Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

3 6 DE INGENIORUM MODERATIONE

se habuerunt, tanquam nulla esset omnino, qu veram non poteraminυerire ς eodem modo inciderunt in errorem multo maiorem, quam

illi qui falsa teneban3. Veterum autem Philosophorum errores, a qua insipientiam, ita Apostolus delinea bat Cap. I. a I. ad Romanos Icribens : Quum cognoυissent Deum, non sicut. Deum glorifcaυerunx, aut gratias egerunt; sed eυanuerunt in cogitationibus suis, o obsem Fatum est inspiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, fluissfacti funt. Et murmit gloriam incorruptibilis Dei in similitu)inem maginis eorruptibilis hominis, oe volucrum, oe quadrupedum, G. Similia scribit ad Eph. Cap. IV. II. Sed quorsum haec disputatio, Sc cur tot rationibus & exemis piis confirmare pergimus humanarum mentium calamitatem in in v stigatione Ueri ρ Ecquid amplius restat, nisi ut cum Academicis 3c Scepticis amicitia inita, nihil esse certi, nihil veri sub Sole cred mus Absit a nobis tantae insaniae periculum; siquidem non insani minus ii sunt ac deplorandi, qui omnia vi suae Rationis assequi posse sibi videntur, quam qui nihil. Eo argumenta nostra attentum Lectorem non deducunt, neque porro deducere possunt. Non extinctum, sed infirmum esse in homine Rationis vigorem, & Uerum difficile posse ae solere inveniri diximus; non autem ejus inveniendi spem omnem sustulimus. Illud enim, quod nostri Intellectus aciem Et capacitatem superat, dum Animam mortale Corpus alligat, Scpremit, si intelligere plane velimus, aut apte intelligi posse opino. mur, risum veris sapientibus moveamus. Itaque non ingenium, nourationem excludimus a perquirenda Religione vera, sed eorum iu demus moderationem, omnibus utique in tanto negotio, si quidquam sapiunt, apprime necessariam. In quo autem sita sit haec moderatio, deinceps explicabitur. Primo noscenda est homini suae Mentis Rationisque imbecillitas, quo nihil facilius, dum secum in animo verset, qualia & quanta cognitionem Veritatis impediant, & in errorem adducant. Sibi ante oculos sistat exempla tot excellentium Virorum, quorum iugenio Sc eruditioni imparem se sorsitan sentiat, aut saltem, nisi ambitiosissime secum agat, se non reputet superiorem. Quum istis non eontigerit, ut acie tui intellectus Religionem veram aut detexerint, aut satis intellexerint, aut intellectam susceperint; immo etiam pateat, in errores multos opinionesque ridendas ipsos concessisse: quide viribus propriis sperandum sit, tandem agnoscat. Praeterea auctor hidem futura est ipsa mei Ratio, ne nimium ses arroget, ne nimium. fidat.

92쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I fidat. Nam quei tantum sibi polliceatur ac tribuat, ut arbitretur, se optimo ingenio atque admirabili judicio pollere, quibus nihil perivium non ειὸ se nullis detineri falsis praejudiciis 3 sibi omnia disciplinarum subsidia, atque instrumenta sciendi adesse, seque iis rite semis per uti nihil menti suae atque iudicio officere inordinatos corporis motus & Voluntatem suam, quae ab universis pravis cupiditatibus, atque ab impotentia & fraude quorumcumque Assectuum libera sit oportet. ut recte judicetur Τ sibi denique perspecta esse, neque solum perspecta, sed & praesentia quaelibet principia, primasque Veritates atque Ideas omnes, quibus judicia recta niti necesse eli, atque ex his principiis quod opportunum & congruum pro rei propositae dimensione sit, non vero alterum, atque inopportunum, fuisse in judicando semper electum ρ Qui tam magnifice de semetipso sentiat, ne ipse quidem in interno suae mentis tribunali, ubi sincere secum ineat rationes, se ab arrogantiae ac temeritatis culpa absolvat. Secundo, post superbiam in se deprehensam atque profligatam, ratio poscit, ut Humilitas & animi depressio subsequatur; hanc autem consoletur auxilii, si quod est, deliderium & spes. Et quoniam a nobis utpote infirmis hanc opem sperare non licet, neque tuto semper ab aliis mortalibus, qui falli aut fallere possunt: reliquum est ut ad Deum omnium parentem, omnisque boni auctorem, sese convertat mens humilis, & sapientiam atque intelligentiam ab ipso deposcat. Id quod Iacobus Apostolus praedicabat in Epistola sua Cap. I. I. his verbis: Si quis autem vesrum indiger sapientia, postuler a Deo, qui dar omnibus affluenter, oe non im operat, eτ dabitur ei. His positis principiis, ad Religionem investigandam se alacrius conis ferat humana Ratio, ubicumque spes est eam inveniri posse. Saepe etiam non quaerentibus offeret divina clementia per pios Libros. aut praecones veritatis suae. Negari autem non potest, quin facilis &tutus ad Religionem veram aditus foret, si illam Deus ipse homini immediate revelaret. Quid enim amplius titubet humana Ratici sub tanto praeceptore, hoc est ipsa prima Veritate docente 8 Sed temere postules, multo etiam magis temere speres, Deum usitatis naturae legibus a se stabilitis tui caussa renuntiaturum, quo te ipse per aliquod prodigium ad Veritatem adducat. Illud potius sperandum, .lementissimum Numen alicui ex hominibus vere piis, suisque Prophetis, tradidisse, quae de se ipso credenda sint, & qui cultus sit sibi ipsi adhibendus. Seir enim Dominως eogitationes hominsem, quoniam vanae sunt, ut ait Sanctus David in Psal. sa. a I. Quum in Tom. X. P. I. H eum

93쪽

88 DE INGENIORUM MODERATIONE

eum praecipue finem homines creasse censendus sit, ut ab his amaretur, & glorificaretur; merito quoque existimare juvat, aliquam ab ipso revelatam fuisse Religionem, per quam docerentur homines verum amorem veramque gloriam tuo reddere Creatori. Id praestare

illius Sapientiam & Clementiam decuit, id subsidii habere nostrae

imbecillitati necessarium fuit. Neque in loco tam abdito veritatem suae Religionis constrinxisse credendus est Deus, ut nullus ad ipsam humanae unquam Rationi sit aditus. Sed potius ita constituisse cenissendus, ut si recte uti velimus illius auxilio, & naturalibus Rationis humanae viribus, ad eamdem Veritatem pervenire tuto liceat. Ille ad se advocat homines ratione praeditos, & per gratiam quidem suam, sed non sine ratione vult ad se veniri. Sint licet oppido tenues humanae mentis vires, dum adsit divinus favor, multum Valent, atque per eas cognosci revelatio Religionix verae, & a falsis atque confictis distingui potest. Igitur inter nimiam abjectionem sui, nimiamque ambitionem ingenia continenda sunt; utrumque enim periculum subest, ut aut nulli aut salsae Revelationi adhibeatur fides. Quae autem heic sint Rationis humanae vites, & qui rectus earum usus, nos ipsa Ratio docebit. Nos Verum duobus modis attingi diximus, vel Scientia, vel Persuasione, sive credulitate prudenti. Primum contingit, quum per demonstrationem Jc syllogismos, ex certis praemissis constantes, aliquid, quod necessario sit, aut fuerit, aut esse debeat, sive de huerit, intelligimus. Id per rationem intrinsecam nos scire tum dicimur.

