Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

84 DE INGENIORUM MODERATIONE

veraeque doctrinae, & nequaquam Ecclesiis malignantium, &.erri ribus Haereticorum pollicitus est Chri itas. Secundo, quum longe lateque propagata fuerit germana Christi Religio, atque in singulis terrae partibus, dissitisque Provinciis fundatae fuerint innumerae E clesiae, quae ex Apostolorum praecepto noverant, nihil in Christi doctrina innovandum, & quod traditum fuerat tenacissime serva dum: ista amplitudo non custodiendae solum, sed etiam indicandae verae doctrinae aptissima fuit. Etenim fieri quidem potuit, ut una,

aut plures etiam Ecclesiae errarent, violarentque illata novitate documenta Christi; fieri autem non potuit, quin proximae, atque i numerae aliae Ecclesiae piaculum istud animadverterent; quo deprehenso excogitari non potest, omnes Christianorum Ecclesias, & pra sertim Episcopos sui muneris, veraeque Religionis oblitos, silere

omnes Sc connivere voluisse. Et certe nunquam siluisse in hujusmodi casibus ex Historiis Ecclesiasticis exploratissimum est. Quare postulat ratio, ut tantae credentium continuatae multitudini, & tot

Ecclesiis sacri depositi custodibus, & antiquis, & concordibus, potius adhibeatur fides, quam uni Novatori, aut paucis ejus a sectis, heri S in angulo natis, & ex ingenio suo caelestem doctrinam interpretantibus, & nulla signa adferentibus, quibus probent, aut sese a

Deo missos, aut Ecclesiam a recta opinione descivisse, aut novitiam Sectam suam paucitate quidem cedere, doctrinae vero sanitate Casetholicis ante stare. En ergo, quid faciat ad Veritatis demonstratio. nem multitudo Catholicorum , 3c amolitudo Catholicae Ecclesiae, quum inter illam, & Haereticorum Sectas, de Veritate controver

122쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I.

CAPUT UNDECIMUM.

Meinianorum pestifera Haeresis. Deo nos quaedam edocenti credendum , quamυis eredenda superent eaptum humani intelli EIιιs. Ingenii t meriras quam heie impia. Loca Theologica, unde veνitas Doctri nae Cbrisianae perenda. Traditionis auctoritas, ac necessitas in

Ecclesia Dei. Vuibus principiis nitatur. Laus Theologiae Dogm νicae, o Petoli V. C. quem Pher onus pluris facere debuit.

manae libido, jam accepit confinia. Primum & sumamum Ingeniorum frenum divina Scriptura est. Alterum deinde Catholicae, seu verae Ecclesiae, vox &auctoritas. Heic ergo innitendum, si certi esse volumus de fide nostra, & in Religione sortes ac invicti stare. Si enim Ecclesiam veram, si minime fallacem habemus, & probamus, Omnes Haereticorum pestes debellabimus. Sio minus, nobis perpetuum cum iisdem bellum erit, & nulla unquam utrimque victoria. Hos autem fines antiqui Haeretici, & proxime praeteritis saeculis Novatores s pergressi . sunt. Quare aditus est factus ad tot schismata, aut vulnera Ecclesiae, uno potissimum Luthero claustra frangente. Neque mirum, quod pejora quotidie videat Haereticorum tellus, quodque ad impiissima tandem Spinosistarum deliramenta deventum suerit. Cuiuscumque Rationi infirmae ac iudicio temerario apud illos derelictaeit Ueritatis caussa, & a duobus saeculis gloriosum sibi quisque ducit nova procudere, & ducem, non sectatorem esse. Inter eos amtem qui Christiani adhuc appellari gaudent, nemo infelicius, nemo foedius, nemo audacius impegit, quam Sociniani. Deum isti, eiusque Religionem humanae penitus subdidere Rationi, ut nihil am-sius apud eos credatur, credendumve putetur; quod humanae Rationis captum superet. Hoc enim qualecuinque est. ipsi rectae Rationi adversari ajunt, quasi hanc illaesam ceteri Christianorum non amarent. An ambitioso huic hominum gregi si accensendus Phere-ponus noster, uti suspicantur & putant non pauci; ipse videat. Illud exploratum est, nihil in ejus Libris sonare frequentius, quam ipi met immodica Rationis encomia. Huic non raro conqueritur, C thol,

