장음표시 사용
301쪽
iurus, parce licet, cum eorum tamen bona venia,epulonem agam.
viii Tertium est, Salem tum gratum, atque necessarium esse ad sacra peragenda; tum ad humana inter se, Sc cum humanis diuina copulata da,fieri perquam aptum. Id autem praeclare ostendunt complurae Sale apud antiquos orta Symbola, qua mysticis suispradictionibus. gi auiores animi morbos cum eorum salutaribus remedijs,imortalibus inadicant: quaeque modum,atque ordinem explicant; quibus,auctore Sale, diuorum, atque hominum contracta ira, summa cum beneuolen ' tia Sc pace commutari possit. Nam in primis e Pythagoreis sym bolis, Aquae circa Salem, & mensam dictatasunt, permulta nobis eruenda occurrunt, quae incredibiles Salis facultates non minus menti,quam corpori utiles,ac necessarias esse demonstrant. Non enim sine summo mysteriorum praesagio, atque humanarum actionum prasensu, ne prisci illi Philosophorum patres, Hesiodus,& Homerus, Salem rebus diui nis amicissimum, familiarissimumque appellarunt. Quos sequutus Plato, diuinum Salem, religionis caussa, Deorum mentis semper apis positum fuisse commemorat. Quapropter summus ille idem intim , I rum animi facultatum enumerator Pythagoras, Salem , tanqua prae. stantii simum quoddam naturae bonum a Dijs concessum mortalibuA Bquo humanus certe gustus calestibus assuesceret, obsoniorum primuin mensa iubebat apponi. his verbis, SALEM APPONITO. Innues ut opinor, Salem non tantum praemitti epulis, ut singulis perfusus, appetitum exciten, verum ut animo etiam, non minusquam corpori sua
quaedam nutritio per ipsummet Salem accedat . ut quo maxime tem,pore ab appetitu corpus illicitur, fereque per epulas a mente distrahititur; tum eo magis animus,ob Salem,ad caelestiu conleplationem rem subleuetur. Has enim cum partim candida,partim aetern sint,suo etiacandore Sal , atque innata facultate ad res perpetuandas, mire reprae . Gsentat. Acne sublatus animus pulcherrima sublimium inspectione in summum sese otium immergat; ideoque ab actione substractus, petanecessarium virtutis negotium deponat eundem Sal rursum mira sui contemplatione reuocet ad actionem: ut praecipuas, maximeque actrices virtutum duces,iustitiam, Se aequitate, quas sua ille, ut ostendemus, suauitate. & acrimonia refert, in mensa continendas, oppidoque eX- colendas
302쪽
colendas esse edoceat. Vt postquam, quod iustum est, ac citra saturi tatem, corpori tribuerimus, iniquum iam inde fiat quicquid inter epulas, ab actionibus animi detraxerimus. Ideo quippe prius, mensa dicta nobis fuit a risi c. - siderarit: quam facile se deinde, & in cibo temperantistimum geret, dein potu crapulam, atque vinum sequentia fugiet. ac neque amplius Sa. Alis vires, quae maxime ad conformandos. ω in unum consociandos. conuictorum animos tendunt, inhonesto mensae despectu retundi
Quamobrem prima illa Salis appositione maioris mysterij, aereligionis, ad animorum concordiam admoneri videmur: propterea quod Salis suauitas, atque acrimonia, tametsi contrariae, liab uno tamen candore contentae, amoris conspirationem quandam,&consensionem mentibus nostris inducunt. Ea nimirum ratione, quὁd si cuti in Sale duae potissimum naturae, alteraterrena, altera vero aquea, Rin unum coalescunt saporem; quo condiente,esculenta, non modo recte sapiunt, sed ab stomacho salubrius retinentur: sic duae. ac diueris hominum sententiae in unum consensum, nutumque conspirantes id mutuam secum inde gratiam, atque amicitiam inire ;& semel initam, adhibito prudentiae Sale, quamfacile conseruare possunt. Idque praesertim in eo amicitiae vinculo, quod inter virum &vxorem intercedit,
