Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

de Sale liber tertius. ZS

legibus & terminis, ne a recto deflectant, coerceamus. Sales igitur in Re, non tam ex lepida cuiusuis rei, siue facti narratione, quam ex ipsam et re facete ac lepide facta,& oculis subiecta sunt colligendi: cum hi non verbis, sed potius aptissimis actionibus, compositissimisque corporis motionibus, quasi in theatro,proponantur. Quemadmodum Romae fieri videmus in ludis publicis, ubi frequens de tam multus est populus, ut clamoribus ac sibilis omnia compleatur; neque auribus vllus est locus ad percipiendas fabulas, quae agutur. Vbi Comoedi, atque Choraulae solent choreas ita ducere, ut his vel Helenae raptum, vel Lucretiae stuprum , vel etiam exactorum Roma Reguhistoriam; vel Horatium submouentem hostes ab ingressu pontis, quousque is dirueretur, seseque in flumen tandem deij cientem, atque

ad tuos incolumem remeantem: aliaque eiusmodi in tanto populi tumultu, tacentes mire representant. Non enim verbo, aut labijs, sed pedibus, manibusque, quin gestu, vultu, variaque membrorum,atque totius corporis motion sciese ad modos componunt, tum oculos, ac ceruices pariter ita torquent, remque omnem, prout gesta fuit,eX-

primunt ; ut modo historiam animo teneas, illius actores quasi colloquentes percipias. Vnde apparet, salsia&iocos a facta, falsis ac iocosis dictis esse simillima, atque a d illorum imitationem evia: tametsi natura quidem priora sint facta quam dicta, atque ex illis haec prognata. Cum itaque, sicuti dicta per aures in animum illapsa,licet ob deformitatem proditam acute quandoque pungant, modo tamen sapiant Salem, comiter , atque aequo animo accipimus: ita quidem & iocosa facta, quae vel gestu de actione, seu subturpi aliqua,atq; inexpectata corporis motione tacentes exprimimus; quamuis per se oculos ostendat, quia tamen occultum ex proposito Salem referunt, fiunt iucundissima. Perinde atque in saltationibus, quas peruariis distinctas corporis Cagitationibus procul visentes, nisi lyrae, aut tibiae sonitum ieiusque harmonicos numeros, quibus illae respondent, una sentiremus, de quas saltatores choreas ducunt, animo comprehenderemus ; profecto ipsos reputaremus insanos. Sed hac,ut conspectiora cuique hant, perlepidis

facti exemplis a nobis sunt illustranda. Acquoniam in ludicris Saliabus versamur, haud puto me facturum insulse, si quasi ludibu dus,atqiper

272쪽

Commentariorum

per ludum explicem iocosos Sales, qui ex dicto constant,non aliter se habere intus in animo, atq; in eo imprimi, quam hi, qui ex facto prodeunt, atque conspecti extrinsecus apparent. Ad quam rem expres.sius ponedam ob oculos, falsissimus quidam inter alios a nobis descrubendus est ludus qui maxime in cubiculis,& conclaui Principum,tum

exercendi corporis, tum per risum recreandi animi gratia quandoque fieri solet. Vtpote qui ex mutuo, reciprocatoque, ac etiam inopinato plumeorum coniectu puluinariu committitur inter colludentes. Et

qui tametsi ludicram speciem praebet; nihilominus tamen inclitae, atq; Anobilissimae pugnae modum M ordinem praesesert: cum Scambitio sit

sima spe victoriae ineatur, Scimpotenti etiam studio vindicta exerceatur: de vel ex eo etiam bellum hoc ceteris longe atrocius v idetur,quod ubi conseruntur mapus, neque hospes ab hos ite, neque eiusdem alae

miles a comilitone l. tutus. Vnde quo magis a pertristi aliquo, & crue' to successu pugna abest, eo sane maiores in illa prastiti conatu studia,

impetus, macninae, stratagemata, & contentiones ad vincendum, iucundiores lepores parere, magisque ridiculos Sales elicere solent. Qui tamen eo fiunt gratiores, quo minus bilem commouent; atque a facta B& accepta iniuria magis absunt. Nam licet pugiles, ineunte pugna cum improuiso ictu perterrefiant; tum animo quasi consternati quadoque haereant; nullam tamen idcirco neque offensionis, neque noxae cuiuLuis captant occasionem: quin immo risus, atque salsitudinis maiorem

illi ansam praebet, dum ictum, & ferunt patienter. & sese cominatione

aliqua, aut venusto motu corporis, praeparant ad ultionem.