123쪽

M DE INGENIORUM MODERATIONE

tholicos, Sc ceteros Christianos valedicere, eamque opprimere, ut aiυina Reuelatici extollatur. In sententiam vero Socinianorum sensim concedere Calvinianos, dolemus quidem, sed nequaquam miramur. Etenim fatendum est, Socini scholam, licet omnino detestandam, a

ctius & ingeniosius iisdem ipsius insistere & superaedificare principiis, tuae reliqui Haeretici, & Calvinus potissimum, statuerunt, tanquam

undamenta suarum Sectarum, suaeque ab Ecclesia Catholica des ctionis. Et quum Calvinianis, ceterisque Haereticis in oppugnando Socinianismo arma valida prorsus desint, unice a Catholicorum aris mamentario petenda; quumque nulla sertasse Haeresis dulcius quam ista blandiatur ambitioni Rationis humanae; quid mirum, si despecto Calvino tandem Socinus suscipitur ΤContra vero, qui a ex Protestantibus in aeque ac nos Soci.

niana commenta exsecrantur, mirum est, si in eorum damnatione

suam quoque non legunt. Mirum, si denique non intelligunt, quam necessaria, sit, L quam aequitati & Chri iti verbis consona Catholicae Ecclesiae stabilitas, infallibilitas, & auctoritas, & quam improbanda Lutheri & Calvini conspiratio fuerit, quibus non alia umis bratica caussa fuit deficiendi a Catholicis, quam quae Socinum, AN minium, & tot alias sectarum sectas a Calvino & Luthero distraxit. Quod est ad Socinianos, ubi temeraria ipsorum Methodus et, genda foret, brevi nullam Religionem haberemus. Nam quae monstra Ingenio humano non placeant 8 Quae revelata veritas nobis non displiceat, si quidquid inconstantibus, variis & oppositis hominum ingeniis placet, aut displicet, verum falsumve dicendum est Z Et quis tandem certo statuat, ubi hominum Ratio erret, ubi sapiat, & quae sit recta, quae perversa Litterarum sacrarum interpretatio 8 Cur noupotuerunt novae quotidie procudi sectae, quarum quaelibet sibi Rationem vendicet λ Cur non explodi quaedam e Scripturis Canonicis Deinda nihil intolerabilius est, quam nihil aliud velle Deo crede. re, quam quod ipsi intelligere possiimus, Rationique seu Ingenio nωstro, accommodatum sentiamus. Repetere autem heic juvat, sub rectae Rationis nomine obtrudi saepe ab Haereticis vim, & captum,& ideas peculiares Ingenii sui. At Religio vera ab hominis Ingenio pendere non debet. Non enim ipsi eam secimus, sed Deus eam frucit, Deus eam revelavit. Liceat in Physicis sibi effingere systema aliquod . In Religione idem velle praestare, summae temeritatis est, immo insaniae.

124쪽

IN RELIGION NEGOTI . LIB. I. 8

Itaque ea in primis desinit esse recta Ratio, quae in Religi nis negotio, atque in divinorum Dogmatum interpretatione, nullis Ingenium frenis teneri patitur, & quae non intelligit, multa in

