장음표시 사용
321쪽
alij externis omnibus longe praestantiores. Nam Romanorum scripta non minus, quam res geltae, ut idem ait, reliquis omnibus praeposita fuerunt. Quos etiam alij,varijs temporibus, nostro praesertim secu- .lo, comparanda fere cum illis eloquentia conlequuti sunt: qui Romae scribentes, ad quamcunque philosophiae partem, sacram potissimum, animum appulerunt, non solum iuditio ceteris praestiterunt: verum Romanam linguam a contracta temporum barbarie, ad pristina Ciceronis, eiusque aeui puritatem reuocarui. Immouero purissimis, tuauissimisque Ciceronis Salibus nostrum seculum usqueadeo condi Arui; ut aliis totius orbis scriptoribus Romanum Salem, iuxta prouerbium facile apposuerint. Idque maxime in conscribendis historijs quq summa in primis veritate donadae sunt. Latere quippe reru veritas Roma nescit: quod ibide, sicuti vulnere, ut dicitur, virescit virtus; ita dum impugnatur veritas, redargutione solet magis magisq; elucere. Cum enim Romae omnium prope gentium,dc nationum perpetui sint conuentus nullae quidem ipsarum tam sunt ab inuidia, tuoque odio liberae, quae suos inuicem non habeant aemulos, qui aliorum laudibus, atque gloriae maxime inuidere solent. Vnde Romam nullus tam cer- situs alicunde nouae rei nuntius perfertur . quem non protinus ctteruae circunstent, aut contradicentium, aut imminuentium, aut deprauantium, aut aliter se rem habere, quam primo suerat enuntiata, a sterentium . Quo fit, ut contentione ac repugnantia, quasi limata veritas,tadem appareat, splendidissimeque eniteat. At vero extra urbem,ubi noita liber . atque indifferentes, sed in altera omnino partem pronae sunt gentes, veritas occultari potius, quam retegi, seu diuulgari potest. De
qua re exemplum proferam , mea quidem sententia, satis accommodatum.Siquidem Hispanis olim cum Gallis in Italia, de Neapolitano regno dimicantibus; quid quaeso.nuntij, praesertim tristis de successu praelij, aut in Hispaniam, aut in Galliam perferri poterat, quem non utrobique gens, vel taceret, vel dissimularet Et si in Regios ille annales necessario referendus esset, quin depicta in his veritas,ex pallida ruberetὶ Quid rursum, si quid laetiῖ nonne credendum est, contradice te nemine, immo rem, prae patrio assectu, secundiorem sbi unoquo
que promittente Ialiquid appictum fuisse, quod veritatem laco illinse
322쪽
reth Hinc Gallis unum atque idem insigne factium, siue stratagema ad se; illinc contra Hispanis, illud idem ad se potius pertinere contendentibus in Ex quibus impudentissima illa quotidie oriri solet historiarum
inter se varietas & repugnan tia; ac neque tempore, neque loco, neque ordine sibi constans rerum descriptio. Quae plane contusio,&pertur. batio scriptorum, historias alioqui graues, dc veridicas, in meras sepe fabulas conuertunt. Quod utique aliquorum historicorum vitio, Mignauia quam maxime euenire solet; qui, vel quem gerunt erga suam nationem affectum, vel Regiae potius gratiae aucupationem, veritati praeferre non verentur. Historicos enim,ut inquit Cicero, decet esse rerum pronunciatores sinceros, factorumque explicatores prudentes,
severos graues. quique, iuxta lege historiae, ne quid falsi dicere audeanne quid veri non audeant, ne qua suspitio gratiae sit, ne qua simultatis. Quos etiam necesse est curiositate omnia conquirere, atque ab obuio quoq; si fas esset) minima quaeque, quae maximum interdum rei momentum faciunt, intelligere: ut maledicent ijs; atque deprauatis vulgi opinionibus opportune occurrant. Quae omnia historico abunde suppeditar atque subministrat verus historiae Sal prudentia. Haec quippe sumis est in scribendo ars. Non enim prudentis minus est tribuenduin scribendo. quam pronunciationi datum est in dicendo. Quo magis profecto, historicos sub umbra Regia scribentes, sibi praecauere oportet, ne libertatem, prudentiae comitem, cum fauore, seu affectione commutent: neue tametsi stilum habeant optime attemperatum, d chartam veridicam;tamen atramentum suggerat ambitio atque inde. cum perfluat fictione charta; tum assentatiunculis, magno cum ipsoru
