장음표시 사용
261쪽
expendas: si quibus illud artibus, atque machinis assequi soleant, attingas. Vtpote quorum status, atque iumma rerum, quo destinantur mnia; sint luxus, splendor, dc opulentia perpetuum, atque frequens munus; famulatus, dc iniusta seruitus: praecipuus , ac defixus scopus; arridens domini vultus : summum laborum leuamentum; coeca plorunqupes: tum praepotens cuique custos , fauor, atque huius conservatrix adulatio : ac quod demum est totius inuidentiae , de simultatis Aulicae caput patulae, ac nimium credula domini aures, quae primis quibusque insusurrantium commentis dantur; faciliusque probra, quam nonesta suggerentibus, ac falsa potius, quam vera insimulantibus,patescunt. Quo iniquissimo domini torpore fit, vitam odium, quam inuidentia, liberas, atque perpetuas in Aula agant excubias: quodque ab eisdem ipsis primum in insidijs collocentur dolus de calumnia; in penetralibus, fraus dc suspitio ; in valuis, senecta de panitudo; quaquauerium, labor δc desperatio; quaeque pro foribus sese
veritati semper opponunt, eique ingressum Aula prohibent, ignorantia Sc mendacium. Ut ex his tandem monstrosissimis Aulae deformitatibus. seu turpitudinibus, nulla deridedi materies, vel potius, cum turpiter multa in illa fiant,nulla detestandi dest occasio. Quale vitae genus acutissime conspicatus olim Apelles, cum aquibusdam aemulis apud Antigonum Regem criminis falso insimulatus fuisset, de in vincula coiectus, ac neque prius inde exemptus, quam longo post tempore, retecta veritate, innocens esset inuentus: has inuide tiae Aulicae assectiones in tabella exprimens,in hunc modum describebat. Siquidem iudicem pro tribunali sedentem, liuidis circunquaque oculis intuentem, tum praelongas, patentissimasque insusurrantia res praebentem depingebat. Cui duae turpissimae feminae alsidebant, Ignoratia,& Suspitio; turbato quidem haec vultu, illa vero perobscvro,peneque operto. Tum innocenti diem dictura occurrebat Calumnia, calamistrata coma, comptaque facie, ac vestibus mire sinuosis inadula: tribusque impudicissimis pedissequis comitata, Inuidia, Fraude, de Insidijs. Ac dextra quidem accensam facem praeferebat, qua oculos iudicis fucato sulgore, utpote salsa veri specie offfunderet: sinistravero arreptu crine puerum, inopem, Minnocenem trahebat. Quas
262쪽
longo post utique interuallo, humilis, lacrymosa, atque atrata sequebatur paenitudo. Postremo nuda veritas, quae latere nescit; quaequefores quantumuis occlusas reserat, atque patefacit Omnia, apparebati a intrante, iniquissimi, atque timidissimi iudicis sententia sero ab rogabatur. Hac igitur pictura,&. Regi, dc aemulis ante oculos posita, Apelles olim Aulicam in ea vitam exprimens, illatam sibi calumniam salsissime, mordacissimeque ultus est. His itaque tam miseris atque exardentibus Aulicae ambitionis fomitibus, quasi olla quaedam,sic dicta quondam Aula, seruens, innumerabiles ex se bullas emittit, quae inanitate sua locum fecerunt prouerbio, Homo bulla. Vnde non in. suauiter Hispani a bulla dictas esse putant, quas vulgo vocant Burias, nempe iocos, risus, facetias, atque leues Sales hos enim Aulae ministri, prae alijs, siue derisionis, siue contumeliae, situ e scommatisi aut rursum
vel iucunditatis, vel recreationis gratia, mutuo regerunt. Idque ex peracuta animaduersione actionum alienae vitae, quas saepe,recoquente inuidia, ingeniosissime cauillari, in seseque inuicem retorquere solent. Neque enim inter eos ullum est, vel dictum, vel factum, tam omni ex parte persectum, quod non sit inuidentis maledici cauillatio nibus obnoxium. Oportet autem inuidum esse maledicum, decalum niatorem: proptereaquod eius animum haec una cura Premit, ac discrutiat anxietas,qubdagnoscit se aliis, quibus inuidet, semper succumbere, ac virtute superari. Vnde dolet quidem is, ac prae dolore, qui homines, ut dici solet, lepidos atque dicaces facit; valde acutas atque face