Alterum fit, quum aliis hominibus aliquid non necessarium, sed

contingens narrantibus, fidem habemus, & verum ab ipsis narrari credimus, quum ipsa mei Ratio per argumenta non quidem demonstrativa, sed verisimillima, atque evidentia extrinsece nobis persuadet, eos neque salii in ea narratione posse, neque fallere velle. Id nos per Prudentiam credere tum dicimur. Sunt autem regulae quaedam, per quas ad sciendum, aut prudenter credendum in hac vita perduci possumus ac solemus. Permulta ex his aut naturae lumine, aut consensu hominum tum doctorum, tum indoctorum per omnes terras ita sunt pervulgata ac probata, ut nemo sanae mentis aut ignoret, aut neget, aut auditis consentire nolit. Nam, ut Tullius ait Lib. I. de Natura Deorum, de quo omnium natura consentit, id verum esse necesse est. Nemo exempli caussa non cognoscat, aut si sorte nondum ani.

madvertit, edoctus non statim intelligat, quam vera sint & necesi

94쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. Syria principia ista, videlicet: Debere esse primam aliquam omn tim rorum caussarum caussam; bane esse ab homine colendam atque amandam; homines ex se ipsis, s sne Dei amicitia, esse non pose

beatos; lumini naturae adυerfari, plures esse Deos ἰ nefas esse indigna ac nefanda tribuere Deo; ει creaturas ipsius Dei loco habere: σarbitrari, fato ae praecedenti necessitate hominum voluntates trahi ad bonum, oe malum. Contra vero nemo non fateatur, honestum esses bonum, nemini contumeliam inferre, suum cuique tribuere, alteri

non facere quod sibi quisque nolit feri; aliaque sexcenta ejusmodi.

Suis itidem legibus Prudentia regitur, quas unusquisque probat, quales sunt: Credendum es, vere eontigisse, aut fuisse, aut esse aliquid, quum id ab bominibus narratur, qui recti iudices ea in re esse potuerunt , oe quos npila verismilis ratio aut errasse aut imponere voluisse persuadet; cujusmodi est, aliquam Urbem, aut montem, aut fluvium esse, vel suisse, aliquod praelium commissum, apparuisse albquem Cometam, & olim Regem, aut alium virum vixisse, & quaedam egisse. Item negandum non est, quin sit alicui Auctori Liber tribuendus, cujus nomen praesert adhuc, & cujus laetum ab origine sua constat fuisse habitam, fidem hujus rei facientibus aliis aequalibus Scriptoribus, aut nemine contradicente, aut nulla alia ratione verisimili in contrarium pugnante. Praeterea sine rationibus admodum urgentibus adjungenda cito non est fides aliquid narranti, quod usitatas naturae leges superet, atque in commodum narrantis aperte vergat. Nunquam vero fides adjungenda est novum aliquid tanquam a Deo sibi revelatum adserenti, & caelestem legationem jactanti, si ab honestate ac pietate abhorreant illius dogmata ac mores, & quando etiam non abhorreant, nisi ipse evidentibus signis doctrinae suae veritatem firmet. Haec aliaque hujusmodi principia

quicumque ratione utitur, improbare nolit, ac nequeat. Dum ergo Religionis veritatem quaerit humana mens, aut eidem proponitur amplectenda Religio, duo occurrunt; nempe, an revera a Deo revelata suerit illa Religio, tum quid illa Revelatio contineat exhibeatque sciendum, sive credendum. Ad cognoscendum autem, revelata ne suerit, necne, Religio proposita, vel sola Pr dentia Deo adstante perducit, & perducere potest. Nam omnibus hominibus, dummodo non pueris, neque fatuis, Prudentia sufficit communes illas regulas δc leges, quarum subsidio unicuique intelligere fas est, num sit credenda, an reiicienda illa Revelatio; & rumsus adeo evideatia & multa sunt argumenta, . quibus una Religio

