Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

de Sale liber tertius.

uine sint, urbane agant. Nam continua, atque suauissima urbanorum Salium assuefactione, & gustatu, haud dubie, vetus ille, austerus, ruindis, atque inlulsus vivendi modus evanescet. CIII Demum tertius in urbe rusticandi modus, quo vehementius in animo morbus ingrauescit, est, qui ab imperitia procedit,atque allorum. quos supra attigimus, morborum teterrimus, atque importunissimus habetur: proptereaquod, ut optime ille inquit. Homine imperito nuhil quicquam est iniustius. Vt enim patientiam omnem vincit impo tunitas : ita cum summa importunitate coniuncta imperitia, peritis fit intolerabilis: ideoque id genus rusticorum, flait semper omnium m rosissimum. Nam vel ex eo quod est imperitum, ab omni urbanit iis Sale necesse est fieri alienum: cum in modo, quem praecipue urbani seruant; quique vera est norma Salium, quammaxime eiusmodi rusticani peccent: sicuti versu exprimitur, Rusica progenies nescit habere modum. Quam insanabilis prope morbi vim maximam nihil tam mihi visum est expressisse,quam quod Athenis euenisse aiunt, peritissimo cuidam philolopho cum rustico imperitissimo.Cum enim ille de atrocissimo crimine fuisset ante Areopagitas accusatus, de in carcere simul & vincula coiectius; quin & tormetis crudelissimis tortus: facile ad unu omnia superauit. Id vero iudices acute conspicantes, non amplius ut homini, sed ut philosopho, extremum tormenti genus excogitarunt. Quip rusticum quendam hominem ineptissimum δc impetitissimum su- ornarunt,qui se in carcere philosopno socium adiungeret; atq; illum trucibus nunc oculis, nunc monstroso, atque mutato v ultu respiceret, quiq; cora ipso semper aliquid, aut imperitissime diceret, aut more rusticano faceret, aut inepti sit me ab eo quaereret, aut intempestiue ipsum . tum cachinis, tum clamoribus obtunderet.Demum qui neq; mansue- Ctissimis philosophi monitis, perblandis licet Salibus cosperus, acquiesceret: sed potius hac ipsa modo monita rei jceret; modo eadem tu pissime contorqueret. Quibus tot, tantisq; hominis prope inhumani

seritatibus vexatus philosophus, atque sub ipsa hominis figuratam immanem occultari belluam, sibiq; sociari serens indignissime: quod id,

supra alia tormenta, patientiae vim omnem stuperasset; protinus obiecti criminis reum se esse confessus idit. Malens quidem, atqi pro maiori revi

292쪽

γε Commentariorum

re vitae compendio ducens, se, homine semel, quam toties philosophuiugulari Is ergo morbus grauissimus,se omnium longe acerbissimus iis, qui urbaniores sunt, atqi longius ab imperitia distant. Qui tamen neque sua salsissima, quamuis dissicillima, curatione caret: si modo peritus coram imperito, quem neque sapientissimis alioqui verbis neque factis etiam grauissimis potuit allicere, simulate decipiat. Nempe,imperitissime cum illo ages, atq; deformissima imperiti vitia, tam verbo, quam facto, in se,taquam in speculo, eidem reprssentas. Na illa quide, cum multo deformiora in sapiente appareat; eo etia tetriora, magisq; Ahorribilia imperito fient: perinde acpersonato cuida histrioni, horri bilem ac formidolosam laruam pr berenti, persalse contigit.Qui cum obuios quosque sua occq satione expauescentes derideret. at ide, alio similiter laruato occurrente sibi primus expauit.Vnde eiusmodi vitia, quae imperitus in alio videt,tanqua aliena libere perpendens, tum odit, tum deridet ut turpia, tum habet inhonesta, paulatimq; illi& cognoscere,& propria licet,abiicere a se incipitiatq; in huc modii,salsissima periti dissimulatione,& ab impersta seiugi rusticitate;& ad urbanitate sensim allectari solet imperitus. Ex quibus cocluditur hosce tres morbos, BPhilautia, Ineptia,& Rusticitate, quibus animus tantopere inquinari,

