Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1862년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

rio, cui sociorum tributa deberentur. Sed Meckhius praetorea comminiscitur novam sic istarum rerum disciplinam et descriptionem ortam esSe, eamque Suspicionem commendat dubialectione alius Inscriptionis Τ), ita ut ex illis Τri. ginta novum quoddam collegium Logistarum fingat. Rursus alio loco demonstrat illos Triginta rationes reddidisse eius partis tributorum, quae templo Minervae deboretur'; non satis constanter. Sed quidcumque do illis Triginta statui aut divinari possit, non opinor inde firmari BOeckhii sententiam, Senatus numerandi initium factum esse inde ab instituto illo collegio. Hoc certe negari non poterit, etiamsi concedamus aliquid mutatum fuisse circa eius pecuniae administrationem , quae a tributis socio rum redibat, nihil tamen illud valere potuisse ad mutandam auctoritatem , quae propria erat Senatus in cura aerarii, ita ut novus rerum ordo in rei publicae descriptions inchoari existimaretur, id quod ne tum quidcm factum est, quum Sociorum aerarium Belo Athenas transferebatur. Nihilne praeterea confisiendum est

242쪽

inde, quod in nullo corum monumen lorum quae nobis cognita sunt, quaeque et eiusdem aetatis.

et simillimi sunt argumenti, Senatum ita numerari vidumus ' duo uno modo annus significari solet, exemplis excitatis abunde docet ipso Boech hius y . Postremo, alienissimum mihi esse videtur ab ipsa indole Senatus in Atheniensium civitate, ut anni numerentur eius instituti cuius idem initium suit cum instituta democratia, ita

ut ii βουλὴ καὶ ὁ , quamquam duplici

nomine, unam potestatem essiciant, cuius annos numeratos fuisse prorsus incredibile est. Multo magis aequum est ut annos numerari solitos fuisse credamus extraordinariae cuiusdam potestatis , cui certae rei cura mandata esset,

in primis quum illo negotio , cui praesecta esset , petacto . ipsa illa potestas tolleretur. Exempla non longe quaerenda sunt. In ea Inscriptione , quam Bangabeus et Boech hius ediderunt', fragmentum continetur rationum redditarum ab Epistatis, quibus Propylaeorum constructio mandata erat, eaeque rationes sunt eius-1ὶ c. I. Vol. I. p. 12. a. Oecon. civ. Vol. II. p. 594. Addatur Inscr. apud Bangab. I. c. n. 113. Boechh. ibid. p. 228. et Psephisma Ol. BG. 4, c. I. n. 74.2ὶ Rangab. Vol. I. n. 89. Boech h. I. e. p. 33τ. B. Diuitigeo by Cooste

243쪽

23 i

dem anni, ol. 86. 3 , cuius est hoc monumentum de quo nunc agimus. Ea susceptis supplementis quae nullam dubitationem admittunt, hoc initio constat :'Αθηναlfοισιν ανηλώθη ἐπι τῆς τεταρχῆς - Διογέ νης .... ἐγραμματευε ἐπὶ τῆς βουλῆς ἡ Μετα γDης πρωτος εγραμ ματευε Σπις αι 'Αρισί. Apparet annos numerari collegii Epistatarum, qui Propylaeis aedificandis praepositi erant, eum quo annum ipsum quartum esse inde ab initio eius Operis, quod Archonte Euthymene su- ,εeeptum raso. non tantum Philochori auctoritate 90vimus , sed nunc . quoque ex , Inscriptione

haud ita pridem reperta a Pittahesio δὶ . Prorsus cmila est hoc ,. quod in illis Τabulis Tributo-

ἔ- servari videmus, i ut anni numerentur il Itys αρχῆς quae rationes. reddit. Hanc igitur rationem ' quum . et. per se i necessariam esse Videamus et perspicuis exemplis probari, illam, .mntra, . quam Boeckhius commendabat, rei na- iurao , adVersari , probabilis , spero , videbitur mea suspicio, in illo lapide Opificis negligentia

