장음표시 사용
371쪽
ut pomeridiano sermone osten dimus: illam vero ex eo, quod nihil a liud, quam vanissima spes sit, fructus, qui ex eius satione colligitur. Vnde ut prorsus inanis est labor,qui serendo Sali,ut enascatur impenditur , ita sane,Deo & natura repugnantibus, ac inuitis , vana omnino est,& inanis impiorum ut olim Saulis Regis siue per somnia, siue permagos, siue per ariolos, Diuorum consultatio. Quare ut multo quidem praestantior est medicina,quae futurum morbum praecauet, quam quae tactum curat: sic diuinum fanationis Salem quisquis in tempore, vita superstite, non gustaverit; frustra quidem postea, atque inaniter, ubi excesserit, calua iam occasione, quod aiunt, quasi ex fato Sale fructum se habiturum sperarit. LxII Quibus explanatis, ultimum prouerbium, siue*mbolum restat nodandu quod basis est, ac fundamentu,quo tota,atque uniuersia huius operis machina, & structura nititur, ut antiquo prouerbio dicitur.
soLE ET SALE NIHIL HUMANIS CORPORIBUS SALV-
BRI Us. Quod ipsum ad intellectum translatum, aliud nobis sibi si
mile expressit; quod inquit. SOLE ET SALE NIHIL HUMANI sNIMIs SALUBRIVS. De quibus quoniam in omnia genera, de is modos Salis fusi suit hactenus, atque plena oratio,ea solum, quae prouerbio tenus ad sanationem animi eXplanandam necessaria sunt, nunc attingemus. De Sole ergo, qui moderator est luminum reliquorum, dequasi satio temperatioque omnium mundi rerum,quibus illius tum recessus interitus est, tum accessus vita ii quid ni earundem ille ipse, de conseruator erit,ac medicus praestantissimus;& ab eius tepore salus etia; atque incolumitas expectabiturs At vero a Sale, qui humana corpora suauissime recreat,temperat, alit, condit ac conseruat, tum a corruis Cptione vindicat,demortua quoque continet, & quasi perpetuitate do nat,abessene poterit sanitas8Nam haec quidem in Sole,& Sale ita omnino est reposita,ut per Solem,externam illam & uniuersalem incolumitatem, quae ab optime tepescente aere, in quo vivimus, prouenit; per Salem vero, cuius sapore recreato gustu, appetituque excitato. melius, commodiusque enutrimur, intimam, siue dom esticam salubritatem intelligamus. Inter quas duas sanitates, qui versantur, vici Lsimq; assuescunt,atque uti,fruiquevolunt utrisque no modo conserua-
372쪽
di corporis,sed etiam sanandi animi magnam assequi rationem videntur. Nam quemadmodum sanus homo, ut inquit Celsus,& qui bene habet, & suae spontis est debet ad sui conseruationem varium v itae
genus sequi: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro, nauigare,venari; quiescere interdum, frequentius se exercere; interdum balneo, interdum aquis frigidis uti; modo ungi, modo ipsum negligere; quandoque in conuiuio es se,quandoque ab eo se retrahereimodo plus iusto, modo denique non amplius astumere. atque in hunc modum, ut ipse inquit, versans, inter varias & contrarias corporis curationes, Aquasi inter Solem & Salem optime se habet :Ita etiam ad animi sanationem, a Sole in Salem vicissim est migrandum. Neque enim per Solem animi aliud verius intelligimus, quam lumen & intelligentiam
caelestium ac diuinarum rerum,quibus dum intendit animus &illustratur,& magis magisque perficitur. Sicuti etiam per eiusdem animi Sale, humanarum,& quasi domesticarum actionum tractationem, in quas immersa corpori mens necessario fertur, aestimamus. Quocirca ingenuis animis, qui liberi sunt,ac neque ad agendum,laguore,socordiaue
aliqua obtorpescunt; neque ad contemplandum obtusa in ipsis est in Bgeni j acies,& perspicacitas; conuenit similiter, non ad sui modo conseruationem,sed ut plus semper valeant,atque proficiant,sub uno & eo de instituto vitet,varie diuerseque se habere,& quasi negotiari. Modb,in quam, ad sublimium, atque diuinorum contemplationem se erigere
modo ad humanas actiones,quibus vita nititur,descendere; saepius t men in summa rerum cognitione versari: nunc Philosophim pelagus nauigare inunc Mathematicas artes venari; interdum quiescere, ac per otium meditari, sed frequentius se in eisdem exercere; aliquando so- Cbria,moderataque amicorum consuetudine uti,nonnunquam frigidis
atque insulsis populi actionibus, ut has vitare discant, interesse . modo laudari apud multitudinem,modo honores negligere: quandoque incommuni coetu & turba hominum versari, ut anxias mortalium asse ctiones,aut cum Democrito irrideant, aut cum Heraclito deplorent:
quandoque se ad illa perpendendum retraherei modo ad satietatem usque negoti jsse dedere,modo tadem non amplius de his quam quoad conleplationem,honestuq; otiu non impediat, assumere. Inter hos
373쪽
igitur Solem,& Salem verans, atque circumies liber Philosophus; annon,& sanum omnino corpus,& sanam quoq; metem efficietξ Atque humanis non modo corporibus,sed etiam animis,iuxta prouerbium, Sole,& Sale,inuenietne aliud quippiam salubriusὶ Lx III Ia vero hactenus praeparatis medicaminibus, qu ex mystico prouerbi js incluso Sale ad lanatione animi cofecimus. reliquu est,ut quaris tu & vltimu deTheologico Sale locu persequamur.Qui ostendit hoc Sale gustato humanos animos tum vere sapere , tum condiri suaviter, atque diuine perfici. Et quoniam ad c testem Salem uniuersa sese refert Aoratio itria potissimum ad hunc optime explicandum sunt nobis prae mittenda. Primum quid sit caelestis ille Sah quo diuina caelitum mensa persunditur. Deinde quid per terrestrem Salem Christus Apostolos vocans Sal terret,intellexerit. Postremo,num sacri Salis vi fiat ut mortalium animi alij perficiantur, seu perpetuo condiantur ad felicitatem: alij rursium immortaliter conficiantur,&pereant. Sed antequam ad diuinos huiusmodi locos enodandos accedamus diuino numine,& gratia spiritus quem unice inuocamus,refundi nos oportet. Vt quod nulla augurali lub faba,& diuinatione praenosci potest diuino tandem an Bflatu, ac instinctu duce,non aberrantes, exponamus. Cum in tanta , adeoque ineffabili diuinorum tractatione, si sorte quod absit errauerimus: nulla nobis venia; sin autem rem pie, feliciterque prosequuti fuerimus soli Deo,atque summo Salis datori Christo gratia dcvniuersa laus sit tribuenda. De primo igitur ostendedum quis sit caelestis Sal. quonamve pacto a terrestri,de quo egit Christus in E uangelio, distinguatur. Ac quoniam Euangelica Christi verba magnam nobis ad diacendum de ipso vim addui. haud inconcinnu fore arbitramur, si Chri Cstum qui ut Apostolos maiores nostros perinsigni titulo decoraret, vocavit Salem terra. nos ipsum,sium mum, atque intemeratum Salem caeli appellemus. Vix enim est ex tammultis inferioris naturq comparatis, quod ad diuinam adumbrandam vim ac efficientiam Salis hac in parte prscurrat. Est namque Christus,ipsiusoue beatissima humanitas, v-nicum c lesti beatoru mens appositu salillum. In quo Sal est plenitudo ipsius diuinitatis infinit .mexhaust atq; interminat . quq & c tu, dc
terra cu omnibus,quq in eis sunt,tu infinite redundas implet; tu rursum condiens
374쪽
condiens sese ad captu nostru, uniuersis etia suauissime degustanda exhibetur. Ab ea quippe, cuncta, quae ubique sunt, dc qua suere unquam, atque ullo post tempore erunt; dc suum ipsa esse, & quod perfecta sint,& sine qua,nulla essent,pro optimo,diuinoque sui condimento atque
ut conditori saperent,acceperunt.
Hanc itaque diuinitatem, unam & eandem tribus communicatam personis,Sal suo, quo in una stilaba constat trium litterarum nomine, tam Graece quam Latine, quodammodo exprimere, seu potius adumbrare conatur.Nam licet Chaldaicis,Habraicisque in litteris praecipue A
quod ijs loquutus sit Deus sacra inclusa sunt atque diuinitus impressa
mysteria non tamen his omnino vacant elementa linguarum, praesertim Graeca quae ab illis dc derivata suere,& constructae ex his voces, reis bus non pro arbitrio ed ab earum proprietate ut Platoni Graecorum maximo placuit,imposita. Siquidem infinitatem atque immensitate diuinam.Graecis litteris expressam, bc explicatam fuisse, Apoca.I. ostem
ditur,ubi Ioannes Christum dominum de seipso praedicatem vidit,audiuitque, Ego sum α. &... Principium dc finis. Nam quemadmodum Sol dum leuia & persei cua, luce sua attingit, ab his protinus redditur Bipsius imago& splendori ita caelestis, atque infinita diuinitas, cuncta bonitate sua quasi splendore persen dens,non m odo rebus ipsis,uerum etiam M litteris, quibus res elucescunt, ac perspicuae fiunt, impressum sui vestigium relinquit quale in Sale quidem Graecis designato notis inesse reperimus. Nam quod Latine Sat,idipsum Graece,', dicitur: ijsde
ipsis utrobique litteris,licet commutato ordine,expressum at8ue cum tres illa sint una tantum syllaba prolatum. Sed Gr ca vox utruque exprimit apertius. Est enim prima eius nota. α. quae ab infinita rotundita. Cte, duobus veluti cornibus, in consequentes litteras produci videtur.
Quae nota cum sacrosancta,diuinaque illa triade collata,primam eius personam,immensi scilicet patris, designat. Qui tumbra a utpote principium est seipso infinitum: tum idem duobus ex se productionibus alijs diuinis personis naturam sua Hundit, atque infinite communicat: quam altera, videlicet generatione,filiu; altera vero, nempe spiratione, una cu filio piritu sanliu producit. Quin dc ut ipsummet. ostedit, terna illam,infinita, atq; interminata eius de summi patris potetiam diuina
375쪽
quadam ipsius operatio consequuta est,qua idem ex tepore, ab omnia potenti infinitate sua,sese ad uniuersa procreandum estudit. Vtpote duetiam duobus cornibus, benedictionibus inquam, altera, creatione rerum; altera vero,earundem conseruatione;& per omnipotentis filij si pientiam,& per sacri pneumatis bonitatem creaturis omnibus esse impertitur. At,quae media sequitur. λ. nota est suavitate plena: quae tu ore
rotundo,& ad hilaritatem composito profertur; tum figura ipsa non admodu est vero circino dissimilis. Na a superiore angulo duo deor- A sum tendentia latera trianguli figuram, absque basi tamen, siue termidno,videntur efficere ut iplamet littera exprimit. Quae rursium nota ad illam eandem triadem relata, secundam eius personam,filium scilicet, suauissimo patris ore prolatum verbum repr sentat. In quo duae aeternae,ut vocat,relatio nes,quasi duo infinita latera,reperiuntur altera,qua
ad patrem, a quo aeterna sui generatione procedit; altera, qua in spiria tu sanctum, quem una cum patre spirat, terna. dc infinita habitudine,
sineque ulla intermissione resertur. Sed neque eidem notae.1. aeterno inquam, Dei filio mediatori Dei,& hominum Christo, sua etiam benefiB cetissima in tempore actio defuit. Vt qui diuinitatem & humanitatem complectens,lapisque angularis ipse factus utrumque parietem, Israeliticum videlicet populum cum Gentili, quasi duo latera connexuit. Vnde tam munitum, adeoque tutum utrique in seipso condidit astium,
ut confugientes, mortiferam perpetuae damnationis sententiam euaderent. Demum hoc ipsium monosyllabum .e.concludit. Haec quippe nota sinuosa quadam , atque circumflexa hinc inde ducta linea designatur. Quae a duabus extremitatibus in sui medium progressa, C duos distinctos, quasi semicirculos designat; e quibus duci ipsa , ataque constitui ostenditur. Quod lineamentum cum illa ipsa tria de comparatum, tertiam diuinam personam, nempe spiritum sanctum adumbrat. Is namque spiritus ab utriusquepatris scilicet, fili j que sinu, unica, eademque spiratione procedens, duas distinctas perion as illas,
quibus & coaequalis,dc coaeternus est,sic infinito amoris sui nexu con nectit,ut ipse distincta persona manens,una cum illis, in simplicissima, indiuidua, atque immensa natura conueniat. Verum enim uero ut alijspersonis; ita & sacrosancto spiritui sua ex tempore communicatio attribuenda
376쪽
tribuenda est. quae mire exprimitur per eiusdem littera. s. ductum si tamen inseram eius extremitatem, quae ab anterioribus monosyllabi litteris quasi oriri videtur,cosideremus. Nempe quonam illa pacto,quo- oad nos primo in dexteram porrigatur. deinde a dextera in laeua, sinuoso ductu paululum ascendendo contorqueatur: atque inde tadem, simili sequete obliquitate,rursum in dexteram desinat Etenim sacer idei ple spiritus ab aeternis illis ac infinitis duabus personis quasi ab immenso infinitatis fonte progressus,dum in tempore dona sua mundo communicat ea primum in deSteram, hoc est, in corda hominum,ad eos Adiuino legis natura lumine illustrandos,& imbuendos esudit. Deinde eodem ipso remanente lumine,quasi a dextra in laeuam paululum ascedendo deflectens Mosaicam legem digito Dei, hoc est,ie dictate, scriptam, Israelitis protulit. Postremo relicta Mosaicae legis laeua,in dexteram reuolutus, Euangelicam legem a Christo seruatore latam suo sapientissimo amantissimoque gratia Sale condiit. Ex quibus, quod ad rem pertinet, apparet tres illas Salis litteras unam constituentes syllabam: ac rursium hanc ipsam eisdem illis tri bus explicatam, indicasse nobis, in Sale esse impressiim vestigium ali- B quod illius Lacrosancti atque indiuiduq triadis, quam in monade pe
aeque,ac monadem in triade veneramur.Quam quidem triade, ut infinitam utque aeternam, ac ineffabilem rem quandam, ignotam sere, dc
incomprehensam habuissemus;& quasi remotissimum Salem nullo
unquam humano angelicove antea deportatum salino, intactum reluquissemus, nisi tandem diuina eiustetriadis persona verbum, diuinitatem tantam in assumpta a se humanitate,tanquam in salino Salem n
bis degustandam obtulisset. Namque hoc ipsum salinum, tum figura, C& aeterno splendore patris calatum,tum vermiculatis passionis suae notis compunctum, & illustratum; atque sanctissima etiam sacri spiritus unctione decoratum , caelesti beatorum mensae semper est appositum; ad ipsorum escam, solemnesque epulas, aeterno, atque ineffabili modo condiendas.Vtpote cum in eo prorsus recoditi sint diuini omnes suauissimiq; aeternae sapienti sapores,& gustatus excellentissimi. Ε st enim ipsemet Christus caelestis opulentissimique conuiui j non modo conditor sapientissimus, sed ipsum mel etiam condimentum, atque condita
377쪽
res,lc esca,quae apponitur. Per ipsum enim caelestis eius pater Rex Re gum,ac dominus dominantium magnificentissimus, qui nos ex sua bonitate,atque ut bona sua amat, uniuerso creaturarum populo amplisit mum Salis congiarium,hoc est,suae praestantisisimae gratiae auxilium ad se inquirendum,c lestiaque appetendum,dat liberalissime. Sane,ut qui ad caeleste epulum sunt vocati, congiario illo se ad hoc veniendum, in eoque felicissime accumbendum p paret si vero ut fatui venire renuerint, sublato ab eis congiario, sempiterna poena mulctentur. Qua in A re non aliter se utrique habere videntur,quam carnes cum ossibus,quaesit nul in ollam cum aqua, δc Sale ad ignem decoquenda immittuntur: atque illa post ad mensam apponuntur.Ex quibus ossa,cum neque Sale condiri,neque aqua emolliri possint,infra mesam statim canibus c6-
minuenda proijciuntur. carnes autem quia teneritatem ex calore, & aqua, condi mentum vero a Sale acceperunt. puriore mensae Sale denuo conspersae, sium ma cum voluptate eduntur. Punt enim ut ossa carnibus,
sic etiam bonis permixti mali. Quorum hi,cum neque diuinum gratiae Sale regustare,neque lustrali aqua dilui,ac emolliri,neque caelestis ve B bi calore accendi ad res diuinas voluerint seuerissimo magni pragustatoris atque mensae prafecti Christi iudicio igni,vel cruciatibus reserua tur conuellendi. Quos ille,prae duritie,obstinatos, praeque indignitate fatuos nsulsissimos, caelestique mensa indignissimos inueniens, de medio iustorum diuellit atque in profundum barathrum, rapacissimis Inferni canibus perpetuo conterendos,detrudit. At vero boni, qui no solum priore sed posteriore etiam Sale,diuina inqua antecedenti vin stri aiunt & consequenti gratia conditi fuere; ac non modo virtutibus
C ornari, sed ardentibus cruciamentoru huius vitae undisse extergi, exurique pro Christo passi sunt: hos tanquam perdignas mensa carnes idem praegustator offerens Deo patri,nouo gloria Sale perfundit ac licet aduenas & peregrinos,inter angelicos,& c testes ciues simul discuaberet & peraequa cum his donari beatitudine & mansione iubet. Qua
uis tamen vario promerendi cursu ad unam illam & eandem felicita tem utrique perueniant.Nam eXquo superni illi ciues angelici ab ipso rerum exordio,& cum primum eis contigit plena optio caelestes ventu
378쪽
oppi paras quidem illas, atque,ut vocant saliares, cum sitiauissimo gra tiae Sale conditas tum splendidissimo gloria: lumine collustratas,consequi meruerunt. At vero terrarum incolae,ac caelorum aduenae homines, tam graui mole corporis oppressi, densissimisque tot ignorantiae tenebris obuoluti; tam longum iter ad patriam longe tardiore gressu confecerunt. Non enim his, sub ipso ingressu vitae, perinde atque illis,
sub ipso creationis termino consecuto mometo uniuersa, totaque simul meriti occasio sese arripienda obtulit. Sed ipsos hanc potius, continua,diutinaque vitae periodo,usque ad eius exitum, studiosissime,lM Aboriosissimeq; captare oportet: praeterquam quod tam arduu, adeoq; asperum, atq; mille praecipiti js eXpositum iter ad patriam, tam magnas ubique peregrinis curas asserat,in ta graues saepe animi angores, aesolicitudines eos inducat; ut plane, non tam humani laboris, seu conatus, quam diuini numinis sit, peregrinos, aut non deficere in via, aut non a vero quandoque scopo, seu viae termino aberrare. Quod passim utiq; omnibus contingeret; nisi constitutus a diuino Senatu totius orbis parochus Christus,qui ubiuis peregrinis suis Salem,& ligna pr bet,ipsos
tum reficeret,ac recrearet, tum in viam, quae nos ad eandem calestem Apatriam dirigit,reduceret. Verum ut huiusmodi Salem, cuius atque lignorum Christus humanissimus parochus noster se debitorem fecit, recte percipere, ac degustare valeamus;necesse est secudum locum explicare,quo quaerebamus, num per terrestrem Salem Christus praecipuam Euagelici,atque Apostolici muneris normam intellexerit, cum in concione ad Apostolos suos dixit,Vos estis Sal terrae. Quo loco ille vehementer visus est commendasse nobis vim,& excellentiam Salis, huncque ceteris alijs rebus, Cad quas fieri poterat Euangelici negoti j comparatio, mirum in modupraetulisse cum uniuersum eiusmodi muneris opus, dc perfecta cognitionem ad iter dirigendum in patriam. siab sapientissimo Salis nomine includi voluerit. Idque eo apertius,quod neque luci quide,de qua proxime ad discipulo Vos estis lux mundi, dixit; perinde ac Sali. tantum significationis gradum detulit. Cum enim parochi officium sit ligna de Salem,certis viatoribus ministrare, ac per ligna quidem accensa, ni εhil praeterquam calens,atque lucens flamma praseratur;quid aliud ob.
379쪽
secro, per lucem, quam notitia ad iter ingrediendum;per Salem vero, nisi prudentia multo magis necessaria ad minime aberrandum,sgnificatur Id enim Apostoli in lucem gentium missi, praelata luce praestiterunt,ut doctrina sua gentibus iter aperirent,eisque coruscantis vitς exeplo praelucerentiatque virtutis etiam calore peregrinos inflammarent: cum lucentis quidem flammet facultas nihil aliud prestare possit,quam Sc illuminare,& accendere altero, ut iter facientes lubrica di periculosa loca praeuideant,ac deuitent altero autem, ut ardentius ad illud pro sequendum concitentur.Veruntamen si bivia interim,si triuia quadri- Aulave occurrat ubi relictis latis & amoenis vijs,artiorem ingressurus est viator ad rectum tenendum iter, an non hunc media haerere via, atque in ipsa quod aiunt luce caligare necesse erit, nisi una cum luce numen ei adsit prudentia per Salem expresis Vtpote cui proprium est,spo te aberrantem, dc quasi se dantem praecipitem, vel suauitate allicere, accomonefacere; vel acrimonia pungere,& coercereret deuitata una, aut altera via,quarum terminus est praecipitium, aliam ut meliorem ingrediatur
Hanc igitur tam lubricam, tamque laboriosim calestis patria viam, Bper Salem aperire nitentibus nobis, inuocandus est diuinus ille dux omnium, atque parochus Christus, qui tum inflammato suae inuictissimae crucis ligno,crassissimas ignorantiae nostri tenebras dissipet,atque iter collustresitum ad hoc rem prosequendum, non solum verae intelligentiae,sed inessabilis etiam gratiae suae pernecessarium nobis det Sale: ne huius tanti viatici inopia aut deficiamus in via;aut a vero rectoq; tramite deflectimus. Atque in primis, ut ab errore,& prscipitijs,in qu alij inciderunt, diuertamus; cauendum est summopere, ne obstinationis, Cneve infidelitatis tenebris offusi,in impios atque omnino deuios errores rapiamur ne deterius nobis contingat,quam olim aberranti illi, de obcecato populo Israelitico. Cui tametsi via pri monstrata, atque prodigiorum, miraculorumque facibus fatis collustrata fuit; quia tamen ille hoc Salis viatico caruit,neque viam omnino prosequi,neque a prscipitiis cauere sibi potuit. Quinimmo ob comunicata eidem per M sem eloquia Dei,eo tandem insolentiae miser ipse peruenit, ut se totius generis humani magistrum de doctorem iactaret, interim veram suae
380쪽
legis intelligetiam ignorans. Quare ut omnium insulsissimus, & ignauit simus, licet alioqui tot salutaribus legis panibus abundaret, tot que etiam exuberaret victimarum adipibus; tamen huius diuini Salis ino pia laborans; & fastidiebat omnia, & extrema etiam verae intelligentiael a me peribat. Nec mirum id quide. Nam qui quaelo poterat inlulsum,
vi inquit Iob de quo paulo ante egimus) sine Sale edi Τ In lege quippe
Sal litterae erat, vera illius in ipsa latens intelligentia. Cum enuia Iudaei externis illis legis c remonijs, quibus maxime adhqrebat, occultum illum,atque reconditum Salem non adhiberent frustra quidem salsum, Ain insulto quaerebant. Vnde agrestibus, amarissimisque, ac neque ullo eiusmodi Sale aspersis lactucis contenti, dum non habent quod saniat, neque quod nutriret habuere. Ex quo immaculatum agnum illum
anniculum vorare potius,quam cum suauitate, & gustu mandere videbantur: cum illius neque ossa corrodere, neque medullas cum sapore exugere valerent Quod quidem aperte ostendebat,eos verum, atque
germanum legis suae sensium neq; retulisse,neque referre voluisse: quin potius stibi ipsi verae intelligentiae Salinas obturates,dum manifesta Dei opera d moni adscribentes,Christo ex inuidentia negabant,tanquam Bin agnum immissi lupi,nullum,ut prouerbio docuimus,curantes Sale, voratores legis potius, quam eius veri degustatores euaserunt. Quamobrem vere quidem,praedicente Christo,illorum sapientia ab ipsorum met Uij, iustificata est,hoc est,ab Apostolis suis gentilibus ac prognatis ad iustam, de perfeliam legis intelligentiam, in eorundem paretum ignominiam idc damnationem reuocata. Etenim Apostolis iam tum Sal terrae a Christo constitutis datum fuit,non solum occultissima diuini, caelestisq; Salis mysteria regustare; verum ipsasimet Salinas, perse- Cctos scilicet,lacrarum scripturarum sensus, sub quibus illa recondebantur,alijs aperire,reserare, atque omnino patefacere. Quo factum est,ut tot antea obscurae prophetiae intellecta fuerint,atque enodatae; tot mysticae etiam figura, & aenigmata explicata; tot denique holocaustorum adipes, id est, collatae caelitus gratiae, ac dona spi ritus assatim degustata. Quibus omnibus,cum ob sui insulsitatem fastidiret insolens ille populus hunc subsequens ex gentibus assumptus Christianus,summo Christi beneficio ac largitate, summis illis muneribus plene expletus est,atq; uberrime i