장음표시 사용
181쪽
Linin tertius Accusationis totus est de re frumentaria,
hoc est, de surtis, quibus Verres detraxit de cibariis, ut ait Cicero, α de victu, de vita et sanguine populi romani. . Ista me admonuerunt: ut paullo diligentius in rem frumentariam Romanorum inquirerem; rem cognitione jucundam
et utilem, intuenti quibus artibus populo prope immenso
victus sine labore compararetur; et quam justae sint querelae quas assidue Tullius deplorare solet de averso Siculo frumento, et de remissis Clodia lege semissibus, ac trientibus. In argumento simili versati sunt olim I. Lipsius et Vincent. Contarenus; quaedam ab illo, ab hoc vero non pauca
IIuiusce disputationis haec erunt capita. I. Popidi r mani parcimonia. II. Deinde avaritia. III. Frumento empto et vectigali populus romanus utebatur. IV. Largitionum -- mentariarum origo et causa. V. Primae largitiones. VI. Leges mentariae. I' Gracchi. Incerti auctoris. 3' Apuleia. 4' Livia. 5' Terentia-Cassia. 6' Senatusconsultum Catonianum. ' P. Clodii. VII. Modus frumenti qui dabatur. An viritim p VIII. Qui accipiebant, et quomodo. IX. Numerus
accipientium. X. Curatores rei frumentariae. XI. Per quos umentum distribuebatur. XII. Provinciae frumentariae. I. Primis temporibus summa suit Romanorum parcimonia. Bina jugera ad alendam familiam erant satis: nulli civi majorem agrorum modum Romulus attribuit. . M. Curii post triumphos, immensumque terrarum adjectum imperio, nota concio est: perniciosum intelligi civem, cui septem jugera non sufficerent; qitio mensura plebi post exactos Diuitiaco by Cooste
182쪽
reges assignata est.. Plin. XVIII, 2 et 3. His moribus non modo sussciebant fruges domesticae, nulla provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae vilitas incredibilis erat. Ibid. Illud autem diutius permansit: testatur Polybius,
II, 15, etiam aetate sua medimnum Siculum, non vero modium, ut Casauhonus vertit, Budaeum perperam sequutus, venisse obolis quatuor.
II. Sed ubi avaritia et luxuria in rempublicam immigra
Vere, rerum facies immutata est. Nullus agrorum habendorum modus fuit. Leges ferendas fuerunt, quibus cupiditas coerceretur, et modus definiretur agri, quem nobilium quisque possideret. Leges vanae suerunt. Ipsi earum auctores in eas primi peccaverunt. Adeo fraeni impatiens
flagravit avaritia. Lis. VI, 35. Plin. ubi supra. Appian. Civit. I.
III. Interea quanto rura potentiorum ampliora in dies fiebant, tanto magis plebi crescebat difficultas frumentaria. Suberat dissicultatis istius altera causa, distributiones agrarixiae, quae tribunitiis factionibus constitutae, aliquantulum opis civibus aliquot asserebant, quum ceteri languerent inopia. Ergo his malis quaerendum fuit remedium. Ut sufficerentur populo cibaria, quae industria sua sibi parare jam amplius non poterat, senatus legatos in feraciores Italiae provincias, ad comparandum frumentum quod plebi viritim daretur, subinde mittendos curavit; maxime vero in Etruriam, quae frumento tantum abundabat, ut magnam eius vim praestare vicinis posset.
Praeterea ut Romanorum ditioni provinciae subjici coepe-mut , ager earum, factus publicus jure victoriae, illis quidem redditus est, verum ea conditione, ut decimam partem saetigum, quas ex suis arationibus perciperent, tributi nomine penderent. Quod primo quidem in Italia; deinde in Sicilia, Africa, ceterisque provinciis, prout subjiciebantur,
factitatum esse constat. Haec est decumarum illarum origo, quarum mentio tam frequens currit in Verrinis, et Prae- Di iliaco by Corale
183쪽
cipue libro tertio. Quum autem decumanum frumentum alendae plebi, quae in dies crescebat, jam non sufficeret, idem senatus publice ad auxilia domestica coemendum inprovinciis, maxime in Sicilia, frumentum curavit. Cic. Verr. III, cap. 69. Frumentum illud omne Romam devectum, plebi levi pretio distribuebatur, in hoc tantum, ut aerario
pecunia, quam repraesentaVerat, reciperetur. IV. Verum, ut ex malo malum nascitur, tenuiorum civium multitudinem, quia illi unde solveret non erat, aere alieno obstringi necesse fuit. Igitur ita rem moderari oportuit; ut utrique difficultati et annonariae et pecuniariae obviam iretur : neque permittere, ut multitudini, quae satis ipsa per se levis est, ulla paullo justior ad motus in Urho concitandos accederet occasio. Itaque plebi annona menstrua praebita est pretio, non eo, quo publice Vendebatur, sed vilissimo: quo et egestas domestica levaretur, nec tamen plebs avocaretur ab industria. Fontem hic habes et rivulum publicarum largitionum
quippe largiri dicitur non solum qui gratis dat, Verum etiam qui ex pretio aliquid detrahit qui deinceps eundo
tantum triblinitiis legibus accrevit, ut earum moli postea sustinendae aerarium impar fuerit.
V. Prima frumenti largitio sillam dico quae retinuit
quamdam venditionis speciem , quae minime dubia occurrit in romana historia, eontigit anno Urbis conditae u6a, quo anno caritas primum annonae fuit ex incultis per secessionem plebis agris, et tame deinde laboratum est. Consules dimiserunt passim ad coemendum frumentum, non in Etruriam modo, et per Volscos usque ad Cumas, sed in Siciliam quoque: quod Romam advectum populo datum est
levi sane pretio; curante senatu ut frumentum et res omnes
ad victum necessariae tanti essent, quanti minimi fuissent ante secessionem. Liv. II, 34. Anno Urbis 298, quum annona, inquit Liv. III, 3I, Propter aquarum intemperiem, laboraretur, Manius Mar- Di iligo: by Corale
184쪽
cius aedilis plebis primum frumentum, id est, frumentum quod mense primo singillis enim mensibus dividebatur, et sic interpretor τὸ primum, quod mire torsit doctos homines in sui magistratus divisit, populo in modios assibus donavit. Plin. Hard. XVIII, 4. Anno Urbis 335, quum tame plebs urgeretur, L. Minucius Augurinus praesemus annonae creatus, ejus levatae gloriam tulit. Nam oppresso Sp. Maelio, omne frumentum, quod hic privata pecunia ad largitiones faciendas coemerat, una cum reliquis ejus bonis publicatum fuit. Quod frumentum Minucius assibus in modios Venale quum proposuisset, ita pretium sarris imminuit, ut tribus nundinis tantidem in foro prostaret: qua de causa statua ei a populo stipe collata, statuta est. UV. IV, Iu-I6. Plin. ubi supra. Dixi post argumentum ad lib. ACcus. tertium, frumentum commune esse nomen. Sed hic et in superioribus a
cipio pro sarre, quo puls illa conficiebatur, qui priscus fuit Romanorum victus: unde pulti an Plauto dicuntur. Nam panifici pistores incogniti Quiritibus olim; solique in usu ii, qui farinam in pistrino pinserent, id est, tunderent, seu molerenti M. Varro, apud Nonium, V . Pinsere. Plin. xVIII, I .
Sequitur apud Plinium, XVIII, 3, Trebit largitio. Is in
aedilitate anno 343 populo frumentum et ipse assibus in modios praestitit: quam ob causam ei statuae dicatae sunt, et supremo die populi humeris portatus in rogum est. Postea divisum etiam frumentum est saepius, atque id semper sediles; sed graviori pretio, etiam in vilitate annonae, quam antea. Testis Livius, XXX, 26, et XXXI, 4.
Haec antiquitus facta sunt, quum largitio ea omnis Voluntaria adhuc, et in arbitrio aut magistriatuum esset, aut
senatus. Frumentum plebi dabatur non illud quidem gratuitum , sed pretio levissimo. Plebs publico fere sumptu alebatur : ipsa vicissim liberis educandis subministrahat reipublicae milites, et sanguine suo rependebat ei damna P Diqitigoo by Corale
185쪽
euniae. Verum hisce temporibus largitiones suerunt incertae. Aliquanto post annum Sexcentesimum leges tum primum latae sunt, quibus perpetua stataque frumentatio facta est. Quamquam his quoque legibus modo fixis, modo refixis, illa etiam fluctuavit; donec venit respublica in unius potestatem, qui gratuita annona bene emi imperium putaret. Leges illae sive frumentariae, sive alimentariae, sive annonariae, nam hisce nominibus appellantur, plurimum a tribunis plebis, aliquando a consulibus latae sunt. Semel ea
de re factum est senatusconsultum.
VI. I. Primus de stata perpetuaque frumentatione legem tulit C. Sempronius Gracchus tribunus pleb. anno V.C. 63o. a Uti semisse atque triente in singulos modios plebi frumentum ex publico singulis mensibus per singulas tribus divideretur; horreaque, quae ab ipso legislatore Sempronia deinde vocata sunt, in Urbe constituerentur, in quibus frumentum publicum cum legibus frumentariis asservaretur. . Plutarch. in Gracch. Epit. Liv. LX. Festus. Pigh. ad
Postea horrea plurima in quatuordecim Urbis regionibus aedificata sunt. Numerat ad trecenta novem Lipsius, Eleci. I, 8: sortita nomen ab iis, a quihus exstructa fuerunt. Lege Sempronia duo sanciuntur; pretium largitionis. et perpetuitas. Statuit Gracchus uti frumentum populo daretur singulis mensibus : uti semisse atque triente : vel, semissibus et trientibus, ut Cicero, et alii loquuntur. Primum aperienda est insolens forma orationis; deinde pretium quod in modium Gracchus statuit, demonstraho. Quaerit autem Contarenus cur Gracchus semissis et trientis nomina usurpare maluerit, quum rem et brevius et planius potuisset exponere : et adductis aliquot rationibus, amplius pronuntiat. Abramus, ad Orat. Pro Sestio, Cap. 25, censet, quod triticum semisse, hordeum, lupinus, et minuta alia legumina triente vendebantur, ideo distinctam s missis et trientis seri mentionem. Nos verius, ni fallor, ex Diuiti do by Gorale
186쪽
Gronorio sic : As in partes secabatur, sive uncias, duodecim. Semissis erat assis dimidia pars; triens, erat tertia para; hic quatuor, ille sex uncias, capiebat : conjuncti, decem
uncias comprehendebant; et decuncem, seu dextantem conficiebant. Cur autem Gracchus semissem et trientem potius, quam dextantem, qui idem est, nominaverit, et cur illa uti circuitione maluerit, causa est, quia semissis et trictitis formae publicae percutiebantur; dextantis vero nullae su runt. GmnOV. de Pecun. Vet. IV, I a. Si Graevio ad Cicer. IOC. cit. Credis, haec vera est et unica locutionis istius ratio : quae tamen illius insolentiam non excusat.
Quasi quis hodie velit viginti quatuor et duodecim asses, potius quam sex et triginta asses rei venali cuipiam pretium statuere, ob id nimirum quod viginti quatuor, et duodecim assium nummi apud nos ambulent; triginta vero et sex a sium nulli sint. Iam ad pretium lege Gracchi constitutum in modios: asromanus respondet novem denariolis nostratibus et quod excurrit. Dextantem aequant, semidenario addito, nostrates
septem denarii. Hoc erat lege Sempronia pretium in frumenti modios, plebi lcvissimum sane, sed aerario gravissimum , quod tanto magis premebatur, quanto magis Ioahatur plebis inopia. Itaque legi senatus diu multumque adversatus est, a quod et ab industria plebem ad desidiam avocari putabat; et aerarium exhauriri videbatur .. Pro Sestio, cap. 48; de Ossic. II, cap. a. Lex nihilominus perlata fuit. Eam stetisse ad tempora Sullae Lipsius existimat; negat Vinc. Contarenus; et, Gra cho intersecto, statim abrogatam fuisse contendit. Neuter recte. Αhrogatam legem ante Sullana tempora fuisse contra Lipsium ostendunt leges Apuleia et Livia, quibus Sempronia largitio revocatur. Non' autem statim ab interfecto Graccho abrogatam, sed octavia lege temperatam fuisse contra Contarentim Cicero testatur de osse. II, cap. a, his verbis , α Modica M. Octavii largitio; et reipublicae t Diqitigoo by Cooste
187쪽
lerabilis, et plebi necessaria.. Contarenum decepit illud, quod ait Cicero in Bruto, α M. Octavium auctoritate dicendi tantum valuisse, ut legem Semproniam frequentis populi suffragiis abrogaverit. . Quod non ita accipiendum, quasi abrogata omnino Sempronia lex Octavia lege fuerit. Illam correxit, non sustulit, Octavius : Verum qua ratione istud praestiterit, quum nullum legis istius exstet caput, obscurum est. Videtur statuisse Octavius vel majus pretium in singulos modios, pro annonae caritate : Vel, uti, quum P pulo frumentum Venderetur, de pretio, quo emptum esset, remitterentur in modium semis et triens. M. Octavius tulit legem suam anno V. C. 633, quo anno fuit tribunus plebis. Pigilius. a. Anno post, alia lex frumentaria promulgata, sed non perlata est; ejus auctor ignoratur: tribunum plebis fuisse puto : huic Marius, ipse tribunus plebis, intercessit, quod reipublicae damnosa videretur. Confer Plutarcii. in Mario, et Pigh. ad hunc annum. 3. L. Apuleius Saturninus, seditiosorum omnium Post Gracchos eloquentissimus, qui ab optimatibus de cerat ad plebem , et se ad C. Marium, et alios plebeiae iactionis principes applicuerat, tribunus plebis iterum, anno 653 legem frumentariam promulgavit, quae Sempronia lege fuit etiam dissolutior. Haec enim pretium, levissimum quidem, sed pretium tamen frumento dando statuebat; Apuleius vero tulit, ut, u remissis semissibus et trientibus populo Dumentum menstruum gratis distribueretur. . Huic legi in te cessit Caepio, qui per id temporis quaestor urbanus erat; docuitque senatum, aerarium pati non posse largitionem
tantam. Lex non est perlata; et ejus auctor Saturninus, ex senatusconsulto judicatus hostis reipublicae, occisus est. Rhet. ad Herenn. I, CRP. I a.
4. Legem Apuleiam Livia sequuta est. M. Livius Drusus, tribunus pleb. anno 662, is qui jactabat in tribunatu . nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut coenum di-
188쪽
videres vellet, aut caelum ., ut plebis gratiam sibi conciliaret, tulit, . ut Sempronia lex frumentaria valeret. . Se i legem lianc, ut Livias omnes alias, latore in magistratu Occiso, senatus, Philippo consule reserente, abrogavit. Liv. Epit. LXXI. Flor. III, r7. Ascon. ad Cornelianam. A Drusi morte sociale bellum statim exarsit. Id excepit Pirile; imo inulta civilia, quae tam occupatum habuere populum rornanum, ut ne injecta quidem a tribunis fuerit mentio ullius largitionis. Ut autem, rebus compositis, in-jiei non posset, secit Sulla, qui quum invasisset rρmpublicam, tribunis omne jus legum serendarum ademit. Eo
oonsilio turbarum ac seditionum exstinctae sunt faces , quae tamen Sulla mortuo anno 675, statim revixere, quum plebs niti coepit ut tribunitia potestas in integrum restitueretur. Res fuit per multos annos magnis contentionibus jactata :consulibus stretiue tuentibus senatusconsultum, quo acta Sullae confirmabantur; plebe vero summa Vi Pugnante DP,
spoliata praesidio tribunitio, potentium libidini subjiceretur. Sallust. fragmenta lib. III, 8 et seqq.
