Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

εε DE INGENIORUM MODERATIONE

lavit, aeterna sint oportet. Itidem quae ipsemet eventura esse polli. citus est, eadem necessario fient; non enim est sallax Deus, neque ex impotentia a praestandis promissis unquam impediri potest. At ille Religionem suam, atque Ecclesiam, & verissima dogmata per Moysen, per Prophetas, & postremo per Christum revelavit. Hanc etiam Religionem, Sc Ecclesiam suam promisit perpetuo regnaturam in terris, quippe institutam, ut ejus ductu homines Verum salutare cognoscant & credant, & recta peragere distant. Neque mortalium

scelera eo usque crevere unquam, aut crescere possunt, ut aut divinam transcendant clementiam, aut ejus voluntatem & promissa fraudent, sanctam illius Religionem & Ecclesiam evertendo penitus , dc abjiciendo. Super hanc petram, inquit Christus Matth. xvi. I 8. a di abo Ecclesam meam, oe portae inferi non praevalebunt adυerfuseam. Et Matth. ult. Ecee ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummatiouem faeculi. Si igitur aeternum duratura est Ecclesia, quae sanctissimae istius Religionis sit custos, necesse est etiam, ut ibi aeternum Veritas duret, & vera, non salis Dogmata tradantur. Nam si Ecclesia errorem in Dogmate rebusque Fidei credat, erroremque alios doceat, iam vera Christi veracis desinat esse Ecclesiarquod tamen fieri non posse nobis constat. Deinde si semel errorem in Doctrinam Ecclesia invehere, in vectumve probare possit, non erit, cui in posterum tuto fidat populus indoctus, immo δc ipsa doctorum Respublica. Nemo veram se tradere in quiat Religionem, suumque coetum vere orthodoxum appellet, quando dubium suboriri perpetuo potest, an is coetus errori O

noxius, errorem hauserit, errorem deceat. Nemo sibi arroget ge manam Scripturarum sanctarum interpretationem; nemo sibi persu

deat, se divina verba recte intelligere, ubi Ecclesia ipsa cui Spiritum suum Io. x Iv. I 6. Christus tradidit deficere, erroresque ad ptare possit. Quod si ad humanam Rationem spectare ais, postremo cogitoscere, an Ecclesia errarit, & num recte, an secus, interpret ta sit Scripturas a Deo nobis datas: utique ad infirmissimum, ut vidimus, aut saltem non satis fidum tribunal me rapis. Praeterea si rationem a se stare unusquisque contendat, quis litigandi finis erit Certe hanc sibi militare quaelibet Christianorum secta arbitratur. Restat igitur, ut alia tutiori via hominum necessitati Deus consu. Iuerit, certumque aliud visibile tribunal constituerit, a quo fideliter divinarum Scripturarum mysteria explicentur, Fideique Christianae atque orthodoxae veritas perpetuo custodiatur. Hoc autem tribunal

. - . nullum

102쪽

IN RELIGION. ΝEGOTIO. LIB. I. 6

nullum aliud esse potest, quam Ecclesia ipsa perpetuo duratura, in qua, ut ait S. Paulus Ephes posuit Deus Doctores, Pastores, Prophetas, o Apostolos ad eonsummationem sanctorum in opus min; sterii, in