95쪽

Chriltiana ad Iudaicae complementum a Deo revelata probatur, 3c reliquae confictae ab hominibus, sive depravatae Ostenduntur, ut nemo suturus sit, qui a credendo abstineat. Subsequitur eorum inquisitio, quae in Christiana Religione Deus revelaverit. Multa hete sunt humanae Rationis viribus pervia. Sunt alla, quae non rudubus tantum, sed etiam acutis ingeniis impervia videntur; cujusmodi sunt, Deum unum esse & trinum; Verbum divinum humanam cadinem induisse; homines in postremo judicio iterum suo corpori esse restituendos, atque id genus alia. Igitur heic modum habere debet inquisitio, suaeque infirmitatis monenda est humana Ratio. Quae per syllogismos certos vera intelligi possunt, intelligantur; quae v

ro non possunt, credantur. Hic est rectus humanarum virium usus, in quo nescias, utrum plus obsequii Deo revelanti praebeas, an pr dentius imbecillitati tuae consulas. Secus facere, ambitiosi, temer

xii, atque insani ingenii fuerit. Etenim constat, divina esse supra

humanae rationis captum; ideoque mortalium menti cum venerati

ne haec esse accipienda, non autem ambitiose nostro subjicienda j dicio. Praeterea quid absurdius excogitari potest, quam nihil aliud credere velle de Natura & Voluntate divina, quam quod tu in te, ligere possis 8 Debuit ne igitur infinitus Deus talis esse tantummodo, qualis finitae menti videri potest , eaque duntaxat velle, quorum tibi perspicuae forent caullae, effectus, & ordo 8 Non effugiat mis

rae amentiae notam idiota, si falsa affirmare velit, aut vera crede- .re nolit , quae Philosophis atque acutis viris certissima apparent, non alia ductus ratione, quam quod ea capere ipse non valeat. Multo autem major illorum est dementia, qui a Deo Veritatis fonte revelata, vera & certa reputare nolint, quod sui intellectus ac

men excedant.

At isti continuo inquient, sibi nullam de veritate Dei reum

Iantis occurrere dubitationem; solum se suspicari, num fallantur aut fallant, qui Deum haec revelasse tradunt: Non facile credendum esse hominibus ex opinione quoque nostra: Auctoritati autem divinae humanam quidem Rationem submittere fasces debere, vel sine ratione accepta ; sed quum sine rationibus vult Auctoritas humana ibdem facere divinae Revelationis , auscultandam statim non esse ;qui poe non raro fallacem. Si ergo illis credimus, etiamsi quaedam

a Deo revelarentur, quae intelligere humana Ratio non valeret, adhuc tamen ab ipsis vera crederentur, dummodo certi sibi forent. eadem a Deo revelata fuisse. Nos autem diximus, adeo evidenter - . DiGlt Zed by Go Ie

96쪽

IN RELIGION NEGOTI . LIB. I. 6 Iprobari per homines, Credibilitatis Moriis adferentes, Christianam Religionem a Deo revelatam fuisse, ut homini prudenti integrum non sit eidem negare assensum. Quid ergo amplius exspectant, ut

vera itidem credant, quae per tarn evidenter credibilem Religi nem proponuntur certissime tradita a Deo λ Quod si nonnulla occurarunt in relatione Christianae Legis, quae menti humanae impervia videantur: haec tamen ea sunt, ut non sine ratione sint credibilia. Ratio enim docet, vera esse quaecumque a Deo revelantur; nihilque ideo esse falsum, quod captum superet humani intellectus, &divina esse supra rationem humanam; eaque solum reputanda esse sine dubitatione falsissima, quae sunt aperte contraria rectae Rationi. Dogmata autem Religionis verae, qualem nos dicimus esse unam Catholicam, nihil habere, quod Rationi rectae adversetur, jam luculentissime demonstratum est a viris doctissimis; & sentiet ac fatebitur quilibet aequus judex, vel Christianorum sacris nondum inbtiatus. Siquidem patet, contradictoria, si ve contraria non esse, quae de Unitate, ac Trinitate in Deo praedicantur, quum illud essen. tiam, & subitantiam, illud personas respiciat; & hoc ipsum persona.