Deo, & apud Deum esse; multa ab ipso potuisse & posse fieri; multa ipsum potuisse & posse velle, quae captum exsuperent humani intellectus corporeis tenebris obsiti. Hinc celeberrimus & acutissimus Philosophus Cartesius id apprime statuebat, Deum eiusque opera no esse humano pede merienda. Fallebantur, qui Antipodas olim negarunt, quod animo concipere non possent, homines pedibus suis in

nostros obversis ambulantes. Stultus foret a nativitate caecus, qui ideo colores rerum & magnetem esse negaret, quod eorum nat

ram & aspectum mente assequi non posset. Pariterque sit demens, qui in Hominis, aut mundi opificio quaedam inveniens, quae Rationi suae aut superflua, aut incommoda, aut melius efformanda videantur, intelligere nesciat, & negare velit tantarum rerum effectricem divinam Sapientiam, & moderatricem Providentiam. omnium porro dementissimus sit, qui Deo aliquid de se, vel de sua voluntate, ac potentia revelanti, adjungere fidem nolit, eo quia revelata vulgaribus humani Intellectus ideis non satis respondeant. Ista demissis oculis adoranda sunt, non impia temeritate abiicienda. Etenim Deus revelavit, Deus secit, Deus veracissimus, omnipotentissimus, cujus iudicia, cujus mysteria, cujus facta, etiamsi incomprehen-sbilia interdum sint nobis, minus tamen vera, minusve sapienter facta non sunt. Hinc Augustinus Lib. s. Cap. I. de Trinitate ajebat:

De eredendis nulla infidelitate dubitemus: de intelligendis nulla rem ritate inrmemus. In illis auctoritas tenenda est, in bis veritas exquirenda. Egregie quoque scribebat Cassianus Lib. 4. Cap. 6. de Incam. Rationem dicti quaeris P Non reddo. Interim Deus hoe dixit. De hoe loquuxus est mibi. Verbum illius fumma ratio est. Removeosrgumenta, removeo disputationem. Sola mibi ad eredulisarem fusi

eiν persona dicensis. Non Lera mibi de fide dicti ambigere, non liere deIiberare. βuid mihi quaerere, quomodo verum fit, quod Deus disHν , quum dubitare non debeam, quin verum si, quod Deus dixit In eamdem sententiam loquuntur alii Patres, Scriptoresque Christiani, cum antiquissimi, tum recentes. Et sane Christianorum Fides

secundum Apostolum nihil aliud est quam Disandarum substantia r

rum , argumenνum non apparentium p oe videmus nune per speculum

in aenigmare, oe per fidem ambulamus, non peν speciem; neque F, dei nostrae natura sine obscuritate constare potest. Quare, ut cum

eodem

125쪽

88 DE INGENIORUM MODERATIONE

eodem Apostolo loquamur, dejicienda est omnis altitudo extollens se ad versus scientiam Dei, & in captivitatem redigendi sunt omnes intellectus in obsequium Christi. Iure autem stultos vocat idem pol olus I. ad Cor. I. Iudaeos & Graecos, quorum sapientiae &Rationi minime consonare videbatur humilitas & mors Christi. PIGeuis Deo sunt ejus verba per stultitiam praedicarionis falses facere credentes. uoniam oe Iudaei signa perunt, o Graeci sapientiam

quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem

scandalum, Gentibus autem stultitiam. Tum pergit sapientiam hujus mundi irridere, in cujus conspectu stultitia videbatur, quidquid apud Deum sapientia est. Quapropter illorum deploranda est audacia, qui eam reprobandi alieujus Christiani si ve Catholici Dogmatis caussam adserunt, quod Rationis, hoc est Ingenii sui peculiaribus ideis non placeat. Eoque magis deploranda est, quod isti, ut trahant in sententiam suam divinas sententias, Scripturarum Canonicarum verba eludere, invertere, subvertere cogantur, reclamante eorundem verborum perspicuitate, & tot saeculorum consensu, & tot Christianorum Ratione; necesse enim est, quando eorum ingenium, & hypothesis conformari nescit sacris Litteris, sacras Litteras aliquo pacto accommodari ad illorum hypothesim, atque ingenium. Haec noverunt, qui in eorum scriptis versati sunt; simulque noverunt, antiquissimam Catholicae Ecclesiae sententiam & consuetudinem Socino adversari, ut ex A ctoribus vetustissimis patet, atque in primis ex antiquo Scriptore expolitionis Fidei, quae Iustino Martyri tribuitur, ubi inquit, divinarum rerum notitiam, summo studio indagandam esse: quum autem eam prae imbeeillitate minus assequi poterimus, venerari eam nos oportere, ut comprehensione maiorem, ne evacuetur fides nostra. Quod