S. Tandem anno 68o, tanto impetu plebs coorta est in patres, ut sustineri amplius non posset. Itaque consules ejus anni C. Cassius, et M. Terentius Lucullus, ut plehem delinirent, et ut rem integram in advcntum Pompeii, quitum in Hispania hellum cum Sertorio gerebat, Si qua Possent, rejicerent, frumentariam legem tulere: quo blandimento plebs quietem egit usque ad annum 683, quo ann Pompeius et Crassus Coss. tribunitiam IH testatem, ea lege
quam saepius omnes vituperaVere, in integrum restituerunt. Haec est illa lex Terentia-Cassia, quam Ci ro altero contentus nomine quandoque Terentiam vocat. Frumentariam
fuisse intelligitur ex eodem Cicerone, in Verr. III, 69. Ea lege, Siculi dare tenebantur imperati tritici nomine octingenta millia modium, pro quibus sestertios quaternos in modium accipiebant. Terentiam-Cassiam legis nomine appellari debere negat
189쪽
Ilottomannus, Antiqv. I, 1, et cum eo docti nonnulli; qui, quia sit de frumento ex sola Sicilia exportando, privilegium, non legem appellari debere contendunt. Affirmat Contar nus : non enim de solo frumento Siculo latam legem putat suisse. Imo, inquit, illud de siculo frumento, unum caput legis fuit, qua cautum praeterea est, qui numerus frumenti, et quanti esset in aliis provinciis emendus. Et sane frumentum emptum aliunde oportuit. Quandoquidem illa modiorum siculi frumenti octingenta millia trium mensium cibariis non satis esse poterant uti infra declarabitur. Nisi sorte praeter emptum frumentum, partem etiam decumani distri Ahutam plebi fuisse dixeris : qua de re nihil habeo quod anfirmem Legem Terentiam praecesserat sive mensibus, sive annis
aliquot, mihi enim non liquet, senatusconsultum de alteris decumis, quod sic habet: Omnis ager Siciliae decumanus jam ante imperium populi romani ipsorum Siculorum voluntate, et institutis suerat. Cic. lib. III, cap. 6. Quumque agrum illum fecisset victoria publicum populi romani, Siculis est redditus, ita tamen, ut, praeter Septem civitatum, eadem conditione esset, qua antea fuerat; id est, ut decumas gratuitas penderet, non , ut olim , regibus suis, qui nulli jam erant, sod reipublicae. Hae sunt primae decumae quae a Cicerone appellantur. Quum vero annonae difficultate Urbs premeretur, Senatus decreto Siculi tantum frumenti dare C Cti sunt, quantum ex primis decumis fuisset. Hae sunt alterae decumae, quae non erant tamen gratuitae, uti primae; nam pretium his decumis constitutum erat in modios singulos sestertii terni, qui aratoribus persolverentur. Cic. ibid. , cap. 69. Ceterum videtur Senatus non, nisi quum temporibus reipublicae cogeretur, decrevisse ut alterandeCumae exigerentur. Ibid. cap. I 6. Nollem hoc de alteris decumis senatusconsultum omisisSet Vincent. Contarenus , scriptor alioquin in hoc argumento de re frumentaria non mediocri diligentia versatus.
190쪽
si. Logem Terentiam post aliquot annos, i. e. anno 69I, excepit senatusconsultum Catonianum; sic dictum, quia factum in Catonis est sententiam. Suasit vir ille ad distumbanda perniciosa Caesaris consilia, ut, quando superioribus annis frumentariae hargitionis beneficio discussae turbae, et tranquillitas reipublicae reddita suisset, eodem remedici Caesaris conatibus obviam iretur; occii patique animi pau- portorum hoc munere senatui reconciliarentur: quo iacto Caesaris spes in ventos abiere, nec moliri quidquam ausus est. Distributum est ergo plebi frumentum menstruum; quae accessio fuit ad reliquos sumptus reipublicae quingentarum quinquaginta myriadum , inquit Plutarchus, in Caesare, seu ducenties vicies sestertium, gall. 4,I4I,OOO D. vel millium clucentorum quinquaginta talentorum , seu tr contios sestertium gall. 6, 15o,ooo D. , ut idem scribit in Cat. nam, ut saepius apud eumdem accidit, variat Plutarchus in summa.
Hujus rei culpam in librarios derivat Rualdus, Ani- . inadv. XXII, et jubet, ut et Contarenus, illic legi επτακο- ,
NUtingenta , pro τω πευτο-οσιαι, quingenim, quod est in
vulgatis. Idem Rualdus dum Plutarchum ibid. erimitiis ianitas absolvit, eumdem alterius postulat, imperitiae Di mirum , vcl saltem negligentiae. Ex eo enim quod annonarii hujus senatusconsulti plane non meminit Asconius, in Pison. sed a Gracchana lege desilit statim ad Clodiam frumentariam, contendit Contra Plutarchum vir erit litus illud non viguisse, sed codem quasi momento et sactum et abrogatum fuisse. Respondetur nualdo non itidem mem rari ab Asconio leges Octaviam, Apuleiam , et alias quas supra recitavimus; quae nihilominus perlatae sunt. Atque
ideo argumentum ex Asconii silentio contra senatusconsultum Catonianum non recte assi mi. Praeterea satis habuit
Asconius ad rem praesentem asserre legem principem, hoc si, Gracchanam, a qua, ceu fonte, deinceps frumentaria leges maxime populares derivatae sunt, ut ostenderet, quasi Disiti Cooste