aedificationem ereporis Chrsi, donee oecurramus omnes in unitatem si-

dei, oe agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aeratis plenitudinis Christi. Immo evidentissime significat idem Apostolus I. ad Tim. m. I s. Ecclesiae verae nos edocenti acquiescendum esse, quum ipsa sit eolumna oe firmamentum inrisaris. Itaque prima & certa non errandi ratio sita est in veracitate revelantis Dei, sacrorumque Librorum aeterna veritate. Deinde accedit praesidium aliud visibile a Deo positum, quo certi fiamm, utrum quae nobis credenda proponuntur, a Deo revelata vere fuerint, & an recta sit divini verbi interpretatio: 8c hoc in Veracit te ac stabilitate proponentis Ecclesiae situm est. His autem positis fundamentis, unum postremo humanae Rationi investigandum superest, nempe quaenam sit haec vera Christi Ecclesia. At homini ingenuo, & veritatis unius amanti, non est id cognitu difficile. Sunt enim quaedam notae ac signa, quibus Ecclesia vera a falsis ac lablacibus ita dinstinguitur, ut non ingenio magno sit opus ad eadem perspicienda, atque ad Ecclesam veram ex iis dignoscendam. Uni. tas Doctrinae, Fidei, Caritatis, & Mysteriorum; sanctitas & efficacia Dogmatum; probitas morum; gloria Miraculorum; antiquitas; amplitudo; origo ab Apostolis, & continuata successio Episcoporum in Ecclesiis, ac praecipue in Apostolica Sede omnium magistra; a-Itaque huiusmodi, quae cum apud veteres Patres, tum apud recentiores Theologos congeruntur: ea sunt, quae nos de vera Christi Ecclesia certissimos faciunt. Et quum aut horum nihil, aut nomnulla quidem, sed non singula & omnia in nullo Christianorum ordine coeant. & veri ficentur, praeterquam in Catholica Romana Ecclesia, facile etiam intelligimus, hanc unam, & nullam aliam praeter hanc esse germanam Christi Ecclesiam. Quod si haec vera Christi Ecclesia est: ergo verum suit semper, quod illa docuit; verum est, & erit, quod illa docet ac docebit; neque titubare, neque contraire, nisi temeritate intolerabili, potest hominum Ratio, sed iure conquiescere debet, quum Ecclesa ista munere divino verax,

visibilis, aeternumque duratura, quid sit in sanctissima Religione

103쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

CAPUT NONUM.

Ecclesiae Catholicae perperam negata ab Haereticis immunitas ab e rore . Proresantium Methodus in inquisitione verae Doctrinae quam temeraria, cra quot meresum origo. Carbolicorum mah dus quam laudanda. Non Ingenio privari eui que hominis dimi xenda furarum Litterarum interpretatis in Dogmare. Pox E

esessae verae heis audienda, Deo id praecipiente.' QUIDEM puto, non posse non probari ab homanibus in-' genio pollentibus Sc aequitatis ac veritatis cultoribus traisy ditum hactenus Rationis iter in inquisitione verae Relus1 . gionis. Sed quid non exspectes ab immoderatis Ingeniis, tria e Moe ubi plus sapere velint quam oporteat sapere; ubi plus sibi tribuant quam hominis infirmitatem deceat; ubi turbidis ac effrenatis animi affectibus se rapi sinant Primo nonnulli visi sibi sunt tu

Ecclesiae Dogmatibus errores deprehendere. Processerunt itaque ad negandam Ecclesiae immunitatem ab erroribus. Deinde quum ea Dogmata, quae ipsorum ingenio a veritate abhorrere videbantur, in Ecclesia Romana Catholica eorum matre aut traderentur, aut

tradi putarentur: reliquum fuit, ut Ecclesiam istam a Religionis

verae custodia ac professione excidisse censerent. Denique unam si tuerunt Veritaris Christianae regulam diυinas Scripturas, in quibus contineri omnia manifeste aiunt Christiano populo credenda; nihilque porro credendum, quod istarum suffragio manifeste non probetur. Libentissime exceperunt has voces complura alia Ingenia, partim novitatis cupida, partim spe veritatis tutius assequendae excita.

ta; quodque facile fieri solet, ignaris quoque populis persuaserunt.

Et altas adeo radices in eorum animis egit ista persuasio cum lacte hausta, ut aequas amplius audiendae veritati non praebeant a

res, sed ex illis praejudicatis opinionibus singula dimetiantur. Non heic repetenda, quae a doctissimis inter Catholicos, iisque plurimis viris hucusque scripta, apertissime produnt, quam male conis suta sit, 3e quam facile evanescat hujusmodi fabula. Neque enim ullius erroris ins mulari potest Ecclesia, uti patet ex istorum Libris: Sc ne cogitandum quidem est, eam in errores prolapsam, nisi Chri-2 stum Disiligod by Coo le

104쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. ' essstum salsa promisisse, ejusque Apostolos falsa tradidisse concedamus: quod sane dementis est vel suspicari inter Christianos. Tum ex iis

Dogmatis, quae Ecclesiae Catholicae a Protestantibus tribuuntur, nonnulla eidem falso tribuuntur, reliqua vero ab errore longe ab. sunt. Noltrum est tantummodo investigare, num tutum ad veritatem iter arripuerint Protestantium Ingenia; non arripuisse autem eum certum est Catholicis omnibus, tum reliquis certum esse deberet, si in considerationem veritatis oculos sinceros solicitosque in

tenderent.

