Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

de Sale liber quartus. a93

arte cauendum est, ne temere, dc sine delectu, quassi bet oblatas amicitias admittamus: neue utcumque admissas, Sale, mensave consecrare velimus: quod ut optime ille ait, Turpi, is eiDιtur, quam non admittitur hospes. Nam aut in ipso, quod aiunt, limine repudiare ipsas necesse est aut semel admissas,constanter retinere oportet. Etenim cui semel tuum pGctus enudaveris, dc cum quo animum una cum Sale, bc mensa communicaueris; atque reciprocata subinde pignora receperis; quid turpius obsecro, quam diisidium cum eo facere Unde mirandum no est, si communis consuetudo illa de mutua inter conuiuas porrectione Salis, quam fere aliae gentes, ut valde comem, ac perurbanam compr bant; ab Italis,qui suaptenatura semper aliquid praesagiunt caugurantur, tanquam portentosa a conuictu explodatur. Siquidem religiose admodum apud eos caueri solet, ne alter alterius patinam Sale inter epulas respergat. Quod equidem minime ortum fuisse dixerim ab ea caussa tantummodo, de qua postea latissime, quae apud eos in ore vulgi fertur: nempe ut cum per Salem, totius sapientia, atque leporis cumulum ipsi intelligant; quasi stolidum,eiusmodique Salis inopem coarguant conuiuam, cui Salem apponunt. Quinimmo ab innata genti prudentia,& sagacitate in comparandis amicis, illud emanare crediderim: quodque ni maxime cauere soleant ab amiciti js passim, promiscueue, atque cum obuio quoque initis. Id quod nonnnullis Gallia populis ex frequentatis symposijs peculiare esse solet; sed potius in eas forantur, quas absumpto prius inter se Salis modio, quod aiunt, probatas,dc compertas, satisque exploratas habuerint. Ne videlicet, post va

nam aut alteram Salis admotionem, ac mensae comunicationem,qua

si pleno iam amicitiae laedere,temere, leuiterq; inito, ea sequatur bene. uolentiae coniugatio,&, ut ita dicam, commissura, quam velfaeniten- Cdo, vel leui alia quavis de caussa, aut iacile sit dissuere, aut necesse re. scindere. Vnde constat, vulgati stimum illum socos MODIVM, cui adprobandam,& sanci edam amicitiam, simul inter amicos comedi praecipitur,ad altiore,quam, qui vulgo fertur, sensum esse accomodadum. Non enim ob id solum,longam ille conuiuandi moram interpone

312쪽

si Commentariorum

dam esse significat, quod sola diuturnitate conuictus maior inter eos fiat,tum morum, tum animorum consensio: sed quod ea etiam habi tandi una atque vescendi consuetudine,& familiaritate, sacra communis Salis vis altissimas beneuolentiae radices, amorisque igniculos sen-ssim comedentium in animos immittat, accendatque. Quippe negari non potest,Salis & mensae, ubi adoleverit familiaritas, adeo potentem vim esse,ut ad purgandam pessimam ingrati animi prauitatem, non alio selectiore nelleboro, quam eiusdem Salis, & mensae communicatione occurratur. Hac enim olim, ut nunc etiam, conciliabantur ami- Aci, mutua inter se conuiuia, de officia praestantes. Quorum suauis de iucunda recordatio, ita unumquemque beneuolentiae, atque pietatis admonebat; ut non solum amici,& familiares: verum hostes etiam in

captiuitatem adducti, ad reseredam pro degustato Sale gratiam fidissime mouerentur. Neque ab eo est diuersum,quod in sacris Bibliis, apud Esdram sacerdotem Hebrsorum legimus, de Samaritanis vicinis Iud orum aemulis,olim Artaxerxis Regis Assyriorum seruis. Qui vel propterea quod Iudaeis Hierosolymam urbem tum instauratibus pessime machinarentur; vel quod aliquo erga Regem Zelo bono ducere- Btur, Regi scripserunt, ut Iudaeos ab ea omnino instauratione prohiberet: fore etenim, ut exaedificata urbe, Iudaei rursum a Rege deficerent. Ac paulo post ut testarentur,se id non alia de caussa scribere,quam sueterga Regem fidelitatis,ac beneuolentiae:utpote memoria tenetes com . E municatum sibi Sarem apud ipsum, subiungunt. Nos ergo memoresdrae. a. Salis,quem in palatio comedimus,quia laesiones Regis videre nefas eL seducimus,&c. Ex quibus aperte colligimus, degustati, atque communicati Salis,& mensae memoriam,permagnam caritatis, atque fidelitatis vim humanis mentibus imprimere. Estque propterea rei jcien- Cdus Cain, qui negat verum esse allici beneuolentiam cibo: cuius sententiam Cicero pro Lucio Murena agens, redarguit peracute. Nam

