장음표시 사용
91쪽
q. I. de hac consuetudine habent vim legis , ac proinde obligare sub mortali testantur omnes Episcopi, dum in suis synodis enumerant praedictas vigilias sub praecepto cum alijs, vel saltem apponunt illas in suis C
lendarias in aperte colligitur ex Ru-hricis Missalis tit. I 8.num. I.& Breuia-vi Rubr. 6. num. S. Habetur etiam in Rudimentis Doctrinae Christianae. Quare nescio, qua ratione Pasqualig. de cis I TI .& I72: neget huiusmodi obligationem ieiunandi in dictis Vigi-lijs , leuibus ductus rationibus.
Probat, neque ex praecepto, neque ex consuetudine obligare, quia cum consuetudo aequiparctur legi,non debet, ut obligatiuum a consuetudine
induci, quod non debet praecipi ab
Ecclesia; sed consuetudo non potest acquirere vim legis, quando lex contradicit , quia tunc non potest praesumi confirmari a superiore , nec ipsum consentire dando vim legi. Vis huius argumenti in eo consistit, quod non potest introduci consuetudo habens vim legis, seu obligans sub mo tali , cui expresse contradicit lex. Esto id esset verum in casu nostro,quod tamen falsum est,adhuc consuetudo ha- a bens vim Iegis induci potest,tege contradicente,iuxta ea, quae tradunt Doctores cum Suar .lib.7.de legib. cap.7. numisa.& cap. I s. num. I 8. Pontio lib. 6. de matrim. cap.6. num. I s. Bonac.
de legib. p. fin. g. 3. num. 3 6. ratio est, quia inter effectus consuetudinis unus est, quod legem potest derogare cap.
fin. de consuet. Lex autem aciuersatura consuetudini tripliciter, primo,quando illam expresse tollit iam inductam ; secundo, quando respicit futuram consuetudinem simpliciter, nihil disponendo contra eam; tertio qua do lex expresse damnat suturam comsuetudinem contra se, quod contigere potest dupliciter, uno modo simplici prohibitione, similibus verbis. Non
obstante quavis consuetudine , altero modo condemnando etiam, seu reprobando contrariam consuetud, nem tamquam corruptelam. Ad rem
nostram; ponamus legem ieiunij, hete non potest esse, nisi prohibitiva intra tempus Paschale,quia non prscipitur, sed prohibetur ieiunium, debet dicere Pasqual. ut eius argumentum teneat, modo haec prohibitio non habet
adiunctam reprobationem, aut inter dictum contrariae consuetudinis illo tertio modo,quia nullibi in iure reperitur expressum,quod non introducatur consuetudo ieiunandi tempore a Paschali; remanet ergo, quod lex huiusmodi contradicat consuetudini secundo modo, hoc est, nihil dispone do contra eam,sed quia repugnant ad inuicem,ideo unum alteri contradicere dicitur,est autem celetum apud omnes Doctores coletudinem futuram contra legem,quae de ipsa consuetudi. ne nullam facit mentionem, tollere posse legem, si enim consuetudo reiecta a lege, quae non est corruptela, destruit ipsam legem, Couar. lib.3. Uari cap. 13.Sanch.lib.7. disp. q.num. Iq. ex noua superueniente causa, a sortiori consuetudo solum virtualiter reiecta
ex impossibilitate cum lege,quae illam expresse non reprobat, poterit legem tollere; nec ab his dissentit Pasqualisedecis3 s. Deinde non video in iure legem prohibentem ieiunium tempore
Paschali;neque illud precipientem,sed
solum ex Sanctis Patribus, & textib. adductis in dist. 76. per totam, Ecclesiam
92쪽
siam nihil disposuisse circa ieiunium,
neque fidelibus imposuisse hoc onus, sed tantum luasisse, ut videre est cap.