foedari moerore obduci,infici Sc colaminari consueuit. paribus etia animi salibus uti antidotis,& expurgari,& refici et recreari,& mirabiliter cotineri,acc5seruari posse. Ac neq; humanos animos usqueadeo gros esse, neq, tam grauibus assici morbis,quin rursum unicuiq, eorum suus etia Sal adsit ad sanadum,si pro tepore, ac du oportuerit, tu candidus, tum sapiens,ac sine liuore, immo cu grano,ut dictum est, apponatur. Haec itaq; de loco, tepore, atq; modo, quibus tam corpori, qua animo apponedi sunt Sales, deque eoru ortu, suauitate, ac condiendi or- Cdine; quibusque ijdem obstricti legibus, ad mediocres animi morbos repurgados conferat, dicta sussiciat. Quae plane, mi Quintana, idcirco

inter cama disseruisse placuit; ut recreato corpore, eXhilaratus animus,

atq; ab insulsislsimo maerore,& tristitia abductus, rursum ad Mysticos, sue Theologicos Sales totus integer condiendus accedat. De quibus statim a caena,cum lotis, ut decet, manibus, tu delibus Sale perfricatis, atq; abstersa lingua dicemus; modo paululum,interiecta mora,colligamur. atq; ad talos,taq; diuinos reginados Sales paratiores accedamus.

293쪽

rii Mi edis Archidiaconi Saguntini

COMMENTARIO RUM DE

SALE,

V M ad ultimam Salis commentationem nostra mi λQuintana, huc atque illuc hactenus peruagata oratio festinet. atque e vadis iam emersa, in altum nobis praeteruehendum, propellenda sit,&plenissimis tandem velis in portum inuehenda: illius profecto Aeneae quondam terra egressi,& in altum vela dantis vestigia nunc persequi mihi videor, de quo Poeta sic cecinit, Vix e coiissetis Sicula Telluris in altum, Vela dabant laeti or spumas salis are ruebant. Vix enim perlustrato terreno Sale,marinu ingressi; niueas, candidissi masq; Salis spumas reo mediocri scilicet stylo exarauimus; clim in altum, hoc est, in profundum mysterioru Salis pelagus, no sentientes, euecti sumus. Quod sane pelagus quoniam amissa veluti e conspectu terra, caelum tantummodo nos adhortatur suspicere. no amplius Physcis, non Medicis, neque Genialibus, ut antea remis; sed Mysticis, atque Theologicis, ut sic dica, velis, diuino aspirante afflatu, quod reliquum est Salis prosequemur. Tam grauis enim est, tantique ponderis Mysticus, atque diuinus Sal ille, qui nobis restat explicandus: ut non paruis ultra nauigijs, per vadosa, scopulos aue Philosophorum loca, sed per altum diuina sapientiae, magnis onerarijs nauibus in portum C sit peruehendus. Quem sane optatissimu, tunc vere attingere; tunc eo nobis felicissime sevi dabitur: cum primum Salem hunc, quem hactenus humanos cum corporibus animos, & suauissime codire .& murabiliter conseruare ostendimus; testibus etiam diuino esse posse co- dimento, monstrauerimus. Quamquam obiicies, ut opinor, nos,inuerso quodam, S. quasi praepostero dicedi ordine,persecutos esse uni-T ij uersant

294쪽

Commentariorum

niuersiam hanc Salis disputationem. Non quod a Physicis ad medica,

a Medicis vero ad Mystica Salis mysteria explananda, veluti a compertis ad ignotiora, male progrediamur: id quippe doctrinae ordine seruato consecimus; sed quia nullam neque temporis,neque opportunitatis rationem, qualumma dicturis habenda est, forte duxisse tibi

videamur. Vtpote cum grauiora, multoque altiora Salis m3 steria quet mentem liberam, atque ab omni corporea perturbatione vacuam requirunt, nocturnis a Cena commentationibus tractanda reliquerimus. Neque enim inficiari possumus aurora Musis amica esse; ideoq; nocturnas lucubrationes, tamquam intempestiua studia, csse fugiendas. Nam eas quidem non modo animo, verum etiam corpori vehementer officere coperimus proptereaquod calore ab stomacho ad cerebrum, dum opera concoctioni datur, avocato; varijsque spectris animo excudendis intento; cruditates ingenerari ventriculo, easque in

