas humanitatis & ossicii, quibus adjunxit Theatri Saguntini accuratissime ab se delineati exemplar una cum ejusdem descriptione. Indicavit etiam Martinus , extorsisse se a Saguntinis publicum decretum, quo gravissima poena iis indicta, qui illud cumque igni serrove violaverint: eaque de re exstare Epistolam suam ad Decuriones Saguntinos. Quam, si ad institutum a Nonialconio opus, Vel
70쪽
vel historicam narrationem, pertinere quoquo modo ille judicaverit, missurum 1 e perlibenter una cum Decurionum responso satis liberali, pollicitus est. Nisi etiam Nonialconio Amphitheatri ita- licensis cum faciem superstitem , ab se etiam accurate delineatam, tum ichnographiam. Denique promisit se missurum alia haud illepida, si sorte illa placerent. Monsalconius, ut Martini literas ele- gantia, eruditione, ct humanitate plenistimas accepit, atque perlegit ue ex ungue leonem agnovit: S. candide consessus est, non putare 1e in Hispania elle viruin tantae eruditionis, tam tersae Latinitatis, in antiquitate usque adeo peritum, quam Emmanuelem Martinum videret esse ue ita ut etiam inter literatissimos Europae totius accenseri mereretur. Idque κολακίας procul a se dici, serio assirmavit. Subjunxit sibi peropportunum contingere, ut dum monumenta , tera ubique terrarum persequeretur, in Hispania, quod minime sperabat, sibi sese ultro Oilerret, vir omni exceptione major , qui monumenta nobilissima a tenebris ab se eruta, doctisque Notis illustrata, secum communicare vellet. Summa itaque cum Voluptate accepit Theatri Saguntini delineatam ichnographiam & descriptionem
eruditissimam. Cujus sane Diatribae magnum sibi futurum clie usum dixit in Theatrorum descriptione. Etsi enim non totam lucubrationibus suis inserere liceret; ne jam memorata repeterentur; GuS uti- rue partes maximas se allaturum cum honorabili & nominis & eruitionis Emmanuelis Martini mentione pollicitus est. Postea tamen consilium mutavit, nec dedignatus est vir eruditissi inus Dissertationem integram in Gallicam linguam vertere, &in utraque tum Gallica, tum Latina publicare. Vidit etiam libentissime Amphitheatri Italicae ichnographiam , simul & orthographiam: & utramque postea inter Amphitheatra locavit. Adjunxit, pergratum sibi suturum, si suam ad Saguntinos Epistolam , ipsorumque responsum ad se transimittere dignaretur , quae si non integra posset , compendio saltem
in opere 1uo reserre in animo liabebat. Denique enixe rogavit, ut quaecumque ad manum traberet , secum communicaret. Perquam
ossiciose id egit Martinus; nam literis postea datis Alonae v. hidus
Novembr. anni Μ DccxVI. adjunxit epistolae ad Saguntinos, eorumque responsi exemplaria : sicut & basim statuae Isidis Puerperae, quam Hispali in Marchionis Tariphae aedibus accurate diligenterque deli-