Haec est Protestantium Methodus. Ex unis divinis utriusque Testamenti Libris veritas speranda est & Christianae Religionis D gmata haurienda. Tunc Ecclesiae decretis standum non est, quum ea minime consentiunt cum divinis Litteris. Ita illi. At quisnam certo perspicere possit, quis sit germanus divinorum verborum senissus Z quisnam certo decernere, quando Ecclesia cum Scripturis consentiae, aut ab iis si superis placet) etiam dissentiat 3 Una humana Ratio, necesse est respondeant. Nonnulli quidem inter eos, Cal. vi nistae scilicet 8c Qua heri, caelestem quemdam assatum excogitarunt, quo ducti singuli Christiani germanam percipiant Scripturarum mentem. At postremam hanc insanam opinionem iamdiu exsibilarunt prudentes rerum iudices. Inde enim prodiit non una aliorum Fanaticorum familia. Caelestem autem hunc afflatum temere confingi patet in tanta Sectarum diversitate, in tanto opinionum bello: quod certe abesset, si in singulos homines ista vis intelligendae divinae Scripturae e caelo descenderet. Et quis inter errorem veritatemque diiudicet, quando unusquique suas a Deo cogitationes accepisse se dicat λ Deum potius ipsum irrisioni exponamus, ubi contraria ab ipso suggeri arbitremur. Igitur eo confugere coacti sunt inter Protestantes minus incauti, ut humanae Rationi supremum sive postremum tribuant decernendi jus in controversis & quaestionibus Christianae Religionis. Ne vero ultra humanae Rationis vires excedere videreis tur huiusmodi facultas, adeo manifesta esse ac per se dilucida diu, norum Librorum verba Sc sensa sibi persuaserunt, ut caecutire nisi volens ibi non possit Ratio. Sed duo sunt, quae hanc Methodum mirae temeritatis & imprudentiae arguant. Nempe hinc humanae Rationis explorata infidimitas, inde minime aperta omnium oculis sacrorum voluminum senissa & verba. Et quod est ad hominis Rationem, jam supra vidimus, quam debilis sit illus vigor, quam periculosa sit illius fides, nisi

105쪽

o DE INGENIORUM MODERMIONE

nili caelesti lumine, praecipuisque a Deo viribus juvetur. Et quod est ad sacras Scripturas, nemo est qui non sentiat, plura ibi esse Mardua, & obscura, & in speciem contraria, quae justissimas haerendi caussas, vel acutissimis viris ingerant, & quorum sensum ac mentem dissicillimum sit decernere. Et sane evidenti consillio suae bonitatis videtur voluisse Deus illorum ipsemet confutare opinionem, qui tantam Scripturis sacris lucem & sensuum claritatem, Rationi vero tantas vires inesse iactitant. Eos enim permisit inter se omnino discordes esse, & perpetuis certare litibus & odiis in statuendis tot Religionis Chriltianae Dogmatibus. Eorum quilibet utriusque foederis Libros intonat; Rationem quoque sibi esse magistram nemo ex iis non credit. Nihilominus aliter hic, aliter ille sentit, immo contraria se aliunt ac docent aut de attributis & dotibus Dei, aut de ipso Deo uno ac trino, aut de Filii ae Spiritus sancti Divinitate, aut de Gratia & libero Arbitro, de necessitate Baptismi, de Sacramento Altaris, aliisque id genus. Praeterea mirum est, quam saepe una eademque Secta sententiam mutaverit, & diversa de uno eodemque Dogmate tradiderit. Itaque temere vividum Rationis immen, & aperta Scripturarum sensa iactantur, adeo ut non indocta