rubore, obscuretur veritas. lai -
xxIIII De qua re optarem equidem, ut maior cura principes attingereti, ut in conficiendis sivis annalibus, delectum ipsi maximum haberent; viderentque quibus fundamentum suae perpetuae commendationis committunt .. Est enim famae post mortem futurae magnopere consulendum. Nam exiguum vitae tempus datur mortalibus ad res praeclare gerendas: at illud , literarum consignatione, aeternum efficit historia. Quae cum lux sit veritatis, ideo rebus etiam, vel bene, vel male gestis praelucere debet. Qu9 eQq Principes,nominis, atque memoriae sempiternae
323쪽
piterna sunt auidiores,eo ipsos magis decet, historicos sibi veraciores, atque in scribendo prudentiores eligere. A c neque timeant se magna ignominia apud posteros esse notandos, si sui interim humani lapius,& infortunia ab historicis minime, aut cum fuco magno eleuetur, aut non dissimulato praetereantur silentio. Ea quippe veritatis vis est in historia; ea lectorum in illa pervestiganda, atque inuenienda auiditas, de assectio. ut modo vera legant,cetera tanquam humana boni consualant. Nihil est enim aptius ad delectationem lectoris, quam temporuvarietates, fortunaeq; vicissitudines percensere. Ipsa quippe varietate, Aatq; inco stantia humanaru reru,quae saepissime notabili exitu quodam cocludi solent ab historicis, capti lectore maiori profecto cum voluptate , quae legunt, dc admiratur, & amplectuntur, & attente perpenatat de quo veriora illa reputant, eo magis ad posteros transmittenda curant. Est enim genius historiae perpetuo victurae veritas: qua con stans historia,reliquas,quamuis magno verborum lenocinio subornatas, detecto fuco, deformat, obscurat, suoque quas fulgore urit: non secus, atque olim Mosis virga coram Pharaone Rege in serpente co- uersa quae alias magorum virgas, simili, sed fucosa usas conuersione,ad unam deuorauit. Ex quibus relinquitur; veros historicos, vera Bscripturos,prudentia atque libertate omnino debere esse praemunitos. Quae duo maxime, cum sola Roma praebeat, consequitur,nullos post se melius historicum Salem aliis porrigere, quam eos, qui aut Romae scripserint, aut in ea quidem antea diutius versati, sese alio ad scribe
V Porro ab eadem frequenti rerum inter se collatione, um maque iudi iij, ac naturalis rationis exercitatione, obortus etiam Romae fuit per sapiens iurisprudentiae Sal: quo Romani omnia condientes, tot a se debellatis nationibus mire consentaneas,atque perpetuas leges ad illa- Crum vitae normam condiderunt. Quibus sapientissimi latores illi, viiijs ita omnibus occurrerunt, atq; sub eisdem legibus omnia comprehendi voluerunt: ut nulla fere usquam municipalis orta lex fuerit, quae non a Romanis aut derivata sit, aut ad illas referri possit. Nam earum quide tanta fuit ubiq; vis,& auctoritas ut si quando de vera ipsarum significatione dubitaretur; nulla potior esset interpretatio, quam quae,
324쪽
consulto Romano Imperatore,eius rescriptis mittebatur. Ideoqi sciate eiusmodi legum interpretes,Iurisprudeles sunt appellati, quod prauos hominum mores, ex quibus, occasione data, ortae sunt bona le- es, sola prudentia discernat; eaque tam in iudicando, quam in dedi endo, praecipua sapientiae pars existimetur. Vnde non modo prudentes, sed summi etiam philosophi dici debuere: quod ijdem conditas a se leges, cum propria, atque germana verborum significatione donarunt, tum naturali ratione, quae legum viva est, atque ex ipsis philosophiae apicibus desumpta anima, informarunt. Quique, & terrae de Amundi Sales sunt habedi, quod suis legibus humanos affectus, tanqui. male affectos gustus dc appetitus, vi M acrimonia represserint; de ratione etiam, ac eloquio mollierint, atque in Offcio demum omnia coatinuerint. Tanta quippe eis aerat in dicendo vis, tam ingens in re spondendo auctoritas, proptet a quod non modo ciuilis iuris; sed omnium prope scientiarum essent peritissimi: ut domus Iurisconia sulti quemadmodum de Sulpitio, de Scaevola significare voluit Cicero oraculum fieret totius ciuitatis. Quamquam nostra aetas suos etiam Scaeuolas, atque