Rogationes a. dist.3. de consecr. iuncta glosa. Argumentum autem Pas.
quai. iupponit ab Ecclesia prohiberi
ieiunium Paschale , aliter eius argumentum nullam vim haberet, dum
per illud intendit, non potuisse introduci consuetudinem ieiunandi, quia haec repugnat legi, ergo haec lex repugnans consuetuami, necessario debet esse prohibitiva, cum consuetudo sit pNceptiua . Nec D. Thomas illi fauet , dum dicit ieiunium exultationis non cadere sub prscepto, hoc enim vult indicare ab Ecclesia non prscipi, non tamen prohiberi , quin consuetudine non possit induci ; unde Gratianus in cap. Scire 8. dist. 76. extremis verbis dicit, ieiunium hoc esse de generali consuetudine Ecclesiae . Uerum igitur est, quod Ecclesia non prscipit ieiunium Paschale,non ideo tamen illud prohibet,sed se negative habet,nihil disponendo,quo ad obligationem, consequenter consuetudo a fidelibus inducta non dicitur repugnare legi, sed esse prster legem, ac proinde argumentum nullius est momenti. Probat secundo, quando non constat, consuetudinem inductam fulsi cum animo obligando, tunc praesumendum est, introductam fuiste tantum ex deuotione; sed incertum est, an consuetudo ieiunandi his diebus inducta fuerit ex obligatione, an deuotione , ergo prestimendum est pro deuotione, consequenter in dubio obligationis nullus subhcitur, quia in dubio melior est conditio possidentis
sua in libertatem. Deduxi hoc argumentum ex nui se Sed contra est primo , quia vertit in dubium id,
quod omnino certum est apud omnes,praedictas Vigilias usque modo es.se in s mcepto obligationis . Tum quia vox consuetudinis, quam usque modo fideles usurparunt, debet sumi secundum propriam significationem,& secundum potiorem eius sensium, &non secundum impropriam,&inusitatam significationem, verborum enim proprietas in dubio non est omit . tenda l. nia. C. de his,qui veniam citat. l. fideicommissum se de condit. & de--monstr. verba siquidem in dubio debent intelligi secundum natura Iemeorum significationem, & non secundum accidentalem, l. Ex ea parte g. In insulam E. de verbori obligat. I. Si quis ita s.fin .ssi delegat. a. Tuscus lit
V. concl. Ioa. Menoch. de praesumpt. lib.q. q. 8 I. num. I P. alios plures Bar.
bosa Uaz.lit.U. num. IAE. & vox simpliciter usurpata debet referri ad intellectum legum; modo nomen consuetudinis secundum propriam, & naturalem significationem importat ius non scriptum pro lege susceptum,cap. Consuetudo S. dist. I. imitatur enim Iegem,& eius loco succedit, quum deest, cap. In his T. dist. I. & parem habet cum lege vim, & obligationem, l. De quibus 82 de legib. S. Ex non scripto, Institate iure nat.gent. improprie vero; & secundum accidentalem significationem idem importat, quod deuotio, apud Pasqua l. N alios,est autem communis sensius Ecclesiae, quod huiusmodi ieiunia introducta suerunt
ex consuetudine,ergo nomen consuetudinis accipiendum in potiori significatione. Tum quia multi Episcopi in suis Calendariis distinguunt tria
genera ieiuniorum , alia vocant ex
93쪽
praecepto, alia ex consuetudine, alia ex deuotione, ergo secundum vulgatum loquendi modum, qui praecipue
attendendus est in moralibus, cap.Ex litteris 7. de sponsal. I. Labeo, is de suppeti. Iegat. nomine consuetudinis venit usus obligativus, & simpliciter excluditur deuotio a ratione consu tudinis. Tum quia si secundum Pasqual. prohibetur ieiunium Paschale,
inducta consuetudo videtur potius ex obligatione, quam ex deuotione, eo quod nullus audet introducereia deuotioncm , quae sit contra legem. deuotio enim cit actus bonus ex assectu erga Deum, & proximum , consuetudo vero si sit contra legem est Σ a Rus malus , quia initium capit exactibus illicitis, Sanch.lib.7. disput. . num. I q. ad finem,ergo cum haec consuetudo ieiunandi tempore Paschali secundum Pasques. sit contra legem, ab initio inducta fuit ex actibus illici-ris, consequenter fuit consuetudo, ex Dbligatione,non ex deuotione, quae non trahitur ex actibus illicitis. Tum quia esto ieiunium Paschale ab initiosu:ssct introductum ex deuotione, nonne postea potuit induci ex con sue ludine,immo id tamquam certum colligitur ex praxi, & obseruatione huius consuetudinis, nam consuetudo tantam vim habet , quantam eis tribuit usus,& eius obseruatio,i.Quod vero contra, l. Quod non ratione E. de legib. Bald. in cap. I. Qui seudaea
ex illis Rota Rom. vol. . decis.Tq. Ma nticae; sed obseruatio harum Vigiliarum ita se habet, quod quisq; ideo iei uirat, quia se tenet esse obligatum ad iciun um, eo modo, quo texieiu-
nij in genere praescribit obligationem
sub mortali, obseruantia enim subsecuta declarat qualis sit consuetudo, sicut legem ambiguam interpretatur,l.Minime, de leg. Craueta consit. IOI.
