De Sallustii, Livii, Taciti digressionibus [microform]

발행: 1912년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

conSummatae et absolutae, quae quomodo explicandae Sint videamus. Atque altera quidem occurrit IX 16, 2-19, ubi de apirii Cursoris, quem triumphum adeptum eSSe rettulit, et viribus corporis ingeniique facultatibus et magna bellandi virtute plura praebentur quam ad intellegendum tantum honorem ei tributum flagitantur. Prima quidem parte ni Si ea, quibus triumpho eum dignum fuisse apparet δ), non X-hibentur, Sed quae procedente excursu, cui vel duo facta inseruntur ad severitatem eius imperiique vim illustrandam idonea, proferuntur, ea minime illuc spectant. Quem ducem quare adeo Livius laudaverit, id in extrema descriptione cognoscitur, ubi affirmavisse nonnullo Alexandro Magno, si bellum Europae intulisset, Papirium non e Ssurum fuiSSe adnotat. Quibus verbis deflectere Livium manifestum est ad comparationem insequentem, ad quam levissimorum Graecorum eum incitaverant iniqua iudicia, quibus Romani non Alexandro modo sed etiam Parthis erant postpositi.

pravis his iudiciis Romanos tuendi facultatem iam diu

quaesitam hic, ubi virum illius aetatis, qua nulla virtutum feracior fuit, praestantissimum nobis proponit, sibi oblatam existimat. Id enim in primis enititur et contendit, ut illius temporis Romanos duces Alexandro pares fuisse demonstret eoque cum maxime iudicia illa refellat. Quod ut efficiat, cum de omnibus ducibus c. 8 8 inducti accurate X- ponere longum sit, de unius huius Papirii inter ceteros excellentis bellandi virtute uberius disserit atque hoc modo excursu Subsequentis tamquam fundamentum ponit. IpSius autem comparationis priusquam initium Sumit, prorsus hic, quibus in rebus exponendis se obstrinxit legibus, earum Se oblivisci sibi conscius ut rationem probet

enititur deinde quaerit, quinam eventus Romanis rebus, Si cum Alexandro foret bellarum futurus fuerit, cui quaestioni Statim ita respondit, ut et militum copias et imperatorum

in Concinunt verba a quibus excursus initium sumitur haec: Et fuit vir haud dubie ienvs omni bellica lavde.

52쪽

invictos praestitura fuisse Romanos affirmet. Quod ut comprobet, praestitisse Alexandro non unum sed omnes illius aetatis consules et dictatores, deinde belli fortunam magis Romanis favisse quam Alexandro, denique copiarum et auxiliorum multitudine prorsus Romano eum SuperaviSSedisertissime exponit. Concludit haec verbis caelesti quodam instinctu mentis prolatis, quibus vaticinantis in modum Romanos, quamvis insidiae et Sagittae iis timendae Sini, aperta acie Semper, dummodo civilibus bellis abstineant, canit fore

Livius tanto studio Romanos praedican S, qui cum ne id quidem certum sit in quo invehatur ScriptoreS. utrum quae praebet ipse composuerit an apud alios invenerit dijudicari nequit; verum cum non primus Livius tam longe ad Romanos defendendo a re declinaverit, Sed annalium Scriptore Si non vetere at certe recentiores, quo in rebuS narrandis Romanis favisse constat, evagandi licentia usi Sint, non falso opinabimur iam apud hos simile excurSuS X-Stitisse, praeSertim cum Livius ipse verbis IX 6, 33:

victoremque cura omnium aetatis suae fuisse ferunt, et Seu virium vi seu exercitatione multa cibi inique eundem capacisSimiam . . . auctores Suo iam de Papirii virtute praedicasse indicet.