Sulpitios habuit . suosque item Paulos, S: Vl. Blitanos admirata est: & eruditione quide pares cum priscis illis legumicet conditoribus, & iurisprudentiae dignitate, atque excellentia longe superiores. Idque tum accessione sacri diuinique iuris,a quo sonte uniuersa iura derivata sunt: tum diligenti Graecae linguae cognitione. unde antiquae etiam Romanorum leges emanarunt. Qua in re, sicuti extra urbem praestitere Gul. Budaeus,&And. Alciatus,alijq; summi, ac praecellentes iuris assertores: ita in urbe quidem floruere non pauci; atque in primis noster Antonius Augustinus sacri palatij caussaru auditor aequissimus, Allifanorii prius nunc vero Ilerdensium religiosis- C simus Pontifex designatus. Is enim no modo uniuersi iuris, sed totius antiquitatis, atq; eruditionis copia resertus, primus ipse Ε truscoru Pandectas nostro saeculo paene ignotas reserare est aggressus. Tum etiam Graecas multorum Imperatorii constitutiones ad Ecclesiasticam pro sertim libertate &dignitatem maxime pertinetes, Latinis antea ignotas auribus edidit, multoque maiora in dies litterarum monumenta in
Pontificii iuris, de sacrorum Conciliorum illustrationem molitur.
325쪽
Quod si tandem, hoc ipso iuris prudentiae Sale in urbe nato, enutri
loque, bc ab ea longe lateque per uniuersiam terrarum Orbem disper
so, exterae quaeque gentes, atque ultimae terrae condiuntur. cur non ma
gis obsecro, in urbe agentes, illo ipso, & puriore,& sapientiore, & antiquiore imbuentur' xxvi Verum, ut osten damus prudentiam Romanam fuisse quidem petaquam apposite significatam per Salem;quod huius vim & natura tum tempus, ac modum, quibus idem esculentis adhibetur, quammaxime
secuta illaipia prudentia suerit in erigenda, dilatanda, & conteruanda Aurbe; hanc rursum cum latissimo, opulentissimo, atque suauissimo codimento Salis conferamus. Non enim praeter rem nobis fecisse vide. bimur, si urbem Romam, eiusque promiscuum diuersarum gentium in eandem conuentu modo parua magnis coponamus) magnae cui. dam ollae coparemus. Vtpote quae ex peruariis quadrupedum,atq; volatiliu, quin & aquatilium etiam animantium carnibus; tum olerum, herbarumque, bc aromatum facisculis referta, a Macrobio,Sus Troianus appellata,ad ignem excoquitur. Cuius tam multa, atque diuersa obsonia, quamuis singula per se sumpta sint suavissima, ac neque gustui aduersa, neque dissentanea ; commista tamen absciue Sale & in otia Bla conuoluta, non insipida modo, atque insuauia; sed valde putrida.&maleolentia fiunt. Quae ipsa rursum si una cum Sale coquantur, modo is cum tempore, ac ratione adhibeatur olla; usqueadeo in pera suavem, ac longe gratisiimum gustui saporem, tum singula. tum uniuersa simul coalescunt: ut si ab eisdem forte esculentis excernatur ille mirum,quantum sui desiderium gustantibus relinquat. Quod equidem in maiorem nos rei admirationem traducet; si quam in condienda olla Sal haberi sibi vult temporis, atque modi rationem; hanc ipsam Romanos, duce prudentia, in condenda,&conseruanda urbe, C secutos fuisse demoniarauerimus: praesertim cum eadem obseruatio& natura Salis in condiendo , simillimam tum prudentiae, tum calliditatis vim, Sc solertiam e3primat in agendo. Etenim ostensium fuitantemeridiano sermone, non parum resserre ad probum ollae condimentum, quota hora coquus, quotoue temporis articulo sit Salem immissurus: cum experimento ut valde compertum,ante primu ollae
326쪽
seruorem, una cum carnibus immisso Sale, illas multo coditio res feari, ac melius sapere, quam ubi carnes, &feruor Salem antecedunt. Vehinc colligas solius Salis munere ubi congrue atque opportune adhibetur eiusmodi confusissimam ollae congeriem, cum optime temperari, atque condiri ad gustum; tum coctas etiam carnes atque Sale donuo conspersas, perdiu incorruptas asservari. In hunc igitur modum se prudentissimus ille Romanus Sal habuit, qui tam urbem Romam, quam eius uniuersum Imperium, dum codebatur, condi j t. Nam eam quidem urbem,quae tot barbaram,atque ingenio,& forma dissimillis Amarum inter se gentium, futurum erat receptaculum; qui quaeso stabi.
