장음표시 사용
331쪽
ad ipsos usque inseros penetraret. Nam ut domus, quo amplior, atque eminentior est exaedificanda, eo quidem altius latere debent eius hin dam enta, quae no tam politis, quam validis, atque permagnis cum viva calce saxis sunt coagmentanda. ita plane decuit, priores exorie
tis Ecclesiae lapides vivos, ipsos scilicet Apostolorum Principem Petrum, eique proximos successores Pontifices, illius aedificii caementis inhaerescere; atque, ut veros decet architectos, quibus fundam enti ratio praecipue haberi solet, latere etiam sub cryptis, interq; Christi ma tyrum sepulchra verseri. Nempe, ut ipsorum, cum proprio sanguinet Arespersa fides; tum humili, patientique habitu, dc exemplo vitae, consolidata religio, multo quidem firmiora fundamenta costituerent. Vnde his, inquam, architectis, nimirum mensa tripes. ut dicebamus,& concha Salis puri sat erat. Vt quibus nulla cum esset ab incepto opere cessatio,neque intermissio; quinimmo magna continuo ab impijs tyrannis impencieret demolitio; saxea tunc, atque impolita Salina nulla alia elaborata arte, quam suomet robore, Se puritate fidei exculpta, Euangelico reponendo Sali iussicerenti iAt vero,ubi assurgentibus eius consecrata domus parietibus,impia si sectarum fere omnium fundamenta, de maching conuulsa suere ι ubi tot Imperatores ad successorum Petri Pontificum pedes se prouoluere: tot etiam Reges, atque mundi Principes sub eiusdem sese Romanet sedis iugu m misere: ac neque ulla prope fuit,seu gens,seu natiO,quae no
fuerit ab ipsa hoc uno Christiana religionis Sale imbuta diuersa quo dammodo, tum administrandi, tum ad Christi Regis exemplar,prq-sidendi ratio Pontificibus ineunda fuit. Nam ut Christum summum in caelis Pontificem,ac triumphalem Regem gloria,post multa in carne pro iaciendis Ecclesiae suae sundamentis passum, subacto mundo. caelestis excepit gloria: iamque sacratissima eius humanitas, infinito a.
lioqui diuinitatis fulgore perfusa, latere noluit; sed tota aspectabilis pretfulget, ac splendescit. ita plane decebat, ipsius Christi Vicarios in te ris Pontifices, in erigenda olim Romana sede passos grauissima, post
pacatum iam, atque confirmatum sacrum Ecclesiae imperium, aspobabili etiam honore,& gloria decorari. Neque enim sub tanto,iam que excellenti sim mae potestatis graduinc merito, consentaneum erat
332쪽
personas latere. Quinimmo oportebat illos,quonia vera sunt mundi lumina, tanquam splendidissimas lampades, tenebricosae domui prata lucere. Quare depositis prioribus,quasi viduitatis,vestibus,Regias,at-4ue purpureas, tum auro, tum gemmis conteXtas, iam opus fuerat inuere:&quod Regia, de quodium ma sacerdotali potestate,Pontifex praefulgeat: quarum altera diuinitatem, altera triumphalem, atque Re iam Christi humanitatem referat. Idque maxime, ne sub vili, lugubri, abiectaue Pontificia veste, intuentium oculis Prius occurreret despicatio, dc contemptus, quam humilis adesset admiratio, quae de ve- Anerationis, Sc interioris cultus animi, atque reuerentia, magna est conciliatrix. Compertum est enim non parum deberi sensibus ad permouendum animum. Vnde quod sub magnificis thecis, aureisue, atque pretiosis vasis, pretiosiores res intus, quam sub vilibus, & sordidatis, contineri credamus; quodque facilius despiciamus haec, in illa vero auidius feramur: id in communibus omnium infixu est, atque impressum sensibus, ex quibus prima quaeque rerum opinio in nosis orari solet. Ne igitur mortales,prssertim qui ad veram immortalitatem nati sunt, in tantam impietatem ruerent, ut sacrosanctum Primate,vilibus obte vctum, sensuum specie prima delusi, quoquo modo despiceret: sed pretiosiis potius eius ornamentis conspectis, illico venerationis dux admi ratio timori, ac reuerentiae locum daret; non modo aureis indui vestibus Pontifices, vertim & splendidis, N ad publicae