si eo redit quaestio, ut perspiciatur, revelatane fuerint, an secus, Ecclesiae Catholicae Dogmata, alioqui credenda, etiamsi humanae Rationis captum excedant: tu responde, id certo atque indubitanter perspici non posse per unum Ingenium nostrum, ut vidimus; & reis liquum propterea esse, ut Ecclesiae Traditio, & Auctoritas in consilium adhibeantur, quibus tandem acquiescendum, non solum pruindentia, sed etiam necessitas monet. Nunc autem progrediendum est; adhuc enim Christianae VeH-tatis investigatori quaerere sis, immo necessum est, quae & qualia sint Ecclesiae verae Dogmata, & unde certo sint ediscenda. Qua in re multos ex auti quis atque etiam recentibus Haereticis sua fefellit opinio.

126쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. spopinio. Minime dubitabant ii, quin Ecclesiae Traditio & Auctolitas

suspicienda foret, eique in controversiis concedendum. Sed ipsam Traditionem sibi militare arbitrati, confidenter promebant, pertinaciter tuebantur doctrinam, quae tamen ipsius Ecesesiae Traditioni adversabatur. Inter ipsos Catholicos praeteritis temporibus fuere non. nulli 3c utinam adhuc nemo esset, aut nemo in posterum esset suturus ) qui sententias quasdam absurdas venditarunt, quod eas putarent cum Ecesesiae verae sententia consentire, aut saltem ab ipsa non esse alienas. Igitur tum ut veritas certo contingatur, tum ut errores evitentur, noscenda sunt loca, unde Catholica Dogmata Laurire liceat, & quibus probare aut confirmare, adversaque refellere possimus; noscendi sunt quoque alii fines, ultra quos Ingenio humano vagari aut nefas, aut periculosum eit. Praeter divinas Script ras, & Traditionem, Concilia sacra. & praesertini Oecumenica, Romanorum Pontificum Epistolae & Decreta, Sanctorum Patrum Lubri, probatae veterum Hii loriae, Theologorum, aliorumque Orthodoxorum scripta, sunt ii fontes, & loca, unde Ecclesiae Catholicae Doctrina est haurienda. Et illis quoque addere juvat Rationem humanam, & Auctoritatem Philosophorum, modo nemo sibi persuadeat, sine ratione consulenda esse, & sne ratione vim habere inter Catholicos priora loca. Verum tot fontes promiscue non sunt accipiendi; non enim par iis auctoritas est, neque eadem habenda est fides. Primo quod attinet ad sacra Catholicorum Concilia, ex inltu tutione divina certam orthodoxae doctrinae Fidem faciunt; Genera. lia quidem, modo legitima sint; Provincialia vero Sc Episcopalia, modo ab universa Ecclesia probatae fuerint eorum de fide definiti nes. Secundo, certi quoque Iudices Catholicae doctrinae sunt Romani Pontifices a . Tertio, nulli revera ex iis, quos Sanctos Patres appellamus, ex institutione divina auctoritas est certo statuendae ataque instar iudicis proponendae Catholicae doctrinae. Communis auatem Patrum consensus in exponendis sacrae Scripturae dogmatis ceratissimum nobis Veritatis argumentum praestat, eo quod Ecclesiae universae, quae errare a Deo non sinitur, sententiam nobis ex hiis Tom. X. P. I. M beat.

M In prima editione Parisiensi anni t i . fuit hie locus ab editore Gallo iuxta illivs Nationit placita interpolatu . Etenim post v em Pontifices. interia fuΘrunt haee verba: Euibtis eadem e entit Mia fia. Qua de re conquelius Auctor, ut a s e invidiam deprecaretur quam haee interpolatio apud Italot sibi eonflare poterat, Epistolam misit ad unum ex Auctori Diarii Italiei, si, die χα Februarii anni I id. Mutina d tam ἔ quam utpote ad hocce Opus 1pe4tantem, ad calcem hujus editionis positam hela

rimam dam .