m. 23. Tum quia in decis.7 I. de Iacticinias in Quadra sesima vetitis, iuxta correctionem lictam ab ipsomet Authore, num.f. dicit Pa uati quod consuetudo sicut interpretatur I gem, ita etiam interpretatur qualitatem obligationis eius, & proinde a cipienda est obligatio secundum mensuram , quam illi tribuit communis sensus fidelium, ergo pari r tione huic consuetudini ieiunandi tempore Paschali tribuenda est illa obligatio , quam communis sensus fidelium dat, nimirum obligationem sub mortali, ergo dicenda est consuetudo ex obligatione, non ex deu
Numero quinto respondet Dinoribus affirmantibus, hanc consuet dinem inductam esse animo se obligandi , illos non posse testes esse sufficientes huius rei, quia non fuerunt contemporanei illis, qui consuetudinem introduxerunt; neque aliquod motivum afferunt hoc probans; & a se serentibus hoc motivum: Quia communis sensus populorum tenet, quod fuerit introducta cum tali animo se obligandi. Respondet, hos habere talem sensum, quia asserunt, fuisse inductam cum animo se obligandi,
Consequenter committunt vitiosum circulum. Duo his sunt expendenda, primum illos testes de consuetudine ligandi non suificere alterum comis, mitti circulum hoc argumento.COmmunis sensus populorum tenet hanc
94쪽
consuetudinem obligare, ergo est inducta ex obligatione, & non ex dein
uotione . I3 Primum de testibus , sciendum est
in casu nostro , quamuis leuem con iecturam, & praesumptionem sufficere, eo quod hic de nullius agatur praeiudicio , immo consulatur conscien- Itiae cuiuslibet fidelis , ut permaneat cum hac bona intentione,& opinione hane consuetudinem obligare, ne se exponat periculo peccandi , maxime cum agatur de re antiquissima,de cuius initio non extat memoria. Ego in testem adduco Gratianum omni exceptione maiorem, qui glosa sin. cap.Scire 8. dist.76. ita loquitur: Iam m3 Vigilia Pentecosses necessario ieiu-- nanda est. Item ibidem. Sed auod ieiu nari debeat, hoe habet Ecelesia consu tudo generalis . Gratianus Wstis ant,
quissimus, quia hac scripsitan. I ISO. Considera bene illa duo verba necessario, di, debeat, quae sine dubio ini portant obligationem , de dictione Debet late Barbosa dist. 7. de verbo
Necessario Sancheg lib.6. cap. . n. 3 8. ergo inserendum est hanc consileth dinem , de qua testatur Gratianus, esse ex obligatione,non ex deuotione, neque enim necessitas stat cum libertate, ex cap. Qui sitit q.33. q. I. ibi:
Quos eastrauit voluntas, non necessitas.
cap. Querelam Io. de iure iur. ibi: Non necessitate , sed voluntate. Non potest igitur haec consuetudo intelligi - introducta ex deuotione, quia deuotione libere ,& voluntarie fiunt, non ex necessitate, secundum quam ieiunandum est secundum Gratianum .: Quod in antiquissimis sufficiat,quam-u s probatio docent communiter omnes, Bartol. in l. Si quis ex contrari)s S. sin. de eden. Dec. consit. 77.
I nu. II. Ita quod siniciunt etiam
verba enuntiatiua , ex Iasone lib. a. consit. 6. n. I .Paris CardinaeonLIOq.. num.qT.cum alijs alter Parisia Confident. q.28. num. 22 s. sufficit etiam
a fama, ex ali)s Doctoribus ibidem allegatis ibidem num. 226. Si ergo 9uε- uis probatio leuis sufficit in antiquis, etiam quando agitur de alterius praeiudicio; a sortiori in antiquissimis, in quibus de nullius praeiudicio dubitatur, simplex assertio adaequale probabit . Secundum de circulo vitioso osteditur abesse a dicta probatione, nam, circulus tunc contingit fieri, quando idem probatur, per seipsum ex Arist. I. Poster.T.6. Sed in casu nostro aliud est consuetudo, aliud est communis sensus fidelium, quodea consuetudo
sit inducta ex obligatione ,squidem consi ludo,de qua est quaestio,an O liget , est quid prius ad illum comm
nem sensum, cuius obiectum est adferendum iudicium de obligatione, ille vero communis sensus est iud iacium inferens obligationem in consuetudine praecedente ; consuetudo enim sicut, & habitus, fit ex freque tatis actibus uni rmibus ex c. Co suetudo s.dist. G oritur enim ex communi usu populorum, & licet consuetudo, sicut habitus quatenus sunt es
sectus actuum . qui se habent tam-1 3 quam causae dantes esse illis, sint posteriores actibus illis dantibus esse,. nihilominus actus qui ab homine exercentur secundum habitum , aud secundum consuetudinem ,. dicuntur
posteriores ad ipsum habitumo conisuetudinem,quia horiam sunt esse M
95쪽
consequenter cum ex his actibus posterioribus sit ille communis sensius iu- ὶ dicandi, obligationem esse annexam consuetudini , quae est prior eisdem actibus , sequitur non committi circu
Numero sexto ait, quod si assertio illorum Doctoruni facit opinionem probabilem , probabile quoque erit
dictu in aliorum, qui dicunt eam consuetudine in non cile inducta in cum tali animo,& citat pro se D.Tholnam, ut capra, dic utem, ieiunium exultationis esse ex instinctu Spiritus Sancti, quem cuin quisque habeat, hinc infe
vi non potest, hoc exultationis ieiii-uium esse ex obligatione extrinseca,
proinde quisque suam potest sequiopinionem. Duo dicit, unum,suam opinionem essὰ probabilem, cum sit alioruin dictum; alte um , ieiunium e-Σultationis secundum D. Thomam noesse ex consuetudine obligatiua , cumlit ex instinctu Spiritus Sancti. Illud de sua opinione admitti non Ipotest,quia nullus pretet ipsum negat, Vigiliam Pentecostes obligare, neque illi fauent Gratianus. Sc D.Tho dum dicunt, huius Vigiliae ieiunium non euse in praecepto, intelligendi enim sunt de precepto legis, non de precepto consuetudinis , ut supra attuli responsiones utriusque. Itaque nullum habet haec opinio auctorem prεter Pa sequali nι, qui tamen in hoc nullat taus sequendus est,quia ea. non. est Opi-i nio probabilis , cum nullo solido sundamento nitatur,sed di relaxatina o
seruantiae ieiunij iam in tota. Ecclesia ab ineunte Ecclesia inducti . . Alterum de ieiunio exultationis ex
instinctu Spiritus Sancti nihil concludit, quia Spiritus Sanctus, non solum
inspirat ,&mouet ad deuotiones, sedi s etiam ad obligationes; nonne legeS, consuetudines, vota , & huiusmodi bligantia sunt ex instinctu Spiritus Sa-cti omne enim,quod bonum est,Spiritus Sanctus inspirat. D. autem Thomas solum probat,non esse sub prsc
pio legis, non vero negat,posse induci ex consuetudine. Numero septimo probat eam consuetudinem non fuisse inductam animo obligandi, quia ea non debet pri sumi, nisi quando ea potuit rationabialiter induci; presumitur autem rati nabiliter induci, si tunc potuisset induci etiam lex de eodem ieiunio, nam consuetudo est altera lex, & pro lege suscipitur; sed tunc non poterat sanciri ca lex, & quia tempore Paschali prohibentur ieiunia,cap.Scire dist. 76. unde non ieiunatur in Vigilia Apost
lorum Philippi,S: Iacobi; & quia iei
nium exultationis non cadit sub praecepto ex D. Thoma. 6 Poterat Ecclesia tempore Paschali indicere ieiunia, quia nullum inde a
surdaln, neque enim ex eo, quod illa non sanciuit, bene infertur, non pintuisse, quia ex omissione non insertur impotentia, ex cap. Sciscitatus I 3. de
refer. sed negotii non factio . Nec quicquam probant illae duae rationes, prima quidem, quia in iure non reperitur expressa huiusmodi prohibitio ieiunandi, sed in hoc ius se habet tantum negatiuE, id est non praecepit ieiunium, neque illud prohibuit volentibus ieiunare, sed unumquemque re
liquit in suo sensu ex instinctu Spiritus Sancti. Et hoc clare habetur in citato capite , quod est D. Ambrosij ibit
Daut hoc omni tempore, neque ad observandum indicamus iejunia. Et paulo infra.
96쪽
infra. tra ergo ieiunamus in hae auim agesima . Ecce quod Ecclesia se habebat negative. Ex quibus colligitur nullum fuisse praeceptum indictum ieiuni; , neque eiusdem prohibitionem , ergo bene potuit induci consuetudo , quia etiam poterat sanciri lex ieiunij . Deinde, demus,adfiiisse legem prohibentem ieiunium Paschale , quod tamen ibi non asserit D. Ambrosius, ne que id colligitur ex eius sermone, as huc negari non potest , quin Ecclesia potuisset introducere legem ieiunij, quia legissator priorem legem tollere potest per posteriorem . Secunda ,
quod ieiunium exultationis non cadat sub praecepto, nihil probat, quia tantum ex ea insertur, quod Ecclesia nihil disposuit per modum legis circi' hoc ieiunium , non vero prouat ieiu.
nium huiusmodi per Ecclesiam non posse subijci praecepto legis .
x7 Sub numero octauo dicit, consuetu-'dinem non esse obligatiuam, nisi sit cum consensu Superioris, quia Communitas sine capite imperrectam ha- bet potestatem condendi leges , &consuetudines obligatiuas introducendi , ita quod nihil facit. Sed coimsuetudo haec ieiunandi in Vigilia Pem tecostes non potest esse introducta cuhuiusmodi consola, quia quando lex durat in sua rationabilitate, & in sua obseruantia manutenetur a Principe, non potest praessimi consensus Principis contrarius legi; cum igitur lex de non ieiunando in tempore Paschali maneat in sua rationabilitate, & m nuteneatur a Principe in sua obseruuantia, non potest praesumi consensus ipsius, pro introducenda consiletudi
Dico in praedictis ieiunijs non solum pissumi consensum superioris, sed aperte haberi ex adductis a Gratiano,ex Rubricis Breuiari; ,& Mus iis,& Summi Pontifices obseruarunt talia ieiunia . Praeterea falsum supponit, prohiberi lege ieiunia Paschalia, quod tamen esse falsum superius mstendi, unde falsum etiam est, hanc te. gem , que non est,manu teneti a Pria-cipeun sua rationabilitate. Demum loquendo in specie de Uigilia Praecursoris, Urbanus VIII. decreuit in eadem non esse ieiunandum, sed seria '. quando contingit ea Vigilia iii die Solemnitatis Corporis Christi, ergo signum certum est, cam omnino obligare . Bullam refert Peyrin. ad calcem tonat 3. typis Venetis.
DECISIO LX UI. In qua Ecclesia sepeliendas foramus 'Ρ Etrus habens domicilium in villa,
inficinitate grauatus, facit se deferre in Ciuitatem, ut comode possitrii medico ad depellendum morbum,m in domo amici mansit multis die-bo absque spe recuperandi sanitatem, a Parocho illius viciniae Sacramentis receptis, morti vicinus redire intendit ad proprium domicilium, ad quod, dum se facit conducere, mori- . tur breui in Ciuitate ante fores Eccle- sis Regularis,sibi ministrato Poenitentiae Sacramento, essauit ibi animam in manibus Sacerdotis, & parentibus adstantibus dixit, se velle sepeliri in hac Ecclesia Regulari.