quodque olim apud nonnullos Orientis populos fuisse, ferunt, religiose obseruatum: ubi Sal utrique in ipso connubi j articulo dabatur
gustandus. Nempe ut ambos, non minus ad mutuum amorem perpe tua animorum coniugatione seruandum adhortaretur quam rursum
ex inhonesto diuortio, eisdem terrorem incuteret. Sal enim ut firmis simum amicitiae vinculum, mutua utrinque fide, de continentia seru ta. permansurum suauitate sua designat; ita sua etiam acrimonia, perfidis, atrocissimas irae, atque vindictae paenas obnuntiat. Ne minore illis fructum, ac gloria ex conseruata fide promittat, quam ob ingrati animi disidium panas,& ignominiam minitetur. donata in ea dissipacia temporiscumbens recte s
303쪽
Quod planea Sale ortum condiendae amicitiae institutum;& deri uari quidem a priscis institutoribus, de ad quasvis inter mortales com- onendas rixas, lites, ac dissensionesprodesse quam plurimu ; non anies fabulas esse puto; tametsi aniles affirmationes non paruam de ea re mihi fidem faciunt. Venit enim nunc mihi in mentem lepida quaedam inter duas vetulas habita pugna,quae me profecto ad haec ipsa mysteria Salis inquirenda non mediocriter excitauit. Idque olim cum in Hispania agerem; atque per nostrates Celtiberos Aragones vocat qui Ibero amne interluuntur, ad Ergavicam, natale mihi solum, nunc vulgo AAlcagnicium, iter haberem. Quod antiquum ac perillustre oppidum conuentus Caesaraugustani, ad ripas Gadalopi, placidi, ac copiosi fluminis situm est: Ac non solum varia ubertate agri, aucupioque, & venatione praestat: vertim aedificiorum magnificentia , M populi multitudine, & optimo Reipub. statu, atque singulari demum bonorum ingeniorum cultu,vsiqueadeo excellit. ut vel ex eo quod in cornu, extremaue ora conuentus constituitur; vulgo praestantissimum Aragonum Angulum appellent. Quae prope lolitudo, seu infrequentia nouorum hominum, caussa est, non modo ut tranquillius in eo aga- ntur sed etiam ut in ipsum, cum noui mores, qui patrios quando'; cor- rumpunt, minime inuehantur: tum qui insunt antiqui,summa religione, sanctaque rusticitate purius retineatur. Id, quod in pagis, cum sint oppidis magis solitari j, religiosius obseruari videmus. Nam cum ad oppidum, deuijs itineribus contenderem, sorte incidi in quendam eius pagum, in asperis, montanisque situm locis. Vbi dum paululum consisto conducturus quempiam, qui me ad propositum iter reduc ret, duasferme nonagenarias anus habui obuias , quae ob exorta inter se quaestionem, Anicilicet Sole obducto nubibus, dies esset, necne; adeo mutuo incanduerant, ut baculis, quos gestabant, colaphisque se iagrauiter, atq; impotenti animo caederent.Et quamqua a pugna protinus cessarunt ; conuicijs tamen, atque persalsis dictis sese inuicem face. tissime vellicabant. Nam inter alia,cum pessimum maledicendi usum, atque inueteratum detrahendi morem altera alteri obi eret, posses tu
aiebat, SALEM, ET SOLEM OFFUSCARE. Cum igitur ad concordia eas adhortaremur,utraque prius afferri sibi Salem maximo quoad
304쪽
poterant clamore efflagitabant: neque vero antea consecta pax fuit, neque inuice datae dextrae, quam allatum Salem amba gustarunt. Qua ego superstitionem vehementer admiratus, atque,v t a Christiana reli gione alienam, detestandam arbitratus: contra vetulae. religiosissimaluisse antiquorum obseruationem, a maioribus suis, ad componenda
iurgia valde usitatam, iureiurando mihi assirmarunt. Quod postea,
saepe mecum animo reuoluens, dum curiosius perquiro, num fuerit
quis iam antiquus huiusce ritus auctor, seu inuetor: incidi in sacros ve teris instrumenti libros; in quibus manifesto comperi, id non huma Anum, sed diuinum fuisse inuentum, populo olim Israelitico, Christia
nae gentis typum gerenti, praemonstratum. ut dum humana diuinis re conciliantur, diuinae comparate gratia mysterium perpetuo Salis sce dere sanciretur. Idque ea maxime ratione, quod omnia sacrificia diui nitiis instituta, eo praecipue tenderent, ut diuinam imminentem nobis iram placarent, atque contractam olim inimicitiam, quo maior esset diuinae erga nos gratiae locus, dirimerent. Atque ideo quicquid do minico altari apponebatur osserendum, diuina etiam ratione, ac praeacepto, Sale inprimis condicbatur. Nempe,ut sacra facientes intelli ea drent, se, per Salis candorem, mentis puritatem elle allaturos: per illius vero pungentem acrimoniam, sese etiam commissorum conscientia compuncturos; atque ita humiles, ac demisso animo, ad litandum ac cessuros. Hoc quippe Sale pacata diuinae mentes,& summu in eos fauorem, & assiciuam liberalitatem, & dona quaevis optima reflande re non cessabant: quinimmo ad non dubiam vocari se putabant Dei amicitiam , de perpetuum cum eo amorem conciliandum. Quod ea quidem non aliam ob caussam factum opinor, quam ob diuinam ali
quam in Sale inclusam vim; quae perapte sacrificii ratione exprimeret: Ccum nulla quidem olim sacrificia, neque pacta sine Sale fierent, quae Deo insuauia non essent. Quemadmodum diuina id scriptura com LMi. a. probat. Ouicquid obtuleris, inquies, sacrificij Sale condies; nec aufeia res Salem deris Dei tui de sacrificio tuo. In omni insuper oblatione osseres Salem. Quin & alijs locis pactum Salis simili ratione, atq; m sterio seruandum praecipitur. Vnde apud Hebraeos nullum sine Sale
seriebatur scedus, hoc est, sine sacrificio, quod nullum sine Sale fiebat. Inde
305쪽
Inde namque pactu Salis valde ratum atque stabile habebant,proptereaquod illud icerent victimis mactatis,atque Sale aspersis. ut quemadmodum is, a rebus corruptionem arcet, ita dc a pacto dissolutio nem. Qua caussa Hebreorum sacerdotes capita victimarum ad aras Sale primum aspergebant,perinde ac si sine Sale nulla apta essent ad sacrificium: haud aliud per Salem, quem Homerus astis appellat, quam gratiam, qua sine sacrificia minime Deo grata sunt, intelligentes proptereaquod gratia usqueadeo viva sit sacri hcij anima, ut sine ea illud ina ne fiat. Cuiusmodi gratiosi Salis esse crediderim, quem Christus in E uangelio sacra facturis, atque munus ad altare oblaturis, ante omnia Hupponendum iussit. Vtpote cui adeo cordi fuerit mutua inter fratres charitas, & gratia, ut hac interrupta, reconciliationem oblationi ante ferendam esse praeceperit. Quem plane ritu, Numa ille Pompilius Romanorum Rex,non quidem,ut fingebat ipse,ab Aegeria nympha,
sed potius ab Aegyptijs Hebraeorum confinibus, a quibus Romani multa mutuati sunt, olim suis sacris intulit. Quippe ut frugum primitias oblaturis, purum illud aureum, ac sine labe Salinum Deorum
mensis ante omnia apponi curabat: ut offerentes, puris, ut volebat, atque omni expurgatis labe a nimis sua condientes munera pacatiores si- Bbi Deos, atque profusiores redderent. Quemadmodum fuere etiam qui gratia tanti condimenti, salsamenta heroibus pro sacrificio apponerent : ut refert A theneus, Sacrificant, inquiens, etiam salsamenta apud Phaselitas. Tum quod Clemens Alexandrinus in sua ad gentes exhortatoria tetigit, his verbis: Inter sacra Veneris, pugillus Salis, MPhillus tradebatur sacra facturis. Sed id, vi verissimile est, no tam libidinis, quam geniturae excitandae causa. Huc etiam se refert salsa illa mola, qua veteres praesertim Graecoruprincipes utebantur sacris omnibus rite faciendis, atque hos etiam sta Cquuti Romani. Sic enim de ea Ouidius:
Ante Deos homines quod conciliare valeret, Far erat, cir puri lucida mica Salis.