tas, quamuis aculeatas, cauillationes emittit: in quibus tametu contumeliae nonnihil ; plusculum tamen Salis inesse necesse est. Nam ut dearisioni illa pateant, pro deformitate est ipsam et inuidentiae fomes ambitio. Quo morbo, qui in uniuersos pene Aulae ministros grassatur,
omnes fere furerent atque in mutuam omnino contumeliam ruerent,
nisi summo, atque familiarissimo eis esset antidoto ut pote simulatio, seu dissimulatio. Has enim ijdem perfacile fronte ac vultu sustinent ut qui aliud animo occulte moliri, aliud verbo simulate ostentare possunt.Etenim praecipuum simulationisAulicae munus est, iniuriasAtque mutuo concepta odia,in praesentia premere,illaque sub- ficta quadam magnanimitatis specie nequaquam ex animo condo: nare
263쪽
nare; sed in aliud potius tempus reponenda reiicere, Idque ne vlla interim magno eius malo, qui dissimulare noluit sequatur rerum
Quamobrem simulatio, ac dissimulatio, quamuis per se sint sugie-dae, atque ex omni vita tollendae: tamen quoniam tot portentosissima apertae inuidentiae mala in Aula reprimunt, sunt quidem tolerandae. nam& prudentiae habentur imitatrices, de patientiae , qua nihil non vincitur, nonestum nomen usurpant. Quid enim prudentius quid magnanimo, atque sorti viro dignius quam irati, atq; inuiden- Atis animi impetum , in alterius prope iniuriam dc contumeliam irruem tem , aut cordatissima dissimulatione sustinere; aut molli quadam, ac
per salsa responsione perfringere, emollireque s Quid item sapientius,
quam aemulo, acriuali tuo, caeca te iam ira, dc conuit ijs consectanati subridere ' cui, si expressis verbis, atq; aperto Marte obuiam ijsIes, te simul atq; illum in furias adegisses. Quin potius magni, ingenuique est animi, ea omnia, quamuis iusta reclamante bile, aut risu, aut contemptu, aut aliorsum atque in te dicta suerint, accipere. Haec igitur simulationis, ac dissimulationis tegumenta & officia, cum sint qui. dem ad rem, & communionem Aulae sustinendam necessaria, eo eua Vfiunt tolerabiliora, quod neque sine mutuis leporibus exhiberi, neque sine suauissimis humanitatis Salibus,quibus comitas de affabilitas pret. cipuae Aulae virtutes,constant, prorsus contineri possunt. Ob id enim illius ministris sui aculeati ioci & Sales, ut suavissimi, ita & mordacissimi dati sunt, ut virorumque permistione ac temeeratione, nulla sit Salium, aut a iucundo, aut ab honesto discessio. bunt igitur inter A scos Sales, ij omnibus conditiores, immo & suauiores, qui in ea sunt mediocritate, ut neque nimium sint mordaces, ne ad inuidiam , siue iram excitent: neque nimium suaves, siue molles, ne adulatione li- Cquescant. Ab utrisque enim ortum habuisse, atque in Aula educ tos fuisse credimus, tam Satyricos, quam etiam assentatorios Sales. Quorum prioribus Poetae Satyras suas condierunt, ijsque peracutis salsisque dictis facete figunt, M aperte vellicant quos volunt: ideoque aPhilosophis.& Oratoribus Cynici, & dentati, a canibus translatione sumpta, appellanturia Poetis vero Salea nigri diculur,idq; maxime
264쪽
ex eo quod in denigranda,& cauillanda cuiusque vita versentur. Qui
tame la pungunt acerbius, quandoque tamen mordacitate sua sanant, quos condiunt : ac fiunt etiam Assentatorijs tolerabiliores, propterea
quod in illis tectus est auctoris animus ad mordendum ; in his vero satis apertus. De quo Sale nigro Flaccus, sic ait:
Denique non Omnes eadem mirantur amantque; i l
Grquire tu gaudes, hic delectatur Iambis: Ille Bioneis se=mombus, in Sale nigro. EΠC . : Fuerunt enim Bionis Poetae sermones Satyra dc mordacitate refert : Aquibus Poetas omnes atrocissime insectabatur; usqueadeo ut ne Hoia
mero quidem paxeret. De quo genere Salium, post Flaccum, Iuueanalis,&Persius conscripsere ulliuime. At vero posteriores, nempe Assentatori j Sales, prioribus, hoc est, Satyricis pernitiosiores, acval de fatui existut . Nam cum falsi ac tecti sint, atque occultum virus semper infigant; necnon praua ex animo promantur, probis quidem 'invisi sunt, ac multum detestabiles: quos iccirco caeruleos, seu ver sic lores quales eorum auctores appellare possumus. Sunt enim perqui isimiles Agrigentino Sali, de quo supra dictum est: qui ut in igne li- B' queicit. & exsilit quod est ab omnibus alijs Salibus alienum ita Masalentatorij liquescunt in igne, quoties ab ingenuis, ac sinceris animis, si . mutationisque represtaribus, tanquam ab igne probantur,ac diffluui. Clim enim neque candoris, neque acuminis quicquam, quod verum gustum excitet, praeseserant: neque resistere, neque silire in hoc ipsbprobationis igne nossunt: sed protinus cum impudentissima sita inmnia, quasi detecto fuco, atque figmento evanescunt. Vt olim Thebi librum Rege bellum aduersus Phocenses gerente, cum in expugna tione urbis plus tironibus, quam veteranis militibus Rex tribuisset ideoque illos amplioribus donis affecisset: bona veteranorum pars ci Rege defecerat; atque in tumulum quendam, sese non Elum defenasuri , sed Regem inde, atq; uniuersum exercitum oppugnaturi receperrant. Iratus Rex, in eos impetum vel solusfacere tentabat. sed occum fetes Duces exercitus ipsum cotinuerunt ac ne sese hominibus desperitis;& ex receti iniuria in eu male affectis victima praeberet,consuluerula quin potius in extremam parte exercitus secederet, inde maturius prviiii an lian-
265쪽
liantibus opem laturus. Quos vehementer deridens Graeculus quidam domesticus Regis assentator, ad eum conuersus; Cur quaeso, inquit, Regum potentissime, inuictissimeque, dc illi manipulo furum,&huic bardorum sententiae tam facile atque ignominiose cedis, propelsuccumbis' En consilium do,quod di tibi, od posteris tuis perqua erit
laudabile accommemorandum.Vt cum insignibus, atque ornametis Regijs, paucis duntaxat comitatus tironibus, qui non arma, sed baculositu vero flagella in altum sublata, gerentes, ad fugitiuos illos acce-A das. Nam cumprimum illi se viderint tam mitere, atque ut seruos contemni,consternati animo, supplices, ne dubita, manus tibi dabul. Cui
persalse Rex,Consilium,inquit, optimum,qui Regi dat,Regio profectis dignus est diademate: proinde Regia iubeo tibi dari arma, simul& insignia, quibus perinde ac consulis,tu ipse cum paucis tironi bus bacilla de flagella gestantibus,in veteranos inuoles. cui sic inuadere coacto veterani occurrentes, atque ex insignibus illum Regem esse iudicantes, mille confixum s agittis necauerunt. Vnde gloriosus assentator ab interim,quem suo sibi consilio consciuit,sagacissimum Regem eripuit. At vero in aqua rursum exibunt ijdem assentarorij Sales,quo- ties ad perstabiles, atque perpetua sere adulatione colliquescentes Prin icipum aures illabuntur: hasque eo maiore voluptate titillant, quo inaniores illi ipsi sunt, atque ad eorundem Principum non modo sensum, sed etiam vultum, ac nutum magis accommodantur. Q up fieri ibi exiliant, ubi potius fuerat colliquescendum. Quemadmodum de Herode Rege Hierosolymorum habetur: qui cum pro tribunali, olori sedens ad populum verba faceret, assentatorieque populus clamaret,ia. Vocem Dei,& non hominis: fatuus ac miser, prae assentatione exultans, subito percussus a D omino interijt, bca vermibus consumptus fuit. Itaque assientatorios Sales ideo ab scurrilibus distinximus, Cquod his sint illi multo latiores; quodque vel omnibus conuenire so leant. Nam Sc viri etiam graues, atque summi ordinis,propria quandoque commoda honestis praeferentes, non desinunt beneuolentiam Principum blanditiis Sc assentationibus turpissime, atque cum magno Reipub. incommodo colligere.
Lxxx Denique ab Aula quide Regia amolliendi omnino sent, quamuis
266쪽
inter Aulicos referantur, extremi illi, atque execrabiles Sales vulgo dicti Pasquilli ab ignoto auctore quondam dicacissiimo,atque omnium improbit simo, qui in solemnibus anni festis Roma, ut vulgaris est fama,libellos affigebat, sicuti ex marmorea eius statua m utila distortissumaq; hodie deprehenditur. cui improbiores eius sequaces, infimi qua-doque ordinis homines, quos saepe alit inuidia, nouos etiam affigunt:
ut in Principes, ac terrarum dominos, non tam risus, quam diras saepe Tragoedias moueant. Quibus eo pungunt acerbius. ac feriunt auda
cius, & quod incertius sit unde plaga veniat, & quod haec ipsa sanctio. Aribus nonnunquam inuoluta verbis crudelius inuratur. Nam perinde ac pharmacopolis mos est, aureo sub integumeto, amarissima me dicamenta aegrotis porrigere; ita hi quidem, sub sacrorum verborum inuolucro, occultissima Principum errata, maledica cum ironia vulgo omnia vitio vertenti solent retegere. duplici prosecto nomine tum in Principes, tum in sacra ipsa verba, quibus abutuntur, peccantes. Vnde qui eiusmodi erumpunt Sales, tametsi maledicis apparent ingeniosi, ac etia plerisque ridiculi: pijs tamen & probis viris insulsistimi sunt, E χοἰ atque inanissimi:& quonia Principes, quibus ex diuino praecepto ma- II. eta ledicendum non est, urunt, tanquam impij, atque insuauissimi Sales,
foras una cum eorum auctoribus,siue conditoribus,emittendi sent,ac
pedibus conculcandi. Quo sanctissime cautum fuit, ut huiusmodi Salium confectoribus paena capitalis constitueretur. In quam ginerosus quidam Hispanus eques in aula Principum enutritus, Toleti, Regia tunc ibi Curia agente, incurrerat. Nam ex eo praecipue captus fuerat,& in vincula coniectus, quod Carolum Quintum Casiarem aliosque Regiae proceres,arguto quidem,sed contumelioso admodum libello in vulgus disperso, fuisset insectatus. Vnde deprehenso domi exemplaiari, cum de crimine conuictus ille ad panam vocaretur, Philippus tunc CHispaniarum Princeps reum miseratus, paternis Caroli pedibus prouolutus, venia pro reo obnixe deprecabatur. Cui magnanimiter an- .nuens Carolus, atque innatam sibi clementiam in absoluendo reo Saale perspergens candidissimo , Non absoluissem, inquit, nisi me una cum alijs libello inseruisset. Lxxxi Sunt etiam inter Aulicos Sales numerandi, qui in ea dissimulatio.' .i i ne veta
267쪽
ne versantur, quae dicta est ironia. In qua cum summo lepore, & acu mine longe praestitit Socrates libenter ea uti solitus in dilputationibus. In quibus cum aliter de industria sentiret atque diceret ; de se ipse detrahens, plurimum tribuebat ijs,quos refellere volebat. atq; ita molli qua dam ac luaui quasi esca allectos, mox utique, detecto sensu,& vellicabat.& falsissime deridebat. His enim ille Salibus prauos ciuitatis Atheniensiis mores expurgare volens, probus ipse apud improbissimos ciues agens, fatalem illam inuidiam sibi conflauit. Sed hanc tamen mgratissim populi contumeliam in Socratem seria & perutilia suadentem; Aiocosissimus postea eius discipulus Alcibiades minime reliquit inulta. Quippe qui eundem populum suis ipse tum blandis,atque mollitis Salibus, tum festiuissimis, atque adulatorijs leporibus ita deliniuit, ut eidem populus sui moderandi, regendique potestatem, dc habenas tradiderit. Quas demum tenens ille, populum cum uniuersa Repub. in mille adduxit praecipitia. Ex quibuscoficitur, Aulicos Sales omnibus, tam qui ab experientia quam qui a natura, siue arte proficiscuntur,esie salsiores, ac iucundiores: proptereaquod in ea salsorum dissimulatione, atque verborum ironia versantur,e quibuS tanquam ex equo Tro-
iano innumerabiles, ac perlepidae quotidie prodire solent facetiae . Ac 'vel ex eo etiam salsitudine excellunt tam Academicis, quam militaribus. quod in his quidem plus insit seri j & admirationis, quam ioci. in
illis autem plus loci, minus tamen experientiae ac deformitatis ad rid dum At vero in Aulicis, qui constant ex utrisque, nihil non inest ri dicula admiratione dignum. Denique omnium, qui ab ipsa concrescunt, tam naturae, quam ardiis, atque experientia vi;&conditissimi,& liberalissimi, & in omni re, atque negotio fusili imi recensentur urbani Sales. Vt pote cum in urbes non Aulicorum modo, verum & Academicorum, & militarium c rusticanorum, aliorumque cuiusuis generis Salium perpetuae fiant co- cursiones, & quasi confluentium in mare aquarum ad saliendum congregationes. Nam quid obsecro,annis iam grauis miles bello,suaque manulatriae iam parta pace,atq; gloriose in urbe fruens otio nisi streanua admirandaque suorum Imperatorum, atque commilitonum dicta, iamque,summo cum lepore ac Sale suis ciuibus enarrabit Quid
268쪽
mercator, post peragratum, ac longe lateque perlustratu a se orbem
terrarum, & tam multarum gentium mores, atque ritus conspicatus,
nisi qu. x vel admirationem,uel iucundissimos Sales sapiant explicabit An non Sc rustici, paganique homines, quorum incondita, ac sponte nata verba,& inculti mores, frequentem deridendi ansam ubique prς-bent; permagnum Salium aceruum quotidie in urbem inuehut Quin& Academici suos etiam Sales cum urbanis permiscentes, multo quidem urbaniores,ac sapientiores illos efficiunt. Sed rursum qui in urbe tandem, condimento ac venustate praestant, atque praecipuum in ipsa locum tenent. sunt, quos ab Aula Repia iuuit appellare hulicos. Nactim in urbe & ingenue nati sint, & liberaliter educati, necesse est, ut selectiore, acutioreque quam alibi, condiantur gustu de sapore. Hi siquidem soli fiunt, qui medium, hoc est, certam quandam saliendi regulam tenentes, aliorum quidem Salium excessum corrigere,ac summo semper cum lepore moderari possunt. Quae res urbanos homines tam varijs ex urbe Salibus imbutos, non modo efficit salsissimos, atque facetissim os; verum & callidissimos, & omnium longe astutissimos reddit. Ab urbe quippe, qua Graecis dicta est, urbanis conuenit esse astutis. Quid enim aliud sunt urbes; aut quid reuera magis exprimunt, ruam doctissima quaedam experietiae Gymnasia, seu percelebres pr entiae Academias vel potius omnium humanarum actionum ornactissima & frequentissima Amphitheatra, in quibus quotidiani rerum usus,vtTragoediae,repraesentantur a mortalibusὶ Per quos tam varii simul & admirabiles panduntur rerum euentus; tam lubrici ac portemtosi casus, tam lugubres & calamitosi successus, ut necesse hinc sit urbanos homines, tot detectis deformitatibus, non minus facetos, quam frugiferos atque sagacissimor euadere. praesertim cum vicissim sint ijde ei uidem fabulae tum admirantes spectatores, tum etiam saepius ridiculi actores. utpote qui proprijs, aeque atque alienis conspectis deformita tibus, de humanae vitae iniserijs; aut solutiores cu Democrito risus excitent: aut rursum inter risum, lugubres cum Heraclito lamentationes edant. Vnde iocis, ridiculis, dictis,cauillationibus, alijsque promiscuis Salium generibus,tantus est in urbe locus; tam varia ac frequens ad vitae communionem per Sales concursor ut, qui non iners urbanus sit,
269쪽
cgm omnes vitaecunque Sales degustaverit, istum optime sapiens, tu perialsas, mireque facetias, ac perlepidus haberi possit. - :: aExplanavimus hactenus, unde, qui, & quales sint Sales. nunc tertiuillud Quatenus degustandi sint, sequitur explicandum. Quamquam ipsum uuatenus, parum, aut nihil a modo, seu mediocritate, quibus Sales adhibedi sunt, supra differre putauimus. Qua de causia illud erit etiam quattuor,vel quinq; circunseri du terminis: aut rei scilicet, aue personae,aut temporis, aut loci aut horum omnium de quibus agitur ratione&occisione. Nam quamuis nullum sit tempus, in quo non deceat leporent, humanitatemque versari non parum tamen refert 'quata cum opportunitate tempor quό in loco, rem tractes. maxi- n:l:
me vero quibus cum agasHualesque lepores pro Salibus intermisceas Quippe notare oportet, paresne tibi illi, risiue ordinis sint i an iuuenes vel uenes, an ciues vel peregrinii docti aut insipientes; rustici vel urbanis praecipue ero,periti rerum,ues imperiti. Nam ut in conuiuijs prudenatis est praepositi, conuiuas pro cuiusque dignitate & gradu in mens, collocare ; tum cibos pro ratione temporis apponere; atque anxiuG perquirere, numappolita, non solum generatim omnibus, sed etiam singulis placeant; salsa nimis, insulsave sint iurulenta hisque tum acria: Blum acetosa ad illa vel cohibenda, vel emendanda subijcere 1 ne unius, aut alterius susurro, tam ingens,ac sumptuosiis conuiuis ornatus,&spludor parvipendatur: ita qui amicitias quotidiana consuetudine augere student, ac omnibus fieri sitiaues; hos decet, salsitudines, atque lepores illis semper appingere,& permiscere: ne insulsitate, quasi silentio a mucitia diuoluantur. Atque in primis reminisci debent, quam ipsi perso nam in iocando suscipiant; cum Sses varie mortalium animos affi- o ciant; sepe quidem stimulos admoueant, plerunque mordeant, nonnunquam nant. Cum neque satis si lautos, molles, sitaues, delicatos, Cac belle dondientes Sales apponere; nisi pro cuiusque assectione degustu modum adhibeas. Suntenim, ut omnibus in rebus, ita&inicando maxim , mediocritas & moderatio adliliandae. 'Quantum etenim suauitatis, ac iucunditatisasserunt fanae menti iocosi Sales, tantundem etiam excandescentiae, ac simultatis quandoque solent prauis animis parere, si vel importune,vel inique, vel alior quam adhibiti
270쪽
fuerunt, accipiantur. Quoniam non omnibus ijdem Sales: sed alii alijs conueniunt. Non enim Regibus rusticani Sales, neci erursum rusticis congruunt Regi j : cum iacta siue dicta Regum vere regia dici mYnon possint, si a Regali decoro abscesserint; & quae stibi pso ridiculo, terium, atque maiestate quid dignum praeseserant. Quamquam ridiculorum quidem vis de natura in tam subito, ac inopinato, siue dicti, siue facti nutu,& acumine posita est; ut nihil plerunque tam sit dictum salsius, atque opportunius, quam quodpraeter temporis, siue loci opportunitatem, est dictum. Nam vel inopportunum esse in iocando, Apro deformitate, atque occasione summa est ad ridendum. Quare ipsum Quatenus, in eo quidem medio statuemus, quod interest inter eam opportunitatem, quae loco, tempore, ac persona circunscribitur;& eam, quae ab improuisa, inexpectataque,& quasi temeraria rei de qua agitur, occasiohe exoritur. Quo medio, tam hi, qui a natura, quam qui ab arte dc experientia oboriuntur Sales, moderandi
sunt, atque a satietate,& fastidio asserendi. Est enim aurium, per quas fit horum, qui dicto constant, Salium gustatus, sensus fastidiosissimus: qui ut modicos, atque ingenuos Sales tanquam vere harmoni- Bcos cum voluptate amplectitur; ita etiam a nimijs, atque illiberalibus, ut absonis, quammaxime abhorret. Sed neque auditui aspectus fit,
hac in parte, ad dijudicandos Sales dissimilis. Qui sensus,ut inquit Plato, in nobis est omnium ad discernendum acerrimus; ac usqueadeb argutus, ut oculis quemadmodum animo aflicti simus clare exprimamus, quasiq; ijsdem, quod sentimus, loquamur. Sunt enim oculi quorum tum intentione, tum remissione, tum coniectu . tum hilaritate,
motus animorum fgnificamus. Quamobrem cum Sales non solum in eos, qui dicto ac verbo fiunt, sed in eos etiam, qui re, ac facto; nu- Ctu videlicet, siue aliquo venusto gestu, atque motione corporis, sub aspectum cadut,commode partiti fuerimus: restat ut ipsum Quatenus, ab utrisque, quibus tenendum sit modis demonstremus. Id ut commodius fiat, necesse in primis erit, ut externa aliqua figura ,sue specie eorum Salium, qui ex facto constat, clarissimam effigiem eorum, qui ex dicto inaures diffluunt, oculis ac menti subi jciamus. Sane ut eos,
si paulo licentioresis atque extra modum quandoque fiant, sub certis