Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Dι DE INGENIORUM MODERATIONE

tandum non est, eum tantummodo nocere Ecclesiae, qui audeat in dubium vocare, aut rejicere fundamentales Rationes. Error mliam est, excusatione quidem dignus, sed tamen error, atque in commoda non pauca gignens, argumenta solum probabilia majori quam par est virtute donare, eaque non secus ac Fidei firmissima capita, sine dubitatione credenda proponere. Id ab Ecclesiae ipsius consilio abhorret, quae ideo verisimilibus interdum utitur, ut vera facilius persuadeat, ac roboret, non ut dubia ex his incertis certissima statuat. Sed adhuc interrogamur, quei a subsidiariis & probab, libus rationibus rationes distinguantur fundamentales. Ego non alia heic utendum regula censeo, quam quae discernere nos docet ab incertis certissima Dogmata. Illae igitur Rationes ad Fidem spectabunt, & fundamentales appellabuntur, quas aut sancti Patres ubique, & semper, & unanimiter pro certis atque evidentibus accepere, aut Generalia Concilia, Romanive Pontifices in suis Fidei se

mulis , decretis, & judiciis ab universa Ecclesia probatis concordi studio probarunt, & tanquam fundamenta Dogmatum posuere. Quare si quis ex sanctissimis Patribus, si quis etiam ex Episcopis in Actis Conciliorum Generalium suopte ingenio Rationes adserat, atque

ad eas non accedat Ecclesiae totius, hoc est totius Oecumenicae Synodi, aut Romani Pontificis, aliorumve Patrum consensus: tum

cohibere iudicium nostrum licebit, neque iis adjungere statim fidem

nostram cogeremur, incertum est enim, an per unum Episcopum, aut Scriptorem, Deus loquatur. Deinde animadvertendum est, iundamentales Dogmatum Rati nes esse debere verba ipsa Scripturarum sacrarum, aut ipsius Tradbtionis indubia monumenta. Humanae , & Philosophicae Rationes Ecclesiasticis sententiis ponderis quidem aliquid adferre possunt, at minime primum ac praecipuum fundamentum, nisi & illae divinis Libris & Traditione innitantur. Immo ipsa Scripturarum loca, quibus tum Concilia, tum Patres, ceterique Theologi utuntur in Dogmatum comprobationem, pro fundamentalibus semper certissimisque Rationibus minime omnia sunt accipienda. Allegorica quaedam occurrere possunt, quaedam etiam ex communi eruditorum voto obisscurissima. Prudenter adjunguntur & i sta clari is mis aliis divinorum Librorum, & Traditionis legitimae testimoniis, non futura quidem Dogmatibus constituendis fundamento, sed constitutis futura orna. mento, atque praesidio. Quod ad Traditionem attinet, modo rite

ex antiquitate concordi sit deducta, δc secundum regulas a Theolo-

152쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. IIS pis praescriptas adhibita, solidissimum semper Ecclesiasticis decretis

fundamentum praebet. Ipsemet sacrarum Litterarum loca, Traditio. nis consensione indigent, ut iis tuto incumbat Ecclesiae iudicium. Catholicorum nempe Respublica probe novit, ea se teneri lege, ut nulla conititui debeant, aut possint Dogmata, quorum veritas ex Traditione, atque ex divinis Scripturarum oraculis, praestantibus umras fundamentales Rationes, non effluat. Et quum sine istis nullum reapse Dogma Ecclesia umquam sanci verit, & sanciat, etiamsi regia, ut ita dicam, auctoritate interdum loquuta fuerit, aut loquatur, hoc est, etiamsi Dogmata, rationibus minime propositis, credenda proponat: compertum tamen est, semper ipsius decretis Traditionem & Scripturas sacras caussam & rationem dedisse; iisque positis, non est cur alias exigamus Rationes. Celebre est in hanc rem Stephani Romani Pontificis exemplum. Fervebat Africanam inter ceterasque orbis Ecclesias controversia de Haereticorum Baptismo. Cyprianus vir alioqui sanctissimus pro iterando Sacramento pugnabat, ejusque novae opinioni, ut cum Vincentio Lirinensi cap. 6. loquar, tanta vis ingenii adfuit, tanta

eloquentiae flumina, ranius assertorum numerus, xanta veri militudo, tanta disinae legis oraeuia, sed plane novo ac mala more intellecta,

ut tua eo piratio nullo modo destrui posse videretur. Attamen tradiistionem a se stantem contra Stephanus proserebat; atque his armis fretus, tota demum consentiente, & plaudente Ecclesia, causam obistinuit. Longo post intervallo sortissimus Catholicorum pugil Augustinus Stephani sententia ea rationum argumentorumque vi tutatus est contra Donatistas, ut nunc vel rudibus appareat, longe Cypri num a veritate tunc abiisse. De Rationibus igitur humano ingenio excogitatis, id tandem statuendum esse videtur; eas, videlicet, quantumlibet acutissimas, quantumlibet ingeniosissimas, nihil valere, &aliquo semper vitio laborare, quoties militant adversus Dogmata Traditione , divinisque Scripturis ab Ecclesia Dei firmata. Quum

vero pro istis iaciunt, non uno eodem pede Omnes esse dimetienis das. Certissimae quaedam, quaedam probabiles tantum, verisimilesque erunt, quaedam etiam nullius ponderis deprehendentur. Quocirca & iudicio in iis seligendis locus erit, R in quibusdam rejiciendis libertas. P a C Α- Diuitiaco by Corale

153쪽

II 6

DE INGENIORUM MODERATIONE

CAp UT DECIMUM QUARTUM.

Ius Ecclesiae in Det natis molliendis a Phereponi obiectionibus I b ratum. Falsum est, tuum a Sancto Augustino negari. Multitudo in Conciliis Catholicorum quae commoda pariat. Factionis nomen inique adscriptum legitimis Conciliis Catholicae Ecclesiae. Non erimen, sed laus ac necessitas ibi est iudicare ex anticiparis opinionibus, hoe es fecundum Traditionem. Vindicatum a nomnullorum dicteriis Coneilium Tridentinum.

C. V κε finx Eccles e Catholicae, Ingeniorumque iura

ri in Doctrinae salutaris negotio , sensim cognovimus .ia, At ii, quibus jugum excutere placuit, & unius Scripturae sacrae vocem, quemadmodum sibi fingunt, sed uti res docet , unius ingenii sui vocem auscultare constitutum est, ii, inquam, nullum non movend lapidem, ut caelo auctore stabilitam Auctoritatem Ecclesiae deiiciant, qua dejecta, princuldubio Ingeniorum crescit auctoritas. Phere ponus igitur & ipse in hoc idem argumentum saepe & lubentissime invasit. Nunc opus est expendere, quid ille tandem huc adserat novi. In animadversione ad Aullustini Lib. a. Cap. 3. de Bapti adversus Donatistas, haec habentur illius verbar Ad investigationem misi, in re praesertim o scura, undecumque ea obscuritas oriarur, multi dinem nihil facere, sed tantum peritiam eorum, qui congregantur, ει candorem. Tum dicere pergit, omnes omnino, exempli caussa , Africae Episcopos, utpote imperitissimos Hebraici Graecique sermonis, fuisse ineptiores ad judicium serendum de sensu loci veteris aut novi Testamenti, quam vir unus utriusque Linguae peritus, cujusmodi sanctus Hiero. nymus fuit. Proinde Concilia, sive plenaria sint, ut Augustinus ait, sive minus plena, ad spem inveniendae Veritatis, perinde nobis esse sutura. Nec imperitae multitudini pro imperio aliquid definienti, &anathemata minitanti, nullasque rationes, aut eas pravas, suae definitionis adserenti, magis credendum, quam pauculis, aut uni. Immo vero, inquit, uni viro docto, argumenta firma proferenti, eont

nuo adsentiar, quum ea intellexero, nec adversarios eius umquam nu

154쪽

IN RELIGI M NEGOTIO. LIB. I. IIIpIures eongregantur ad eam definiendam, eo plures imperiti, eo pii res

factios colliguntur; qui neque sciunt, quid fit verum, neque qua runr, sed tantum quid sbi expediat, aut expedire videatur. Et qu.m- do quidem ex his, immo & ex Augustini auctoritate conficere sibi videtur, Concilia errori obnoxia esse, subinde infert, eorum decretis non esse sine praevio examine credendum. Addit etiam, Conventus Ecclesiasticos ad Civilium normam esse formatos. Sed jure in istis pauciora debere cedere pluribus suffragiis; in iis vero nequaquam debere. Ubi enim eaelestis Veritas agitur, quam nemo nis studio oe a

tentione adhibitis noυit, quae nulli mutationi obnoxia est, cuius nemo

es dominus oe cuius definiendae maiorem a Deo potestatem plures non acceperunt, quam pauciores: non funx numeranda suffragia, sed sim gutis expendendae I ragiorum rationes. Ita ille. Sententia itaque Phere ni duo potissimum complectitur, nimirum, Ecclesiam & Concilia nihil amplius habere juris in Doctrina Chrilli itabilienda ac proponenda, quam privatum quemlibet hominem, cui rationes invictas adserenti credendum sit; abrogandam vero fidem, si sine rationibus, aut cum pravis rationibus loquatur. Deinde revera non esse Conciliis hucusque peractis obtemperandum,

quippe ex gente saepe imperita, factiosa semper, conflatis, & in statuenda Christi Doctrina affectuum potius consilia quam veritatem spectantibus. Qua in re ipsum cum aliis Haereticis, & Socinianis potissimum consentire video, qui Conciliis nullis, nulli Ecclesiae visibili in rebus Fidei auctoritatem esse docent; atque adeo tacite DO dracenam ille Synodum carpit, ubi Majores suos Calvinianorum factione oppressos Arminiani quotidie conqueruntur. Sed Phereponus contra Calviniana Conciliabula his argumentis optime utitur; contra Ecclesiae Catholicae Concilia nihilum proficit, & splendide fallitur. Antequam tamen id ostendo, considerare juvat, an Augustinum recte in sententiam suam Phereponus induxerit. Scribit sanctus Doctor Lib. 2. Cap. 3. de Bapt. contra Donatistas, singulorum Episcoporum Litteras a peritioribus licere reprehendi, si quid sorte in iis a veritate deviatum fuerit. Tum addit: I a Concilia, quae persnguias Regiones vel Proυineias fiunt, plenariorum Conciliorum auinctoritati, quae fiunt ea uniυerso orbe Christiano, sne ullis ambagibus dere, ipsaque plenaria saepe priora posterioribus emendari. Si quisquam contendat, heic Augustinum significare velle, Generalia Comcilia, quanquam legitime habita, in Dogmatibus exponendis ab e IOIis periculo exemta non fuisse; eum ad Phereponi scholam contu

155쪽

118 DE INGENIORUM MODERATIONE

nuo traham, ut Criticam Artem edoctus subinde haec Augustini veriba sagacius expendat. Nullus autem dubito, quin ipsi aliqua hete interpolationis suspicio statim suboriatur. Ita scribit Augustinus: Quis nesciar, ipsa Plenaria Concilia saepe priora posterioribus emendari

Hic interrogandi modus tantae confidentiae plenus, rem significat vulgo notam, immo jam experientia claram atque testatam. Si quidianuere voluisset Augustinus, quod nunquam factum suisset, & fieri tantummodo in posterum posset, nequaquam dixisset: uis nesciati a Concilia emendari; multoque minus quis nescio saepe emendari Et si rem, ut certe verba sonant, jam usu tritam significat: quandonam, quaeso, plenaria Concilia, moue legitima, in Fidei mymatibus a posterioribus emendata fuere Nicaenum I. Constantinopolitanum I. duo nempe tantum plenaria, seu Generalia Concilia

ad Augustini usque aevum habita fuerant. Sardi cense quoque iis addere per nos liceat, quanquam Augustino non satis notum &Arelatense I. ipsi notissimum, atque celebratissimum. Verum sumisma inter hasce Synodos in rebus Fidei atque in Dogmatibus com cordia, nulla emendatio, nulla priorum correctio. Proferat, si quisquam potis est, hasce Dogmatum antilogias, hasce emendationes. Ne ipse quidem Augustinus, iis Conciliis propior quam nos, pr ferre potuisset. Restat igitur, ut aliqua lacinia iis Augustini verbis assuta fuerit, locumque istum depravatum habeamus, aut aliter iblius mentem esse explicandam fateamur. Et sane quantum conjectura assequi licet, recensentur heic ab Augustino cum legitimis spuria quoque Concilia, qualia fuere nonnulla ab Arianis habita, & quae a posterioribus emendata fuisse nemo negat. Deinde potiori iure dico & dissimulata quacumque interpolationis suspicione, ita dicendum contendo Augustinum hete agere, non de Fidei Doctrina, sed

de Iudiciis ad personas & dissidia privata spectantibus, & de compluribus Disciplinae capitibus, aliisque factis, in quibus, ut infra patebit, Catholici consentiunt, emendari saepe numero posse ipsasmet

universales atque legitimas Synodos, earumque decreta mutari. Isti conjecturae quam maximum robur accedit ex sequentibus Augustini verbis. Ait enim, tum ipsa Plenaria emendari, quum aliquo everi mento rerum verisur, quod elausim erue quod sane de factis, non

de Dogmatis verificari potest. Huc autem pertinent varia Augustini ejusdem loca, quibus prodit, quanta incumenicis Canelliis & totius orthodoxae Ecclesiae consensioni veneratio debeatur. Ab istis qui.

cumque dissentiunt in Doctrioa Fidei, ipsius judicio, immo omnium, qui

156쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. rast qui ante, & post ipsum in Christi Schola excelluere, Haeretici sunt;

tales nequaquam futuri, nisi ab omni erroris periculo in sanciendis Dogmatibus abesse Ecclesiam una cum aliis Patribus consentiens ambitratus & ipse fuisset. Consulantur Lib. I. cap. I 8. de Bapt. Lib. a. cap. I. 4. & 9. 3c Lib. 4. cap. 6. itemque Lib. 3. cap. 14. contra Maximinum, ut alia omittam. Quibus consideratis, facile

quisque videat prioribus Augustini verbis male Phereponum institisse, aut iis saltem insistendum non esse, ut legitima Ecclesiae Catholicae Concilia in rebus Fidei errori ostendantur obnoxia. Si quid aliud inde probare Pherepono est animus, quod est ad hanc partic lam, concordiam non difficile inibimus.

Ceterum ad consutationem Phereponianae sententiae adeo Conciliorum Generalium auctoritatem deprimentis, multa non sunt opus. Eadem ratio, eadem potentissima caussa, quae Scripturis divinis habendam fidem tersuadet, eadem Ecclesiae credendum monet. De credimus, quia ipse ex natura sua salii ac fallere non potest: Ecclesiae, quia illam Deus non errandi praerogativa donavit. Fucum vero nobis facere nititur Phere nus, quum ait, ad inυestigarionem veri multitudinem nihil ferae, sed tantum peririam: & uni perito potius, quam imperitis Innumeris credendum, quippe numerus nihil

ad Veritatem iacit, sed quidem rationum pondus. Optimam ille sententiam alieno accomodat loco. Utique magnum pondus rebus in Concilio definitis praebet omnium, aut multorum Patrum consensus, ac Praecipue Patriarcharum, Metropolitarum , atque Episcoporum. At probata inter Catholicos Concilia non eo tantum nomine fidem merentur, & veritatem assequuta creduntur, quod multorum sum

giis res illic peractae sint, sed quod Episcopi Litteras divinas, Zegermanam Traditionem ea, qua par est, diligentia, fide, ac sinc ritate consuluerint, examinarim, & secundum eas sententiam ediderint. Sexcentis Episcopis Ariminense Concilium, trecentis Mediol nense, Seleuciense, aliaque Concilia ingenti Praesulum copia constulere, quae tamen inter Conciliabula fide atque obsequio indigna re. seruntur. Praeterea non minor Auctoritas Constantinopolitano primo, & secundo, in iis quae ad Fidem spectant, aut Ephesino primo, aut Tridentino, quam Nicaeno primo, & secundo, & Cha cedonensi, quanquam illa prae istis conflata fuerint ex longe mino. Te Episcoporum numero. Immo, ne irrita sit spes nobis a Christo facta in medio duorum aut trium, qui in suo nomine congregati fuerint, semper esse futurum, eadem est vis atque auctoritas. quod ad DOPDigitigod by Corale

157쪽

iro DE INGENIORUM MODERATIONE

ad Dogmata spectat, Provincialibus Conciliis, aut exiguo Episcopo.

rum coetui, ac generalibus Conciliis, dummodo ad ea palam accedat reliquarum Ecclesiarum suffragium. Quae omnia manifeste indicant, Ecclesiiam Catholicam non tantum numerare vota, sed etiam rationes expendere Episcoporum. Quod si pluris aestimantur ii Conventus Ecclesiastici, qui pluribus, quam qui paucioribus Episcopis

constant, & demum Generalia Concilia Provincialibus praeponuntur; id ad Traditionem commodius tutiusque colligendam, ad rationes concordi ac majore studio pensandas, ad unionem animorum 8c doctrinae facilius ostendendam ac retinendam conducit, non autem ut sola multitudo fit primum aut maximum veritatis assequendae a

gumentum .

At Phereponus verbis nostris adhibere fidem tam facile, ut suspicor, nolit, quippe qui ait, saepe in Ecclesialticis tum Catholicorum, tum aliorum Christianorum Conventibus, imperitiam, & pravos affectus omnia moderari. Ab indoctis autem 3c factiosis hominibus quid veri sperandum est, in rebus praesertim obscuris, & supra vulgarem scientiam positis 3 Et de factionibus quidem vetus est querela in Haereticorum castris. Sed omnium maxime hisce prox, mis saeculis illam Protestantes ad ravim usque repetierunt, quo imgitimam Concilii Tridentini auctoritatem declinarent. Illic & ipsi non tantum ratiodes suae desectionis exponere, & disputationes inire, quod liberum iis erat, sed etiam judicem agere volebant, & jura partiri cum Ecclesiae verae Palloribus; iniquum reputantes, se a Catholicis tantum, hoc est ab adversariorum, ut ipsi aiebant, facti, ne judicari. Verum hanc futilem querelam, & minime aequam p titionem iamdudum explosere Catholici, tanquam hominum tricas potius quam veritatem quaerentium, & judices legitimos nefario consilio aversantium. Ad Ecclesiam veram spectat jus dirimendi controversias in Religione excitatas. Hanc nisi quis audiat, ex Christi praecepto futurus est nobis velut Ethnicus & Publicanus. At quemadmodum in veteri Testamento Pontifices & Sacerdotes, & non singuli de populo, Synedria peragebant, litesque in lege Dei exo tas componebant: ita & in novo Testamento Discopos Diritus famctus posit regere Ecclesiam Dei, primumque inter eos dignitatis Dauctoritatiς gradum Romano Antistiti contulit. Istos Pastorum etiam

nomine donarunt Apostoli, eorumque munus, ut habetur Hierem.

III. situm est in ovibus scientia & doctrina pascendis. Quid est igitur, quod contra totius antiquitatis usum, contra Apostolorum ver- itiga ab Cooste

158쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. mba, mentemque Christi, nunc oves judicium legitimorum Pastorum aut detrectent, aut usurpare sibi velint, & ex aequo cum istis facere ρ Et profecto si honesta Protestantium & Phereponi petitio est: nulla unquam Haeresis damnabitur, nullus Haereticus ad meliorem frugem sese recipiet. Nam quid experientia manifestius est, quam homines perinde in erroribus ac in veritate tuenda pertinacissimos esse, & a veritate devios nullis saepe rationibus flecti posse Τ Certe constat, in tot publicis privatisve disputationibus inter Catholicos &Protestantes acri animorum contentione hucusque habitis, aut utramque partem Paeana cecinisse, aut neutram alteri herbam porrexisse.

Quare videant perduelles Ecclesiae filii, quo iure litem intendant

legitimae Catholicorum Praesulum auctoritati.

Et hine etiam perspicimus, odiosum factionis nomen iniquissime Catholicis Conciliis ac Iudicibus impositum in Lutheri, Calvini ceterorumque Novatorum Schola. Etenim, postquam statueris, uti statuendum est, Ecclesiam veram, ejusque Episcopos, & potissimum Petri successorem, Iudices in Religionis controversiis esse a Christo institutos; simulque Ecclesiam universam , & Synodos ab Ecclesia probatas falli in judicando non posse: consequens etiam est, non factiosos homines, sed legitimos Iudices esse appellandos Ecclesiae Catholicae Episcopos . Quum vero Dord racenum, & reliqua id genui Conciliabula, hisce careant fundamentis neque enim immunitatem ab errore secundum suae sectae principia, ullae Protestantium Ecclesiae arrogare sibi possunt, nullaque Protestantium pars majorem a Christo tributam sibi quam alteri auctoritatem ostendere potest,) factionis nomen quibusque illorum Sectis & Pseudosynodis justissime convenit. Sed pravae artes, inquiat aliquis Phereponus, & turbidi affectus, a

que anteceptae opiniones in coetibus tam Catholicorum quam Pr testantium dominantur, & contemta ratione, ac veritate conculcata,

jus illi e pro arbitrio dicunt. Ultro concedimus & nos, atque assi mamus, posse Catholicos Episcopos in Conciliis suum oblivisci munus , & affectibus in transversum agi. Fatemur etiam, Christi opem,

& Spiritus Sancti gratiam, quam Catholici Conciliis tribuunt, ut doctrinam Christi in suis definitionibus intactam servent, esse ut

Scholarum verbo utar hypotheticam, hoc est e quibusdam conditionibus ac legibus pendere. Hae autem leges & conditiones in eo sitae sunt, ut summi Pontifices & Episcopi nulla vi, nullo metu, nullis illecebris, nulla factione studiove partium corrupti, Traditionem Ecclesiarum, quas repraesentant, sortiter tueantur, neque ab Tom. . X. P. I. Q ea vin

159쪽

1H DE INGENIORUM MODERMIONE

ea volentes prudentesque recedant, eamque illa sinceritate, qua parest, & fide 3c diligentia ex divinis Libris, & ex probatis Traditi

nis Ecclesiasticae monumentis hauriant. Hujusmodi conditionibus, suoque muneri posse deesse Episcopos & Concilia nemo negat, &reipsa interdum defuisse ex Ariminensi, Mediolanensi, & Ephesia II. aliisque Pseudosynodis constat. Haec, inquam, apud nos certa sunt. Sed aeque certum est, immobilitatem Ecclesiae in Christi doctrina, non hypotheticam, sed penitus absolutam esse, id est ex nullis conditionibus legibusve pendere; atque adeo ipsam Ecclesiam nunquam opiniones adoptaturam verae fidei ac Traditioni contrarias, & nullis Diaboli artibus, nulla suorum Praesulum incuria ac pravitate ipsam a germanis Christi Dogmatibus credendis & confitendis posse ullo unquam tempore deduci. duapropter quandocumque rite peracta sunt Concilia Oecum nica: tum nulla dubitatio sutura est, quin ibi Christus, & Veritas adsuerint, & Spiritus Sanctus ita humanam infirmitatem & caecos, si qui erant, assectus Episcoporum ibi compresserit, ut unius verae doctrinae habita fuerit ratio. Non si υisset divinum Ecclesiae caput, ut sua Sponsa exitialibus erroribus consentiret, quam puram, imminbilem, & Veritatis Columnam ad consummationem usque saeculi esse voluit. Inepte insuper crimini vertatur Conciliis, quod ex anticipatis opinionibus omnia aut pleraque illic peragantur. Nihil enim apud Christianos magis inculcatum est, quam esse antiquae Traditioni constanter inhaerendum; Sc qui secus fecerit, Apostolorum praecepta

violare. Neque alia ratione Concilia initio legitima atque orthodoxa in turpia Conciliabula evasere, quam quod aliter quam ex anticipata Maiorum sententia fidem declararint, atque sustinuerint, comtra Haereticos nova serentes. Quod si Concilia quaedam a Catho. licis recepta, suspicione improbarum artium asperguntur a non nublis, quis sanus unius aut alterius affirmationem praeponat innumeris aliis contra affirmantibus, & aeque rerum consciis 3 Talia praeterea aut a tacitis aut ab apertis hostibus Catholicae Ecclesiae conficta &somniata, sparguntur in vulgus caeco consilio, audacia ingenti. Dei mde considerandum est, nullum fere constitutum fuisse Concilium, lucet orthodoxum. in quo, ut in reliquis hominum conventibus, albqua opinionum & affectuum diversias non habuerit locum. In conficiendis formulis Decretorum, in ritibus, & factis. aliisque rebus ad

Disciplinam pertinentibus, atque in ipso ordine sedendi, iudicandi, A dispin

160쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. II 3ia disputandi, aliter hic, aliter ille sentit & cupit. Vix autem fieri potest, ut in tanta Iudicum Sc Theologorum copia nemo sit, qui moleste non ferat, aliena potius quam sua probari consilia. Hine

unius aut alterius querelae, hinc toedia, hinc malesani clamores, quibus 8c reliqua Concilia non caruere, neque in posterum care-hunt. Verum talibus i a rebus dissidere posse Patres citra fidei iactu. ram, & intacta sanctitate Concilii, quis non videt ΤNihil, inquam, ossicit istud arci Religionis, hoc est Doctrinae, Dogmatibusque fidei. Concordes exempli causa in ipsius fidei professione fuisse Tridentinos Patres, & contra ipsam nihil peccatum,& ab ipsa praedicanda atque tuenda neminem absterritum, & nem,nem ad iplam corrumpendam illectum fuisse, Catholici quilibet asfirmant, credunt, δc certum habent. Si secus contigisset, si mali artibus actum fuisset, revelandi onus incubuisset quibuscumque Tridentini Concilii Patribus ac Theologis . Nam illud in primis apud Catholicos liquet, Sc Episcopis potissimum exploratum est, sine tete rimo crimine violari non posse Doctrinam Christi; Sc si quis sibi conscius Christianos populos in errorem vel praedicando, vel consentiendo, vel connivendo, induxerit, hunc sine publica conses.sione sui criminis decedentem vix aut nequidquam a Deo veniam sperare posse. Quis autem sibi persuadeat, tot Episcopos, ac Theo. logos in Tridentina Synodo conspirasse adversus doctrinam Christi,& neminem, quod sui muneris erat, ausum resistere corruptoribus;& nullum inter ipsos Episcopos tantae fraudi, tantoque sceleri personam tandem detraxisset, palam consessum, se minis aut artibus iniquis adactum ad veritatem Religionis insigni proditione labes ctandam 8 De tot hostis. & probis, & doctis hominibus ex universa Ecclesia in unum collectis, id ne excogitari quidem potest. Neque Deus, Ecclesiae suae stabilis aeternum futurae custos, tantum flagitium latere permisisset, neque unquam permisit, ut ex Historiis Ecclesiasticis patet, utpote qui populo vere Christiano in necessariis non deest. Quare minime dubitandum, quin Tridentinis Patribus necessaria adsuerit libertas sentiendi Sc judicandi, quaecumque Catholicae Fidei magis consona tunc Videbantur. Sin autem consulto non errarunt legitima atque probata Concilia, eo minus incaute falli potuere. Episcopi enim, Sc Eccles aeverae addicti, & Christi nomine in unum congregati, dummodo debitam fidelitatem adhibeant atque industriam in haurienda e Scri-

SEARCH

MENU NAVIGATION