frigidam pituita,& humores crassos conuerti necesse sit. Unde crassis, crudisq; vaporibus oppleto cerebro; tum sensus omnes atq; ipsam metis acie hebetari; tum nimiu curiosos, studioque peruigiles, saepe quidein capitis vertigines, & quasdam mentis perturbationes labi videmus. Verumenimuero, quoniam haec ipsa studia, nocturna scilicet, si cum odo exerceas, non quidem noxia, sed omnium haberi postunt aptissima; nequaquam a communi studiorum usu, ac consuetudine sunt reiicienda. Sic enim, fastidiose admodum damnare, vel potius iniuriosius proculcare velle videremur, perquam uberes tot Philosophiae seius, qui cum magna philosophantium incolumitate, ac prouentu, ab studiosis a caena disceptationibus editi fuerunt. Navnde quaeso, vel uberiores vel etia puriores scientiaru fontes, aureis eloquetiae aluc is excepti, nobis effluxerui, quam ex nectareis illis Platonis Symposis, atq; dilertissimis eius inter pocula collocutionibus Quae plane vir ille lummus,non antea literis cosignari sinebat, quam ad Socraticas post cana disputationes tanqua ad amussim,& expededa, dc perpolieda curarer. Quin etia ide ipse Socrates, pridie eius diei, quo veneno necatus fuit; anno a caena tam sancte, tamque eloquenter de bonorum,atq; malorum futuro iudicio philosophatus est, quam tabula illa Cebetis pereleganter descriptum,atque ad viuum expressum contemplamur Maroma-

295쪽

de Sale liber quartus a I

nus item Aeneas, M Priami Regis fortunam, & lamentabilem Troiae casum, de varios itineris sui errores, nonne uno sermone post canam, vel instante somno, complexus est' ut Poeta refert;

- Et iam nox humida caelo

Praecipitat, uadentque cadentia sidera somnos. Sed quidni sacris cedent profanas Christus enim calestis praeceptosiae legislator noster; an non grauitsima, difficili maque legis praecepta de diligendis, Secaris habendis inimicis, a caena sacra discipulos suos se mirudes adhuc edocuit Sunt praeterea pleraeque gentes, frigidas praesertim terras incolentes, quae nocturnis a caena studijs vacantes, multu quide pro ficiant: antelucanis vero, siue ieiuno stomacho habitis,pam: cum in his non modo ingenii, sed corporis etiam vires magnopere debilitentur. Cuiusmodi sunt Aquilonares: quibus ex rigore caeli, cum cerebrum valde frigeat ne tamen sibinde sensus rigeant,& obstupescant, humido vapore illud frequentius irrorari vult, fouerique diligentilis. Ipso namque tepefacto, tum suscitatis spiritibus, tum sensi bus discussis, humens inde lingua, in admirabiles ad dicendum impetus solet prorumpere. Quod Flaccus sic tetigit:

Fecundi calices quem non fecere disertum' Quo versu ille, quamuis viscomate utatur in dicacissimos a perpotautione Poetas ; non ideo tamen negat, moderata calicum secvngitate, vere effici, ut a vino, tum ingenio acutiores, tum vel sobrie, ad dicendum eloquentiores reddamur. Quod ipsum Plato in Timeto visus est sensisse, atque aperte indicasse adeo praepotentem vini esse vim, eiusq; calorem ad suscitandas animi facultates ut vinum animam simul cum corpore calefacere asseruerit. Quapropter studiosorum actiones,cum ab animi seruore non m odo sulcitentur; sed etiam temperatione corporis quam maxime prouehantur, & conualescant; sintque hac de caussa potissimum tempori , de saluti, accommodandae , necesse iam est, ut ipsa quoque studia, dc a studijs distinguamus i & suis hinc inde rationibus, pro tepore distincta illa, inter se comparemus: utpote matutina, & ante meridiana, siue ieiuna, cum vespertinis atque post caenam habitis. cum t mea nauata utrobique opera,&necessaria sit,& modis omnibus im-

T iij pendenda

296쪽

, 8 CommentariorUm . .