Nulla enim sacrificia sine mola salsa fiebant, quὁdpraecipuum sacrifici j
numen in Sale reponerent. De qua etiam Vergilius, Sparge molam Sale. Tum & Plautus, - prodigiali Iovi,
306쪽
Aut molafalsa hodie; a ut thure comprecatum oportuit.
Salem enim caput costituebant illius sacri ternarij, ex quo hac ipsa mola constabat: qui numerus ab antiquis non iniuria sacrificijs omnibus conficiendis dicatus fuit. Id ipsum Cicero in libro de Diuinatione te tigit, his verbis, Caput est in iecore, cor in extis, iam abscedet,simul aemolam & vinum insperseris. Per molam quidem hordeum.& Salem vino conspersa intelligens. Nam sicuti per vinum potus,per hordeum aute, frugum nomine, cibus; per Salem vero, qui neq; cibus per se est, neque potus, condimentum utraque connectens, significatur, quibus Acongrue humana natura sustentatur: sic etiam sacra facientes, eodem sacro ternario apposito, per quem humani affectus declarantur; de placari sibi Deos, & ad beneficentiam prouocari existimabant. Nam vino quidem illi excitabantur ad respiciendum; hordeo ad fauendum; Sale demum, qui puritatem sacrincantis indicat, sine qua priora Dijs minime grata herent, ad gratificandum inducebantur. Quamobrem tanta erat Salis veneratio, vivirgines Vestales, penes quas summa, atq; intemerata sacrificia stabant, Salem ferrea serra secare consueuisse,auctor sit Fabius Pictor, ut est apud Nonium Marcellum; ea caussa po- Πtissimum, ne ictu percussus Sal dispergeretur in terram,atque subinde eius fieret portentosa conculcatio, quo perfundendum erat sacrificiuDijs faciendum. Sibi enim persuadebant, ut dicebamus, sacrificia superis minime ingrata esse posse, modo falsa mola perspergerentur. Sie
enim scripsit Plinius. Nec minus propitii Dij erant mola salsa suppli
cantibus; immo vero, ut palam est, placatiores. Quod etiam Hom rus de sacrificantibus Graecis ad Troiam expressit, AIamque Deos visiplacasse, Ibisacrasalita Conspersere mola. CTum Horatius,
- Mollibit auersos penater Farre pio, o fallente mica.
Et rursem idem, Tu clim pro Pitula statuis dulcem Aulide natam Ante aras,hpargisque mola caput improbe falsa Huc etiam pertinet quod Lucanus ait, Iam
307쪽
Iam Dudere Bacchum coeperat, Obliquoque molas inducere cultro.
Denique, ut plerolque alios de hac ipsa mola falsa disserentes,atq; tra
ctantes Poetas omittamus; nunc ritus, siue cetremonias quibus illam sacrificijs adhibere soliti erant Romani , Graecique, sicuti ex eorundem Poetarum interpretibus eScepimus. breuiter ex Planemus. Etenim sacrifici j ordinem ita gerebant. Mos erat sacra facturis, ante omnia manus abluere ι deinde nonnulla sun lentes carmina, molas falsas suda pra aras spargere. postremo,qua per sacrificium significaretur,populo a exponere.Vnde, quoad molam salsam, haec nihil aliud erat,quam aspersum Sale hordeu, quod supra aram ante sacrificium fundebatur.Nem pe ut auguriu esset copiosi fructus,qui ex agro anno illo expectabatur. ideoque ipsum Dij gratissimum iudicabant, quod, ut hordeum ma gnarum anni frugum a Diis elargitarum primum apparebat; sie illud prius mortales pie, liberaliterque Dijs offerrent . Salem vero hordeo miscebant,non tam quod in cibis gratum, atque ad propagandum ap. tum agnoscerent: quam quod valde essicax *mbolu eue existimarent ad amicitiam inter homines, Deosque contrahendam, & coniugandam. Nam ut Sal ex aqueis, terraque permistis liquoribus, ut dictum est. vi Solis in unum corpus concrescit: ita quidem humanae mentes.& sententiae, quamuis inter se diuersae, annuente diuina, in unum copuia tantur, indeque suauissime sapiunt, atq; diuina simul de humana regu