Tres contendunt stiper mortui cadauer, Parochus ille, sub cuius vicinia nonnullos dies mansit, Sacramentis receptis; alter Curatus,in cuius Parc-
97쪽
chia actu mortuus est; demum Religiosi illud cadauer praetendunt,tain quam suum, quia quasi in sua Ecclesia mortuus est, & cum sit exempta; nullum ius in ea , neque super re in ea exsistente quisquam Clericus seculoris habet. Res desertur in iudicium.. Super dictum corpus ius funerandi , & illud leuanda spectat ad prismum Parochum, colligitur id ex SP nodo Pompeiana tit.qo. ibi: Extraneorum itinerantium, qui super hospitio,
Del etiam in domibus priuatis moriuntur, cadauera sint Paroebi, in cuius Parochia decedunt. Ita docent Anton.Butrius in cap. In nostra,de sepult.num. . Is . Lauor. tit.2. de prisco, & recenti . suner. cap. II. num. Iqq. Nec obstat, quod adducit alter Parochus,in cuius Parochia actu mortuus est,facere pro se allegatos Doctores , & Synodum, non enim reuera mortuus est in Paro-
. chia primi Parochi. Quia respondetur censeri mortuum sub prima Paro- . chia, a qua recessit, quia qui parum abest, abfuisse non censetur, ex sententia Sanctorum Patrum relata in Tridenti sess. 23. cap. I. ne una quidem crat hora, immo neque semihora, qua discesserat a Parochiali , ergo haberi debet pro mortuo in priori P rochia. Deinde secundus Curatus nudum exercuit pietatis ossicium in moribundum, ergo eius dicit nequaquam potest subaltus . Primus vero administrauit Sacramenta, & in eius Parochia aliquot dies, ille habitauit, ergo mortuus subditur huic. Praeterea nacrum est accidens , quod ibi mortuus est , erat enim in itinere,non in hospitio, neque in domo priuata, ut requirit Synodus . Corpus igitur
quo ad ianerationem fuit primi P
rochi , quo ad sepulturam Religio
Nota illa verba: In domibus priuatis r Synodi limitata ad excludendas domus publicas, cuiusmodi sunt Η spitalia, & Monasteria, in quibus decedentes sepeliuntur , & Parochus tunc nullum ius habet . .
Conuentus N. ex parte lapibus,& ex parte circumdatur mqni s,& mulieres ingrediuntur , & ambulant per totum hortum, etia in porticu supra quam sunt constructae Religiosorum cellar ; modo Superior loco
Lpium secie locum munire solidis
muris ,& parietibus, unde dubitat,an possit deinceps permittere ingressum mulieribus, ut antea fiobat. Ratio dubitadi est, quia totus ConuentuS mP nin circumdatus, semibus reiectis videtur acquisiuisse formalem rationem clausurae, intra quam non licet aditus mulieribus. Haec clausura est tantum materialis , & non potest fieri sermalis, hoc est, prohibitiva ingressus mulieribus, nisi per aliquem actum humanum Superioris , aut consuetudinis . Quare ut non amplius pateat illuc aditus mulieribus, necessarium est, ut Superior maior ex suo ossicio legitime condat ordinationem , per quam de
claret, totum Conuentum etiam ex
parte viridaria esse clausuram , ad quam prohibetur ingressus mulieribus , & id registrandum est in libris Prouinciae, & illius Monasterij. Vide quae dixi supra decis septima. Potest
98쪽
Potest etiam introduci consuetudine prohibitiva, ut si per Fratres non amplius admittantur mulieres , sed
Volentes ingredi arceantur, transacto enim suffcienti tempore clausura in cipit esse formalis , ac proinde ciuStransgre res incurrunt poenaS.Tempus autem sufficiens, seu longaeua consuetudo inducens legem dicitur decennium secundum Doctores apud Bonac. de consuetud. num. 3 I. Diana resolui.3. de consuet. nihilominus in casu praesenti quinquennium iudicarem tempus sufficiens ad inducendam hanc legem clauserat. Quod si superior nihil decernat, nec Fratres abstineant ab introductione mulierum,nunquam euadet clausura legalis ob dictam rationem, quia non constituitur nisi peractus humanos ad eam ordinatos. Ita Sanctorus citatus praedicta decisione septima. DECIS Io LXVIII.