Tum nomen neutiquam accipiatur, quemadmodum in humanis, sed inventum sit atque usurpatum in divinis, loquendi & disputandi ne. cessitate de ineffabilibus rebus. Cetera dogmata, si recte confera tur cum omnipotentia, iustitia, clementia, providentia, aliisque summi Dei infinitis attributis, quanquam excedere vim intellectus cre ii atque finiti interdum sentiantur, manifeste tamen cognoscuntur non adversantia rectae Rationi. Atque hactenus vidimus, quae Ingenii moderatio hominem deceat nondum veram Religionem affe-quutum. Nunc restat videndum, quei itidem se regere debeant hominum Ingenia, ubi iam Christianae Religioni dedere nomen. Quippe non minus periculosa est, immo etiam magis periculosa est nonnumquam Ingeniorum libido in homine veram Religionem ample. xo, quam amplexuro. Saltem nihil differt medio in mari nausea. gium facere, & medio in portu, quando naufragum certa mors introbique maneat

97쪽

61 DE INGENIORUM MODERATIONE

Fuei noscenda vera Christi Religio inter tot eius fetas. Scriptura sacra primum Veritatis promptuarium. Sed viribus nostris dif-

suste intellis ei da υera doctrina. Aliquem Veritatis vis bilem iu-xerpretem y ae Religioni Deus dederix oportet. Ecclesia vcra , veris, s ab errore immunis I atque haec una est Catholic rum Ecclesa.

UPLEx eorum genus est, qui Christianam Religionemi a Deo suisse revelatam sentiunt Sc credunt. In alteros a teneris annis beata haec δc sanctissima persuasio imrepsit. Alteros jam adultos praeveniens Gratia Dei pe traxit per argumenta credibilitatis ad perspiciendam cum falsitatem reliquarum Religionum, tum veritatem unius Christianae Legis. Sed ne sic quidem istorum ingenia conquiescere aut possunt, aut solent, quoties occurrit haec ipsam et Religio in tot Sectas dia Visa , δc prope comminuta, quarum quaelibet sibi veram Christi hereditatem tribuit, ceteris improbatis, & falsi postulatis. Hinc est Catholica, quae in singulis orbis partibus, Sc praesertim in Europa, Ecclesias ostendit. Illinc praeter Schismaticos Graecos habet Oriens Nestorianos, Eutichianos, Monothelitas, aliosque complures vel anistiquos, vel recentes Haereticos. Numerat Occidens Lutheri, Calubni, Socini, Anabaptistarum, Bohemorum, Anglorum filios & se Et tores, δc mille alias vel fine nomine Christianorum sectas, quibua& ipsa Africa in Abissinorum imperio abundat. Apud singulas hasce gentes Evangelium regnat, Sc Christi nomen cum veneratione sonat ; ceterum in doctrina Christi explicanda mirum est, quanta opinionum varietate 3c dissensione inter . se digladientur. Quid helefaciat quo se vertat humana Ratio de invenienda Veritate, vitam doque errore solicita 8 Nam quum jam posuerimus, a Deo prosectam esse Religionem istam, Deus autem discordia, 8c contraria revelare nequiverit: sicuti fieri non potest, ut omnes istae opiniones sint falsae, ita certum est, nisi unam esse posse veram. Sive igitur

quis alicui Christianorum sectae sese adjungere velit, sive jam sese adjunxerit, necesse est anceps animi diu pendeat, donec intelligat, -J A quae Disitigod by e

98쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 63

quae sit lucis 3c veritatis, quae tenebrarum & erroris regio. Heio autem suus quoque Rationi esse debet locus, dummodo & heic suae memor imbecillitatis intumescere nolit, seque regi patiatur quibusdam salutaribus regulis, quae tutissime ad Veritatem perducunt. Age v xo, quaenam sint istae regulae dispiciamus. E tam variis Christianorum sectis nulla ferme est, quae divinas utriusque foederis Scripturas non amplectatur. Eas esse primum Veritatis canonem, ibique contineri fundamenta & praecipua saltem ac necessaria revelatae Religionis dogmata, quidque credendum, quidve agendum, ut quis vere Christi sectator dicatur, Sc sit, una Gmnium vox est. Quare hinc iter instituendum videtur; nam quei

melius speres, te assurrecturum ad veritatem, δc in errores non de.