communis quidem cibi, ac mensae memoria, non modo veteres amicitias retinere potest: verum eas etiam, quae aliquo forte casu recisiae, seu interruptae fuerunt, rursum, redintegrata mensae communione, summo iure valet, ad parem ei, qua amissa fuit, beneuolentiam, dc amo

rem reuocare.

Atque

313쪽

i XVII XVIlI

Atque id ita usu venire,compertum habent,qui in comuni amicitia versantur: ut siquis initam cum altero amicitia prior violauerit, ideoq; iustissima amici laesi iram in se concitauerit hanc Sale de mensa compescere se posse non diffidat: quod is debitas commissi sceleris paenas iam tum remitti sibi,ac proin condonari speret si,cumprimum ad mensam offensi amici,mutuumque Salem, tanquam ad Aras, ut altat, confuge. rit, admittatur. Pacari enim iratum animum, paulatim l. praesentia, d summissione confugietis delinita: quin & ipsam melancholia partem. cui est infixa vindicta. cibo,potuque cohiberi; indeque,& reconciliari, Adc in veterem gratiam, atque beneuoletiam restitui nosse amicos, perquam multis quotidie, ac neque obscuris exemplis demostratur: proptereaquod ab eo congresstu,&familiaritate ad mensam. commi storum tum intima remissio, tum tacita inuicem condonatio necessa

rio colligatur. Quemadmodum iure municipali fuisse cautum. idque prscipue apud Gallecos Hispanos, ex peculiari gentis more obseruari solitum accepimus i in eo amicitiae diuortio, quod inter virum &vxorem ex caussa fieri permittitur. Lex enim ita habet ut siqua uxor a suo viro fuerit in adulterio deprehenia,abeo de ipso trahatur ad Pr ntorem iudicanda. Qui eam coulcham,S: mortis ream factam, rui sum viro restituat,ut libuerit, proprijs manibus, atque publice strangulandam. A qua leuera legis executione,pro insto geti,tum honoris, tum ignominiae stimulo vix unus fuit, qui oblata occasione,manus temperarit. Verutamen ab honesta patriae consuetudine,quae etiam legis vim habet, sic illa coarctatur; ut si antequam v Sor paenae summittatur, parentum siue consanguineorum,ahorumue precibus aut industria,ipsia viri congressum,seu eius saltim mensae accubitum obtineat, immunis apaena fiat. Tantum quippe virilis irae, ac furoris, cum illa permissione, tum Salis,la mensae communicatione, remissiim fuiste cessetur, ac proinde conuiuae condonatum: ut quamuis tergiversetur vi on tamen ultra, praeterquam ex noua cauiua, suo in eam iure agere pol sit. Nam luxta piam, aequam cosuetudini interpretationem, creesendum est, purum Salem,cum benefica mensia,haud certe lubricas,ficta siue, sed verissimas atque firmissimas amicitiara copulare.

Oua caussa idem ipse Pythagoras,no ignota vi mensae,vetabat g'a-

V iiii di o

314쪽

a96 Commentariorum

dio frangi panemmimirum ne secaretur id,per quod amicorum copulatio fieret. Hoc ipsum etia de Sale idem significare voluit, ubi Salem

dc mentam, quibus,ut explanatum est,amiciti stabiliuntur,nequaqua praetereunda esse praecepit. Quem morem hodie Turcae, bc Persae omnino retinent,qui per communem inter eos Salem,quem vel una comedunt.vel aliquanὀo comederunt; mutuo iureiurado sese adseruandam fidem adstringunt. Quo sane spectat,quod olim apud Macedonas patrio ritu fiebat. Hi enim foedus, quod sanctissimum vellent haberi, sic inibant ;vt panem gladio diuisum uterque ineuntium libare: AVnde coniectare ausim veniam tamen praefatuq Christum diuinum communionis, atque religionis nostrae coditorem, in ipso nouae legis exordio,sub mystico communicati panis symbolo, altissimu humanae recociliationis mysteri u praecepisse, ut homines in panis fractione, sui corporis participatione coniungeret:sicuti Paulus scribens ad Corin thios fusius ostendit: adeo conlatium illi suit, in rebus multo vulgatissimis, facra, diuinaque arcana, in gratiam,&rem nostram recondere.