dignitatis monimetum, praefulgentibus etiam armis stipari non dedecuit. xxxii Quibus rebus iam tum optime constitutis, atq; Romana sedis sundamentis firmissime iactis, ipsoque in immensum surgente aedificio: costat, debuisse quidem summos architectos Pontifices e subterraneis locis ad summa adifici j euehi: utpote a statu humili,&abscondito, Cad publicum, ad selendidum, de magnificum prxsidendi ordinem traduci: ac neque ullam sequi ex hoc nostrorum Pontificum aberraiationem a prima illa Petri eique proximorum succetarum vivendi re gula, de instituto. Vtrique namque huius diuini operis. summi acco- cordissimi architecti suere. Quorum singuli, prout habita suit Edis candi opportunitas, ita quidem,aptam, atque consentaneam aedificationi operam nauarui. Non enim sine publico, splendidoque successorum
333쪽
sorum ministerio strui omnino poterat hoc tantum tamque excellens Pontificale templum, cuius fastigium caelos erat attacturum, atque in eo maxime haec ipsa sedes constituenda. Nam perinde atque in Hierosolymitano templo. olim Arca illa foederis . legis mandata, & virgam Aaronis, Sc manna deserebat sic sedes beatissima,pro lege doctrinam, pro virga potestatem,pro manna Salem omnium saporum condimeatum , hoc est, prudentem potestatis', atque doctrinae usum continens, una cum summo eius praegustatore Pontifice, hoc nostro in templo 1 eminet. Idem enim Pontifex, qui praecipue Sal terrae ductus est, ac ve Arus diuini Salis in terris lator, eiusdem etiam fit pretiosissimum salinu: sequi enim videtur singularem, atque excellente Salis naturam. Nam ut communis Salis, licet candidi, inest vis & natura, ut fictili, fusiliue impositus salino, siue aereum hoc sit, siue argenteum, Obscuret tamen ipsum, Sc commaculet; ac nisi aureum illud sit, nullum sub Sale nitorem retineat: sic etiam caelestis ille Sal, impuritatis impatiens, summis Pontificibus, uti salinis insidet. Quippe aureos intus, & extra, ipsos esse, ac non tum probitatis, doctrinaeque firmamentis; sed splendo- ris, sed maiestatis etiam, atque opulentiae ornamentis, quasi emble- nmatis, vult decorari: quod his sublatis insignibus, aut quodammodo Pontificalis apex vilesceret ;auti de ipse diuinus Sal, vili sub salino cospectus, vix quo decet affectu an imi,ab uniuersis degustaretur.
xxxIII Vnde fit,Vt Persianum illud, quod alioqui in profanos Ethnicorupontifices olim conuenienter obi jciebatur, Dicite Pontifices in sacro quid facit auxum
nunc perperam, atque insulsissime ab eisdem nostrae religionis deseratoribus in veros Christi Vicarios usurpetur. Illis enim cum vanissimim essent idolorum cultores, atq; nullum omnino verae religionis Salem, praeterquam spurcissimas daemonum praestigias haberent ad reponen. Cdum, stultissimum erat, fatisque vituperabile, impurissimas sordes sub nitentibus auro thecis includere. At verbnostri, quibus a Christo diuina in terris tradita est potestas; quibus sacer, atque caelestis verae religionis Sal commissus; quo Sale, illorum non modo praestigia, sed harum etiam auctores daemones pelli, fugarique solent,sub vilibusne, aut rdidatis vasis, hanc tantam puritatem continebunt ρ Aut quos prae
334쪽
terea diuinum illud,atque perunctum Aaronis unguentum in caput,& barbam ipsorum,usque ad oram chlamydis defluens, Deo intus,&extra consecrat; incultos, conleptos esse decet s ac non potius tum
candidis , atque purpureis indui vestibus; tum aureis insigniri insulis, suauissimisque suffici odoribus peraequum em Cum sint ipsimet Pontifices, mystica quaeda huiusce unguenti, siue consecrantis olei vasa,c testem odorem redoletia, quo uniuersa Christiana domus mira cum suauitate perfunditur. Quod sane unguentum, ne assiduitate vilescat, seu quoquo modo putreicat; Euangelico doctrinae Sale quam maxi- Λme continetur. Nam illius quidem, tum de diuini Salis conseruandi curam, ac prouidentiam, tam magnam gerit Paterfamilias Christus. ut si frangi vase, aut vetustate consumi cotingat; similia domi aptare soleat, ad hoc ipsum unguentum reponendum atque ad eiulmocii velut effusium Salem colligendum, noua etiam salina praeparare. Sicut enim deficiete,aut e mensa forte rapto, siue amisso salino,illico Paterfamilias ex pretioiroribus, quae sunt in mensa vasis, curat nouum conflare; ne i plum mensae numen Sal, suo vacans solio, dispergatur: sic sane, cum primum ex vinculiscorporis Pontifex euolauerit; ne diuino B in terris Ecclesiae principatu, ad interregnum adducto, sacer totius religionis Sal, quali vasculo carens, disperdi videatur; alius protinus in demortui locum Pontifex sufficitur. Isque ex principibus hisce viris, qui ad mortui,sublatique Pontificis meniam olim accubuere, eiusque I luniuersa Ecclesiasticae procurationis, & consiliorum participes fuere quos decet esse purpuratos, & vocari Cardinales, ab eo quod per
hos pateat aditus ad summam potestatem unus, idemque optimus ad tantum obeundum munus deligitur. Vt qui, cum unius domini, supremique Patrisfamilias Christi sit oeconomus, atque Romani Salis ccustos, & distributor; conseruis suis praesens, semperque facilis, ac coirectandus adsit. Et cuius nutu etiam, non modo gerantur omnia;
sed cum is diuino in terris fungatur munere eorum, quae diuino sen tusconsulto decernuntur in cais, clarissimabatque certissima nobis fundat oracula. Sitque idem ipse unicus, atque primus in terris, quandoquidem in his summas gerit illius vices, qui unice primus, atque omnium supremus habetur in caelis. Demum cui cak ita sese inclinent, velatus
335쪽
solus ipse sancta sanctorum plano,quod dicut, pede ingrediatur quo
tidie: solusque audeat,plenitudine potestatis thesauros caelestis domini sui dispensare; ex hisque, huius tam pretiosi, tamque gratiosi Salis, merito & sanguine Christi concreti, tantu accipere, quantu Regia supremi Salis latoris magnificentia dignu fuerit,ipsumq; in pretium redimendis, atqἰ e iugo Sathanae asseredis in libertatem Christianis homi nibus, impendere Hoc enim Salis est officium,atq; aestimatum pretiu; quemadmodum supra, de commutatis Sale mancipiis, pomeridiano sermone commonstrauimus. Cuius itaque oscij gratia, additu fuit APontificibus augustissimum illud cognometum P P . Quod certe t summum est, atq; admirabile; ita, vel ex eo etiam quod de ipsius. origine ignoretur,fit prorsus credibile illud non humanitus, sed caeli tus Romanis Pontificibus, iuxta dignitatis munus, fuisse demissum Nam quid quase veriust quid dignitati tantae, atque unicae conuente
tius, quam per id nomen Papa, Patrem Patrum intelligere Quod ipsum nomen &maiestate,& sanctitate,& mysterio plenum, ab omnibus vim eius perscrutantibus, diuinique muneris dignitatem in eo re- uerentibus, perquam pie fuit atque sapieter usurpatum: quin Scabalijs. quoque Sectis, Antistibus suis arrogater impositum. Vnde ut prom. . .ptius, utque facilius illud ab uniuerus gentibus, atque linguis, toto orbe terrarum exprimi, clareque pronuntiari posset, ex tetrasyllabo, siculicet Patre Patrum, iam fuit ad tetragrammativn, nempe Papa, reda
Etum. Nam Sc Graeci quide pueri auos seos ramae appellat. Quapropter, ut nulla est inuidia, si quis per excelletiam magistru appellet eum, cuius ossiciu est, alios no sol im edocere, sed etiam magistros ad edocendum instituere: ita minime videri debet absurdum, Papam vocareo illum, cui proprium est, ac velut peculiare munus datum, ad progignedos in Christo filios. patres in Christo etiam procreare. C. At insuper quae postremo loco ab eisde desertoribus in personam
Pontificum,horumque vivendi morem, inanissime obi jciuntur,summam illorum cum inuidentia coniunctam inconstantiam redarguuta Nam velle sibi videntur,seces, quod aiut, in auro eXquirere . cum per- isonas, quas protegit sacrosancta dignitas, in crimen vocare non vereantur. Apparentque profecto similes bestiolis, qua ob os,dc nares, lis volitan
336쪽
volitantes, spiritu inde abactae, sordibus aurium, uti visco, inhetr scunt. Veruntamen cum alias hac ipsa argumeta fuerint a sanctis p tribus, non solum apprime diluta, sed in ipsos mei desertores acutissime contorta; nihil nos in praesentia morarentur anisi videremus, eos. dem maledicos, hac in parte, telum suum maius, atque truculetius,ex nostro candidissimo Sale sibi conflare. Aiunt naque, Pontifices, iuxata Pauli praescriptum, oportere esse pios, sanctos, pudicos, no percuusores tranquillos, irreprehensibiles, omnique tum vitio,ium suspitione carentes. Ac propterea illos praecipue a Christo appellatos fuisse Salem terrae: quod nihil tam hi exprimere debeant, quam illud diuini Salis,purum, Euangelicum,ac persapiens Salinum quod terris,ut diximus , a Christo fuit appositum: nempe, ut Pontificum singulari vitae exemplo, ac religione, uti sapore, allecti Christianorum animi, sese ab humanis ad diuinos caelestis mensae cibos unice expetendos conuerterent. Nam ut Sal, si suum amiserit saporem, illico ut fatuus, Scian- quam inutilis foras conculcadus emittitur : sic ex hac Christi collatio ne liquido colligi volunt, aut nullos Petro Pontifices potestate pares successisse; aut si successere, ut primu tamen despueruli aut prauo aliquo vitae exemplo aberrarunt, protinus, atque ipso iure ; Pontificatu abdicatos, vel abdicandos esse Iamque ut aliud, atque aliud lutu sieme
per habeant, in quo volutentur; dubitant de Petri successoribus squa-do de Petro nulla est ipsis dubitatio) num ij aequa cum illo potestate ae Principatu insigniri, donariue potuerint: proptereaquod ijdem postea fuerint, ut dicunt, humanis tantum suffragijs renuntiati Pontifices; Petrus vero non humanitus, sed ab ipsemet Christo vivae vocis oraculo electus, S summa potestate donatus. Vnde concludi volunt, Petrum non solum dignitate diuinitus accepta, sed suo etiam exemplo, ac sanctimonia vitae, vere expresisse Euangelicum eiusmodi terra Salem: contra vero succetares,defecisse quidem ab illo vivo Petri Salei ideoque ipsos non modo gratia&fide, sed potestate, dc auctorit te Petro longe inferiores extitisse. Sed haec, ut seperiora, fatua ac perinsulsa desertorum dicta, peripi cua quadam Petri cum ipsius successoribus comparatione, a nobis rea fellenda sunt, atque omnino improbanda.Nam si virorumque res G
337쪽
stas, conspicuaque vitae eXempla, inuicem conferamus: si qui; rursum virosque a merito tantae dignitatis & gradus abalienare potuerunt expendamus:inueniemus fortasse Petrum non minus fuisse dignum,cui,
ob commissum perfidia facinus, promissa a Christo dignitas minime
praestaretur; quam eius successores,iam facti Pontifices, commeruere unquam, ut quavis etiam culpa, aut errato, a suscepto Pontificatu ab
dicaretur. Vel potius tenendu erit, fuisse quidem virosq; non suo merito, sed solius Christi gratia ac benignitate,& vocatos, & in ossicio ac
dignitate retentos, & conseruatos. Veruntamen ut homine cum homine,& tempus cum tempore,& rem cum re comparemus; atque im. omensam Dei benignitate, tum curam, dc studium ad tantam in terris dignitatem extollendam, magis admiremur, collaudemus,ac revereamur: num quispiam ex Petri successoribus , his licet humanitus ele ctis, atrocissimum hoc perfidiae crimen, quale in Petro fuit, aut commisit unquam, aut committendo exaequauit, vel potius superauit Vt qui cum Christum Deum simul, atque hominem,& dominii & amicum, & beneficii, quin sanctum, & innocentem agnouisset; eundemque de saucium, Sc coram se percussum, atque mortiseris tot expositutormentis vidisset; cuique insuper suam ipse fidem non defuturam iure Biurando toties obstrinxisset. unius tamen ancillulae voce conterritus abnegarit Verumenim, ob huiusmodi patratum facinus summe in gratum, atque infidele, an is veniam, aut omnino desperauit, aut timens iustissimam domini sui indignationem,sua fuit unquam spe frustratus,&tanquam reprobus a destinato sibi antea Pontificatu prohi bitus Nonne tradens se illico amarissimis lacrymis, Sc paenitenti tristitiae, non modo veniam, atque impunitate consequutus est; sed apud eundem dominum offensum, tum gratiam multo gratiorem quam antea; tum confirmato Pontificatu. uniuersam pascendi gregis curam csibi tradi promeruio Quod nullae unquam tam foedae fuerint, neque tam execrabiles flagitiorum sordes; nulla tam deformes,tamq; intinctae impietatum maculae,quae apud probatissimam diuinae miserationis piscinam, dolore animi, atque profusione lacrymarum non omnino elui potuerint. Praeuiderat quippe Christus se a Petro esse abnegan-
338쪽
pro eo etiam caelestem patrem ne a summa ille fide excideret roga turum obtulit, atque oblatum praestitit. Verum & si casurum eun dem Petrum aliquando; at subleuandum tamen esse, ad seseque re deundum praedixit: tantumque abfuit, ut ob quecunque perfidiae casum a Christofuerit Pontificatu impeditus; ut ei postea, ut diximus, magis magisq; commissa fuerit fratrum, atque condiscipulorum ad continendam in Ecclesia fidem confirmatio: usqueadeo stabilis hae quidem, ut nulla unquam ab ea futura esset discessio. Quae quidem eo magis rationi cossentanea fiant, quod Christus no Angelum e caelesti assumptum hierarchia, summaque sapientia, & gratia imbutum,ic corroboratum, sed humilem homunculum, peccato obnoxium, atque multarum rerum ignarum, dc indigentem, adsum mum suae Ecclesiae clauum tenendum,&gubernandum elegit. Vto stenderet no humanae virtutis, sed diuini este numinis ac priuilegij hominem, vel peccatorem, tantum, tamque immensum, atque praecellens munus gerere Quod scilicet, ubi diuinum aspirat numen,& caeliastis gratia adest, nulla fere tanta esse possit, siue peccati,siue ignoratio nis indignitas, quae regentem a loco valeat, atque a gubernaculo eX- turbare. Quid enim tanti mali est si nauarchus altera manu clauum tenens,atque navim regens; altera vero obiter,uel caput scalpat,vel pede solum terat; quandoque ei etiam,vi homo est, vel oscitare,vel paulisper obdormire contingat An no Christum in Petro Cimmo Pondtifice tum conniventem,tum audacissimos ipsiuSconatus, maioris gratia mysteri j dissimulantem, S quasi obtegentem aduertimus Nam& percussorem illum, & sanguinarium toleravit Christus: dum percusso a Petro Malcho,tataque a se protinus perditionis sententia contra percussores; nihilominus tamen,non tam Petrum gladium dimit. tere, quam illico, fanatione Malchi, percussoris damnum quasi exoluere curauit. At tot praeterea insulsissimae Petri percontationes; tot eiusdem imperita responsa, nunc carneam, sanguineamque sapientiam, nunc Sathanicam astutiam redolentia, qualia Christus in tanto: eodemque primo, & a se electo, ac designato Pontifice sustinuit, quid nisi humanos successorum Pontificum lapsus aut illi soli remittendos, aut patientius a subditis tollerandos esse declarant
339쪽
Sed obijciunt maledici desertores . insulse nos contulisse Petrum
cum eius successoribus veris iam,atque renunciatis Pontificibus, ab eo tempore,quo Petrus nondum renunciatus, sed tantummodo electus,
ac designatus suit a Christo Pontifex; cuique non traditae sed promissae duntaxat fuerunt Regni calorum, suminae scilicet potestatis claues. Propterea quod ipsius errata, & ignorationes, quae alioqui in renuciato Pontifice fuissent omnino damnanda, facile ante initum Pontifica tum Petro codonari potuissent, ne ipsisma renuciatione latura prohiberent. Sed errant toto,quod aiunt, caelo,isdem impii nebulones cum tela, quae in eos magis contorquenda sunt, nostris regerenda putent.