Longe alio referenda sunt quae de M. Porcio Catone censuram petente . XXXIX 40 4-l leguntur. Cuius viri Livius adeo non facta quaedam exhibet, quibus ad mundus illud suscipiendum idoneum eum fuisse probetur, ut morum descriptionem ad res narratas nihil pertinentem interponat. Copiose enim quid sentiat de hoc viro expromit comperimu primum, quanta fuerit animi et ingenii vi, parsimonia et patientia laborum, deinde qua non Olum rerum urbanarum et ruSticarum peritia praestiterit sed etiam scientia iuris et belli, denique quid et orationibus et scriptis viros nobiles in primi insectando perfecerit. Cuius laudationis quae causam dederint si quaeris, equidem pro certo affirmaverim,

sicut Thucydidem Ira 38 admiratione Themistoclis ui ingenii

53쪽

eiu et naturae vim praedicaret adductum esse vidimus, ita Livium Summo quo tempora antiqua et maiore compleXuSe Si amore impulsum Sse, ut Catonem, quamquam de virtutibus eius ipsa narratione docendi facultas data erat, excursu a propoSit facto laudaret atque eo modo prisci vigoris probitatis prudentiae exemplum aequalibus suis ad imitandum proponeret ).2. Quam rim rebus marrandis et exponendi Sadhibuerit normam. Sed ut ad eos excursus pergamus, qui in rebus narrandi Soccurrunt, non aliam his atque hominibus describendis Livium servavisse rationem licet exspectare. Ac primum quidem, Sicuti numquam de virorum natura et indole quaeStionem inStituit, ita, quae quovis loco ab auctoribus tradita elegit, ea haud incertus profert, neque umquam qua re explicet quaestionem interponit. Verum haec non recte tibi fortasse videantur affirmari, quia complure quibuSin re narrata inquiratur excursus inveniantur. Sane quidem fit ut Livius, quae auctores tradiderunt, ubi ea nimis a fide aliena aut inter Scriptores quos sequitur diScrepantia repperit, facere non OSSit, quin pauci Suam Sententiam aperiat. Neque tamen horum locorum quisquam eiusmodi est, ut cum quaestionibus illis, quibus Polybius de rebus narrandis quaestionem movet, videlicet eo consilio, ut quae effecerit, iis nixu ad propositum revertatur, possit comparari. Immo vero cum ad larrationem aerum nihil Omnino valeant,

Τ Discessisse fortasse Livium tam longe a solita describendi conSuetudine secutum eius scriptoris auctoritatem, quem huic historiarum parti fontem adhibuerit, suspicatus est . Bruns, Personiichkeit, pag. 2, Scribens haec: Μ6glich, da die Bedeutun des annes en Livius 2 einem Ausflumin in fremees Stilgebiet verantagitat Ebenso berechtig aber is . . . die Vermuthung, a die igenari dieSer Charaliteristi hen aus er enutetun einer in subjeritvisti schem Sille gehallenen uelle emht. Quae ratio quamvis alteri digressioni On-Veniat, tamen hic probari nequit ex illo enim quem de Catonis vita Nepos edidit libro excursum excerptum esse docuit . Leo l. l. pag. 70.

54쪽

46 adnotationes 3 ut ita dicam existimandae sunt. Quarum adnotationum duo genera distinguantur aliis enim locis quae Singula in narrationem non recepit in fine eius addit ibique aut in dubio ponit aut omnino refellit; aliis autem locis,

quae in narratione pro certo posuit, ea in dubium vocat vel vocare videtur. Prioris generis adnotatione ut breves ita multae sunt: 18, 2- auctores quidam, qui Numam Pompilium Ρythagora eruditum esse narraverant, refutantur I 39, 5-6qui Servium Tullium a serva natum esse rettulerant;

IV 6, 3- qui Minucium a patribus ad plebem transiisse;

IV T 3- qui legatos non iussu regi Sed errore Fidenalibus interfectos esse asseveraverant, breviter refelluntur. In dubio relinquitur V 23, an idem consules insequenti anno refecti sint VIII 40 incertum est, Cornelius Fabius belli gerendi an ludorum causa dictator creatu Sit; IX 5, 8-il ambigitur, utrum Lucius Cornelius dictator una cum L. Papirio Cursore an solus Samnitum imperatorem sub iugum miserit XXI 38 2- Hannibali Alpes transgresso quantae copiae fuerint quaeritur eum neque per Poeninum neque Cremonis iugum transiisse affirmatur. Haud ita differunt quae XXI i5 3- ad temporis consensum efficiendum,pOStquam annorum ordinem a Se non ObServatum SSe animadvertit, exhibet. Eodem rerum contextu magnam illam de Gallis expositionem commemorabo ab adnotationibus his non multum distantem V 33, 4-35, 33. Postquam enim Clusium a Gallis obsideri Livius narravit, eos ScriptoreS, qui tune primum Gallos Alpes transiisse contenderant, refellit, cum docet ducenti annis ante quam Clusium oppugnatum sit Gallos