solum plebs, sed ne ipsi quidem doctissimi viri habere pro certo

possint, se ad veritatem perventuros, hac adhibita Methodo, quae ad errorem aeque perducit. C3ntra Catholicorum Methodus pedem certo figit, & homines cum doctos, tum indoctos errare non sinit. Nam ubi ex aperto Scripturarum testimonio evidenter cognoveris, Ecclesiam a Chrilto fundatam fuisse, & nunquam Inserorum machinas contra eam esse vim habituras, ipsamque esse eolumnam ct firmamentum veritatis,& sanctum Spiritum eidem perpetuo affuturum: si Christo fidem habere est animus, continuo hinc sequi intelligis, te eo tutius ad umritatem accessurum, quo arctius hujus Ecclesiae sententias amplectaris. Neque ulla Rationi rectae insertur injuria; omnium enim potentissima est ratio ista, videlicet: Eidem tuto ae sne dubitatione

eredendum esse, qui neque falli possis, neque fallere velit, euiusmodi esse constar υeram Cbrisei Geloam, quum de Christianae veritatis doctrina sitim facit. Quare nihil est, quod nos veluti mancipia ambitrentur , usumque Rationis abjecisse dictitent Protestantes. Nam praeter innumeras rationes praecipuas, quibus vel seposita auctoritate Ecclesiae, singula Catholicorum Dogmata confirmantur, utpote quae sacrarum Scripturarum, aut antiquissimae Traditionis testimonio subciuntur s

106쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 7 Ieiuntur, nos ipse Ratio docet, nunquam magis pollere mentem n o.

stram, & ratione uti in judicando vero, quam quando se judiciis

Ecclesiae accomodat, quae a Deo habet, ne unquam in Dogmate

fallatur, aut fallat. Catholici itaque non secus ac Protestantes, divinis Scripturis δc rationibus in Fidei doctrina stabilienda, sive credenda, utuntur. Sed haec inter utrosque differentia intercedit. Protestantes divini Verbi sensum, & Religionis dogmata metiuntur e privato cujusque ingenio, uti Ratio in consilium adhibita unicuique persuaserit. Scilicet in re tanti momenti iudicem & consiliarium sibi adsciscunt infidelem, atque infirmum, uti quotidiana experientia docet, satisque testantur ferventes adhuc inter ipsosmet controversiae. Catholici vero cum Ingenium suum, tum Ecclesiae vocem auscultant in exquirendo & statuendo Litterarum sacrarum sensu. Ing nium autem suum, si sorte ab Ecclesiae voce dissentiat, silere m

Iunt, quam loqui. Consilio utique saluberrimo, quippe non fallacem consiliarium, sed certissimum iudicem a Christo ad dirimendas Fidei

controversias constitutum sibi petunt. Nemo prudens inter Protestantes Spiritum Dei sibi certo adesse jactet, per quem ab errore se prorsus immunem polliceatur. Et ne ullus quidem inter privatos Catholicos tantum sibi e caelo munus tribuat. Verum ubi nos Ecclesiam audimus & sequimur, cui Spiritum suum, Spiritum Veritatis, ut Ioannes Apostolus testatur cap. xiv. Io. usque ad consummati nem saeculi nunquam delaturum. Christus spopondit; quis non videat, nos tutissimam non errandi viam inire Itidem unusquisque intelligat, ceteros ab Ecclesia Dei discordes ex eorum sententia imcertos saltem in Fidei controversiis esse debere; ex nostra vero semientia, ubi a nobis dissentiunt, eos certissime errare. Sed quum hac ex parte se victos sentiunt Protestantes, alio se convertunt, redeuntque ad ingenium suum. Quod animo olim per. ceperunt, Catholicam videlicet Ecclesiam eorum parentem pravis bundare opinionibus, & sacrilegiis operam dare, id ante illorum mculos iterum iterumque recurrit. Hinc ex effectibus argumentantur ad caussam, contendentes, quandoquidem Ecclesia erravit, nullam eidem ab errore immunitatem a Deo concessam. Equidem heic ap-lellare iuvat eorum fidem, & rogare, ut depositis praeiudiciis & aDectibus anteceptis Rationem diligentius auscultent, quam judicem sacrarum Scripturarum ipsi statuerunt; & nos non solum non abhorremus, sed heic ultro & enixe causam dicere volumus. Quid est, quod eos certos facit de Catholicae Ecclesiae erroribus Scriptura divinas Disitigod by Corale