R iii Ac neq: a simili prope ritu Christiana pietas, doctrinaue E cclesi
stica abhorret ; quae nos ab ipso vitae limine, sacro ac lustrali Sale, pie, sapientissimeque imbui curant. Idque, ad diuinam ineundam,& conia seruandam amicitiam, toties licet,ab infestissimo humani generis ho ste Sathana interruptam : proptereaquod sit perquamfacile, hoc ipso CSale initam illam, tum retinere, tum quollibet astutos tanti hostis conatus infringere, atque proterere. Nam queadmodum Sal , iuxta Pli ni j sententiam, de qua pomeridiano sermone satis, aduersus ictus venenatos, & contra serpentum morsus, medendo corpori salubriter
adhibetur: ita etiam sacer, ac lustralis Sal, Sathanici serpentis morsus. eiusque pestilentissimos afflatus, diligentissime retundit, ac prohibet.. V Ex quo i
308쪽
Ex quo enim superbissimus draco ille altissimo deturbatus solio, & in profundam abyssum summersus ex beatissimo prope spiritu, in miserrimum serpentem conuersus est,dulcissimam csti ambrosiam,qua erat alendus, maximo suo malo, pro amarissimo terrae cibo commutare
iussus fuit. Neque enim alium ipse cibum, quam massam ex terrenis peccatorum cordibus subigenuam, atque tabifica erga humanum genus inuidia sibi recoquendam promeruit. Sic quippe de iniuncto ei a Deo maledicto scriptum est; Super pectus tuum gradieris,& terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Nam cum amplius ille, neque ocu- Λlos in caelum attollere, neque mentem in Deum defigere, aut velit, aut possit: super pectus suum , scilicet super suam perqua obstinatam pervicacemque mentem, atque inueteratam aberrandi sententiam,& perpetuo gradietur, dc maledictam, quam diximus, terram comedet cunctis diebus aeternitatis suae ' Est enim haec ipsa terra peccatrix,maledicta in opere suo; quoniam venenato eiusdem serpentis afflatu infecta,non
aliud, quam,aut iniquissimos maledictionis tribulos, aut acutissimas discordiarum spinas, inter mortales, pro fructibus germinare potest. Quamobrem, ut a tanto sese maledicto, atque portento vindicent fi- diis licet nati irae; ac neque amplius, ut terra malecitcti,ab eodem dracone deglutiantur, seu devorentur; quinimmo ipsius venenum Sale perdiligenter enecent: ex terra in Salem, ut inquit Chrysostomus, conuertendi sunt, atque sacro huiusmodi sapore contra illud imbuendi Vt protinus, offenso Sale, eos draco praetereat, atque ingustatos penitus, Scintactos, relinquat. Ac quemadmodum Sal, presertim aquatialis, ex aqua, vento flante fit, de concrescit: ita Sc illi, ex aqua Ic Spiritu regenerati, in caelestem, caelestique conspersam Sale massam subiganatur, ac panes fiant, diuina quidem mensa, atque pabulo digni. Quodque sicuti damnatus idem ipse serpens, calcaneo, utpote mortalium excessui insidiatur; ut tanquam lupus rapar ipsos vita excedentes mortales deglutiat: ita nos contra, Sale prouidentissime premuniamur, ut mortiferum illius venenum, quod sub ipso statim vita ingressu,tustr ii sumpto Sale, euomuimus; rursum excedentes, eundem in ipsum veneni auctorem retorqueamus: quem iam, ex veteri at postea ostendemus, ecclesiae sanctet instituto, Sale fugamus.