Φ Conferas quae de eiusmodi adnotationibus profert B. ei in

55쪽

in in Italiam descendisse et Etruscorum exercitus fudisse. Quorum deinde opes lateque patens imperium describendi occasionem arripit, nimirum ut explicet, quomodo fieri potuerit, ut eo de quo agit tempore Romani Gallis succumberent M T-l l . Denique quae ipse accepit de Gallorum incursionibus addit c. 3M. Eo igitur in primis expositionem hanc ab adnotationibus illis differre in aperio St, quod quae refutantur et corriguntur ad priora tempora pertinent. Quod quo consilio Livium interposuisse putemus Sane quae vulgata opinione de Gallorum incursionibus falso credebantur voluit reicere in primis autem id mihi egisse videtur, ut mediae illi descriptioni ad Romanorum cladem

excusandam idoneae locum pararet. Adnotationes autem illas non primus Livius adhibuit. Annalium enim scriptores Romanos in fine narrationis alia a fide nimis aliena reiecisse, alia inter Scriptore cliScrepantia in dubio posuisse docent et Diodorus, qui in ea historiarum parte, ubi annales Romanos exscribit, adnotationibus utitur, velut VIII 4 l Numam contendisse nonnuliOS

Pythagorae fuisse discipulum commemorat et XIV l6, 9 num matroni Romanis honos habitus Sit in incerto relinquit, et Dionysius Hal. qui I 59LNumam, id quod Livium fecisse

vidimus, a Pythagora eruditum Sse negat quo apparet eaSdem Saepe adnotationes una cum narratione annalium scriptores tradidisse ). Idem fere quod de locis adhuc allatis, qui quam non ad res narratas valeant intellegitur, statuendum eri de paucis aliis, amplioribus quidem et qui ad narrationem nonnihil videantur pertinere. Tria eius rei exempla se Offerunt. Q. Fabium Maximum

tici Sch, . . .

56쪽

pro dictatore adversus Hannibalem bellum gessisse monet et probat. Etiam magis autem miramur, Si, quamquam errorem cognovit ibique adnotandum esse existimavit,

tamen, quae ita correxit, iis nullo pacto utitur Τ sed iterum de Fabio ut dictatore narrat XXII 343. Potest ambigi, utrum

hanc quoque adnotationem apud annalium scriptores invenerit an Augusti tempore viri iuris consulti titulo illo offenderint Liviusque errorem adnotaverit '. Similiter Livius agit V 20,5-ii, ubi OStquam victoriam a Cornelio Cosso anno i reportatam esse narraVit, Se comperiSSe commemorat Augustum in thorace linteo scriptum legisse Cossum consulem, id est anno 32T, vici SSe. Cuius variae memoriae quae causa Sit postquam frustra detegere Studuit, ad Augusti Sententiam videtur accedere. Nec tamen hac notitia, quam ut insereret nescio an studium erga Augustum eum impulerit, efficitur, ut ad propositum reversu ullo modo quae collegit respiciat c. 3l-3M,

immo vero, quasi nullam eiuSmodi quaestionem movisSet, res inSequente narrat.

Accedit magna et clarissima quae in libro XXXVIII.

Occurrit expositio. In quo postquam auctore usus Valerio Antiate de celebri Scipionis causa protulit, c. 55, 8 narrandi curSum inierrumpit, ut argenti et auri Summas a se ipso relatas in dubium vocet et in errore eas versari coniciat: scilicet maiores Antias tradidit summas, quam ut silentio ea praetereat. Neque tamen id Satis habet, Sed quod in narrationis fine facere solet, multa de Scipionis vita et morte ab aliis Scriptoribus commemorata hic ita subicit, ut quaecumque ut non Sati convenientia cum illis, quae Antias

λὶ Conferas illum excursum, qui est de Gallis V 33, 4-35 3), quo quae effecit non impediunt, quin ipse secum dissentiens paulo post 3T 2 Gallos invisitatam atque inauditum hostem appellet. Lach

57쪽

de Scipione praebuerat, in narrationem recipere non potuit, adnotandi ea utatur Occasione. Deinde quae effecit vel videtur effecisse nullo pacto respiciens c. 58, 1 ad Antiatem revertitur et re ante interrupta exponere pergit 3. Tres illae de quibus egimus expositiones quam nihil ad narrationem pertineant ipse vides. Quare cum pragmaticorum ut ita dicam historicorum quaeStionibus comparari nequeant, cum Livium ipsum mirum hunc adnotandi morem induxisse non fiat probabile, in his quoque locis annalium Scriptorum consuetudinem respicere eum potui SSe putaverim. Paulo gravioris ad narrationem momenti Sunt quae leguntur VI 2, 2-6. Hic enim rem tam miram Livius protulit, ut facere non possit, quin causas eiu sciscitetur.

Quaerit autem, quomodo fieri potuerit, ut Volsci et Aequi totiens victi 1antas copias cogerent, veritu haud dubie, necle fide huius nuntii quis dubitet, id quod sibi ipsi accidisse profitetur. Cuius rei variis causis allatis in dubio

relinquens, utrum quae coniecit probanda sint necne, ad res interruptas revertitur ita: non certe . . . Oiscorum exercitus fuit. Discessisse Livium hoc uno loco a nuda narrandi ratione non eSt cur miremur ceterum Si non annalium scriptorem aliquem at certe Thucydidem in eadem fere causa necessitudini constat paruisse. Qui VIII 87 2-53 Tissaphernes quo consilio usque Asbendum naves duxerit quaerit, ita ut iis, quae alii de ea re disceptaverant, praemissis quid ipse de itineris consili sentiat aperiat, qua quaestione absoluta verbis ad propositum transit his: 'Rς

Livius sicut de virorum insignium indole et moribus ita de temporum indole et rei publicae statu non excursu a proposito facto sed eo modo edocet, ut Singula narrando nobis illorum imaginem cogitatione effingendi praebeat facultatem. Ne dicas abhorrere ab hac conSuetudine quae habentur XXVIII, quorum ita fit initium: eqve alia tempus

Conferas quae de hoc loco . Bruns, Personiichkeit, accurate exposuit pag. 48.

58쪽

casibus immixtis makis in ancipiti spe ac metu fuerint . . . Ostendit quidem Livius a re digressus, quae tunc et Romanorum et Carthaginiensium fuerit condicio, sed singulari quodam utitur consilio. Nam cum primum illorum, deinde horum res et bene et minus bene gestas proponit interque se comparat, nihil agit nisi ut illo tempore neutrius populi rem Superiorem fuiSSe atque pariter et Romanos et Carthaginiense inter spem metumque fluctuavisse doceat. Quare efficit, ut novi tamquam et integri belli tunc initium factum esse paleat. Id Livium intendisse vel verbis quibus excursum concludit probatur his: Ita aeqvante fortuna svspensa omnia utrisque erant intem Spe, intem metu, velut illo tempore primum bellum inciperent ac igitur descriptione Simplicem narrandi rationem non tam neglegi quam

suppleri Statuamu neceSSe St. Eodem hoc rerum contextu de excurS commemorabo

ita instituto, ut elogiis illis, de quibu Supra monui, ex altera parte conveniat. Sicut enim annalium scriptorum more ei exemplo in Signium virorum mortem pauci prosequi solet, ut vita eorum peracta quanti fuerit momenti pateat, ita postquam finem incluti per Europae plerumque atque

Asiam omnem rem Macedonici narravit, XLIVS quantum

et quale id fuerit ut doceat enititur. Quod ut efficiat, eandem quam in elogiis adhibens normam primum quamdiu steterit monet, deinde quattuor tempestates distinguit quaeque inter eas singuli rege in augendo regno ex parvis initiis profecto consecuti sint perhibet usque eo historiam regni Macedonici edere noluit, id quod facit Polybius XVIII 63. Cuius

scriptoris expositionem etsi fontem adhibuit, tamen perinde atque in Attali elogio instituendo, quae copiose exposita invenit, ea comprehendit et ad Suum propOSitum traduxit.