Qua de caussa, perquam impius inuictae innocentiae insidiator Iudas ille Ischariotes, iustissimo Dei iudicio,perpetuo fuit damnatus anathe- Bmalec quod neque Salis,ut Origenes inquit,neque mensae, neque comis municati sibi panis memor; non solum domino Deoque suo necem machinatus fuerit; verum etiam se ipse, laterrimus discipulus,de inno centissimi magistri sui proditorem, dc ad tantum, tamque immane facinus ductorem exhibuerit. Quapropter inhumani penitus sunt habendi.& quasi summum impietatis fundum iam attigisse censendi, qui Salem Sc mensiam praetereuntes, despicientesiud eiusmodi infidelitatis, ingratique animi nota inuruntur. Cum igitur Sal, ab innato sibi fidelitatis candore,iam erga hostes, quam erga amicos,quam etia erga RG C es quin Se caelestes . tuorum mentes tot fidei,atque gratiarum symbola praesesemat; peraequum est profecto,ut Regius etiam ei honor a cu-ctis in mensa deferatur: proptereaquod perpetuus is est mensae praeses, idemque de custos, de conditor, dc restitutor, Sc conseruator. Vnde colligitur, Salem tum gratum, atque necessarium esse ad sacra per genua tum ad humana inter se, dc cum diuinis humana copulanda, heri perquamaptum.

315쪽

de Sale liber quartus a9Z

Sed iam inter sacra huiusmodi mysteria Salis, non contemnenda occurrunt de ipso prouerbia, quae quarto loco enodare statueramus. Qui totus ostendit, qua ratione dc arte, ex tam multis, quae vulgo feruntur, de Sale prouerbiis, potiores animi virtutes exprimendae sint, . atque ad sanationem animorum adhibendae: ut his, cum mentem expurgare, tum exposita ei optimi forma, sanam, atque perfectam reddere possimus. Neque enim aliud sunt prouerbia, quam quaedam vulgi sententiae, ex usu,&magna rerum parente experientia, approbante Philosophia. prognatae. Quorum tanta est vis & auctor itas, tam in- Agens inter mortales existimatio,& reuerentia: ut quod alioqui iniuriae loco cederet, dictum prouerbio,vacet contumelia. Quamobrem vulgus, etsi imperitum, magnas tame inde sumit ad persuadendum vires: dum per inclusas in his, au t viiij, aut virtutis significationes, quid unicuique mortalium facto sit opus, praeclare ostenditur. Nam in ea ipsa virtutis expressione, quam innuit prouerbium, contrarium illi vitium, quali morbum retegit. Quod dum praecauendum, atque fugiendum esse. prouerbio admonemur, nihil eo fanationis genere animo obue

nire potest salubrius nihil excellentius; nihil denique ad optimi perse- nctionem consequendam neque commodius,neque sua us Idque aut ex eo, quod effrenis animus prouerbio ictus, quasi sententioso lepore quodam cohibeatur. aut quod deles,atque iners idem,subito illius acumine excitetur aut demum quod per huiusmodi prouerbia & scntentias notior sibi quisque fiat,ut sanetur. Siquidem mutuae, atque oppor- . tunae amicorum animaduersiones, quales per prouerbia in amicorum

vitia haberi solet; quid aliud quaeso sunt quam promptissimae quaedam

animi curationes' A d quas se referunt perquam multae ex vario, excellentique Salis usu obortae sententiae, quae in plusquam triginta de Sale prouerbia abierui. Inter quae, praecipuum mihi videtur locum chinere, quod nos in primis de prudentia virtutum omnium fere principe, ac regina admonet . quodque passim in ore omnium, maxime vero Transalpinom,versatur,atq; inter conuiuas proferri solet his verbis:

NON F VERIS Quod plane scitum, ad animi sanationem accomO-

dandu, plurimas, atque grauissimas prudentiae caussas in se ipsum cotiV ue nere

316쪽

298 Commentariorum

nere videtur. Per Salem enim prudentiam, alteram sapientia partem: per Romam vero,praecipuum prudentis locum Sc quasi seminanti denotari; utruque tamen ad ipsam animi sanatione,clus similis est corporeae, sipectare videmus. vel eo naaXime,quod eande fere sanationis cura subit in animo prudentia quam gerit in corpore optima quotidiani victus ratio Quemadmodum enim haec ut ab utilibus noxia distinguat,

S: lobrios .atque frugi nos esse edoceat,morbis no modo occurrit, verum etiam magna temperamenti fit conservatrix. sic itidem ad opti mam animi valetudinem tuendam, prudentia, reliquarum virtutum, Atanquam alimentorum animi; & Sal, verum condimentum essicitur. Nam & suauissimas virtutes ab insulsitsimis secernit virijs: de sub dolas, quandoque virtutis nomen usurpantes prauitates indicat: Sc virtutcs ipsas male locatas tanquam vitia, rejjciendas praecipit: & se deniq; habentes,puros,integros,atque incorruptos conteruat Ac sicut homines temperatione, S natura constates robustissima, si modo commoda victus ratio adiit,& frugalitas vitam prope indolentem, atque nullius fere medicamenti indigentem traducunt: ita ingenuosquidem animos ac rectum sentientes,integrCs, atq; incolumes in oscio conti- Bnet prudctia Quaecum, UT HOMINI SOL, quod dicitur,st omni bus necessaria; conuenit profecto,ut eandem,cum virtutum omnium

Salem,& condimentum appellemus; tum uberes salinas, e quibus illa potissimum erui,& in uniuersos distribui deber, cuprimis aperiamus. Veruntamen cum prudentia non tam ab arte, & scientia, quam ab

ipsa rerum periclitatione & experientia colligatur, ne tamen longissimo rerum usu,& peregrinatione ad illam inuestigandam sit opus designandus est nobis locus aliquis, in quo haec ipsa resideat, & tanqua expresissima quedam rerum atque mundi facies ante oculos obuersetur. CQurierte locus,& quod unicus pene sit in orbe terrarum; & quod cetero onge antecellat; mire quidem sub urbe Roma, tum significatur, tum quasi per numeros,& gradus quosdam ad viuu exprimitur. Nam urbem Romana illustrissimum orbis terrarum monimentum, editi Lsimam quandam praeses erre sapientiae sedem, perennemque esse disciplinae fontem, e quo verissima, apertissimaque rerum cognitio in uniuersas mundi partes deducatur; inde maxime constat, quod &r

317쪽

de Sale liber quartus av

rum caussas cognoscendi, & ab euentis futura praesagiendi, Sc ex virisque,quid unicuique consulto sit opus excipiendi haud alibi maior habeatur occasio. Neque enim per Salem,a nullis praeterquam a Romanis apponendum,aliud magis innuit prouerbiu, quam ut nemo sibi arroget,sapientiam, Sc veras opiniones,vel cognoscere per se,vel cognitas, alios edocere posse; nisi qui eas prius in ipso quasi mundi theatro, siue schola Roma, didicerit. Cuius rei caussam, sunt qui iure quidem ab ipso admirabili situ urbis deducant,quae sub felicissimo sidere,in medio Italiae posita, a prima ipsius origine umbilicus fuit omnium terra. Arum,urbium atque nationum, quae in mundo ceteris, tum ingenio, dc arte cultiores: tum potentia, dc armis praestantiores fuerunt: bc quas olim Romani longe lateque propagato Imperio,aut vi,aut amicitiq foedere sibi subiecerunt;honestisque legibus,dc Reipub. forma tradita,mirabiliter conservarunt. Quae ungulae regiones, ac populi, bc nationes, conuerso in Italiam ore, maxime vero in urbem, tanquam in commune quoddam orbis spectaculum admirabileq; humanae Reipubiexemplar, oculos coniecerunt. Quamobrem in eam undique, quasi linea a circunferentia in medium, concurrentes mortales, multarum quidem urbium, atque populorum, dc scientias, dc artes, tum ritus, atque mo- Rres tot iam seculis inuehentes, Romanorum, siue Romae agentium, ingenia vehementer exacuerunt. Vnde Romanis domestica cum externis,conserentibus; atque ex aliorum factis propria potius, quam ex propriis aliena aestimantibus ingens veri,bonique orta cognitiobab eoru maxime ortu,& educatione,altiores prudeliae radices egisse semper visa fuit. Nam Romae natos,aut in ea educatos homines non solu alijs

prudentiores, sed omnibus loge fortiores; quin& magnanimos, atq; clarissimos euadere necesse est.Tum quod ab illis forte viris suu ipsi senus ducant,qui orbem terrarum armis subegerui: tum maxime,quod eisdem sorte obtingat non in vasta solitudine aut vili sub tuguriolo nasci: sed in ea edi urbe,in qua sub prima vita luce,prima quaeque occurrentes rerum species,&ngura; praeclarae quidem ipsae,illustres, ac splendidae,magnificae,atque sumptuosae, sese tenellis eorum oculis subi jciut. Idque potissimum, dum amplissimas tot urbis moles, maximos videlicet Circos, Porticus, A qu ductus, Arais,atque Thermas tum Templas

318쪽

3oo Commentariorum

pla,Mausolea,& Hippodromos; tum obeliscos,&Amphitheatra co 'spiciunt. maioraque lubinde,quam quae viderunt oculis,animo monumenta concipiunt. Quae prima rerum opinio ab his orta principhs, sic una cum illis,& augetur,& adolescit; ut Romanos inde no modo vul garium maxime contemptores; sed altioris quidem ingeni j, grauioris etiam consili j necnon prudentiae consultioris fieri, atque unice ad res

magnas enasci oporteat. Hinc quippe illud latis philosophice ductum

videtur, quod ab his, qui rationem educandi liberos tradidere, acute animaduertitur. vinarentes, aut in magnis urbibus degant, aut prae .gnantes uxores a villa, seu pagis, ad urbes ducant, Sc parituras,& partum educaturas ne quippiam rusticanum, aut vile sapiant lac,&cre pundia: neve prima quaeque natura rudimenta, rusticis, atque incultis, tum verbis, tum primis rerum notis expressi, infantes imbibant. Ra

rum enim esse,ut hi quamuis ingenio praestent, sub agresti tamen eduacatione, aut ingenui & liberales evadant, aut ad gloriam erigantur. Sed ut insium ma agri ubertate inest luxuries, quae quandoque falce depascenda est , perinde atque adeps. ne putrescat, Sale coercenda : ita praecellens Romanorum in perdiscendis disciplinis ingenij v- obertas ac vehemes in exercendis illis studij acrimonia, Romana quoque nrudentia dirigi solet, acetiam ne quid extra modum temperari. Neque enim suo prudentiae Sale Romae vacant artes omnes, quae ut ab his ordiamur) vel in agendo, vel in faciendo, vel in sordidis versantur. Neque harum opifices sine ea, quae communis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique prasent officio, decet habere, sua possunt opera perficere. Etenim cum prudentiam, prouida & considerata actio semper sequatur; necesse iccirco est, inter singulas,tam opificis, quam opificij laudes, & encomta,illam accuratius expendere. Quet

ut non tam oculis, quam animo cernitur: ita ubi desideratur; non Clum opus, verum opifex, non ignauiae, neque inertiae, sed potius imprudent ac insulsitatis coarguitur. Veruntamen, siqua alia in arte, maxime certe in Architectura, tum Statuaria, dc Pictura, notanda illa est, atque omnino discernenda. In quibus artibus Romani potissimum, siue Romae agentes artifices, felicius reliquis totius orbis

excelluere: vel ex antiquorum aedificiorum, marmorearumque statuarum

319쪽

de Sale liber quartus i JOI

tuarum, Se simulachrorum imitatione,quae Romet multo persectiora quam alibi conspiciuntur: vel ex nouo ad urbem ingeniosoru artificii accessu , quos siaepe non tam premij magnitudo ,quam gloris cupiditas ac docendi, discendique studium attrahit. Inter quos, etsi non pauci in hisice artibus floruerunt; tamen qui singulas perfectissime calluerit inuentus est fere nemo, praterquam unicus ille nostri seculi Dedalus. Michael Angelus Bonarotius ciuis Florentinus, qui Romae a puero

enutrit ,atq; eruditus, ad extrema nuc prope aetate floret. Hunc enim

R non modo Apelli,& Polycleto, qui tantum in una, aut altera ipsaruartium pr stitere; sed ingenue profecto omniu aetatum artificibus an- Ateponendum esse censerem. Cum is non tam eximie laudandus sit quod Apelles, siue Polycletos, siue Praxiteles multos, ex tam muliatis suis discipulis effecerit: qua quod siub ipsius pennicillo, summa quidem ars cum summa prudentia, neutra Ilaccubente, certauerint. Quae artes cum reliquis inferioribus, quae sese illis vehementer expoliunt,dcadornant, Romae tum melius retinentur, tum excellentius ad antiqua 'Veram, atque persectam rationem rediguntur. Vnde fit, ut reliqui to-i lius orbis artifices Romanis primas deferant. Tunc enim sua ipsi opificia probant, cum primum Romae comprobata illa fuisse intelligunt. Ac nec iniuria quidem Romanos, dc aequissimos, dc prudentissimos isiunctarum rerum censores existimant; cum in ea urbe agant,in quam omnes undique artes, dc, ut dictum est,inuehuntur; δc inuecta malo re ingenii contentione excoluntur.

xxii Quod si praeterea eas artes recenseamus,quae iure liberales, atque in fenuae vocantur: ut Geometria, Musica,Optica, Arithmetica. atque a magna scientiarum parens Philosophia; mirum, quantum Romaeo in his omnibus vigeat prudentia : quantumq; hoc ipso prudentiae Sale resperset illi. dc incorruptae maneant, de studiosos sui perficiant; dc ab insulsistima; serdidissimaque imprudentiae labe, quae puros Phi- Cis phos quandoque solet inuadere, quemque defendant. Neq; enim

usquam, aut doctos prudentiores, aut prudeles doctiores, quam Roma fieri posse credas. Qua una in urbe, dc scientiae, Sc reru experimendia, enuibus illa emanarunt,coniunctissima reperiuutur. Nam doctos simul, Fc rerum peritos, non totus omnino orbis, perinde atque una Roma

320쪽

3O 2 Commentariorum

Roma dat. Non tam quod tenue eius caelum squale certe ad id confert acutiores illos ,& ad philosophandum aptiores reddat οῦ quam quod ubi maior est rerum experientia, ibi rursus & scientias inueniendi, & inuentas perficiedi, deque his optime iudicandi,occasio sese maior offerat est necesse. Nam haec ipsa tam multa perspiciendi. atq; diiudicandi, Romae nata opportunitas, primum Romanis in caussa est,ut eloquio praestent; atque ut non minus prudenter, quam copiose dicat: quod ipsis ex tam frequenti maiorum suorum v su, dc exercitatione indicendo, innata prope eloquetia remansierit. Etenim praterqua quod Rinuetione,& dispositione eximit sunt .ac pene singulares; pronuntiatione etiam, praecipua eloquentiae parte, ceteros sic antecellunt ; ut mihi sane snec falli puto sola Roma pronuntiare videatur: cum re vera, ab ineunte aetate, tanta in pueris sit oris, atque linguae inflexio ad pure, casteque pronuntiandum; ut hac in parte Romanorum pueros grauissimis aliarum urbium oratoribus facile anteponerem. Namque eodem Iulio. III. Pont. puerum nondum exacti septenii, in templis publice concionantem,clarissimeque latina verba resonantem audiuimus. Quae pronuntiandi puritas, Romanoru propria, externis quidem raro contingit: proptereaquod hi ex vernaculo stridore nonihil pingue, atque affectatum contrahant in pronuntiando. xxui Quanquam hac nostra tempestate, ex tam varia linguarum, atque sermonum confusione Romam inuecta, summa illa eloquentiae vis

non tam in dicendo quam in scribedo, posita est. vereque illud vulgoedicitur quam aptissime, BONONIO DOCET, ROMA SCRIBIT.

Quamuis equidem doctrinam non solum Bononiae, sed Lutetiae potissimum, tum Louanto alijsque celeberrimis Italia, Hispanietque Aacademijs libenter cocederem: scripturam vero soli Romae tribuerem.

Quod humana mens,in tanta rerum varietate, quanta Romae conspicitur; ut grauior iam fit,atque certior ad optime iudicandum;ita etiam evadit consultior,longeque prudentior ad scribendum. Praestantque profecto iuditio, quae Romae, vel extempore eSarantur, iis, quae alibi accuratissime conscribuntur. Exemplo nobis sunt aurea illa Ciceronis secula, quibus summo eodem eloquentiae principe Romet scribe te, conscripsere etiam in omni scientiarum genere,Graece, Latineque

alijs

SEARCH

MENU NAVIGATION