309쪽
Ex quibus facile est colligere, quantos, δcquam valde utiles in nostra religione Sal faciat progressus; quam felicissimos in ea etiam detexitus: cum dc ab illo haec ipsa incohetur, atque eius tum ianitor, de custos sit, tum quasi paranymphus sacris omnibus conficiendis, praesertim sacro fonte lustradis,& a natiua impietate expurgadis, apponatur . Nec aliunde, ut puto, quam quod Sal sapientiam praeseserat. qua& notus sibi quisque eit, ab ignorantia,pessimo animi morbo li bearatur. Est enim sapientia quaedam animi sanitas, perinde ac etiam insitapientia, aegritudo, dc quas insanitas. Vnde sacro religionis nostrae usu sapientissime pr scriptum fuit, ut Mystagogus, silue Parochus, dum Christo nomen damus, Salem in os interat. Accipe, inquiens, Salem sapientiae, per quem habeas propitium tibi Iesum Christum saluatorem nostrum. ac si diceret, pessima quidem, atque cunctorum errorum parens, est ignorantia; fit enim,ut ab ea facile in errorem, ab errore in culpam,a culpa deniq; in odium diuinum incurramus; ideoque a Deo, qui summa est sapientia, δι bonitas, non solum abalieniamur, sed maiore illius iram, atque offensam subeamus. Si ergo Christum tibi velis habere propitium; ait ille: diuinatum gratia, tum sapi tia te imbui necesse est: hac ut Deum intelligas, atque intelligendo ames, eique magis, magisque, amore duce, appropinques . illa vero, ut antiqua sedata ira, in ipsius Dei amicitiam recipiaris. Quare Salem hunc sacrum accipe, in quo gustus est diuinae sapientiae: quam quidem, si optime degustaveris, atque in animum induxeris; neri non poterit, quin diuina etiam gratia persundaris : haec enim pernecessaria tibi est, tum ut vere sapias, tum maxime, ut tibi Christum,dc ex irato propitium, Sc ex alienato amicum reddas. Quae duo praecipua, atq; iumina sunt huius lustralis, atque sacri Salis munera, de officia. Sed iam ad veram ineundam, de conseruandam inter Christia nos pacem; quid ab eodem summo diuinae pacislatore Christo, vel c5 mendatum magis vel sanctius institutum,quam Sale suisse legimus cum si Salem,ut ipse ait habuerimus, certissima nobis de retinenda pace spes proponatur Habete, inquit, Sale in vobis. & pace habete,hoc est, habebitis inter vos. Neq; enim a concordissima abesse pace; neque diutius odiis,seu inimiciti js omnino infestari poteritiquisquis diuino iti
310쪽
lo, atque pacifico Sale, de quo postea agemus, quem Christus tenendum ac regustandum praecepit uerit astatim respersus. Quamquam
in consuetudine humana, mollis quaeuis responsio, urbanitatis, atque comitatis Sale condita, qua cuiusque exardescentis impetus, & ira cohibentur, non longe abesse videtur ab hoc ipso Christi Sale. Quippe diuini potius quam humani Salis est, stomachum , quasi ollam adefurore effervescentem, subita pace sedare, ac compelcere. Ex quibus relinquitnr,arctissimum amicitiae vinculum inter homines,& superos, tam ex diuino,quam humano instituto, Sale fuisse constrictum,& co Asecratum. Quod si excellentem Dei amorem, quem pro sua ipse benignitate, amicitiam vocari voluit, Sale conciliamus, quidni eodem firmissimam illam inter mortales, pares, inquam, cum paribus coniugabimus ux Vnde ab eodem ipso Pythagora, siuo etia symbolo, n5 inconcin
ne praecipiebatur, S AELEM ET MENSAM NE PRAETEREAS,
Quo significaret, neque amicorum consuetudinem, quae Sale comparatur, negligendam: neque amicitiae iura, quae mensa stabiliuntur,violanda . Proptereaquod verae beneuolentiae radices, quamuis nostris Bquidem animis defigantur,atque ipsam et amicitia ab animorum similitudine, tanqua a firmo fundamento succrescat; ea tamen quotidiana, mutuaque osciorum irrigatione ad incrementum indiget, ut hac sublata, illa quasi restincta languescat. Quae rursum ut revirescat, atque a primo inita cogressu altas in animo raaices agat; nullo aptiore initrumento, quam eiusdem Salis, ac mensae communicatione est viedum. Nam ut ex medicorum sentetia, perueniens ab hepate ad cor sanguis, cum primum a dextro in laeuum eius ventriculum permeauerit; non secus, atque oleum camino additum in flammas, ita de sanguis in vi- tales sipi ritus conuertitur: sic etiam retinendae, fouendaeque inter mortales amicitiae, haud dissimili ratione, ataue meto est occurrendum. Tam magna siquidem communicati Salis,&mensae vis inest mortalibus, ut quoties nos eius siuauissimae familiaritatis,&conuictas reco datio subierit; toties in veros amoris igniculos usqueadeo accendi. mur, ut ab indiuidua,&communi mensa,ad indiuiduam animorum