Annalium Scriptorum nudam narrandi rationem eo denique Livius probat, quod de rebus narrati neque Suam Sententiam proferre olei et in ea historiarum parte, ubi

Polybii libros adiit, quae ab hoc ad alios laudandos aut vituperandos dicta sunt Omnia fere omittit. Paucis autem

59쪽

- di locis, quin expromat, quid Sentiat, ibi temperare non potest. Ac primum quidem huc pertinent quae habentur XXXI 38,1-8. Sulpicium enim, OnSulem Romanum, cuius de fama scriptores quidam detrahere voluerunt, Polybio auctore )adeo non Segnem e praebuisse defendit, ut abstinuerit a Philippi regis temeritate, cuius temeritatem quamvis non infitietur at certe censet esse excusandam. Eundem Philippum, quia conSuli adventu nuntiat saltus Occupatos deseruerit

atque Pydnam fugerit, nescio an iterum Polybium' secutus XLIV 6, 3 sq. reprehendit. Regem enim, cui Omne aditus

tenenti Romanos abscisis utrimque rupibus praesidiisque hostium inclusos fame perdere facile fuisset, hunc Sua clementia consulis quae temerita videri OmisSet, . . . eam non inconsultam audaciam fecisse ostendit. Quamquam igitur Romani hic non aperte laudantur, illic non Soli defenduntur, tamen ad utrumque excursum ex Polybi historiis depromendum non tam iustitia et aequitate quam studio erga patriam ducesque Romano adductum esse Livium probabile Si. Luce autem clarius quantus fuerit in Livio patriae amor cognoscitur XXI 9, -5, ubi ad famam Romanorum et existimationem adversus alios scriptores defendendam abstrahitur. Legatos enim Romanos, qui bellum Carthaginiensibus indixerant, de iure foederum ideo non disceptavisse contendit, quia alienum ducerent a dignitate Romana, non quo Carthaginiensibus incusantibu reSpondere non OSSent. Quod ut probet, quibuscumque Romani se defendere criminaque Carthaginiensium diluere et refellere potuerunt, ea affert. Quam rem quantae habuerit curae vel inde apparet, quod non transtuliSSe Similem excurSum Olybianum, Sed, quae apud Optimum quemque Scriptorem ad Romano defendendos idonea invenit, ii Videtur SSe abuSus').

Quibus iudiciis inserendis illas quibus se obstrinxit

60쪽

leges Livium neglexisse quamquam negari non potest, tamen annalium scriptores eadem licentia aliquotiens usos esse veri simile est. Quin etiam sicut Livius rex acedonum

quanto cum Su clam n Occasionem praetermiserit ostendit,

ita Thucydides VIII 6 4-5 Lacedaemonii in rebus gerendis nimis tardi, si Euboea capta in Piraeum navibus nudatum profecti essent, quantam utilitatem ex hac re percepturi fuerint quin doceat facere non poteSt.

3. Quas ipsi historiae argumento inseruerit

expositione S.

Iam mihi dicendum erit de iis quae ipsi rerum narrationi interpositae sunt expositionibus, quae quatenu nudae annalium Scriptorum rationi conveniant videamus. Licet autem exspectare et explicationes altius repetitas et terrarum gentiumque descriptiones et disputationes rem militarem spectantes a Livio omissas esse in Atque explicationes quidem altius repetitae a prima operis decade, si discesseris ab ea, qua de prioribus Gallorum incursionibus aliquid certius affert, prorsus sunt alienae. Ne in ea quidem historiarum parte, ubi Polybium adhibuit, eius auctoritate ut a ratione solita discedat adducitur. Nam quae Polybium 3 secutus de Zacyntho insula et de Gallograecis exhibet, haec non sine gravi causa addidit De Zacyntho enim XXXVIII, 10-32, 2 ea in primis Onet, ex quibus quo iure Romani insulam ab Achaeis reposcant pateat et de Gallograecorum, qui Brenno duce in Asiam transierunt, Origine docet et Opibu eo scilicet usus consilio, ut quam grave bellum immineat Romanis contra novum hunc et terribilem hostem profectis ostendat XXXVIII M. Sed una sane Occurrit digressio, quae cum ad res narratas nihil omnino pertineat,

in Confer Gell. V 8 8 Sempronius Asellio : Inter eos, inquit,

qui annales relinquere volvissent, et eos, qui res gestas a Romanis yeracribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit Annales libri tantummodo quod factum quoque anno gratum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ἐφηριερίδα vocant. H. NiSSen l. l. pag. 2 et M.

SEARCH

MENU NAVIGATION