Siquidem Pontificia Petri designatio,&electio, cum eiusmodi absoluta successorum renuntiatione, statu quasi pari constituenda sunt, a que inter se comparada Id quippe rei, ac proposito conuenit perquaapposite: quandoquidem in ipso Christi promisso tanta immutabitutatis vis suit, ut illud tunc Christi verbum, Tibi dabo claues, adeo ce tam rem fecerit, ut non futura, sed praesens dici possiti Nam cum immutabilia, de sine paenitentia sint, ut inquit Paulus, dona, & vocatio Dei. non minus profecto verum suiliatque idcirco ex Christi promis- necessarium, Petrum fore Pontificem, quam quempiam ex successoribus tunc revera, Pontificia potiri dignitate necessarium est, cumeanonice idem ipse electus est, & renuntiatus Pontifex. Sed demus quidem statum non fuisse parem, atque Petrum ipsum de priore gra-cu illo dejici potuisse. Iam tot ab eo grauissimis deiectionis caussis datis, quibus non modo deiectus non fuerit; sed amplius ad ipsius gradus perfectionem admissus, in eoque omnino confirmatus; nonne suimum ex eo benignitatis, atque lon animitatis Christi exemplum nobis imitandum ostenditur Nam si Petrum, quem antea Christus tam munere indignum inuenit, nihilominus promouit, ac sine repulsa CPontificem fecit; num iam factum repuli et' aut subditis ad illum temere repellendum, ullam unquam facultatem, potestatemue sua in Ecclesia reliquissetὸ unde apparet,minus vera esse, quae a desertoribus ex seperiori Euagelica collatione Salis colligebantur . potestate videlicet abutentes Pontifice non solum statu quidem deijciendos esse veruetia deiectos
340쪽
omnino contemnedos: cum per eandem ipsam collationem expressius significetur, nulla posse unquam ratione fieri, ut summis, sacrisq; Pontificibus potestas adimatur. Nam ut Sali a natura ita suus insitus est sapor, ut citius Sal esse desinat, quam illum amittat: sic a persona Pontificum, dignitatem, potestatemque a Christo collatam, nemo
est qui seiungat. Huc enim locus ille Euangelicus, Vos estis Sal terrae. ad Pontifices praecipue dictus, reserendus est . propterea quod huius modi Pontificalis Sal nullo unqua pacto possit reddi fatuus, seu omnino inlullus: ac si posset, id tantummodo fieret lapsu in extremam illa amarissimam insulsitatem, quae definita, atque obstinata haeresis vocatur. Quem plane lapsum, vel ex eo maxime quod nunquam fuit, iam neque unquam futurum esse, colligimus. Etenim quod hactenus, auxiliante Christo, eiusq; summa laude, ac benignitate, minime euenit: quis quaeso, eodem ipso adiuuante, in posterum metuet euenturum Nam etsi Pontificum vix unus, aut alter, fide prope labi, mergive, visi fuerint: at summergi tamς atque a summis infidelitatis vorticibus ab sorberi penitu ,eurum visiis est nemo: sed cum ipsorum duce,atq: a te lignano Petro resipiscentes, diuina Christi manu ab eo malorumi profundo liberati sunt ..Idque vel ex eo compertum est, quod nequc unquam contigerit, res Pontificias, quocunque in statu suerint, aut Omnino concidiisse; aut quanta uis tempestate exagitatam Petri nauiculam squod huic Christus nuquam inὸormiat naufragium fecisse. sed
quo vehementioribus haeresum procellis eandem iactari vidimus eo
minus ad infidelitatis scopulos frangi, collidique solitam fuisse. Quin
potius nostris temporibu , inter tam multas Christianoru Principum procellas, bellorumque turbines, ac tempestates pacis, immensus sese illi verat religionis Oceanus aperuit. In quo libere excurrens ipsa, ad CD permagnas,& nunquam antea cognitas regiones Indicas. altera prope orbis partem comprehendentes, felicissime appulsa fuit, portum consecuta. Vbi pro paucis istiusmodi desertorum catervis, magno animi dolore, ad Aquil0nem amissis, qua mingentes, propeque innumerabiles diuersarum gentium myriadas, ad Occidentem. ι Au. strum etiam , Hispanica manu captas, atque debellatas, Christo, eideque Roimnae Sedi acquisiuit: hasque diuino dante numine . tum a se