xxxxvi Qui plane ludus primam illam Salium naturam aperte exprimit, quae risum cum derivone coniungit: atque in eo etiam clare ostendit quod supra definiuimus, locos,sive regiones ridiculorum,deformita- te, seu turpitudine aliqua, non turpiter, contineri. Cui enim non tur pe ac deforme videbitur, quempiam alioqui grauem & seuerum vim, composito incedentem pressu, nunc improuidum, ac nihil tale medi tantem, ex improuiso adoriri quin eundem ipsium, non ferro, aut armis, quae palam in strenuos ataue sortes homines arripi solent,sed plua meis telis atque laneis iaculis clanculu dc exabrupto caedere' Atque insuper tam vicum armorum coniectione casum, atq; turbatum illum,

non se lum

273쪽

de Sale liber tertius. 2SS

non solum a suo gradu deijcere; sed deiectu etiam,vt delusum deride. ixi. Id ; eo certe deformius, quod nulla ibi videatur haberi ratio pei jonae cum infimi sepe in summos insultentiatque ut in bello,inter confertos iam hostes, promiscua sit, & indistincta colludentiu multitudo. Vnde ide ipse ludus,qui ad Comicos Sales & periucundos risus excita

dos initus est,Tragoedias potius moueret immouerb a ridicula ad cruentam prope pugnam veniret ; ni suis mediocritatis legibus, consentaneisque ludendi statutis,tum a nimio,tum a modico,tum vel maxime,

ab inopportuno assereretur. Sua quippe scita tuaque pacti de codicio- Anes, ludicra in re licet, seriis tamen persimilia habet: cum & nefas sit illa transilire, & transilientes summa etiam vituperationis, atque exiiij paena, inter lusum,mulctari soleant a collusoribus. Verumtamen ne ludus, qui ut salsus sit de ridiculus, turpitudine aliqua vacare non potest idcirco ab honesto simul Se iucundo excludatur; quinq, ad summum legibus, siue pactis est obfirmandus. Ex quibus clare apparebit, huic uni lusui, qui siue re, siue nutu, siue actione conficitur, simillimas esse quasvis alias lusiones ridiculas, quae verbo, atque dicto constant. Ac fiet etiam, his struatis legibus, ut ridicula neque sine Sale sint, ne- nque turpiter fian , neque non aequissimo, atq; sestiuissimo animo, tum accipi, tum sustineri queant. Prima igitur lex, siue condicio sanciatur, ut quemadmodum hoc in ludo, plumea, siue lanea cum sint tela, ideoque mollia, raro quide, aut nunquam, su' licet insperato ictu , cuipiam plagam, aut insigne malum infligunt: ita neque dicta, quamuis acute prolata, salso in ioco

liceat, minus quam suavibus, atque urbanis verbis iactare ; quae neque cuiusquam dignitatem mordacitate labefactent; neq; infamia quem-lliam, turpiue nota inurant. Altera sit, sana utrinque,minimeque ma- euola colludentium,sive dicentium cogitatio ut sicuti in iaciente nul- la debet esse mens grauiter offendendi, nisi quatenus venustacu acti ne corporis, ac certo absque lesione letia, risum moueat isca dicente sit simultas; ne sublato aequitatis, atque urbanitatis Sale, turpiter in maledictiam erumpat. Tertia, par utrinque, licet inter impares ori na atque consentanea colludentium necessitudo: quibus, tum suum quisque locum, atque munus retineat; tum etiam dicentes,talionis iure

caueant.

274쪽

Commentariorum

caueant, ne si male dixerint, peius audiant. Quarta, nullos ad pugna spectaculum, siue iocosae consuetudinis congressias esse admittendos, immo quamprimum explodendos, qui iuxta Solonis sententiam, se ditione conspecta, alterutrius partis non sint:& qui vel lacessere recuΩsent, vel lacessiti grauentur, atq; moleste ferant. Quinta denique, eatenus eiusmodi lutus, siue ludicros Sales,& protrahendos,& degustandos, quoad ipsum Satis, minime vero ad ipsum Nimis, peruenerint.

Nam ut omnium rerum, ita maxime dc ridiculorum ,& ludicroru repentina satietas nos capere solet. aut quδd instrumenta, per quae ritus Aerumpit, defatigentur nimio: aut quod statim animus ridicula, tanquadeformia, atque a vera, pulchra, & honesta voluptate degenerantia, a se dispellat. Quamobrem, ut ex Medicorii conlatio, sanitatis est, que- quam minime laturum amensa discedere sic summum habet Salem in iocando, qui veritus fastidiu,Sales apponit mo derate; ac iuxta prascriptas leges, ipsum Quatenus, siue Satis, iam adesse nouit. Nam his quidem optime, atque ad unguem seruatis, nulli iam poterunt iocosi Sales, siue qui facto, siue qui dicto continentur: siue oculis, siue auri bus percipiantur . nisi distinctissime dignosci, regustarique, ac secun- Bdum modum, quo illi & dandi, & accipiendi sunt, adhiberi. tales in Quibui positis, restat quartum & vltimum: nempe ioculares Saales ad animorum fanationes congruentissimos existere. Etenim deserijs Salibus,qui grauissimorum pnilosophorum sententi js,sive γνωιutae concluduntur, atque in communem vitiorum propulsationem, & Mcerrimam virtutis defensionem accommodantur, nulla est controuersia, esse quidem ipsos, verissima, utilissimaque animi medicamentaequae neque inopportune omnino applicarii neque temporis, aut i ei vicissituUinibus obnoxia fieri; neque demum,cum & pulchra de salu taria per se sint, ulla turpitudinis specie, qua stomachum moueat, de formari possunt : quaeque, si venusta sermonis festiuitate conspers aepropinata fuerint, et quidem sumatur libenter; dc sumpta prosint m gnopere, ac saepe etiam animum a mortiferis, insanabilibusque prspe morbis soleant eripere. Quemadmodum salsissime, ad sanandum truculentissimum animi furorem vindictam, serijs, persalsisque olim

Via est Salibus Abigail prudentisima , insulsissimi Nabalis uxor. Haee

enim

275쪽

de Sale liber tertius. a g

enim perirato atque eiusdem Nabalis insulsitate vehementer com moeto, ideoque ad uniuersum eius excidium properati Dauidi occurrens; ac prona iacens, eiusq; ad pedes prouoluta, tam blanda ipsum, tamq; venusta, milleq; respersa Salibus oratione deliniuit: vide a crudelissimo coepto desistere coegerit,& apud eundem magnam sibi ipsa gratia aucupata fuerit. Uniusmodi prudentia Sale , atque venustate condita Esther Regina, usqueadeo Assuero Regi grata fuit, ut per eam,immanissima illa Amani Macedonis lata sententia de uniuerso Iudaeorum excidio, dc omnino abrogari s 5c in eundem Amanum iustissime exe- Aqui iussa fuerit. Neque dissimilibus usa suit Salibus sortissima Iudith, Quae sua etiam venustate sermonis, atque cruento facti Sale, Holofernem potentissimum Assyriorum ducem amore sui captum, viriliter,

animoque magno, tum capite detruncavit, tum patriam cum uniuersa Iudaeorum prouincia, a grauissima vastitatis plaga,quam ille intulerat, sanauit: Sed uniuersas luauissimo, atque diuino suo Salepraegressa est virgo Dei mater Maria. dum perquam humiliter,atq; venustissime Gabrieli Angelo respondens, supernisque iussis annuens, plenissimo, cumulatisiimoque diuinae gratiae Sale perfundi meruit. Quo Sale non nsolum acerbissimu humani generis hostem Sathanam fugauit: vcrum calessem nobis adiratum patrem, M a mundi subuersione auertit;&no, ad Hernorum bonorum spem reuoς-uit' . . . . LQuae tanta per Sales reconciliandi, atque pacandi animi vis,tametsi

pracipue posita est in serijs magnis de quibus postea sub Mystico, siue

Theologico Sale agetur, no minus tamen e caciter iocularibus, atq;

facetis quandoque solet condiri Salibus: quod hi, quamuis sint ridiculi ; persaepe quidem risu, ac lepore, quod alioQui seri j non effecere Sales, ab aegrotationibus prope desperatissimis plerosque sanarunt: que- admodum extremis quancioque morbis usu venire solet: quos Medi ci peritissimi compotatissimis medicamentis expellere nequeuntes, rursum ab Empiricis simplicis alicuius herbae admotione, eosdem sanari videmus. Neque negare possumus, in quotidiano usu & sermone, in omni etiam loco dc tempore,& apud quoscunque, quantum ridiculis hisce Salibus proficiamus: quantumque libertatis, atq; licentiet ijdem, prasertim natura dicacibus, tribuant ad dicendum. Saepe mi mi : enim ab infimi ordi.

276쪽

mi ordinis hominibus, sub inu olucro Salis,aliquot vitia Principum,in horum oculis & auribus, aut verbo, aut venusto nutu aliquo, seu diistia mulanti facto, acute retecta fuere, atq; impune illis inusta. Sicuti olim parasitus Tingitanus dictum Regis Tunetani in eundem facetissit me contorsit. Siquidem ob intestina odia, atque diutina bella, quae Tunetani gerebant aduersus Tingitanos, armis superiores. quidam Regii cubiculari j, deridendi caussa figuram Regis Tingitaniae in secessit,ubi Tunetanus obscena redere solebat', depingi curarunt. Qu3m Rex inspiciens, protinus parasitum accersiri iussit Cui intranti, En,inquit, Rex tuus, quo dignus est loco adpictus: ad quem parasitus, Puto equidem non tuo iussu sed solerti Medicorum tuorum opera fuisse hic Regem meum depictum; ut tuam aluum, quam ipsi medicamentis leuare non possunt, horrore figurae soluas. Quod dictum Rex vehementer deridens , quamquam perfalse inuri se agnoscens, deleri iussit effigiem Regiam & appingi parasiti,ut eius facetissimi dicti saepius recordaretur xc Adhaec, saepe etiam nonnullos, irruente subita in eos ira, & surore Principum persalso sese dicto a culpa excusantes, a summo vitae distri mine ereptos fuisse comperimus. Vt fuit illud Alexadri Regis, qui sorte monitus, ut eum, qui ubi porta egressis primus occurrisset, interfici iuberet: Asinarium forte sibi obuiam factum ad mortem arripi imperauit: Eo quaerente, quidnam se immerentem capitali supplicio, innocentemque addiceret' Cum ad excusandum factum seu, oraculi praeceptum Alexander retulisset: Asinarius, si ita est,inquit,mi Rex,alium sors huic morti destinauit. Nam asellus, quem ego ante me agebam, prior tibi occurrit. Delectatus Alexander illius tam subito,atque per- salso dicto, ab humana nece temperauit. Tum a Cicerone relatu illud

peretque falsum,de duobus iuuenibus Taretinis, qui multa de Pyrrho

Rege securius inter caenam locuti, cum rationem facti reposcerentur,& neque negari res, neque defendi posset; risu fiunt, & opportuno loco elapsi. Namque unus ex his, Immo, inquit, nisi lagena defecisset, occidissemuste eaque urbanitate, tota est inuidia criminis dissoluta. Iam vero, neque Caduceo absimilis, minimeque impar esse debet iii-clita vis Salium ad consuescendum, atque inter incompositos, tam hostium, quam obtrectatorum animos, tuto,animoseque vernandum

277쪽

de Sale liber tertiti Si

sic enim in periculis, pro vitae defensione, foro quandoque est utendu ut quod neque grauibus, neque serijs Salibus componi valet. id vel mimicis, vel scurrilibus, ut ridiculis condiatur. Sicuti Dionysius tyrannus, cum Syracusis expulsus, profugus Corinthum venisset, amicorupraesidio, se tuto ibi manere posse existimans. nihilominus Syracusanorum insidias timens, eisdem mimicis,atq; scurrilibus a tam invido illorum furore ipsum liberatu fuisse legimus. Sapienter ille quidem atque astute vitam institues, qui tam propensam in se populi iram putarit,nsi alio arctiori vinculo, quam ea vita ignobilitate, Sc indignitate personae, quasi quadam morte, atque interitu posse reprimere, ac edomare. 'Quemadmodum & Hercules furens inuctam Iunonis iram,atq; deuictarum a se bestiarum omnium longe monstrosissimam inuidiam, occumbens, quo Flaccus inquit modo,supermit, Diram qui cotudit H dram, Notaquefatali portenta labore peregit, ' Comperit inuidiamsupremo sine domari.

Nee disii mili ridiculo Alcibiades, ad perdendam Rimpub. homo natus, sese a concitatissima Atheniensis populi ira vindicivit. Nam cum teterrimi sceleris in Rempub. commissi causa, plerique 4e eius interitu Rcogitarent; grauissimisque subinde maledictis ipsum omnes incesseret,

parumque abesset, ut in crimen vocareturi protinus egregiem canem,

quem domi alebat, notum omnibus,abscissa cauda Scauricu is per urbem conspectandum dimisit: submissis, qui in vulgus spargereat, tam scedam rem fuisse patratam ab Alcibiade. Quod factum, quamquam indigne tulit populus; nihilominus tamen ita derisit, ut superiori: c6umissi amplius non fuerit recordatus. Si igitur, ad cohibendam iram, & inuidiam comprimendam,duos pestilentissimos animi morbos, tantum medicamenti asserunt infimi Q eneris Sales: quidni mediocres obsecro, mediocribus prodesse momis poterunt quidni mederi etiam peracutis p Cum itaque una & eadeprope sit corporum, atque animorum medendi ratio: necesse iam est, ut per corporeas assectiones, ad ipsas animorum perturbationes.& dignoscendas, dcredarguendas,&hisce sanandas Salibus deueniamus Nam ut sum mu Medicae artis praeceptum est, idemque nobilissimum,

278쪽

26o Commentariorum

non modo contrarijs curare contraria: verum ipsemet etiam medica

menta quadoq; ex cotrarijs inter sese permixtis, & teperatis conficere: Ita sanationi animorum conuenit,ut & contraria sint, quibus fiat contrariorum depulsio ; & quae medentur etiam ,eX contrarijs sua medio critate, ac modo adhibitis componantur. Etenim clarissimum est, vitiorum morbos unico virtutum antidoto superari, atque radicitus euelli. Veruntamen ipsae inter sese virtutes, quamuis cohaereant,neque inter se repugnent; quia tamen carum singulae suas proprias, a c peculiares habent vires, siue facultares; quasdam inter sese, vel pro maioris, Aaut minoris, vel pro temporis, & loci, Vel rei, in qua veriantur, ratione,discrepantias efficiunt. Quae rursum, si consona earundem permixtione temperentur, utili sima inde animo remedia praeparant: p rinde ac si quis aspera cum lenibus, cumque austeris suauia permisceat. Sic enim huiusmodi Sritum condimenta, horumque facultates,& munera, ad optime salie dum, sua inuicem proportione seruata, aptari, atque connecti dela'nt; ut insulsitatibus, dc intolerabilibus saepe viiij quae cum maximadissimulantium amicorum vituperatione, in amicis augeri solent . commode mederi possit. Quae vitia, cum dupliciter Bingrauescant: iis quidem ad ea radicitus euellenda, duobus etiam chi rurgicis utendum est instrumentis: Altero videlicet,nouacula,seu fora fice, ad prccidenda deformissima vitiorum tubera, quae vel propria cuiusque iacuria, vel amicorum dissimulatione, ac silentio intumue runt: Altero vero, filo, & acu, ad falsas animi persuasiones,quasi sce

dissima quaedam virtutis, atque rectae rationis vulnera resartiendum,' ac subtiliter consuendum. Nempe, ut si quempiam, fanationis gratia hoc Sale mordere, atque aculeis in eum uti necesse fuerit, id leni

late fiat; si urere, lepore; si tergere, candore; si expurgare, delectu; si cdiffundere, sapientia; si excitare,suauitate si denique attenuare,si astringere, aut exsiccare, id venustate, ac urbanitate fiat. Hae quippe naturalis Salis propriae, atque innata facultates, ad hos mentis Sales tranulatae similem fere cu illo vim imprimul in animo,hunm; Paulino ipso: de quo supra, sermonis Sale atteperatae, codiunt suavissime. Sed quoniam negotij esset prope infiniti, nuc agere de omnibus Uritudinibus,

a quibus amicoruanimi iocosis hisce Salibus liberari pol sut neq;enimvllus

279쪽

de Sale liber tertius i

ullus tam prauus est huiusmodi morbus, qui non lepore, & salsitudiane, aut omnino mitigetur,aut multo leuius feratur) illis dumtaxat a curremus, quae cum iant omnibus lonse grauiores, vix ab ipsismet mgrotantibus dignoscuntur ii quinpotius sub perditissima sui cuiusque

laborantis ignorantia, & errore latent. Et quae demum deformitate sua, quo aegros faciunt magis ridiculos: eo quidem grauius incusant ipsos in amicorum viiijs turpissime , foedissimeque conniventes, atque dissi mulantes amicos. Ne igitur amicoru vitia si,ut ille est,tacuerimus,nostra faciamus; ac rursum,si reprehederimus, idcirco reprehensorii odiu nos incursuros Ametuamus: tria potissimu animaduertemus. Qua si quis optime perpenderit, nullis vel grauissimis amicoru morbis deterrebitur, quo minus illoru curatione subeat animosius Primu erit,nullum tam durum. nec tam obtusum pectus esse, quod Salibus sibi congrue, dc cum modo appositis, non molliatur, atque ad beneuolentiam apponentis adducatur. Alterum, ut quemadmodum nullus tam barbarus, atque

immanis homo est, qui grauissimo, acerbissimoque dolore pressus, nollet mitibus, ac potius lenibus remedijs, quam acrioribus leuari: ita nemo quantumlibet desipiens, tam sui est amant issimus qui no aequius B serat, se lepidis Salibus, atque opportunis iocis corripi, quam asperis, atque rigidis reprehensionibus improbari. Postremum,neminem imgeiiij esse usqueadeo stupidi, atque inhumani, qui non agnoscat, eiuslmodi morsu Salium, se multum proficere, atque a plerisque animi viatijs salutariter expurgari. Quibus iactis landamentis, tria morborum

genera ponimus, quibus amicorum animi foedissime exagitantur, a

que horum ope Salium in sanitatem reuocari possunt. Philautia vid licet, Ineptia , de Rusticitas. Ad hos enim reliqui animorum morbi, qui iocolorum Salium curationem subire solent, reducuntur. Quorum praecipuus Philautia i Gr cis mutuata voce,est falsa quadam antimi perlauo, ex caeco sui cuiusque amore concepta: qua fit, ut minime sibi quisque notus sit ue immo magnificetius quam par est, de se sentiati Jd autem vel ex eo maxime verum esse deprehendimus, quod caeca sit omnis mentis acies, quae amore sui obducta, atque perstricta , se, suas omnia melius,& acutius quam alij, videre putat. Nam,quod paulo su-

280쪽

asa Commentariorum

pra ex sententia Platonis deduximus, caecus quidem est omnis amans. Amoris enim, atque amatoris cuiusque affectas caecus est, antequam ratione illustretur. Si ergo quispiam seipsum maxime diligit,hunc e ga seipsum caecum esse necesse est: tum quod is affecta prope caeco in tui amorem ruit; tum quod id amat, quod, num vere pulchrum sit,&amari debeat, minime discernit. Ex quo idem, neque propria sua mala respiciet; neque se peccare intelliget; quinpotius alios prae se omnes deformes reputabit, atque falsis, pro veris persuasionibus imbuetur: iamque seiplb contentus, ac totus sibi blan aiens, aliorumque adula- Ationibus aures accommodans; quo tandem magi ficentius,eo saneturpius, atque indignius de se sentiet. Quae mentis caecitas, si usu obduruerit, in grauissimos animi morbos tumorem, elationem, insolentiam, aliorum prae se contemptum, denique in quandam cum impietate insaniam mortales solet detrudere. haud aliter, quam Narcisum quod est in fabula captum propria forma, quam fuerat prosundo in fonte contemplatus, in hunc egit praecipitem. xciri Quapropter, ut lippis iumentorum oculis sanandis, maxime vero ad excrescentes in eis carunculas, & tubercula absumenda, ex Plinij B sententia, quam supra retulimus, Salinspergitur,ideoque illorum colabrijs additur: sic ferinae huic caecitati mentis, atque in tumorem sese enferenti Philautiae, melioribus animi Salibus est occurrendum. Ac ne paulatim insanus ille tumor dissimulatione obdurescat, acri simul a que lepido Salis morsu, quasi ustione, praecidendus est, & amicorum ope sanandus. Qui morbus eo magis pracauendus est, & quanta fieri possit industria temperandus, quod vix ullus suerit inter mortales,

qui eo non mediocriter laborarit.: Ita enim natura comparatum est, ut quisque prolua ipsius conseruatione quammaximo erga seipsum a. - moris nexu deuinciatura In quo tamenta quis rationis, atque honesta tis metas transilierit; hunc protinus in periurbationes atque turpissimas eiusce morbi accessiones, ut Graci dicunt, incidere

recesse est. Gaiusmodi quandoque sunt , viri docti,& pera guti: qiutametsi viiijs, atq; vitae deformitate maculentur , ac etia perturpi aliqua infamiae nota muratur; quia tame scietia ,& arte aliqua praesta sequi de ut eximios, atq; ut omni upersectissimos a teris celebrados esse falso

sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION