장음표시 사용
131쪽
ctrina, sive novitia Scripturarum interpretatio, deprehendebatur comtraria interpretationi, sive dogmati in tota Ecclesia Dei ab antiqui simis temporibus concorditer vigenti, ac propterea ex Apostolorum Traditione descendenti. Praeterquam quod falli in Dogmate universa Christi Ecclesia secundum ejus promi sta non potest: errandi etiam suspieionem auserebat ista facile cognita saeculorum praecedentium,& totius antiquitatis sententia in propositis quaestionibus. Non enim nostium est, Christi Doctrinam pro arbitratu nostro emngere, relammare, atque invertere, ut privatis & incertis Intellectus nostri ideia accomodetur; sed cum veneratione recipienda est, qualis a Christo Apostolis revelata, & ad nos derivata fuit per unanimem tot saeculorum Traditionem, per tot Ecclesiarum, Conciliorum, Episcoporum, ac Patrum testimonia. Hos omnes incredibile est, simul conspirasse, aut ignorantia, aut pravis artibus, aut formidine, aut silentio, ut sanctam Religionem perderent, sive illam corrumpendo per novitatem, sive corruptam tolerando. Sequitur ergo, apud omnestum Criticos, tum cordatos homines, Traditionis fontes, hoc est Catholicorum Concilia, Romanorum Pontificum decreta, Sanctorumque Patrum concordia scripta, in iis, quae ad Doctrinam Fidei &rnorum spectant, certissimum praebere veritatis argumentum. Nihil autem sere a temerariis aut ignaris allatum est proxime praeteritis duobus saeculis, aut aiserri jam potest, quod longe antea improbatum non fuerit ab Ecclesia, a Conciliis, a Patribus; aut quod improbandum esse non pateat, quoties novitate sua repugnare constet antiquae Catholicorum Traditioni, & Dogmatibus constitutis, & Scripturis a Catholica Ecclesia hucusoue aliter explicatis. Moneret me locus, ut in illius Theolopiae laudes excurrerem, quae Dogmatica apud nos appellatur; sed facile intelligatur ejus pretium. Munus nempe illius est, Catholicae Ecclesiae Dogmata colligere ex Conciliorum Patrumque monumentis, & prodere, quae universae Ecclesiae probentur, quaeve improbentur. Ubi id pateat, Rationi, seu Ingeniis humanis nefas est, hujusmodi sententias tanquam errori adhuc obnoxias ad suam trutinam cogere. Quicumque Christianus esse amat, positisque hactenus principiis mentem adhibuit, hoc sateatur oportet. Quamobrem, quid serat Catholici hominis imdoles, parum se intelligere Phereponus prodidit, quum in quodam suo Libro Dionysium Petavium incomparabilem virum, & de Dogmatica Theologia supra omnes optime meritum , appellat accur ultimum quidem veterum opinionum collectorem, sed mancum a
132쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. 'Ilue infirmum, quando agitur de obseuris illis Theologiae & Phil, ophiae quaestionibus, in quibus ius dicere debet Ratio, & perspicuitas exigitur. Hoc est, si Pherepono credimus, Petavius egregius fuit Historicus, non egregius Theologus. Sed quantum celebris ille vir ingenio, & judicio, non minus ac eruditione polleret, nemo est inter vere eruditos qui nesciat. Quantum etiam ratione valuerit, neminem luculentiorem testem dabo, quam ipsam et illius opera. Facetiam, in Dogmatica Theologia a rationum usu Petavius tempera set, seu, ut melius dicam, nullum argumentum, rationem nullam contulisset ad confirmanda Ecclesiae Dogmata; nihilominus integra ipsi staret gloria. Nervos omnes rationis intendere debet Dogmaticus Theologus, ut detegat, quaenam fuerint & sint Catholicorum
Dogmata, & quid vere sentiat, & senserit in iis Ecclesia. Hie illi
praecipuus scopus. Detexisse solum, & evidenter indicasse Ecclesiae verae & universae sententiam, hoc ipsum est invenisse certissimum Dogma Christi saluberrimamque veritatem. Altera deinde se offert provincia, quam Scholasticae potissimum, atque etiam Polemicae Theologiae cultores sibi vindicant, nempe Fidei Dogmata rationibus etiam, atque argumentis a ratione quoque naturali, & a Philosophia petitis probare, & adversus Infideles aut Haereticos tueri. Qua in opera ineptire interdum solent homines incauti. Siquidem Rationi & Dialecticae suae nimium fidentes, aut de rebus altissimis,& de divinis Mysteriis intellectus nostri aciem vincentibus, rationesti explicationes adferre contendunt, quae sibi quidem videntur emcellae materiae pares, re autem vera nullius sunt ponderis; aut cedita ipsa Dogmata credere dediscunt, quod ista privatae ac temer riae Rationi suae non satis congruere videantur. At Dogmaticus Theologus, rite suo munere lanlius, tantum ab ineptiendo abest,
quantum Ecclesia vera in suis Dogmatis a periculo errandi abest, quum vel sine Philosophicis aque intimis argumentationibus, sive rationibus, certa sit illius doctrina, quippe a certo Magistro Deo revelata, & per fidos canales ad nos usque deducta.