litas, atque tanta Imperij propagatio consequuta fuissent; ni a primo exortu firmissima ipsius fundamenta prudentia posuisset Ab ipsis e. nim Aboriginibus vocatis Latinis, qui se Troianis praeliandi arte suώperioribus lociauerunt, nata fuit urbi prudentia. Quς tamen toto eo tempore,quo maxime bello Regibus paranda pax fuit, calliditatis nomen sortita est. Nam primam illam multitudinem ibi ex tot sceleradiorum hominum colluuione conflatam, quid aliud in unum compulit, nisi callidus, atque sagax Romuli primi conditoris Salsi Neque e. Bnim tot pacis semina bello iacta, dc tam ingeti Romanaru rerum agitatione, ac periclitatione occata, nisi rigante prudentia, potuissent in tantam, adeoque rationi obedientem,& leges timentem Rempub excrescere. A quo plane timore,& obedientia, quae in animis insidere solent, Romanis ortae suere pietas& religio. Hae namque duae summia virtutes, auctore Numma Pompilio illorum Rege, augurijs, atque sacrifici js uniuersa compleuerunt. Ijs siquidem superstitiosus satisque si fax vir ille,praeferoces Romanorum animos, qui pro augenda patria. ello Sc rapinis tunc nimium assueuerat, retundere curauit. Quinetia Cnon inepte persuasit simodbveram esset religionem amplexuq hua
manas Respub. no tam ferro, atque armis defendi; nec tam mortalia
consilio gubernari, quam diuino potius nutu regi; iugique numinis
veneratione Sc augeri, & conservari.
xxv II Ex his ergo principijs orta Romana Respub. hisque pietatis, ataque prudentiae firmisisimis utcunque fundamentis innixa, usqueadeo prouecta est; ut quemcunque statum, & gubernandi sormam postea nacta
327쪽
nacti suerit, intestate tamen ceteras omnes longe antecesserit: ideoque ipsa, dc vivus, & efficax quidam terrae, atque m udi Sal semper fuit habita. Cuius conditissimo exemplo,& consilio, uti sapore, affectae reliqua orbis Res uti facile percepere,quatum ad ipsarum inter se co-
uenientiam,& conseruationem conferat, obedientia. & religio. Cum ex his, Romae potissimum, communis paX orta fuerit, patriaeque caritas, de pietas in superos. Idque eo maxime tempore, quo, clauso Iano, purilsimus,ac caelestis Salille, diuina, inquam, sapientia Dei filius, in terram demissus est, ut toti terrarum orbi verum, atque salutiferum Asapientiae Salem gustandum impertiret. Qui quidem, primum vase novo, hoc est, purissimo illo sine labe salino, utero Dei paretis e eeptus fuit : postea vero ab Apostolis, quasi salillis, per uniuersum o
bem Euangelica pradicatione delatus, Romanorum mesis praecipue suit appositus. IQuod ipsum ante multa teinpora videtur fuisse praesigniscatum a magno illo vate Heliseo Is enim exoratus a ciuibus Hiericuntis urbis olim in Palestina florentissimae, ut pessimas eius regionis aquas sana. 'p' -Elyet, quod amaricum essent, sterilem, ac morbosam terram efficeret; Πprotinus D movum afferri sibi in eoque Salem apponi iussit. Indeque 'Sale in sontem, ex quo aquae profluebant, immiuo, diuino aspirante nutu, tum aqua sanatae sunt; tum fertilitati terra restituta. Qui plane typus, nihil aptius, nihil explessius, quam Romanum, atque Apostolicum Salem hunc nobis praemonstrasse videtur. Ita namque eat estis. Deus a sanctis mundi ciuibus Patriarchis; & Prophetis fuit exoratus, ut salutem mortalibus operaretur in mundo, qua humana placita, de
opiniones, mille tunc viiijs, atque erroribus colaminatas, uti amaras,
ac valde putridas aquas, suo immisso sapietiae Sale sanaret. Vnde sum- mus ille Heliseus Christus, sanata Iudaea, cum getibus mederi statuisset: noua, Apostolica scilicet vasa aptauit ad hunc diuinum Salem de
portandum. atque in uniuersum terrarum orbem conspergendum.