pendenda. Tam enim utraque sibi inuicem connexa sunt, ac mutuo respon dentia; ut neutra sine alterutris prouehi neque menti altius infixa manere possint. Quamuis ex omnibus, praestantiora sint antelucana; modΘ solitaria, dc quasi muta, ac neque concertatoria fiant; de quae lectione primum, post vero attentissima eorum, quq leguntur, meditatione consumantur. In quibus liber animus, atque multa peta currens, non aliter varietate lectionis satietur, quam solent armenta in florentissimo prato, flosculis, atque diuersitate herbarum refertissimo pasci ad usque saturitatem. Iamque more eorum, quae remandui, Aquaecunque cursim voravit legens, quasi nondum concocta satis,statis a caena disputationibus reponenda, communibusque amicorum sermonibus expendenda, ac discutienda tradat. Quorum sententi js diligenter auditis, sibi quisque possit veriores rerum opiniones, reiectis falsis, tum mature colligere, tum collectas in utililsima quasi nutrimeta animi conuertere. Has itaque, sublatis mensis, a caena proponere; atq; docte simul, ac concertatorie disserere; neq; profecto indecorum est, neque stomacho, aut concoctioni omnino incommodum. Ab

ipsa quippe suauitate vini, exhilarato corde, atque ab illius ex halante Bvapore corroborato cerebro; cur non obsecro, quae in ipso praecipue insident animi facultates, de ingenio praesto esse, dementi ad omnia diligentissime deseruire poterunt Z Nam sicuti pransi famuli, promptissimum, atque valde alacre prandenti domino ministerium exhibet sic etiam naturae consentaneum est, ut satiato corpore, nihil impediat, quominus a moderata caena, docta simul, dc ingeniosa amicorum co- suetudo, tanquam verus animi cibus, suis etiam Salibus condiendus,

menti apponatur. ia

m I Cum itaque hodie, inter tam varia Salis mysteria, diuina quaedam occurrerent, quae ad summum animi condimentum pertinebant; iaciendum putauimus, ut haec ipsa, ultimo loco, atque sub canam, in multa nocte explicada relinqueremus: idq; cum multis de caussis,tum prςcipue quod ad clariore sequentiu intelligentia superiora explicuisse prius necesse fuerit: tum maXime quod nocturna temporis opportunitas diurnae longe anteferenda sit, ad sermones coram habendos, de studia . cum alii scommunicanda. Aiunt enim accedente bruma, maxu

297쪽

de Sale liber quartus a '

me vero sub occasum Pleadum, longiores noctes vigilijs, atque eiu modi studiorum collationibus fieri quam aptissimas. proptereaquod, ut valens ignis a frigido circumfusus aere, plus hieme,quam aestate a cenditur, oc exardescit sic etiam innatus nobis calor, qui aestiuo tempore ab externo distratitur,lc diffluit . adueniente bruma, colligitur. Qui collectus, quo prcmptilis, atque commodius debita corpori officia subministrat; eo qaidem alacrius, ac subtilius permovet ipsas, ut diximus, animi facultates, siue ad agendu, siue ad cotemplandum paratas. Quamobrem, mi Quintana, noua quae nunc audies Salis my- Λsteria, non minus felici insenio poteris noctu percipere, faciliusque ad dicendum in contubernales memoria retinere quam si ieiuno hac ipsa stomacho excepisses. Nam modo animo adsis; nulla, mihi crede, tenacius inhaerebunt, quam qua perattente audita, meditatio de concu

bia nox consequentur.

Salis igitur vires, eiusque praenarrata mysteria ; qua tribus superi ribus sermonibus complexi fuimus, eo hactenus perducta fuerunt, ut demonstrarint, nullum neque corporis, neque animi condimentum vere absque suo utrobique Sale constare posse. Et quoniam de priori scondimento dictum suit fatis duobus luperioribus termonibus. de po

steriore vero,consequenter sermone tertio,qui totus serijs,atque ioco sis Salibus imbuedo animo dat opera abunde etia explicatu: rcstat,ut sacris iam Salibus,qui diuinos limul,&humanos animos codiunt, uniuersa de Sale inueta cosignemus. Sed his sese opponiat, qui a principio Anthalistae uti Corycaei subauscultates,&quali ex insidijs, Sale tot hactenus a nobis defossit laboribus, tot ab uniuersis mudi locis coporta- Itum fructibus diripere conates. Vtpote qui unicuiq; de Sale proposito occurrete perpetuu natura hoste illum nobis obijcium: Quoru sum- rima ratio in eo est, ut tametsi per Salem inducatur salus corporibus Utamen in animos minime, nisi agritudines,atque morbos invehi affirmant. Vnde nos quasi exprofesto cogere videntur, ut quam hactenus per Salem , sanandis corporis morbis medendi formam expressimus; similem nunc etiam per eudem grauioribus animi malis exhibeamus. Qua res , quamquam permagni sit, atque grauissimi negotii; quia ta- me non tam ad Medicam, quam ad Theologica artem spectare vi