133쪽
Ingeniorum libertas quam ab hominibus everita. Doctrina ad Cbj stianum pertinens triplex. Semper considerandum, revelatane, an
secus, a Deo fueris . Dogmaris existentia , fgnificatio, ει ν riones distinguendae. uid in his liceat, aur non Arear homi
AT QVx h ctenus de frenis salutaribus, & de necessa Ha
Ingeniorum moderatione in Religionis negotio actum est. Alia in hanc rem dicenda supersunt. Verum de laudabili quoque Ingeniorum libertate aliquid prius innuendum duco. Quod argumentum, quum utile nou minus sit, quam superius, illo tamen dulcius sortasse videatur legentibus. Quippe superba hominis ment, atque natura, cum in agendo, tum in sentiendo alienum imperium detrectat, suum taatum modo .amat. Ac proinde nullum libentius, quam eorum cantum audimus, qui in libertatem agendi atque opinandi, quod volumus, mentem nostram se vindicaturos esse pollicentur: quod non semel suis in libris facere Phereponum post tot alios sui similes video. At sicuti homini ratione praedito ipsa recta Ratio effrenem in agendo libertatem negat; ita & hominem Christianum ipsa Christi Religio noa patitur immodica opinionum libertate ferri, quocunque placet. Nos itaque humano Ingenio eam libertatem proponemus, quae hominem deceat Rationis rectae, Fideique Christianae legibus addictum, ita ut neque sentiat se coerceri finibus iniquis, & nimiis compedibus, neque ultra metas a Ratione & Fide sanctissima politas evagari sinatur. Nimia opinandi licentia Haereses parit, Fidem & Rationem temere laedit. Rurius nimia Ingeniorum servitus in Superstitionem deducit, malum profecto teterrimum, & aeque ac Haereses Religi ni verae formidandum. Ab utraque cavendum esse, Ratio, & Catholica Ecclesia monet. Iamque vidimus periculum primum tolli. ubi in credenda divina Revelatione cum Ecclesia consentiamus. Operae pretium est, investigare quoque deinceps, quei evitetur & alterum. Prius ergo noscendum est, quotuplex sit Doctrina, quae ad hominem pertiner, & pertinere potest, quatenus est Christianus. Dic,
134쪽
mus autem, triplicem esse. Prima complectitur quaecumque docvmenta revelata a Deo fuere, sive ad Disciplinam, sive ad Dogma reserantur, sive necessaria, sive utilia, sive praecepta sint, sive consilia, ut homo Religionem veram intelligat, & quae in ipsa credenda sunt credat, Deum diligat, eique serviat, & beatam demum immortalitatem ab ipso obtineat. Secunda continet quaecumque non revelata a Deo, hoc est quae Historiam Ecclesiasticam relpiciunt,& admodum conserunt eruditioni tum Ecclesiae, tum eius filiorum, qua sunt Christiani. Tertia demum complectitur quaslibet profanas Artes ac Scientias, puta Physicam, Mathematicam, Historias prosanas, & reliqua documenta opportuna ac utilia homini, terrenam sive corporis, sive animi, & rationis beatitatem quaerenti. Postrema quidem ista Doctrina nihil rei cum Religionis & hominis Christiani negotio habere videtur. Sed quum a praestantissimo ejusdem Religionis, ejusdemque Christiani hominis fine avertere nos, aut ad illum manu etiam ducere possit: necessum est ipsam quoque in huju- .smodi caula subire iudicium nostrum. In hanc autem triplicem Doctrinam ea semper consideratio cadere potest, nempe sit ne a Deo revelata, necne; & num ad Ecclesiae Catholicae Auctoritatem pertineat, an secus, illam sancire
tanquam a Deo revelatam, aut Rationi rectae, & aequo congruam.