Quem potissimum post conditam prius Antiochenam sedem, mox eandem Romanam appellatam, a Petro Apostolorum principe; immitti etiam curauit in pergrandem illum humanarum artium , atque scientiarum sontem, qui ab urbe Roma, tanquam e medio terram i I x iij in re
328쪽
in reliquas orbis partes diducebatur. Cui praecipue muneri obeundo, destinata fuerunt electissima duo vasa illa Petrus de Paulus Apostolorum primates. Hi enim fuere prima illa salina calestis, atque Euangelici Salis, qui fuit admotus Romanorum mensis, quae tunc maxime, tot philosophorum sectis, ac confusissimis de religione opinionibus erant refert . Sed hunc Sale ubi Romani gustarunt, tametsi purum, candidum,ac simplicem,ui autem & acrimonia,Omnium accerrimum inuenirent, admirari primum; at vero postea, quasi quod faucibus haesisset ille, nauseamque mouisset, fastidire coeperunt ac qum Aniam nulla ipsum nominis fama praenosci, neque continentia eundem salina vermiculato aliquo humanarum scientiarum ornatu, quasi emblemate, illustrari videbant; foras mittendum illum, atque ut fatuum,&perinsulsum, ab omnibus conculcandum iudicarunt. Nec deeransiqui lumma ope niterentur, haec ipsa salina penitus perforare, atq; pessundare, ut ab iis Sal ille exturbaretur: sed nihil unqua profecere,quod in v χχ aurea, solidaque illa essent, atque ut caelestibus fabricata manibus, ita nulli obnoxia subuersioni.Qumpotius cum omnino firma, latoq; , ac quadrato constarent pede; neque deijci, dimoueriue mensa; neque ab ipsis diuinus Sal ille vi ulla extrahi poterat. Nam quo magis gladio
perterebrare salina, saxove, aut tormentis comminuere conabantur;
eo plane firmius perstare,minusque in ipsis Sal infatuari conspiciebatur sed in tanta potius cruciamentorum tempestate, ac procella, m
re Salis, qui liquari solet, sanguineo gloriosi martyrii sudore corpora defluebat. Quo rigata liquore ipsa Romanae,adeoq; uniuersi Chri sti Ecclesiae sundamenta, diuino flante Austro, in firmissimum fidei, ac religionis Salem compingebantur, Se concrescebant.Vnde non solum Romae Sal ille fidei, perpetuo purus, Sc incorruptus permansit. ve Crum etiam clarissima eius vestigia, infinitorum Christi martyrum pG
dibus in toto terrarum orbe fuerunt impressa. Quae tamen ne inseque-tibus dubia aut incerta fierent; neue inaniter hinc inde nutare videren tur: sed recta, ad unicam Sc eandem metam perducerent, Romam sese undecunque referebant. Qua in urbe, uti medio,ac valde edito totius
orbis loco, vasa duo illa, siue salina, a summo Salis latore Christo positat de collocata fuerunt in uniuersis mundi angulis magis inde
329쪽
eonspicua, & exaequo omnibus in prospectu essent. Atque ut stabiliora, nullique unquam inundationi, ruinaue subiecta fieret; nequaquam fabulosa in arena, sed supra eminentem, ac praecelsum obeliscum, illud,lnquam, pergrade,nrmissimumque fidei ac confessionis Petri Apostolorum Principis saxum fundata,erecta,& constructa suerui. Ex quo facile credi possit,hoc ipso Romae apposito, & a Romanis degustato Salei inde etiam,taquam a mundi capite,in omnem terram diffusum, ac sparsum illum fuisse; atque in fines orbis terrae squod etiam omnium Apostolorum opus fuit)ω deportatum,& ab omnibus ubia Aque gentibus degustatum. Praeclare igitur prophetico illo Helissi t
po ostenditur, quemadmodum muncianae, siue Romanae Hiericuntis aquae, quae tot antea, tantisque amarisiimis, atque pestiferis gentium erroribus computruerant, rursum sapientissimo Cnristi Sale Romae