T iiij detur

298쪽

Σ8o Commentariorum

detur; eo certe minus nos a feliciore rei exitudeterret. Ε st enim Theologia sola atque unica animorum salus, dc midicina, diuinitus hum nis mentibus impressa. atque,ciun firma quae dim, ac sempiterna sit ars, nulli unquam fallaci experimento obnoxia; fatilius multoque acutius per eam , reconditissima quaeque vitia in animos introspici possunt ad stirpandum . quam per anatomem in corpori tus a Medicis dignosci morbi ad curandum. Ex qua cognitione, pracipua atque certissimas anadi animi ratio ducenda est; dc per diuersos sinationis modos,quos a Sale petemus, accommodanda. Ad quos elimi explanandos, non Asolum Pythagoreorum, Sc Academicorum, sed aliorum quoque sacroru philosophorum sapientit sima de Sale dicta, quasi canones, sta.

tuemus. Quorum pleraque vulgo prouerbiorum loco cesserunt quo promptius unicuique animi morbo,inclusae in illis virtutes & antidota, pro medela haberentur ad manum. Neque enim alios gentium ritus, neque alias, religionis caussa, ortas a Sale ceremonias, magis per- Uscrutabimur, quam quae potissimum, vel prasagij vel portenti aliquid

praseserunt,& quasi αλιμανεραν quandam ex sele constituere videntur.

Quin de reliquos sacrorum bibliorum locos de Sale, qui permultum B

habent mysteri , aperiemus, ut maiorem hi gustum excitent illius diuini atque caelestis Salis, unde vera animorum salus a nobis est expetenda. Iamque manifesto appareat, nullam tam magnam, neque tam sanctam medendis corporibus afferri posse medicinam, qua non multo excellentior,multoque sanctior, anan dis,atque perficiendis animis, ex dignissima Salis contemplatione eliciatur. vi Cum igitur sermone proximo eos animi morbos curauerimus,

qui leues, mediocresue sunt,neque omnino insanabiles,& quonam illita pacto iocosis leuadi sint Salibus docuerimus: superest, ut grauioribus, C de quasi extremis animi morbis e*trema quoque a Sale sumpta remedia adhibeamus. Haec autem a Mystico, siue Theologico Sale,ut proposuimus. petenda sunt, bc perpetua quadam translatione, quae ex sacris Theologiae penetralibus erueda est, ad altiores mentis sensus traducenda. Vnde quinq, sese nobis potissimi m explanada osserunt; quibus uniuersa de Sale Mystico tractatio concludenda est. Primu, quidnam sit Sal Mysticus,& in quot membra diuidatur. Alterum,quomodo Q i in hunc

299쪽

de Sale liber quartus. 28 I

in hunc e naturali Sale fiat transsatio, ut illius tum sapor, tum sanatio mentem afficiant. Tertium, aeque necessarium, atque gratum ipsum fieri, nonmodo ad diuina peragendum, sed ad humana etiam iliter se, & cum humanis diuina copulandum. Quartum, quot iunt de Sale prouerbia, totidem ex eisdem elici virtutes, ut medicamenta, ad sanandos animos. Quintum, hoc ipso regustato Sale, humanos animos,iuvere sapere, ac condiri suaviter; tum optime sanari, atque perfici diuinitus. De primo igitur, Sal Mysticus est quidam mente conceptus de Sale sensus,ab eius naturali incondiendis corporibus facultate ad eam rationem, quae in componendis, atque excitandis animis habenda est, translatus. Dictus quidem Mysticus, a mysterio, quod est arcanum: proptereaquod arcani sint, ac neque vulgares, neque cuiquam passim

obuij fiant sacrati illi,ac summi sensus,qui ex tot de Sale symbolis,apologis, exemplis, collationibus, atque prouerbijs eXprimuntur, & enodantur. Quorum ut variae, atque diuersae sunt rationes, quibus exili cantur; ita peruaria est illorum denominatio; quae in duos potissimum sensus nunc est partienda Nam ubi per Salem, sacrae, ac diuinae res, Scquae supra n os sunt, significantur, haec hoc est, mystico, siue is recondito sense,qui nos meditando ad superna subvehit, tradi dicun , tur. Vbi autem nostra,& quae apud nos sunt,ad figuras,& exempla re

feruntur; ita ut ad humanos illa mores aptemus; nqc τνρπολοι , utpote moralem sensum sapere videntur . Tametsi utrumque, ααιγορία.

quae latior est, atque aeque patet cum mystico, simul comprehendit: quandoquidem mystica hac ipsa de Sale tractatio , ut perpetua quaedatranslatio, quam G raeci vocant M , determinanda est, atque per singul os huiusmodi sensus dilatanda. Alterum vero, quo quaeritur , qui e naturali Sale in mysticum fieri possit transsatio, eaque in gustum,& senationem animi transmitti; di. Cuina vi, Sc facultate Salis id effici posse ostenditur. Siquidem per corpus, Salem,siue eius facultatem transire in animum, huncque salsam naturam subire, satis superque ex antedictis probatum est, atque ab Anthalistis iam datum; qui ad corporis temperationem respondere etiam animi mores concesserunt. Quocirca neque videtur incongruum, ad

eiusmodi salsam in animo impressionem explicanda, qua ipsam quo-

300쪽

a8a Commentariorum

dammodo nutriendi corporis facultate imitatur ii dc praemitti quidem gustum in animo, & huius etiam, ut in corpore, sequi sanatione. Lania guenti enim, atque perturbationum multitudine prope obruto, a que desiperato animo; nonne pro gustu, & sanatione, concessa sui eipsa boni, verique appetitio, de sapientia, ad resipiscendum Vt enim in aegrotis, retentus gustus. & appetitus, magnam faciunt spem Medico, fore ut conualelcant: ita plane animos sapientiam utcunque degustantes, facile est, ad omnem mentis sanitatem reuocare. Nam perinia

de atque saltus sapor cibis congrue adhibitus,non solum ab ijs qui sani Alunt, sed ab aegrotis etiam ita expetitur, ut, si nullus insit, utrisque fiant cibi insuaves lic,vel qui aegro sunt animo,in actionibus, sapietiam, qui verus est animi Sal. & summum condimentum, ita affectant, ut illius quidem priuatione,siue interdictione, doleat. Ex quo illud in primis. inter tam multa Salis mysteria,& summum haberi debet,& ad ea quae dicenda sunt, quasi fundamentum constitui; Sali non humanitus modo. sed diuinitus potissimum fuisse attributum, ut per eius saporem, sapientiam intelligeremus Hanc enim per Salem, .v re -ς,, atque per similitudines significari, passim diuina oracula testantur . Etenim ut B Sal, saporum amplissimus, non curat solum, ut esculenta melius, atq; suauius, quam ipsa ex sese possunt, sapiant; sed quo plus sapiunt eo magis nutriant. sic summus animi Sal sapientia, virtutum, atque scientiarum omnium parens foecundissima, nonmodo efficit ut mens reruta

optima quaeque intelligat, eaque sapiat ,& regustet; sed ut intelligendo, & regultando, se etiam corroboret, atque perficiat. Neq; enim

humanus animus melius, commodiusue nutriri videtur; quam cum

aut sapientia proficit, aut virtute,utilissima sapientia parte, perficitur. Qui si cetlesti praterea Sale, utpote diuino fauore ,δc gratia persunda- Ctur; tunc totus plenus, & absolutus, humanus licet, caelesti atque diui Ina mensi dignus habetur. Etenim hoc ipso Sale respersae humana meis, eisque accumbentes conuiuae, diuina quidem tripodis .eiusque re.

liquiarum fieri participes. & quasi communibus iam vesci epulis, videtur. Quamobrem, ut olim epulones dicebantur, qui Iovi, ceterisque Dijs epulas instituendi potestatem habebant: ita nunc equidem Mysticas Salis epulas litterarum heroibus conditurus ipse, atque constituturus

SEARCH

MENU NAVIGATION