127쪽

so DE INGENIORUM MODERATIONE

heat. Reliqui itidem fontes probabilia quidem praestabunt, sed ninfirma & inconcussa argumenta. Atque haec certa sunt apud Catholicos. Protestantes vero, e

rumque filii magnam in his litigandi segetem inveniunt. Revelatam quidem & scriptam in sacris Litteris doctrinam se suscipere dicunt; at improbant Traditiones, sive doctrinas a Christo atque Apostolis,

ut nos contendimus, sine scripto per praedicationem traditas. Ecclesiam, Romanos Pontifices, Sanctos Patres errori obnoxios, & infidos veritatis testes appellant. Sed quid in tanto dissidio decernendum sit, facile aequi judices animadvertent. Duae de Traditionibus institui possunt quaestiones. Prima est, utrum Apostoli aliquid ad Rel,

gionem Christianam pertinens viva tantum voce, & sine scriptis, tradiderint; an vero omnia scriptis mandarint, quaecunque viva voce, exemplo, aut alia ratione praedicarunt. Altera est, utrum sententiae illae, quae a Catholicis sub Traditionis nomine censentur ab Αρ3stolis emanasse, eandem vim atque auctoritatem habeant, si reipsa traditae sunt. quae Apostolorum scriptis debetur. Posterior quam stio non a Christiam modo, sed etiam a cujuscumque hominis ingenio penitus aliena est & incredibilem contendendi pruriginem sapit. Cur enim iisdem Apostolis Christi nomine scribentibus credamus, i quentibus non credamus 8 Deinde quae ab Apostolis scripto mandata sunt, eadem antea ab ipsis viva tantum voce tradita fuisse constat,& pari obsequio a F. delibus accepta. Priorem controversiam nihilo plaus bilius pertractant Haeretici. Nemo est, qui nesciat illustrem locum secundae Epistol. ad Thessal. a. I 4. ubi Paulus ait: Tenete traditiones, quas accepistis per ferm nem, seu per Diseolam nostram. Celebris itidem est alter ex Epist Ia a. ad Tim. a. a. desumtus, ubi haec leguntur: *uae audisti a me per multos testes, haee eommenda fidelibus hominibias, qui idonei eruna ct alios docere. Hinc saltem evidenter colligitur, eadem ven ratione Apostolorum doctrinam ab Ecclesia Dei suscipiendam, colendam, & servandam esse, sive scriptis, si ve verbis tantum eam tradiderint. Verum etsi eadem evidentia non colligeretur, quae Ap stolus voce tantum praedicarat, scriptis postmodum vel ab ipso, vel

ab aliis Apostolis, non fuisse consignata; siquidem saltem constat, post Pauli obitum Ioannem Apostolum suos confecisse, aut evulgasse Libros: Attamen solo Ecclesiae testimonio id exploratum fieri potest, & per ejus sententiam huiusmodi controversia dirimi. Nonne ex Ecclesiae unico testimonio, ac traditione, certissime noverunt ipsi quoque iv ljZ OO gle

128쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. Iquoque Haeretici, quae scripta, ab Apostolis vel prosecta, ve, prωhata sint, di quinam legitimi, quinam adulterini sint foetus Apost lis adscriptiὶ Cur ergo Ecclesiae de Apostolorum scriptis testanti ereis

damus, de reliquis eorum documentis testanti non credamus 8 Ad haec inter ipsos Haereticos plerique sententias nonnullas, aut frusaliquot probant, atque tuentur, quos tamen sola Ecclesiae Catholi eae Traditio commendat. Istorum igitur consessione Traditionibus E clesiasticis veneratio, non contemtus, debetur; & ubi pateat, alia dogmata, aliosve ritus ex vetustissima Traditione descendere, & in Ecclesia Dei communi Christianorum consensu celebrata ac servata fuisse, pervicax & injustus fuerit, qui non alia de caussa repudiet, quam quod in Apostolorum scriptis nulla de iis mentio occurrat. Iam vero quantum Scripturae divinae suifragio probetur, quamque Religioni Orthodoxae necessaria sit Ecclesiae Auctoritas, pluribus persequuti sumus. At hinc etiam Traditionis necessitas dignoscitur. Ubi sacras Litteras Ecclesia interpretatur, ubi dogmata explicat, & excitatas in Christiana Doctrina lites suo decreto componit: quid aliud illa praestat, quam interpretari, & exponere, quaecumque per Traditionem antea sibi innotuerant Τ aut ex iis consequentia& necessario connexa colligere, aut repugnantia aperire Neque Ecclesia, neque sacra Concilia quidquam novi statuunt, aut condunt in suix de dogmate Canonibus. Quod accepit a Majoribus Ecclesia, scilicet quod ab Apostolis eorumque succestoribus ad nos usque per. meavit, eorumque traditioni consentaneum est, hoc duntaxat in suis sententiis Ecclesia profert, ac profitetur. Quapropter quum de Paschatis celebrandi tempore disputatum est, Nicaeni Patres scripsere, ut habet Sanctus Athanasius de Synodis Arimini & Seleuciae, Tom.

I. sere initio Epist. Vinum es nobis, o Spiritui fancto. Quum vero

actum de Fidei doctrina, pronunciarunt in hunc modum: Credit E Aesa Carbolicae ut pateret, non sua ab eis decreta, sed Apostolo. rum documenta promulgata suisse. Proinde semper fuit Ecclesiae conis

suetudo, ut subortis in doctrina Christi quaestionibus Scripturas sacras, veterumque Christianorum , & Sanctorum Praesulum ac Patrum concordem Traditionem consuleret. Haec ad manum statim erat opponenda novitati Dogmatum, quam inferre conabantur Hadiretici. Rationibus isti contendebant, & loca etiam proferebant e sacris Codicibus in speciem suae novitati faventia. At Ecclesia Cath lica primo rationibus in sui tutelam agebat, tum suae sententiae divictoriae robur in eo collocabat, quod antiquissimam Traditionem a

129쪽

se itare evidentissime sentiebat, sibique perspectum erat, qui sempe antea fuisset sensus verus Scripturarum sanctarum ad illam controverissam pertinens. Innititur autem hujusmodi consuetudo inconcussis quibusdam principiis, quae multis probare facillimum seret, sed indic

re tantum contenti erimus.

Primum est, Christum Apostolos viva voce docuisse, aut iis reis velasse, quaecumque necessaria atque utilia in sancta Religione credenda serent, & agenda ad salutem; tum Apostolos ad eadem ubique viva voce praedicanda missos esse a Christo, & nonnullos ex iis atque ex Discipulis vitam Christi & alia permulta scriptis consignasse. Quumque Apostoli ex Christi praecepto haec aliis traderent, ipsos liquido, ae dilucide, & sine ambiguitate proposuisse doctrinam Christi; ita ut exempli caussa, quum Verbum ipti appellabant Deum, quum Spiritum Sanctum nominabant, quum a Christo aiebant πω nunciata super pane quaedam verba: Auditores intelligerent, prob que perspicerent, quid iis nominibus, illoque dogmate significaretur. Secundum est, hanc doctrinam non paucis tantum hominibus, sed toti terrarum orbi, atque innumeris Ecclesiis per Apostolos MDiscipulos Christi, eorumque Successores innotuisse ; & Fideles in omni verbo, & omni scientia salutari divites fuisse factos, ut Paulus testatur; & Ecclesias potissimum Apostolicas, scilicet ab ipsis Apost lis fundatas, & diu praesentia Apostolorum cultas & instructas, hujusmodi documenta uberius clariusque, quam reliquas hausisse. Tertium est, Apostolos nihil saepius 3c enixius commendasti atque inculcasse, quam ut Fideles quod ab initio acceperant, constanter tenerent, & nemini vel homini vel Angelo fidem haberent, contraria aut alia ab iis nuntianti, quae iam ipsi nuntiarant.

Quartum est, Christi Fideles, di Ecclesias omnes, 3c praecipue Ecclesiarum Pastores, perspectum in primis habuisse, nihil per ipsos posse aut debere adjici, aut detrahi Doctrinae ab Apostolis traditae; id qui auderet, summi sceleris reum esse habendum, & gravissimis

Ecclesiasticis poenis mulctandum, nisi rite admonitus resipisceret; quum hoc fit, Christum aut Apostolos ignorantiae aut invidentiae accusare, qui homines aliquid ad salutem necessarium, aut utile minime docuerint. Quintum est, Episcopos, 3c Ecclesiarum Pastores id sbi muneris injunctum cognovisse, ut hujusmodi mutationibus atque erroribus obsisterent, vel damnando, vel confutando, persecutiones pro veritate tolerando, vel etiam fugiendo errorum Auctores & patronos, neque Diuiti i

130쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. '3

que dissimulare in his casibus licui se aut pacis caussa, aut propter metum, aut propter debitum superioribus obsequium. Sextum est, revera nullam in doctrina Christi novitatem &mutationem unquam disseminari coeptam fuisse , quin se aut Ro. mani Pontifices, aliique Episcopi, aut Scriptores Ecclesiastici, aut Sancti Patres, aut etiam Populus fidelis, & denique, si necessitas postulabat, Ecclesia universa opposuerit Novatoribus, & contemtoribus antiquae Traditionis. Omnes vero Synodos, & Episcopos, Romanosque praesertim Pontifices, & Sanctos Patres, inter quos chorum ducunt sancti Ignatius, Polycarpus, & Irenaeus, a primis Christianae Fidei saeculis ad nostra usque tempora, nihil magis depraedicasse, quam Traditioni Majorum receptae, antiquae, & concordi esse standum, omnesque Haereses ab ipsis eo praecipue titulo fuisse damnatas, quod Novitatem saperent, & hujusmodi Traditioni repugnarent. Atque ideo sicuti a similitudine veri apertissime abhorret, tot ac tantos viros, tot ac tantas Ecclesias, novitati & mutationi in doctrina Christi infensissimas aliud tradidisse, ac proposuisse, quam quod antiqua Traditio habebat; ita certum est, nullum ex Haereticis defendere sententiam suam potuisse antiquitate Traditionis. Addam etiam, paucos ex antiquis Haereticis fuisse, qui Traditionis vim atque auctoritatem non fuerint consessi. Potius ipsam a se stare clamitabant. Et si quis flocci faciebat ipsam Traditionem, ille, primis etiam Ecclesiae saeculis, temeritatis ac insaniae notam subiit. Juvat heic referre, quae Sanctus Irenaeus habet Lib. 3. Cap. a. de Gnosticis. Unusquisque tuorum omnimodo perversus, Iemex fum, regulam verita; is depraυans, praedicare non confunditur. βuum autem ad eam iterum Traditionem, quae per fuccessiones Presbterorum in Ecclesiis eustoditur, provocamus eos, a eruentur Traditioni, dicentes

se non flum Presbteris, sed etiam Apostolis resentes superiores,sneeram invenisse veritatem.

Ea sundamenta, quibus innixa est Ecclesiae consuetudo in Haereticorum placitis hucusque damnandis. Satis ipsi semper fuit per ucere, immo hoc praecipue attendebatur, num proposita nuper Doramata dissentirent a Traditione constanti Majorum, & ab antiquissimo Ecclesiae universae consensu. Dissentientibus nota statim inusta atque inurenda suit ex Apostoli praecepto, qui nos monuit, ut a. Novitare opinionum caveremus, & quod traditum est, diligenter sedi. varemus. Vel nullis aliis redditis damnatoriae sententiae rationibus, ea erat potentissima & invictissima ratio, quod hujusmodi. recens do,

SEARCH

MENU NAVIGATION