sonti per Apostolos immisso, & sanatae fuerint, & ad fertilem Chri ἰstianae religionis culturam sectarum omnium sterilitates redactae. xx lx Quo Salea calesti Helis o Christo iam mundo immisso; a Petro vero primo illius latore Romam deducto, necesse omnino fuit ad ipsem quidem reponendum, M consecrandum, dari etiam salinas ; eis
ue fidelem ad distribuendum praefici dispensatorem, qui aquali cum Retro potestate suffultus, Pontificali praefecturae succederet: cuius etiam nutu, ac benedictione Sal ipse concrescens, uniuersis Christi ouibus ,ad excitandam in eis caelestium epularum appetentiam, perpetuo daretur lingendus. Neque enim quicquam tam fuisset absonum, neque tam omnino absurdum, quam credere.Apostolicam sedem, eiusque sacrosanctas construinas Romae salinas, quas Christus ad infinitam sui gloriam, in terris permanere decreuerat; protinus, obeunte Petro, momento temporis desijsse. Quamobren nulla profecto maior impietas cum maiori stoliditate unquam coire potuit, quam quae Chaereticorum nostri temporis prauitate, ac torpore, coepit revirescere. Quippequi in eiusmodi puristimas Apostolici, Pontificij que Salis salinas, quas Romae diuinitus impressas agnoscunt; atque in primis contra sacros ipsarum custodes Pontifices, horumque caput, ac sanctissimum nomen Papa, impudenter non minus, quam impotenti animo inuehuntur:fasserentes maiestatem secularem, & domesticum
330쪽
splendorem, quos praeseserunt Pontifices, nequaquam cum Pontificia
dignitate congruere. Illudque praecipue, ut valde turpe criminantes,
quod spretis humilibus casis, siue Salinis, quas Christus suo exemplo,
ad Euangelicu recondendu Salem, Pontilicibus condiderat. quasque priores Pontifices gloriosissime inhabitarunt: contra successores, Regias potius,quasique triumphales Basilicas illarum loco sibi erexerint: quas non sol i splendica, de perampla re, sed bellico etiam armo rum apparatu compleuerint. Ac proinde nomodo Salinas, sed ipsos etiam a Christo vocatos Salem terrae Pontifices corrumpi qui de lum- Amopere, atque a primaeuo illo vivo, puro, candido,ac etiam pungenti Petri Sale omnino degenerasse contendunt. xxx Veruntamen huic toties ab haereticis renouatae,& in Romanas Salinas tentatae demolitioni ,seu potius tyranidi, liceat nunc mihi, obsecro, continenter occurrere, eiusque fautoribus inanissimis, ac perquainsulsis, neque ullum veri, diuinique Salis gustum percipientibus, Romanum Salem apponere; cuius, aut suavitate afficiantur, & resipiscat; aut rursum acrimonia pungantur,& pereant.Nam ut in multis alijs.sic in hoc maxime, subdole, malitioseque aberrare deprehenduntur. Et- B enim cum hi nullam, neque temporum, neque rerum , quae ad optima
Christianae Reipublicae normam pertinent, rationem haberi velint: vellent quidem summos Christi Pontifices,tuguria potius, quam re amplas domos habitare, ac neque continere se propugnaculis, quo facilius, nulloque impediente, possent Pontificalia cuncta a vastatoribus conuelli. Sed de gradibus deluetendi sunt perfidi nebulones ; clareque eis ostendendum, non minus fuisse diuini consili j, ac dispensationis ad optimam, consentaneamque Ecclesie procurationem successores Po tinces, Pontificalia ad gloriam,& splendorem traduxisse; quam olim ciuit optime consultum primis illis, sub humili ,& contracta sanctitate, cuncta gesisse. Atque in primis, quod attinet ad amplisiimam do muPontificalem,in qua permultum splendoris,& luxus inesse proclamat: hanc scimus Petrum primu Pontifice in edito,pracelsoq; totius orbis loco Roma sibi construenda, & erigendam curasse. .Qua primo quidem, ad speciem, humilem, satisque vilem erexerat; sed quae tame fundamentorum latitudine, ac soliditate praecelleret a profunditate vero,