clinaturum, si Scripturis sacris, hoe est divina voce Sc lumine, regaris 3 Et profecto maximum sacrae Litterae sunt Rationis humanae subsidium, simul Sc lienum. Per illas intellectus mirum in modum proficere poteti, dum certa illic se habere intelligit, 3c credere re. velatis illic iubetur, & vanas cogitationes substernere certissimae Dei

revelantis veritati. Proinde suboritur prima haec regula: Firmissime credenda sunt, quaecumque vere oe evidenter sacris iis in Libris his..eutur : oe nihil eredendum . quod iis vere oe evidenter adversetur.

Progreditur itaque Ratio, & quid reipsa divinis in Litteris tra. datur, Jc quid iisdem repugnet, inquirit. Sed heic titubare incipit

infirma potentia, rhodum 8c saltum videns. Nisi homo caeca temeritate agatur, & monita prudentiae flocci pendat, hela subsistat necesse est. Nam primo quei certo sciat, quae sint Scripturae divinutus traditae , quum de legitima quarundam origine dubitari 3c di mtari intelligat 8 Quei deinde sibi polliceatur, se in legitimos omnes sacrorum Librorum sensus ingressurum, quando Linguas perfecte non calleat, quibus in origine sua descriptum fuit ex imperio divino Testamentum utrumque ξ quando nulla adsit Versio, cui tuto fidendum cognoscat 8 quando tot obscura, Sc in speciem contraria occurrant,

in quibus aut facile falli potest, aut judicium saltem suspendere cogitur λ Testis autem Sanctus Petrus in Epist. a. in interpretandis Pauli Epistolis multos errasse, eo quod in iis sunt quaedam disscilia

intellectu, quae indocti oe instabiles depraυant, sicut oe eeteras Scripturas ad suam tuorum perditionem. Et in haec quidem & alia impedimenta evidenter impingat omnium rudium atque indoctorum hominum ratio. Quod est ad perspicaces eruditosque viros, ne ii quidem multum hela habeat, quod suis e viribus sperent, quamvis

99쪽

M DE INGENIORUM MODERMIONE

Orientalium Linguarum peritia, & Critices, aliarumque Artium &Scientiarum subsidiis instructi. Si enim vere docti sunt & humiles.

nusquam evidentius quam illic perspiciant, quae sit humani Intellectus aegritudo, & ardua quaestionum copia atque sublimitas. Siaambitiosi accedunt, nullus controversiarum & difficultatum est modus; unusquisque enim,facile in suo sensu abundat, & opinionibus anteceptis in transversum rapitur, & aut novitati aut suis cupidit tibus studet, si ve etiam totam operam in suo coetu potius, quam in ipsa veritate tuenda incautus impendit. Neque mentiri nos sinit experientia ipsa. Meridiano Sole clarius est, ab ipsis Religionis Christianae incunabulis ad nostra usque tempora viros eruditione di ingenii acumine praestantissimos in interpretandis sacris Litteris, atque in statuendis earum ope gravissimis Christianae Fidei dogmatis, toto inter se caelo dissensisse, & adhuc dissentire; nullamque esse tam impiam Haereticorum sententiam, quam non ipsi sibi videantur e divinis Litteris depromere, atque inde confirmare. Quare idem perbeuli sibi imminere sentiant reliqua Ingenia, licet pari litterarum cognitione exculta, & acumine simili praedita. Quis igitur nisi sum bus aut imperitus illud non videat: Di illimum, nempe, esse humanae Rationi υiribus assequi propriis, quaecumque dogmata vere habeantur in Scripturis divinitus 3raditis, quaeυe Usis repugnen3P ADque haec altera esto regula, quam Ratio considerans necesse est non

solum ut ne nimium sibi fidat, sed ut etiam aliam, si qua est, commodiorem tutioremque eligat viam ad intelligentiam divinorum

voluminum.