107쪽

1 DE INGENIORUM MODERATIONE

divina, inquient. At Scripturam ipsam Catholici proserunt, δc non

tantum eandem a se stare credunt, & demonstrant, sed unam o, stare pertinaciam censent, ne id Protestantes quoque videant. Utra ex his partibus rectius interpretetur divinos Codices, incertum sit.

Quis litem dirimet, quis seret sententiam 8 Recta, inquient, Ratio, adhibito Disciplinarum omnium, & Criticae, Linguarumque prae, dio. At Catholicis quoque Scientiarum, Criticae, Linguarumque prae sidium adest, adest & enixum veritatis ac aetemae vitae desiderium, de rectam in iis Rationem desiderari, nullus inter Protestantes, ut credere juvat, sibi persuadebit. Quem ergo ulterius judicem appellabimus, quaestionem adhuc vigentem postremo voto decisurum s Nullum alium puto, quam Deum, cujus tamen sententiam nobis, nisi post exactos mortalis huius vitae dies, audire licebit. Interim vero, quum saltem incertum Proteilantibus aequis remanere debeat, num Catholica Ecclesia errorem fuerit amplexa, quel ex his incertis criminibus evertere volunt certam de minime fallaci Ecclesia sententiam in Scripturis sacris evidenter fundatam, & rectae Rationis sus fragio sortissime comprobatam 8 Cur certa iis quoque ei se non incupit ista sententia, quando ne certam crederent, una obstabat antec

sta persuasio. Ecclesiam nempe in quosdam errores jam fuisse proeapsam 8 Ratio profecto monet, propter id, quod incertum dubiumque est, ea non esse rejicienda, quae certa sunt. Rursus ipsa mei Ratio Catholicos bono esse animo iubet, Sc veritatis possessores decernit. Evidentissime quippe promissum in Scripturis lacris legunt, Ecclesiam Dei nunquam a veritate defecturam, semperque Veritatis futuram esse magistram; deinde evidenter cognoscunt, Ecclesiam nihil tradere, quod Scripturis a Deo traditis repugnet, aut per ipsas dilucide non probetur. Quare sentiunt se falli non posse, dum amctoritate Ecclesiae Catholicae nituntur, quae auctoritas praesidium simul est, & frenum Rationis. Praesidium, ut Rationi media pateat Via, in qua verum sedet; fienum, ne ad extrema Ratio declinet. Porro ex effectibus diximus intelligi, quanti sit aestimanda Pro. testantium Methodus, & num Deo probari possit, qui unam semper Sc concordem vult esse Religionem suam; & num Rationi arrideat

tantopere ab erroribus abhorrenti . Lutherus ut veteres omittam

Haereticos) irarum plenus in Ecclesiam Catholicam parentem suam, adulterii arcessitam, insurrexit. Quae Ingenio suo, aut, si mavis, Rationi suae visa sunt divinis conformia Scripturis, probavit, quae deformia, rejecit, damnavit. Non exemplo suo tantum, sed grandi

etiam

108쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 73

etiam voce docuit, contemnendam esse Ecclesiae vocem, unicequa respiciendam esse Scripturam. Quod necessario consequebatur, sortas. se tacuit; videlicet, pro Ecclesiae voce Rationis vocem auscultaniadam esse, & Rationem divini verbi judicem adsciscendam ; quali

Ratione Milesia ipsa non uteretur. Fallacissima haec methodus conistinuo Zuinglios, Oecolampadios, Carollladios, Anabaptistas, & innumeros alios Religionis doctores peperit , quibus nihil antiquius fuit, si ipsis fides, quam divinis haerere Libris, hoc est Scripturas

sacras ex ingenio suo, suaeque privatae Rationis consilio interpretari, & Catholicam interim Eccletiam collatis viribus oppugnare. Uerum hinc mille monstra sententiarum , mille Sectarii prodiere, comtrariis opinionibus non minus inter se, quam contra.Catholicam Ecclesiam pugnantes. Tulit eadem aetas Calvinum, alteram Eur me facem, & Anglos invasit male sanus idem ardor, qui reliquum Septentrionem in tot opiniones discerpserat. Successere Sociniani, tum eorum, paene dixi, gregales Arminiani, Syncretistae, Quakeri, aliique Fanatici, Independentes, Praeadamitae, & ut brevius dbcam, non facile numeranda aliarum Sectarum frusta. Singulos ex Lstis contraria ac diversa tradentibus interroga. In eorum, dicant,

castris divina Scripturae, Veritas, & Ratio militant; in reliquorum error & falsitas. Et tamen ne uni quidem e tot Christianorum socictis a Catholica Religione avulsis adsunt Credibilitatis Argumenta, qualia sunt Antiquitas, Unitas doctrinae, Episcoporum successio ab Apostolis. Miraculorum virtus, atque alia hujusmodi. Ib: Quae igitur incommoda e Protestantium methodo fluant, nul Io nqgotio colligas..Primo, ne doctis quidem acutis hominibus

facile erit in tanta opinionum diversitate cognoscerae, quae ad Vemtatem certo accedat, quum utrimque Scriptura sacra, & rationum pondus iactetur, & aeque'una pars ac altera se praeualere lumine rationis, seu rationum vigore, enixe contendat & credat. Secundo,

multo minus id populis imperitis licebit, tum quod eorum non sit recte de tantis litibus latet Protestantes agitativ judicare, tum quod nulla suppetant potentissima Credibilitatis Argumenta, quae in hane

potius, quam in alteram partem ι inclinent indoctorum mentem . Tertio, novi in dies emergent Sectarum auctores, novae sententiae,

nova deliria, dum quisque tibi sumit divinos Codices pro suo inter

pretari ingenio, nullumque frenum suae Rationi statuit. Neque te. meritatis argui a: csteris Haereticorum sectis quisquam poterit, quippe non aliter hic se Ught, ac se rexarit Lutheri, Calvini, aliorum. Din. X. P. I. L que Diqiij sed by GOrale

109쪽

1 DE INGENIORUM MODERATIONE

divina, inquient. At Scripturam ipsam Catholici proserunt, & noa

tantum eandem a se stare credunt, & demonstrant, sed unam ob. stare pertinaciam censent, ne id Protestantes quoque videant. Utra ex his partibus rectius interpretetur divinos Codices, incertum sit.

Quis litem dirimet, quis feret sententiam Z Recta, inquient, Ratio,

adhibito Disciplinarum omnium, & Criticae, Linguarumque praesis dio. At Catholicis quoque Scientiarum, Criticae, Linguarumque pra fidium adest, adest & enixum veritatis ac aeternae vitae desiderium,& rectam in iis Rationem desiderari, nullus inter Protestantes, ut

credere juvat, sibi persuadebit. Quem ergo ulterius judicem appellabimus, quaestionem adhuc vigentem postremo voto decisurum Nullum alium puto, quam Deum, cujus tamen sententiam nobis, nisi post exactos mortalis huius vitae dies, audire licebit. Interim vero, quum saltem incertum Protestantibus aequis remanere debeat, num Catholica Ecclesia errorem fuerit amplexa, quel ex his incertis criminibus evertere volunt certam de minime fallaci Ecclesia sentemtiam in Scripturis sacris evidenter fundatam, & rectae Rationis su fragio sortissime comprobatam 8 Cur certa iis quoque esse non incipit ista sententia, quando ne certam crederent, una obstabat antecesta persuasio, Ecclesiam nempe in quosdam errores jam fuisse proeapsam 8 Ratio prosecto monet, propter id, quod incertum dubiumque est, ea non esse reiicienda, quae certa sunt. Rursus ipsa mei Ratio Catholicos bono esse animo iubet. Sc veritatis possessores decernit. Evidentissime quippe promissum in Scripturis sacris legunt, Ecclesiam Dei nunquam a veritate defecturam, semperque Veritatis futuram esse magistram; deinde evidenter cognoscunt, Ecclesiam nihil tradere, quod Scripturis a Deo traditis repugnet, aut per ipsas dilucide non probetur. Quare sentiunt se falli non posse, dum auctoritate Ecclesae Catholicae nituntur, quae auctoritas praesidium smul est, & lienum Rationis. Praesidium, ut Rationi media pateat via, in qua verum sedet; frenum, ne ad extrema Ratio declinet. Porro ex effectibus diximus intelligi, quanti sit aestimanda Pro. testantium Methodus, & num Deo probari possit, qui unam semper 8c concordem vult esse Religionem suam; & num Rationi arrideat