An ordinatio facta cla viscopo in vis latione duret post eius mortemdDVrat tantum dum Epistopus vivit, aut dum mavet ibidem Episcopus , quia huiusmodi ordina tio non est lex,neq; statutum,de cuius ratione est perpetuitas, sed tantum quoddam praeceptum, & factum hominis, quod cessat per mortem eius, qui illud secit, vel per amotionem ab officio; est communis sensiis Doctorum distinguentinm inter legem , seu statutum , & praeceptum. quod illud
perpetuo durat, hoc ad tempus vitae praecipientiso Silu. v.Mandatum n. 3. ex illo. Sanch. lib. 7. disp.2. num. 3. lib.8. disp. 28. num.q7. Vbi alioS citata.
Naid. v. Lex num. 2. V. Praeceptunxnum. 2. Porteli. V. statutum num.3.
Quod huiusmodi ordinationes sint tantum praecepta, videtur probari ex eo, quod statuta , & leges fiunt in Concilijs, Synodis, Capitalis,& Congregationibus per personas in .illisi Congregatas simul cum Superiore ,δc Capite; Episcopus autem, & ath Pret
lati , atque visitatoreS non Congregant , dum visitationis Officio funguntur, ergo non ordinant tamquam legislatores, & statuentes, sed solum ut praecipientes . Vide, quae dixi Resolui. I 69 Sotus in . dist.2 2-q.2-art. P.S.Sed Minores,& ex illo Auita cum Peyrin. de Praelato qH. cap.ε. n.&dici quod ordinationes factae in scriptis avisitatoribus durant usquequo reuocentur, licet visitatores suum munus obierint . Quod confirmari potest ex eo,
ruod sunt aliqui visitatores, qui non
mi permanentes, sed tantum durant dum sunt in via, & exercitio visitati nis, ac proinde durant tantum per
Vnum , & alterum mensem , ex quo cum eorum ordinationes , quae habent tractum successivum suae obse uationiS, parum, vel sere nihil executioni mandari possint, absurdum est,. quod ille extinguantur cum ordinatore. Dico, ab ipsis ordinata durare vivente illo Praelato, a quo missi. fuerunt, suum enim esse ab eo acceperunt uti ab illo delegati, delegatus enim utitur potestate delegantis ,&nihil proprij habet; si vero visitat 'res sunt permanentes ad triennium,&c. tunc cessantibus eorum officiis, cessant etiam ordinationes
99쪽
DECISIO LXIX. An statutum a Collegio factum, ab e
C legium Sacerdotum de licentia Episcopi sundatum habet hoc
statutum, quod munerus Sacerdotum debeat ascendere ad numerum viginti no stipra, firmatum cum alijs Capitulis ab eodem Episcopo. Modo desiderat scire Collegium, an illum numerum viginti Sacerdotum reducere , & restringere possit ad decem tantum , & hoc vellet facere ea ductus ratione, ut Sacerdotes decentius,&cum maiori commoditate possent suum exequi munus. Possunt hoc statutum mutare reducendo numerum ad decem tam tum Sacerdotes, accedente Episcopi approbatione. Suadetur id rum quia reS, per quas causas nascitur, per easdem dissoluitur; sed Collegium ipsum
per se definiuit illum maiorem nitinerum Sacerdotum,ergo illum reuocare potest, ad decem , Collegium enim nunc non est minus potens, quam fuit
ab initio , sed a principio poterat itatuere numerum hunc minorem , ergota nunc; nam eadem potestas necestatia est ad abrogandum, quae ad feren dum legem , Auth. E contra C. de repud. Tum quia. numerus CZnonicO- ,rum ex causa diminui potestex cap. Exparce I a.de constit.ergo a fortiori ille numerus Sacerdotum simpIL ciuin . Tum quia in Capitulis huius Collegi, nullum exprimitur prohibes diminutionem huius numeri neque apponitur iuramentum obseruantiae, ergo de lacili minui possunt . Tum quia Episcopus in illorum confirmatione nihil sibi reseruauit, neq; ea statuta secit propria, sed tantum appro . bauit. Tum quia unum ex illis Capitulis habet, quod ingrediens Collegium pro manulentione eius soluat quid certuna,hoc autem non seruatur, sed quilibet gratis accipitur, & ingreditur, ac proinde hoc statuta coletudine censetur abrogatum, ergo a P tiori reuocatione,& moderatione tolli potest hoc de numero Sacerdotum. Tum quia Capitulum Regulare statutum alias a se factum abrogare pote ii, ut probat Rodr. & Mirand. citatia Tamburiatom. 3. disp. 3. q.T. quando non fuit a Papa confirmatum , & factum proprium, iuxta quod dixi Re- tur. Lq9.q-I .in casu autem presenti abest coiirmatio Papae, cum Capitula
solum ab Episcopo simpliciter confiretninia suerint,& laudata. Tum quia Collegium singulis diebus vult se obluegare ad cantandum ossicium cum Missa pro defunctis, & diebus impeditis Missam currentem, & in sestis Vesperas,ad quae antea non tenebantur, ergo per hanc nouam obligationem videntur esse tuti in conscientiaidim, tiruendo illum numerum, quia potiori ratione augetur cultus Dei per hanc nouam obligationem,quam quod dia minuatur detractione muneri Sacerdotum .. Firmatur ergo id totum auctoritate Episcopi, seu Vicarij Gene-
. ratis , qui id confirmare potest, . ex iis,qua habet Glosv. m. firmatum cap. Cum. accessissent 8. de constita
100쪽
DECISIO LXX. An, O quomodo Iudex Regularis possit
examinare claritum, oe Laicum eQVando Iudex Regularis non potest deducere ad persectionem ,& effectum processum ceptum contra proprium subditum Religiosum,de -ctu testium intra ordinem, eo in casu potest uti testibus extraneis,quia concesso uno intelliguntur concessa ea omnia, sine quibus illud unum expleri non potest,cap. Prsterea 3.in fine,cap. Prouidentiam a r. in fine g. Sexto, de . deleg. l.cui iurisdictio E de iuri Q. om .iud. Si indiget Clerico seculari,debet petere licentiam ab eius Episcopo seu Uicario examinandi illum,quia Iudex Regularis nullam iurisdictionciliabet super Clericum secularem, qua proinde Vicarius per illam licentiam communicat eidem Iudici Regulari; haec autem licentia necessaria est,quia Iudex exercet actus iurisdictionis, examinando testem,si quidem debet illum citare, & iuramentum praebere; citare autem est actus iurisdictionis , ex cap. Proposuisti, de soro compet. sicut & iuramentum deserre,Abbas in
cap. Si qui testium de testib. Aretinus
de obseruanta in sua praxi cap. 6. de testib. ergo nullatenus examinandus
est a Iudice Regulari Clericus Epist pi, nisi de expressa licentia sui Vicatij in actibus processus registranda. Idem dicendum est de Laicis, qui examinari non possunt,nisi de licentia sui primcipis, seu Domini, ob eamdem ratio nem . Similitur,si Iudex indiget Religioso alterius ordinis,immo sui ordinis,qui illi non sit subiectus, neque re gulariter , neque titulo delegationis ,
debet. obtinere licentiam extraneam examinandi, ob adductam rationem ,
aliter a reo impugnari posset testis, tamquam nulliter productus. Vide quae dixi Resolui. I os. q. .Intellige illam licentiam esse necessariam de iure , quando Iudex Regularis ex suiς constitutionibus aliud non habet i , contrarium, si enim in illis habeatur statutum , quod Iudex sine licentia
possit examinare extraneum volentem subijci, in eo casu non tenetur Petere licentiam, & tenetprocessus quo ad eam partem . Rodriqaom. 2.q. I I art. s. in fine , quem sequiitir Spatharius de testib. tract. 7. cap. ῖ. num. σω
hoc idem docet , sed cum discrimine, dicendo Laicuma Iudice Regulari examinari poste, non solum de licentia Laici Superioris, ted etiam Prelati Ecclesiastici, & hoc habet in usu Dominicana Religio, cuius Prouinciales
committunt Prioribus causas criminales cum facultate examinandi Labcos de licentia Uicari Generalis. Sed mihi id non placet, quia licet Iudex Ecclesiasticus de iure communi, seu
potius de consuetudine possit exam, nare Laicos absque ulla licentia Iudicis Laic ι, quovis modo agat contra Clericum suum,immo &.contra alium Laicum, non ideo tamen hinc sequitur, quod possit illum ibijcere Iudici
Regulari,cum agatur de extraneo soro, quod non pertinet ad Episcopum, obtinenda est igitur licentia a pro' prio Iudice Laico, cuius est siinpliciter subditus a Episcopo autem secundidum quid in causis spiritualibus, .& Clericorum sibi sti,ditorum subdi