Quippe ex ista consideratione altera cognitio effluit, scilicet quibus in rebus, & quando aut honesta servitus, & moderatio, aut honesta libertas Christianis Ingeniis conveniat. Ubi divina Revelatio occurrit, ubi Ecclesia jus decernendi habuit, atque decrevit; tunc recta Ratio monet, repudiandas esse Ingenii nostri fallaces argutias, Laudienda esse Dei & Ecclesiae fidissima edicta. Quum vero divina Revelatio desideratur, & aut Ecclesiae nullum sententiae serendae juxfuit, aut nulla adhuc inde manavit sententia, liberum erit Ingenio nostro iis in rebus sentire, quod Veritati propius videbitur. Hisce positis, primam Doctrinae speciem contemplemur, idest Dogma, ac Disciplinam. Illud nobis exhibet, quae credenda sunt vel de Natura, ac Voluntate divina, vel de Incarnatione Verbi,
vel de aliis Mysteriis, & Documentis Christianae Religionis, & quae agenda sunt homini Christiano, hoc est morum, & officiorum leges
ad salutem consequendam vel necessarias, vel utiles. Disciplina a tem tradit cum ritus ad Sacramenta, ad cultum externum Dei, &ad reliqua Christianorum Mysteria conficienda, tum leges, quibus Ecclesiae ejusque inuistrorum, ac membrorum Hierarchaa & regi-
135쪽
men constat, quae tamen Sc ipsa in rerdum referri aliqua ex parta possunt ad Dogma, ut alio in loco videbimus. In Dogmate potissimum sita est Christiani hominis eruditio. Quid enim aliud a nobis Religio expetit, quam ut credamus, quae credenda sunt, & ad Evangelii normam ducamus vitam inculpatam, inique, & virtutum amore serventem J Igitur est inspiciendum, ista ne praecepta morum,
resque credendae, ad nos a Deo revelante veniant, an vero a re
Elae Rationis lumine, si ve potius a privatorum ingeniorum argumemtationibus. Si Deum ista auctorem habent, si rectam Rationem: e dem vera & recta esse continuo intelligimus; ac proinde Ingeni nostro tune est subsidendum, neque temere tantis auctoribus repugnandum, tametsi aliquid a Deo proponatur, quod satis intelligere, δέ capere nequaquam possimus. Sin a privatis Ingeniis Dogmata prodeunt, hisce tum solum consentiendum erit, quum ad Rationis &Logicae leges ea exegerimus, & ab iis errorem evidenter abesse conis stiterit. Nam quid aliud habet Ingenium alienum, ut nostrum iu suam sententiam jure trahat, nisi rationes λ Si infirmas hasce deis prehendimus, si nostras plus valere sentimus: cur illi homini potiusquam nobis adjungenda est fides 8 Quum vero, quaenam Dogmata Deus revera per Filium suum, per Prophetas, per Apostolos revelarit, tum solum certo constare possit, ut vidimus. quum ad illa accesserit Ecclesiae verae testimonium: illa propterea nobis ob oculos semper versabitur regula: nempe, Auctoritatem Ingenii nostri redere debere, ubi Auctoritas Ecclesiae intercedit; ρο contra vigere posse, tibi non intercedit. Multa enim sunt, quorum sanciendorum jus E clesia non habet; multa quoque sunt, quae illius Auctoritati subsunt, neque tamen hucusque sancita reperiuntur. In utrisque magna est Ingeniis libertas, & injuste plerumque agat, qui eam aut illubenter in aliis serat, aut etiam adimere velit. O tutius autem & ex ordine procedamus, tria prius contaderanda sunt, quod attinet ad Dogma: videlicet, Existentia Dogm, tis; Modus explicandi Dogmatis, s ve interpretatio, & significatio doctrinae: & Rationes, quibus ipsum Dogma si rectum est, probatur; aut improbatur, si pravum. Haec inter se plane differunt, neque instar unius habenda. Sunt autem Dogmata complura, quae quod est ad existentiam, firmata jam sunt auctoritate, & decreto Catholicae Ecclesiae. Rursus eadem Dogmata variis explicari possunt modis. Quum vero fieri possit, ut hujusmodi explicationes nondum receperit, rejeceritve Ecclesia, idcirco non idem erit eisdem
136쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. syinterpretationi aus robur, & eadem vis veritatis, ac est Existentiae Dogmatum jam stabilitae. Tandem ipsa Dogmata, quorum certa est exiitentia, & omnium consensu explorata significatio, sive explicatio , multis rationibus comprobari possunt. Attamen inconcussae, ac certae fortasse non erunt siti gulae illae rationes, quippe singulae aperto Ecclesiae suffragio nequaquam innitentur. Ergo secundum istam considerationem triplex suboriri quaestio poterit , nempe an
Dogma existat; quid per illud Dogma seu per illius Dogmatis veraba Deus & Ecclesia significare velint; & quomodo hujusmodi Dogma probandum sit. Cognoscere Existentiam Dogmatis .ium dicimur, quum certi
sumus, Deum per os Christi, Prophetarum, & Apostolorum, Ecclesia definiente, illud revelasse & constituisse Dogma. Ipsum Deum
sacrae Scripturae depraedicant omnipotentem , omniscium, aeternum.
Ex eisdem edocemur, in fine saeculi judicandum a Christo unive sum genus humanum; justos in Regno Dei aeterna felicitate donan. dos ; improbos in igne aeterno cum Diabolis immani infelicitate plectendos. Huiusmodi Dogmata in Christiana Religione existere,
nullus Christianorum ignorat, aut negat. Ad haec, nomine Existentiae complectimur tum Dogmatum substantiam, tum eorum consectaria , & annexa , nam & singula ista saepe tanquam Dogmata considerantur, R de ipsis institui quaestio potest, an existant, hoc
est an revelata necne suerint, sive constituta per Ecclesiam. Multae autem inter Catholicos 3c Haereticos intercedunt controversiae, his negantibus, illis affirmantibus, Dogmata quaedam a Deo revelata fuisse, aut ex jam constitutis Dogmatis quaedam consequi, aut non
consequi, necessario & ipsa credenda. Sed in hujusmodi quaestionibus pendere animi diu vel opinari illorum Ingeniis nefas est, quibus firmissimum illud principium alta mente fixum sedet, videlicet: Ecclesiam in divinis Seripturis interpretandis, oe in ius Dogmatibus definiendis , ab errore immunem semper fuisse, semperque futuram . Etenim cum nullo negotio pollea constet, Ecclesiam Catholicam de iis iam tulisse sententiam, & ipsam revera ita sentire compertumst omnibus: statim etiam Catholico Ingenio occurrit, quae tum stamplectenda opinio, & quibus in locis veritas certissime habitet. Sunt autem inter Catholicos & Protestantes, immo inter ipsos quoque Catholicos aliae de rebus Theologicis disputationes, & in neutram partem hucusque declinavit Ecclesiae sententia. Libri Theologorum, qui Scholastici nuncupantur, abundant hisce quaestionibus.
137쪽
Utrimque pugnatur, utrimque Scripturarum loca, rationesque pro. feruntur; interdum etiam aliqua, aut utraque pars sibi auctoritatem Patrum, & Ecclesiae vendicare contendit. Sed incertum adhuc, utri opinioni Litterae divinae, aut firma ratio, aut Ecclesia sine dubita. tione faveant atque consentiant. Quid juris heic habeat Ingenium, nemo non intelligit. Fas ipsi est hujusmodi varias disputantium opiniones, rationesque excutere, easque confutare, aut iis demum suffragium suum adjungere, quae ad veritatem proprius accedere sibi videantur, di in alias abire sententias, quae sibi magis arrideant. Talia quippe in Dogmatum censum minime veniunt, & opini num nomen iis potius congruit. Sed quanquam liberum sit Ingeniis modo periculum absit, ne Dogmata certa laedantur in vires heic1uas exerere, atque exercere; attamen in hisce non tam vituper
tionem effugiet, quam commendatione majori dignus erit, qui tum ad normam Logicarum legum, Criticaeque melioris, tum etiam ad sacrarum Scripturarum, & Ecclesiae mentem, ingeniosius & acutius sua inventa componet. Atque haec est generalis regula, sive libertas. Qua nihilominus quum Ingenia non pauca abutantur, & ab ti adhuc possint, ideo infra subjiciendae erunt necessariae quaedam Ieges, & exceptiones, ut in temerariis & supra modum curiosis memtibus nimia licentia coerceatur.
Ad haec, ubi Dogmata existentia deprehendantur, diximus in stitui posse quaestionem de illorum germano sensu, sive de mente Dei & Ecclesiae in iis Dogmatis proponendis. Multa sunt adeo m nisestis verbis concepta, adeoque Rationis lumini, & reliquis Ecclesiae documentis consentanea, ut nemo inter Christianos da illorum sensu & modo explicandi audeat disceptare. Sunt alia, quorum significatio in controversiam adducitur, adduci ve merito potest. Quod tum fit, quum ista Dogmata sub oscuris, aut aequivocis verbis proposita sunt, aut cum certissimis aliis & evidentibus Religionis Catholicae Dogmatis non satis commode congruere posse videntur. Ipsae sacrae Litterae, ipsa Conciliorum decreta, ipsa Sanctorum Patrum dicta, diversis obnoxia sunt interpretationibus. Proinde ex isto fonte emerserunt pleraeque Haereses, plerique Haeretici. Dum enim qui
sque divinam Scripturam, & Concilia, & Patres explicare vult auque interpretari secundum privatas Ingenii sui vires atque ideas: humana ambitio 3c imbecillitas in varias distracta est opiniones, atque in errores perniciosissimos delapsa. Quidam Christum in sacris Litteris minorem Patre appellatum animadvertentes, ipsum aut hominem
138쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. Io Iduntaxat esse assirmarunt, aut ipsum negavere ejusdem naturae Rsubstantiae cum Patre. Alii, quid verba significarent in postrema coena a Christo pronuntiata super pane, investigantes, quod ingenio
suo magis accommodatum videbatur se intellexere . Aliis ea senteatiae sedit, consulas esse in Christo divinam humanamque Naturam. Nempe noVerant ex universae Ecclesiae decreto, ambas hasce Naturas in uno, Christo unitas.
At in complurium Dogmatum sensu inquirendo, modoque e plicandi, non est quod nunc diu multumve fatigentur Ingenia. Hoc onere nos Ecclesia saepe levavit, quippe quae non sua solum decre4ta & verba, sed divinorum etiam Librorum sensum germanum luiscidissime identidem explicavit. Id quum facile colligi possit, facita
etiam caveantur errores. Quamobrem Ingeniis nostris heic ea tum restat libertas, ut quae Scripturarum loca, δc verba, aut Concili rum Patrumque opiniones in ancipiti adhuc esse videntur, expend mus, & interpretemur, prout melius suadebit recta Ratio, & Ecclesiae, ac earundem Scripturarum mens ex aliis clarissimis Dogmatis,& Traditione Patrum cognoscenda. Praeter hanc libertatem alia etiam patet. Quaedam enim Dogmata habentur, de quorum quidem sensu atque explicatione nulla occurrere inter Catholicos controversia potest, sed nondum constat Modus, quo fiant, aut facta sint, quae in iis Dogmatis proponuntur. Nos docet Fides, Inserno igne torque idamnatos. Quei autem id fiat, nos illa non docet. Nulla in hisce casibus lege universali prohibemur sententiam nostram dicere, & verisimilia afferre; ti in explicandis his modis, alter ab altero, & sisene Ecclesiae injuria, dissidere potest. Ista tamen libertas nonnullis& ipsa indiget exceptionibus & frenis, de quibus infra sermo erit. Tertio considerandae sunt Rationes, per quas Dogmata Catholicorum firmantur; Ιnfidelium & Haereticorum improbantur. Istae desumuntur vel e divinis Litteris, vel e Traditione, & Auctoritate Ecclesiae. Ex ipsa quoque recta Ratione, & ex Philosophiae penetralibus argumenta deducuntur. In tanta Rationum copia certi maequaedam & invictae se offerent, iisque nullum Dogma caret. Fieri tamen potest, ut aliquae etiam infirmae sint ac inutiles, quaedam etiam falsae, quanquam verissimum alioqui sit ipsum Dogma. Quapropter late patet ex hac parte Ingeniorum libertas. Non enim tantum fas est meliora novaque proserre argumenta, sed aliena quoque elumbia repudiare & evertere licet. Veritas ut stet, mendacio non
indiget. Immo ipsa refugit adeo nutantibus fulcris innixa apparere,. Disit jgoo by Cooste
139쪽
ior DE INGENIORUM MODERATIONE suo pondere jam stabilis, & aliis indubitatis principiis adhaerens
Hinc inter Scholae Theologos nemo sibi religioni vertit rationibus novis cum in errores Haereticorum, tum pro veris Fidei Dogmatis decertare, & ipsis etiam aliorum Catholicorum rationibus indicere bellum, si illae minus opportunae, aut indignae deprehendantur, quibus tutela veritatis commissa fuerit. Gregorius de Valentia Theologus celebris argumenta nonnulla, quibus Sanctus Thomas est usus ad existentiam Dei probandam, invalida esse ostendit; idemque alii quoque graves & pii Theologi secerunt. Et haeic tamen sua sunt immoderatis Ingeniis pericula. Sunt & Rationes quaedam, quas evidenter voto suo jam supra censuram nostram Ecclesia collocavit. Propterea infra dabimus operam, ut propolitis quibusdam legibus generalis ista libertas intra honestos fines contineatur.
Pericula imminentia scribentibus de Auctoritate. Insipiens Zelus quid pario, o quam laudanda bele sir prudens moderatio. Ecclesia nunquam fallax in Dogmatibus sanciendis, duplici conditione ρο-
sta. Dogmatum, quae alia in mera contemplatione vetantur ,
alia actionem quoque enux , quae pupur, aur non possint , quae etiam debeant, aut non debeant sarui. βuid de quaestione, utrum Angeli eorporei, an incorporei sint, credendum, oe an eam Comellia sustulerint. Inter Rationes Dogmatum quaedam semper ad
Fidem spectanx, sed non omnes. Auid brie liceas Ingeniis. SP UsuvAM firmiorem esse, magisque venerandam EccI siae Auctoritatem, quam in Dogmatis sanciendis, dixtii mus . se rem habere, ea omnia suadent & persuadent, quibus Ecclesiam a Veritate deviare in salutis doctrina nunquam posse supra ostendimus. Id Religionis aeternum servandae necessitas postulat; id humanae Rationis imbecillitas exigit; id Christus pollicitus est: id ubique, & semper, &concorditer credidit Ecclesa Dei, statuerunt Concilia, tradiderunt Patres. Et ista Auctoritas ad tria illa, quae in Dogmate hactenus consderavimus, sese extendit; sed suis limitibus constringitur haec ipsa facultas, magnaque circumspectione heic opus est, uti jam e plicatum
140쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. Io 3 Ilicatum pergo. Quod priusquam aggredior, quaedam praefari juvatocum habitura tum hete, tum in ceteris de Auctoritate Ecclesiae& Ingeniorum libertate dicendis. Auctoritatem esse rem omnium delicatissimam, satis compertum est. Hinc illud fere semper accidit incommodi, ut qui ipsam pertractare volunt, non solum obtrect tionibus contraria sentientium, sed etiam suspicionibus & odiis eorum sint obnoxii, de quorum Auctoritate est sermo. In natum quippe est cunctis prope hominibus dominationis & praecellentiae demderium, eoque concitatius in illud mens nostra sertur, quo manifestius sentimus aut credimus, istius Auctoritatis tutelam & amplificationem pertinere ad Reipublicae bonum. Nulla autem Auctoritas, hominibus a Deo data, Ecclesiasticae aequanda est. Reliquae humanarum rerum persecto regimini conducunt, finemque sibi statutum habent, nobilem quidem, sed brevem, qualis est terrena mortalium felicitas. At Ecclesiae Auctoritas nobilissimam ac aeternam rem C rat. Non enim solum ad beatam in terris vitam homines perducit, sed ad aeternam quoque in caelis beatitatem. Quocirca iure tolerari non solet, quicumque vel tantillum videatur imminuere de tam necessaria utilique Auctoritate, quam tollere, aut non satis venerari, idem certe est, ac Haeresibus Sc erroribus innumeris clamstra reserare.
Verum nimia religione hujusmodi Auctoritas nonnumquam rein spicitur. Quae cauta est, ut immoderate a quibusdam extollatur,& quod gravius est, immoderate iis succenseatur, qui cum moder tione de ipsa loquuntur. Nimiam religionem appello Telum sine ratione exuberantem, Zelum, ut Apostolus ait, non secundum scientiam , Zelum Superstitioni affinem . Enim vero non alio nomine
designandus est eorum inconsultus ardor, qui nullis paene finibus Ecclesiae Auctoritatem teneri opinantur; & ubi aliquid in Conciliis, in Breviariis, in Romanorum Pontificum Diplomatis, in Samctorum Patrum Libris descriptum comperiunt, pro ipso, tanquam pro aris & socis, pugnant, & pugnandum contendunt. Nempe id hominum genus sine ullo discrimine illa omnia non secus ac Fidei capita habenda esse censet; Ecclesiam quippe errare nusquam, Rnunquam posse; & si quis contraria opinione ducatur, hunc procul dubio cum Haereticis lacere, gravibusque poenis, & omnium odio mulctandum putat. Fateor, laudanda est horum proba voluntas, sed non est disimulanda aliqua in iis interdum scientiae & prudentiae inopia . Vudelicet, Disiligod by Gorale