244쪽

tria vocabula excidiso , et sic restituendam esse veram lectionem us. 3 et 4: επὶ τεταρτης καὶ δεκατης βου

Non reieeturos esse arbitror hoc supplemen. tum eos, qui, e diligenti usu Inscriptionum hucusque editarum animadvertere potuerunt, quam crebra sint exempla , et quam diversi generis , vitiosae lectionis in illis merito spectatis vetusti aevi monumentis, quae exempla ne reus quidem esse puto ut a me indicentur. sSed operae pretium ost attendere, qui eventus prodeat ex illa , correctione. Sumamus igitur, quod ipsi Boecisio ita videbatur, fragmentum illud pertinere ad rationes, quas Epistatae operis i suscepti reddiderunt; non improbabili coniectura ita id assequimur, quod ei definiri

posse nullo modo videbatur, nempe cuius ope ris illi Epistatae fuerint. Etenim si annus decimus quartus non est Senatus , sed collegii Epistatarum , necessario consciendum et magnum opus suisse cui illi praepositi fuerint, et primum rationes redditas esse Ol. 83. 2, quo anno, ut mihi verisimile videtur, Parthenonis aedificatio instituta est; ita ut rationes, quarum hoc exiguum fragmentum habemus, ad illius operis praefecturam rescrendae sint.

245쪽

- seno anno Parthenon adiscari coeperit, huc. usque incertum credebatur in .ii Nihilominus recte suspicabantur viri docti Periclem pertulisse ut splendidum opus susciperetur ante quum .ad-- versarium , Thucydidem Melesiae i filium , in exsilium egisset, quod factum Ol. 84. 1ὶ quum

iis aerarium exhauriri continuo ei exprobrasset per immanes illas expensas, quas tribus annis ante fieri coepisse Parthenonis aedificandi conis silio, nihil est quod sumere vetet, itaque do-sendere meam istius anni definitionem non certe satis constanter Grotius Uist. Graec. Vol.

VI, p. 20) sumit, splendida illa opera a Periclo' suscepta esse, postquam Thucydidem Ostracismo - expulisset. Non tamen reticendum' est hoc obiici posse, Parthenonis aedificationem absolutam esse pu- tari anno ante quam Propylaea inchoarentur, itaque Ol. 85. 3: unde consequeretur Epistatas' Parthenonis per novem tantum annos rationes reddere debuisse, non per quatuordecim. Sed multum abest ut de anno persecti Parthenonis diserta auctoritate constet. Non est ea nisi coniectura eorum , qui putant, eo ipso, quod ce

246쪽

Iebratum signum Minervae , Phidiae opus, illo anno in Parthenone collocatum sit, indicari templi aedificationem tum persectam fuisse Τj. Quod autem Plutarchus tradit, de celeritate, qua quae Periclis consilio susciperentur opera publica perficerentur, nihil impedit quo minus

Parthenoni absolvendo aliquanto maius temporis spatium concessum fuerit: minus etiam propterea de eo dubitandum est, quod Propylaea non ultra quinque annorum operas postularint; quoniam si longe plura artis opera in Parthcnone quam in Propylaeis praestanda erant, et reli, quorum quoque, veluti templi Athenao Polladis , aedificiorum constructio diuturnioribus operis

constitit.

Periclem ipsum unum illorum Epistatarum fuisse , quamquam nolim affirmare , tamen perquam verisimile est: ne Anticlis quidem, τουγραριμ ατεως, nomen incognitum est: sed teme.

re , deficiente alio indicio , hunc eumdem suisse quis contendat cum eo quem Thuerdides I. 117), numerat in ducibus classis, quae ad Sa-

247쪽

mum oppugnandum Athenis proficiscebatur Ol. 85. 5. circumspicientes si quid nostrae coniecturae obiici possit , offendimus hoc, Propylaeorum constructionem intra quinque annorum spatium absolutam esse, itaque vix concedi posse ut Parthenonis aedificatio ultra quatuordecim annos postulaverit. Mihi tamen videtur et toto genere , et innumerabilibus artis operibus , et magnitudine ita Prop7laea a Parthenone superari, ut

diuturniorem curam multoque maiores expensas

suisse necesse sit huius splendidissimi templi absolvendi. Sed dum lubens exspecto aliorum iudicia de mea opinione, tantum confido me obtinuisse, ne Boeckhii Inscriptionis illius in te pretatio cuiquam probetur.

248쪽

vΙ. De Nomothetis in Atheniensium

Cisitate.

quae quinque abhinc annis in V ' Volumine Mnemosynes disputavi de Nomothetis , in quibus retractabam mea, quae de illo argumento in ΙM' Volumine Scholicorum 'POmnem tum ie plicueram , propterea quod tum demum mihi innotuisset et praeclara Westermanni Commentatio in Primo Volumine Dissertationum Academiae Scientiarum Saxoniensis, et Grotii de isto argumento sententia, in Historia Graeciae exposita , et quod operae pretium videretur ea attendere quae ΚaI serus, vir clarissimus, in Annalibus Ueidelbergensibus me admonuiSSet , ea igitur iterum diligentius consideranda mihi

249쪽

visa sunt, quum animadverterem nondum satis-sactum esse explicando argumento multis de

causis impeditissimo. Praeter illa honestissima invitamenta, quae modo indicavi , pepugerat me Schoemanni petulantia, qui editis Animari .ersionibus de Nomothetis Atheniensium nuper repetitis in eius OFusculis inademicis I. p. 247 sqq.) eo conviciandi genere in me usus erat, quod longissime aberat ab eruditi hominis humanitate, qui dixerat etiam , quae

recte sui ipsi quidem videbatur) disputavissem ,

ea me sublegisse aut Westermanno, aut Grotio , quos tum scilicet ignorare me simulassem. Multo meliora et saniora exspectaveram ab eo, qui alias, quid decoret in sententiarum dissensu praese 'serre, egregie ostendisset; eiusque moderationis luculentum exemplum excitavi in Mne-ῶοsyne: et seri potest ut Schoemanni 'ἀπειρο- 'καλίαν tum' aliquanto magis, quam deceret, moleste tulerim. Tanto lubentius conVerto me ad Westermannum, cuius disputandi genus hoc est, ut in singulis documentis quae hodie prostant inter- 'posita in Demosthenis actionibus disceptatio instituatur utrum vera an ficta sint: ita ut, ficta si hsse appareat, magna pars praesidiorum cor

ruat quibus hucusque viri docti suam de hilidis ' '

250쪽

niensium civitatis disciplina sententiam tueri soliti sint. Puam opportuna et accepta mihi illa disputatio esset, haud attinet commemorare: ipso semel iterumque eandem considerandi viam tentaveram, veluti in lege υβρεως, apud Λeschinem, vid. Epist. ad Hermann. p. 46sqq. , in Tisameni psephismate apud Andocidem supra Vol. IV. p. 13 sqq ὶ, novissime in lege comitiorum, item apud Aeschinem sin Mnemos. Vol. VII. p. 329 sqq.) Et a Westermanno eandem rationem excutiendi istiusmodi documenta servari video, ut tum ros ipsae eIplorentur, an cum reliqua ipsius oratoris conveniunt oratione. et an verae aut probabiles sint per se, tum ad formam attendatur universe sermonis, quam e inultis exemplis noverimus usurpari solitam esse

in Atticis legibus et psephismatis, nec minus ad singula verba luaesitum in primis est, utrum Solon habendus esset auctor carum Iugum, quibus Athenis νομοθεσIα regeretur quo vocabulo, praeter Platonem et Aristotelem, de Oratoribus unus Lysias utitur, Nicomach. fin. , sed ex correctione , quum libri sore habeant νουnσειν, eademque confusio est apud Xenoph. Hellen. II. 3. 43)an diu post illa disciplina inventa fuerit. Non de industria hanc quaestionem excutit Wester-

SEARCH

MENU NAVIGATION