Hanc autem viam in terris haberi tum divinae clementiae comsentaneum, tum humanae imbecillitati necessarium est. Si enim tantopere atque a tot saeculis, tot acutissimi, ac solertissmi viri dissemiiunt in constituendo, non solum quae sit vera sacrorum Librorum

doctrina, sed etiam qui Libri sint in Canonem Hagiographorum referendi: quid rudibus & infirmis iacias, quibus non idem est mentis

vigor, & eruditionis copiaὶ Quid illi sperent, immo quid sperent

omnes, ubi expendere prius velint tot ardua loca, unumque cum altero conferre, & Interpretes diversos perscrutari: ad quae praestanda non solum temporis multum, sed immanis subsidiorum apparatus exigitur; iisque etiam praestitis ipsim et Eruditi aut dubitare, aut in oppostas abire sententias hucusque perrexerunt 8 Igitur aut sero, aut nunquam, aut semper cum dubitatione aliqua, s bi persuadebunt homines, germana Scripturarum sacrarum dogmata, iisque contrari

100쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 63

errores se recte intellexisse. Misera plane Veritas Christianae Religionis, ubi cognosci non possit inter tot & tam varias Christiano. rum sectas, nisi per hoc arduum, incertum atque etiam quandoque periculosum Scripturarum examen . Fierine vero potest, ut quum omnes homines falυos fieri oe ad agnirionem veritatis venire velit, omnibusque Evangelium praedicari mandaverit Deus, ita ab eo consti tuta fuerit Religio Christiana, ut quae vera sit inter tot falsas iblius sectas, dignosci facilius non queat

Restat igitur, ut optimus & clementissimus Deus commodiore ac breviore via consuluerit hae in re mortalium generi. Ea autem via esse alia non potest, quam quae superius homini praescripta est, ut facile ac tuto Christianae Religionis veritatem a non Christian rum falsitate distinguat. Exirin ea argumenta eredibilitatis heic tiam praesto sunt, ut evidenter comperiatur, quae vera δέ germanast inter tot Christianorum sectas hereditas Sc Ecclesia Christi. Et sicuti cognita sanctitate Religionis Christianae, haec una prudenter amplectenda est, ceterae eiurandae; idque credi prudentissime potest,& necesse est credere quod ab ipsa proponitur, etiamsi aut intrinsecae rationes non adferantur, aut superare captum humanae mentis

credenda deprehendantur : ita ubi evidenter patuit, quae sit vera Christi Ecclesia, in hujus unius sinum, ceteris Christianorum falsis Ecclesiis repudiatis, prudenter confugere possumus, ac porro debemus; & quaecunque ab ipsa traduntur, quanquam ab Haereticis iacontroversiam vocata, firmissime credere. Duo itaque cognoscenda sunt humanae Rationi & haec facile cognosci posse pronuntiamus ut rite prudenterque suum cursum in hoc negotio peragat. Alterum est, quae sit haec vera Christi Ecclesia; alterum, cur illius Ecclesiae dogmatis acquiescere prudenter possimus, ac debeamus, Vel non dum excussis tot obscuris divinorum Codicum locis, & nondum pe pensis tot quaestionibus inter Christianorum Sectas vigentibus. Apostremo incipiam uv. Vera a Christo constituta Ecclesa idem nobis sonat ac homunum Congregatio, ejusdem Christianae Fidei, ejusdem verae Doctis nae professione, eorumdem Sacramentorum communione, & vinculo Caritatis sub uno capite Christo unita, in qua legitimus sit ordo, ac regimen Pastorum. Ecclesiam istam usque ad finem saeculi dur turam nullus Christianorum negat. 3c sacri Libri, unaque cum eis ipsa Ratio, evidenter persuadent. Veritas autem ne ab ipso quidem. Deo mutari destresve potest. Quare quae ipse Deus verissima reve- . Tom. X. P. I. I lavit,

SEARCH

MENU NAVIGATION