tantopere ab erroribus abhorrenti . Lutherus ut veteres omittam

Haereticos) irarum plenus in Ecclesiam Catholicam parentem suam, adulterii arcessitam, insurrexit. Quae Ingenio suo, aut, si mavis, Rationi suae visa junt divinis conformia Scripturis, probavit, qu edeformia, rejecit, damnavit. Non exemplo suo tantum, sed grandi

etiam

110쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 73

etiam voce docuit, contemnendam esse Ecclesiae vocem, uniceque respiciendam esse Scripturam. Quod necessario consequebatur, sertas. se tacuit; videlicet, pro Ecclesiae voce Rationis vocem auscultaniadam esse, & Rationem divini verbi judicem adsciscendam ; quasi

Ratione Ecclesia ipsa non uteretur. Fallacissima haec methodus con.

tinuo Zuinglios, Oecolampadios, Carolliadios, Anabaptistas, R innumeros alios Religionis doctores peperit , quibus nihil antiquius fuit, si ipsis fides, quam divinis . haerere Libris, hoc est Scripturas

sacras ex ingenio suo, suaeque privatae Rationis consilio interpretari, & Catholicam interim Ecclesiam collatis viribus oppugnare. Uerum hinc mille monstra sententiarum , mille Sectarii prodiere, comtrariis opinionibus non minus inter se, quam contra Catholicam Ecclesiam pugnantes. Tulit eadem aetas Calvinum, alteram Eur me facem, & Anglos invasit male sanus idem ardor, qui reliquum Septentrionem in tot opiniones discerpserat. Successiere Soeiniani, tum eorum, paene dixi, gregales Arminiani, Syncretistae, Quakeri, aliique Fanatici, Independentes, Praeadamitae, & ut brevius dbcam, non iacile numeranὸa aliarum Sectarum frusta. Singulos ex Dius contraria ac diuersa tradentibus interroga. In eorum, dicant, castris divina Scriptura, Veritas, & Ratio militant; in reliquorum error & falsitas. Et tamen ne uni quidem e tot Christianorum seiactis a Catholica Religione avulsis adsunt Credibilitatis Argumenta, qualia sunt Antiquitas, Unitas doctrinae, Episcoporum successio ab Apostoli su Miraculorum virtus, i atque alia hujusmodi. tb: ae igitur incommoda e Protbstantium mellido fluant, nul Io n otio colligas..Primo, ne doctis quidem dci acutis hominibus facile erit in tanta opinionum diuersitate cognoscere, quae ad Veritatem certo accedat, quum utrimque Scriptura sacra, δc rationum pondus iactetur, & aeque una pars ac altera se praevahere lumine rationis, seu rationum vigore, enixe contendat & credat. Secundo,

multo minus id populis imperitis licebit, tum quod eorum non fit recte de tantia litibus intet Protestantes agitatis iudicare, tum quod nulla suppetant potentissima Credibilitatis Argumenta, quae in hane potius, quam in alteram partem , inclinent indoctorum mentem. Tertio 3 novi in dies emergent Sectarum auctores, novae sententiae, nova deliria, dum quisque sibi sumit divinos Codices pro suo in te pretari ingenio, nullumque frenum suae Rationi statuit. Neque te. meritatis argui csteris , Haereticorum sectis quisquam poterit, quippe non aliter hic EugM, M se: rexerit Lutheri, Calvini, aliorum. -. Tom. X. P. I. x que ir m y Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION