Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

1M DE INGENIORUM MODERATIONE

delicet, nimium suspiciosi & morosi sunt, & illic interdum timore

trepidant, ubi non est timor. Atque utinam tantum Ecclesiae sanis Elae prodessent, quantum nocere possunt hujusmodi clamoribus, minis, atque tragoediis. Nam quum multa occurrant in Ecclesiastica eruditione aut verisimilia tantum, aut dubia, aut contraria, aut omnium vel Catholicorum consensu falla: si unaquaeque veluti cedita & vera indiscriminatim accipienda sunt, apud Haereticos & I fideles, immo & apud Catholicos, periclitabitur dignitas, lanctitas,& veritas praestantissimae Religionis. Deinde ad tyrannidem accedet, qui minime credenda credi iubeat, aut se prodet erroris magistrum, qui in censum veritatis fabulas quasque referat. At ab utriusque incommodi vel minima suspicione abesse debet, & certe abest Ecclesia Dei. Pios hosce assentatores ipsa tandem refugit; re-icteque intelligens, quousque sua Auctoritas pertingere debeat , ut deiticeps constabit, non plus juris sibi tribui amat, quam quod Christus, publicae utilitatis ratio & omnium prudentum vota hucusque

tribuerunt.

Cordati itaque viri, & praecipui Catholicorum Praesules, Ac

quicumque veram Theologiam, & eruditionem Ecclesiasticam nona limine tantum salutarunt, ii omnes neque Ecclesiae Auctoritati quicquam detractum, neque ultra aequitatis leges ei quicquam adie itum volunt. Utrimque excedere facillimum est, & utrumque vi- tium est. Et quanquam opinione vulgi ii solum peccare videantur, soleantque ignominiolis nominibus traduci, qui Ecclesiae jura elevant ac pessumdant, & pii contra censeantur, qui in amplificandaveI supra modum eiusdem Ecclesiae Auctoritate nervos omnes inten-Hunt: aeque tamen sapientum Catholicorum opinione peccant, Robsunt, qui nihil antiquius habent quam ubique Ecclesiae Auctor,tatem importune exaggerare, contraria sentientibus ubique irasci, Meadem abuti Auctoritate in cuiusque suae privatae opinionis affecti nisque praesidium. Pietatem lapit horum facinus, sed pereiciosam pietatem; etenim ii nullo negotio vincendam adversariis exhibent aliqua ex parte Catholicorum caussam. Quis non videat, si in uno, quod vere ad Ecclesiae iudicium pertineat, deprehendantur Ecclesi stici iudices aberrasse, necesse quoque esse, ut in reliquis omnibus errori obnoxiam confiteamur Ecesesiam ρ Summopere ergo conducit cum ipsi Ecclesiae, tum Theologis omnibus exquirere, perspectur que animo habere, quinam Auctoritati Ecclesiasticae limites praescripti sint, ne dum incerta & indebita jura sacris Pastoribus conco dimus,

142쪽

IN REMGION NEGOTIO. LIB. I. Iosdimus, certa & debita in periculum adducamus. Atque uti est m, desti & non vulgaris animi, hominisque supra affectus suos regna, tis, nil sibi arrogare, quam quod in publicae rei commodum, Rin Iustitiae & Veritatis tutelam redundet: ita pii simul & prudenistis Theologi est, nihil Ecclesiae tribuere, quod tributum in ipsius

Matris nostrae contumeliam, publicumque incommodum recidat. Ut eidem bene serviatur, & consulatur, non solus Zelus, non sola Pimias consulenda est, sed Scientiae quoque, & Logica perfecta, & CStica, & Eruditio antiquitatis, & omnium maxime Prudentia. Quod si dubium quandoque post accuratam di iputationem ius Ecclesiae restet, tum certe commendabilius fuerit id ipsius Auctoritati pie com cedere, quam pertinaciter negare. His autem praemissis, quibus si non meliores, certe infirmiores indigent, ne me adversus temeraria Ingenia dimicantem eiusdem criminis reum temere suspicentur, fidentius nunc in argumentum invado. Quando quaeritur, quousque pateat Ecclesiae Catholicae Α, ctoritas in Dogmatis sanciendis, generalis regula sutura est nobis: Eretisam sine erroris suspicione decernere posse, quaecumque Dumarasitu necessaria finν aus utilia fdetibvs, quorses sa per rectam inre

pretationem, auν per rectam argumenrationem deduci pol e tanquam praeexistentia in revelaris per Scripturas sanctas, aut per eoncordem ' antiquam Traditionem ad nos transmissa. Duae autem conditiones exigi mihi videntur, ut Ecclesia Dei statuere Dogmata sine edi roris periculo possit, nemper Fidelium necessitas ac utilitas; & divunorum verborum, sive scripto, sive per Traditionem ad nos manam lium, fundamentum. Harum altera caussam decidendi respicit; alimra caussam non errandi. Utraque vero in iudiciis Ecclesiae prae o. eulis semper esse debet ac solet. Et ad postremam quod attinet,eelebris est sententia Vincentii Lirinensis, ita de Ecclesia scribentis: Non nova Fidei Dogmata statuit, sed vetera eruit. Doctrina enim a Christo tradita periecta atque integra fuit, & sine impietate ad illam aliquid adjicere non possumus, ne veluti mancam & imperis. Elam temere aut incaute accusemus. Seio, mulier illa Samaritana Miebat, quia Messas venit. Muum ergo veneris ille, nobis annunxi bis omnia. Et ipse Christus omnia, quae audivit a Patre, nota secit nobis, iussitque Apostolus docere Gentes omnia, quaecumque ipsa

mandaverat. Nova itaque Dogmata non procuduntur in Ecclesia, sed vetera repetuntur, obscura explicantur, defendunturque eadem,

quae Christus tradidit; di nihil propterea ab Ecclesa statui certissu

Tom. X. P. I. o me

143쪽

ros DE INGENIOR Μ MODERATIONE

me potest divina Fide credendum, nisi quod Christi verbis, sua scriptis, sive non scriptis, nitatur, & inde per rectam interpretati

nem Sc argumentationem deducere liceat. Spiritus vero sanctus se.

cundum promissa Christi semper adsuit, atque adfuturus est judiciis

Ecclesiae, non ut novae Revelationes fiant, aut nova revelentur pellipsius Ecclesiae vocem Dogmata, sed ut dum sacrae Litterae & antiqua Traditio diligenter consuluntur, tunc interpretatio recta, rectaque argumentatio ab Ecclesia instituantur, nullusque error in easdem subrepat. Singillatim nune inspiciamus, quae appellentur necessaria & intilia Fidelibus, & ubinam certo interpretari atque argumentari Ecclesiae liceat. Alia sunt omnino, alia sunt ex parte, Fidelibus ne cessaria. Prima appellamus, quae qui jam adultus & mentis compos ignorat, a Regno Dei arcebitur. Fidelibus ex parte necessaria nuncupamus, quae ignorare quidem liceat, sed aut negare, aut iaeis errare nefas sit. Utilia, quae homini Christiano conducunt, ut

facilius Caelum consequatur, Insemasque poenas evitet. In duo a tem genera dividuntur Dogmata. Alia in mera contemplatione ver santur, & fidem tantummodo postulant. Alia praeter contemplati

nem & fidem, actionem quoque respiciunt, qualia sunt quae de Moribus in Religione traduntur. Et quidem populis evectantibus beatam Dem, oe a rerum gloνiae magni Dei SAυatoris nostri Jef. Christi, nihil magis necessarium est atque utile, quam stire, quae in Moribus actionibusque humanis Deo placeant, atque displuceant, ut abnegantes impietatem er saecularia desideria sobrie, O imse m pie in hoe faeculo miυant. Quum autem in sacris Litteris apertissime descripta sint praecepta vitae, & potissima saltem morum documenta, e quibus tanquam ex fontibus facile reliqua omnia

fingularia deduci possum: hine Ecclesiae facillimum ti necessarium

saepe est, certo decernere, quae liceant, quaeve non liceant; & iulius sententiae nolle acquiescere grave crimen fuerit, gravius adve sari. Eo etiam pertinent Christi verba Matth. xx III. a. Super C νbedram Mores sederunt Scribae ct Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vob s, semate oe facite. Proinde tabit apud Catholicos certius est, quam ea fine dubio licere aut minime licere, quae sus fragio suo comprobavit, aut improbavit Ecclesia. Quod est ad Dogmata in sola contemplatione sita, quaedam sint omnino necessaria scitu. Nisi quis stiat & credat, Deum esse,& remuneratorem esse, de ejus aeterna lalute actum est, ut Apostolus

144쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. Iorstolus monet. Unitatem quoque Dei & Trinitatem personarum in initate naturae, Verbi Incarnationem, Christi mortem pro redemtione generis humani, ac resurrectionem, Christiano ignorare nefas. Alia sunt, quae non opus quidem est omnibus scire ad salutem, sed omnibus incumbit credere, quum illis annuntiantur. Etenim ista etiamsi ignorare interdum linamur, nunquam tamen, si percipiantur, inficiari, aut in iis errare, liberum atque impune est nobis. Et propterea ipsa quoque Fidelibus quodammodo necessaria fiunt. Quippe si haec, ubi animo percepta sunt, negentur, mi errata

corrumpantur, tum homines a virtute avertuntur, ad vitia solic,

tantur, aut aliquid indignum de Deo, oppositumve ejus revelationi sentitur. Exempli caussa, plurima habet Calviniana Haeresis, quibus positis homo, si probe argumentetur, ad vitia defleetere velit, virtutibusque valedicere : & nihilominus aeternam vitam sibi erupiendam ideo ille homo non credet. Tale est arbitrari, Iustificatio. nem & Gratiam sanctificantem per nullum peccatum amitti posse, ita ut nemo in gratiam a Deo receptus, exinde quamquam graviter peccans, e gratia excidat. Iustum quemvis firmiter credere deis

here, sibi Regnum Dei ne a peccatis quidem gravibus eripiendum;& contra justis impossibile esse divina mandata implere. Bona Fide lium opera, peccata esse apud Deum, & alia hujusmodi. Aliena

pariter a dignitate ac natura Dei sensere cum antiqui, tum recentes quidam Haeretici, quum ab ipso dixerunt praedestinari ad cubpam non electos ad gloriam, aut aliis sententiis temere incauteve ipsum constituerunt auctorem Peccati. Itidem innumera sunt, quae ex officina mentis humanae ,

quamvis lumine Evangelii illustrata, hucusque prodierunt, & prodire quotidie possunt, Revelationi divinae contraria. Paucos quidem invenire est inter Christianos, qui postquam sacras Litteras divinitus conscriptas arbitrati sunt, aliquid lubinde falsi in iis contineri assidiment, aut suspicentur. At non facile eorum numerus ineatur, qui pro non revelatis a Deo quaedam habuerunt ac habent, quae t mea revelata fuere; aut contra inter revelata retulerunt, quae revelatione carebant. Id singulas Haereses perlustranti continuo p teat. Quoties igitur accidit, ut ejusmodi excitentur quaestiones, drubium nullum erit, quin utile sit unicuique Christiano, R ipsi Christianorum Reipublicae necessarium, earum definitionem ab Ecclesia a dire, ne quis errando aut Virtutibus, aut Naturae divinae, aut divinae Revelationi adversetur. Atque hela interpretationis & ammo a ment

145쪽

xos DE INGENIORUM MODERATIONE

mentationIs iura exercere tuto potest ac debet Ecclesia, ne smus parυuti fluctuantes, o eireumferamur omni vento doctrinae, ut ait Apostolus ad Eph. rv. I 4. Primum ius exercet ipse, quum explicat, quid revera Traditio ferat in doctrina Christi, & quid significent Scripturarum verba aequivoca aut obscura. Alterum , quum Dogmata probat aut improbat, quae e sacris Litteris aliisve certissismis Dogmatibus consectaria sunt, aut esse censentur. Verum Deum, simulque verum & persectum hominem esse Christum, Scripturis cum Traditione apertissime consentientibus, Ecclesia orthodoxa numquam non credidit. Hinc rite deduxit, ipsum non in speciem tam tum, sed vera humanam carnem induisse; & quatenus homo est,m corpore animaque humana constare; & in ipso duas esse Naturas minime consulas, duasque item Voluntates. Ista Dogmata per rectam argumentationem, e Scripturis ubi abdita atque involuta minat derivata, di constanti Ecclesiarum Traditione firmata, Marincionis, Apollinaris, Eutychetis, & Monothelitarum commentis oppo. sita, errorem in hac parte omnem sustulerunt, certoque veritatem statuerunt. Eadem ratione explosa est Novatorum opinio negantium debitam, aut licitam Christi adorationem in Sacramento Altaris . Ibidem Christum verum Deum peculiari modo praesentem esse Ε clesia Catholica credit. Hoc posito, necessario sequitur, adorandum ibi esse Christum. Nihilque a ratione magis absonum videtur, quam Idololatriae crimen inferre Catholicis, adorantibus id, quod non dorare sit crimen. Ex his autem, quae hactenus commemorata sunt, nonnulla deducuntur perquam necessaria documenta. Et primo, quum Opo reat, Ecclesiae Catholicae iudicia, ut certissimum veritatis argumenis tum praestent , Revelatione divina semper inniti, consequens est, tibi impleri ista conditio non possit, illic minime habere locum d tam a Deo Ecclesiae auctoritatem. Secundo, non omnia quae ab Ecclesia, Conciliis & Patribus constituta aut probata, sive etiam improbata & reiecta videntur, eodem obsequii venerationisque genera suscipienda esse. Quae enim per interpretationem, ac argumen. rationem in sacris Litteris & Apostolica Traditione haberi, Ecclesia palam edixit, ea divinam Fidem a nobis postulant. Fideique Dogmata jure nuncupantur. At quae nullo alio fundamento consistunt, ruam humanis rationibus, humanisve experimentis, humanam quuem exigere in te idum fidem potant, at nunquam divinam, neque

Fides Dogmatis accetienda veniunt. Quare si quis ejuscemodi pinstremis Diqjtigod by GOo le

146쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. Idystremis rebus adjungere fidem nolit, stultus quidem interdum, interdum temerarius reputabitur: addam etiam, in eum quandoque Haeresis suspicio conveniet, 3c quandoque gravi castigatione coercen dus erit; sed nunquam Haereticus merito dicetur, neque iisdem prorsus ac Haeretici damnabitur poenis . Verum de his suo loco tractandum fusius erit. Tertio. sunt 3c aliae quaestiones ad Dogma spectantes, quas a sque errandi periculo dirimere Ecclesia potest, sed tamen ab iis durimendis temperare prudenter debet. Non modica istarum copia, Scpraecipue apud Scholasticos, occurrit, & enormem adhuc in num rum excrescere posset. Dirimere autem Ecclesiae fas esse diximus,1uia controversiae huiusmodi aliquatenus contingunt Revelationem vinam, & ex ista earum decisio peti deducique potest. Non solet ipsa dirimere, quia sive in unum, sive in alterum sensum, tametsi contrarium . inclinet Christianorum sententia, nihil ossicitur scientiae morum a Christo traditae, nemo a virtutibus idcirco revocatur, aut ad vitia tacite allicitur, Sc praecipuis, expressis, ac receptis Scripturarum Traditionisque documentis, atque principiis, nulla vis inse tur, nullaque ex parte repugnatur. Utique si Ecclesia in animum induceret quibuscumque natis ac nascituris quaestionibus finem ire vocabili suo decreto imponere, Sc sibi supervacaneam incredibilem. que crearet molestiam, δc exiguum Ingeniis immoderate curiosis M. neficium deferret. Ecquando enim tantum opus illa absolveret 3 3equorsum tantos labores devorare, & in immensum proserre decreta Fidei Ambitionis, paene dixerim, aut saltem intemperantiae hoc esset, non necessitatis. Neque sic deterreret ab excitandis novis qua stionibus gentem litibus & disputationibus unice addictam, iisque amternum pascendam. Ad haec non pauca sunt tam levis momenti in disputationem adducta; aliaque etiam tam dissicile referri possunt aut ad apertam Scripturarum mentem, aut ad Traditionis antiquitatem, ut praestet verisimilia relinquere, quam vera aut falsa decedinere. Sed illud in primis attendendum est, uti dicebamus, nimirum an disputantium sententiae aut palam, 3c aperto bello, aut tacite ac per latus, in perniciem vergant alicujus jam statu i Dogmatis,3c expressae in utroque Testamento veritatis, quae ad hominum s lutem, Fidemque saluberrimam spectet. Ubi vero, & quando, 3t quae censuram aut suffragium sine mora postulent: quaeve permi tere. aut negligere, aut damnare, Christianae Reipublicae intersit,

ad Ecclesiae , Maximorumque Pontificum prudentiam pertinet dignoscere. Quam Diuitiaco by Corale

147쪽

rro DE INGENIORUM MODERATIONE

Quarto, in iis etiam, quae per Ecclesiam statui certissime possunt, non solum, ut diximus, multa occurrunt nondum ab ipsa incensum Dogmatum ad Fidem attinentium relata, sed aliqua etiam occurrere possunt, quae quanquam in Conciliis & Patrum scriptis inveniantur, postremo tamen calculo probata aut rejecta fuisse conistinuo censenda non sunt. Id autem evenit, quum Concilia & Patres non ex professo hujusmodi sententias pertractant, sed obiter aliudque deliberando commemorant. Ex aliis Traditionis monumentis conitare aliquando poterit, certissima esse, quae in aliqua Synodo, & apud nonnullos Patres in transitu reseruntur. Eaque tunc, etsi praeter propositum dicta , vim Dogmatis aut obtinebunt, aut retinebunt. Verum quae non aliunde firma ac rata apparent, non propterea quod ab ore aliud agentis exciderint, e vestigio naturam Dogmatis induunt. Immo gravissimis ex adverso militantibus rationibus diversae opini ni adhaerere flagitium non erit. Nemo inter Catholicos negat, qui

ad decernendas Fidei quaestiones, & efformanda Fidei Dogmata, ipsis quoque Conciliis necesse sit, Scripturas, & Traditionem diligem

ter consulere. At quei liqueat, hujus conditionis rationem fuisse habitam, quando Patres obiter, atque alio intenti, hujusmodi sententias ingerunt 8 In VII. Synodo Oecumenica AE . U. Tarasius Constantinopolitanus, unus e Concilii Praesidibus, Ioannis Thessalonicensis verba referens, affirmat, Angelos corpora quaedam levia, aerea, vel ignea, sibi adjuncta habere. Ab hujusmodi opinione dissentire nequaquam videtur Synodus universa, & in eam, ne quid dissimulem, non pa ci ex antiquis Patribus inclinarunt. Porro Innocentius III. in Concilio Lateranensi Angelos creaturas Dirisuales appellat, easque a corporeis manifeste distinguit. Visum est & aliis Patribus, Angelos plane esse materiae expertes. At expedita est hujusmodi Antilogiae concilia dae ratio. Neutra sententia a neutro Concilio definita revera fuit, aut Catholicae Fidei Dogmatis adscripta; obiter enim utrobique proinposita est, quum de alia doctrina deliberatio foret. Nimirum Nicasna Synodus id solum tunc intendebat, ut Angelos, Sanctorumque

animas pingi posse statueret. Animus autem non erat etiam statu re, utrum e corpore Angeli revera constent. Itidem in Concilio Lais teranensi id unum agebatur, ut Manichaeorum Haeresis renata proinscriberetur, cujus erat illud impium placitum, non omnia Deo auis ore suisse creata. Contrarium Dogma recte sanciunt Patres, Prose sionem Fidei probantes ab Innocentio III. Pont. Max. conscriptam Utrum oste

148쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. HI

Utrum vero Angeli omnino materiae sint expertes, nulla tum quam

stio vertebatur, nullumque statuen/ae hujus rei propositum Patribus est. Utraque igitur sententia, non Dogmatis Christiani, sed opunionis nomine in utraque Synodo locum habuit. Attamen unum heic praetereundum non videtur. Si qua ita Conciliis Oecumenicis vel obiter proferuntur, neque ibidem repudia tur, quanquam non inde statim sequatur, iis documentis Dogm tum firmitatem accedere, semper tamen sequitur, aut illa esse pra ter Fidem, aut non esse contra Fidem. Scilicet aut ad eam doctrinae partem referenda sunt, quam Ecclesia per sententiam certissumam sancire non potest, cujusmodi sunt nonnulla jam commemorata, & plura inserius indicanda. Aut si ad illam doctrinae partem spectant, quae judicio nunquam fallaci constitui possunt ab Eccle-sa, tunc Synodi silentium argumento est, hujusmodi opiniones Fudei Dogmatis non repugnare. Eas ex professo & aperte non appro tando, Ecclesia decretis Fidei nondum intulit. Et rursus non reisulendo, tacite docuit, eas ab ipsa doctrina Fidei minime abhorrere. Dissimulare enim Conciliis licet, quae ad Fidem non pertinent: at Fidei repugnantia dissimulare non licet; Neque Ecclesiam fugere potest, quid doctrinae ab Apostolis & Patribus traditae adversetur; Mab Ecclesiae munere abhorreret, sinere hane doctrinam, se audiente, & dissimulante, violari. Error enim, ut habetur 3 3. Dist. c. Error cui non resistitur, approbatur; nisi sorte ejusmodi dissimulatio

inde oriatur, quod ad maturius examen controversia ipsa reservetur. Quapropter proposita de Angelis controversia aut in censum

ut nonnullis placet) illius doctrinae venit, quae neque ex Script ris, neque ex Traditione componi potest, & proinde sentire fas est de illa, quod veri videtur similius: aut, si ad Ecclesiae judicium spectat, neutrius Concilii judicio sublata est. Silentio tamen suo essecere Concilia illa, ut neutra opinio dicenda sit Fidei doctrinae contraria. At quomodo, inqui at aliquis, verum simul sit, Angelose materia corporea constare, & non constare ρ Respondendum, certe videri, eos omnino spirituales esse. Quum vero tenuissima corpora interdum induant, ut Angelicum munus eorum gratia exerceant,

quibus se conspiciendos praebent: ideo corporei per accidens, ut dicitur, appellari, pingique possunt. Incertum autem est, an istam amtheream vestem illico deponant, an retineant, qua ra quaestion prudentis est continere iudicium. Denique praestat horum Concilio. rum verbis non admodum inniti. Iu Synodo Nicaena Tarasius ex

149쪽

ria DE INGENIORUM MODERATIONE

Ioannis Thegalonicensis oratione id unum arripuit scui 3c resquIPatres adsentiuntur ), nempe circumscriptos esse Angelos ad differe tiam Dei incircumscripti, ipsosque humana specie fuisse conspectos,

atque ideo fas esse illos pingere. Tacuit de eorum corporibus. Imismo ipsos AE . Iv. incorporeos appellaverat. In Lateranensi Concilio, quum ab Innocentio III. Angeli dicuntur spiritualas, ea vox omnem corporis societatem nequaquam excludit. Angelos incorporeos, di spurituales alii ex Patribus dixerunt, quod e crassa materia non eo starent. Nihilominus iidem Patres conflare ipsos censebaat e subtilissima atque aetherea materia. Sed de his jam satis. Nunc de Rationibus, quibus Dogmata probantur, agamus; ad earum quippe leges expendenda etiam venit proposita de Angelis controverita. Certe non alia de causa statuisse videntur Nicaeni Concilii Patres, licere Angelos pictura exprimere . quam quod Ioannis Thessalonicensis Rationes gravissimae apparuerant. Et quidem si tu Dogmatis sanciendis nulli errori obnoxia est Ecclesia Catholica, necesse est eam quoque praerogativam retineat in Dogmatum Rationubus inveniendis atque edicendis. Nonne Dogmatum fundamenta sunt Rationes 8 Istis nutantibus, quomodo imposita moles non dehiscat, atque labatur Τ Igitur argumenta rationesque adhibitae a Conciliis di Patribus ad Dogmata comprobanda, erroresve rejiciendos, pari veneratione & fide, perinde ac ipsa Dogmata, suscipiendae erunt. Verum heic majori quam in reliquis cautela est opus. Etenim in Conciliorum Patrumque lectione plane sit hospes oportet, aut L gicae. Criticaeque oppido imperitus, qui eodem pede omnes ab iis adhibitas Rationes dimetiatur, & dimetiendas arbitretur. Quare primo dicimus, nullum hucusque ab Ecclesia constitutum fuisse Dogma, quod Ratione quapiam invicta non nitatur; & propterea aliquam semper esse Rationem Dogmatum, quae & ipsa ad Fidem non secus ac Dogma pertineat. Secundo addimus, non solum apud sanctos Patres, & in Scholis Theologorum, sed etiam in Conciliorum Actis quasdam occurrere posse Dogmatum Rationes, quibus obsequium quiadem sere semper a modestis hominibus debeatur, sed nunquam duvina Fides. Primam conclusionem negabunt fortassis Heterodoxi. At

quae jus Ecclesiae probant, illiusque infallibilitatem in statuendis

Dogmatis, ea quoque manifestissime produnt, nunquam sine aliqua Ratione ad Fidem spectante. & ex sacrarum Litterarum, Traditio. nisque documentis minime fallacibus deducta, Ecclesiam devenire ad sententiam ferendam. Istae autem appellari possunt fundamentales, di potissimae Dogmatum Rationes. Diqiijroo by GO le

150쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. II 3Altera conclusio, nempe ejusdem non esse ponderis omnes Rationes ad probanda Dogmata adhibitas, prima iacie fortasse non a rideat imperitis jurium Ecclesiasticorum aestimatoribus. Inter peritos autem vel eque doctos Theologos, non solum neminem contradicto. rem habeat, sed omnes habeat laudatores. Qui secus arbitretur, praeter experientiam sibi adversantem, rationes parum sibi faventes in. veniet. Enimvero quid evidentius est, quam veritates cujuscumque generis sint, sive Theologicae, sive Philosophicae, sive Morales, probari posse per argumenta, ut aiunt, demonstrativa; pariterque per argumenta tantummodo probabilia, & verisimilia Τ Proinde quamquam plurima certa sunt, vel ex Revelatione divina, vel ex lumine Rationis, tamen ista non refugiunt societatem Rationum proba-hilium & verisimilium. Harum quidem ope non indiget veritas, ut sibi constet, sed earum fere semper subsidium amat, ut facilius per. suadeatur. Deum esse, Mundum ab ipso conditum, Animas rationales non interire cum Corpore, atque ultra Corporis mortem esse Animarum poenas ac praemia: per lumen Rationis certissime cognoscimus, & Revelatione divina praeeunte, firmissime etiam credimus. Nihil vero prohibet, quin adeo perspicuas Veritates probabilibus quoque Rationibus illustremus, ornemus, ac persuadeamus.

Id autem cum interdum in Conciliis, tum saepe apud Sanctos Patres locum habuit, & quotidie a praeclarissimis Theologis atque Scriptoribus usurpatur, in pertractandis reliquis Christianae Doctrinae capitibus. At argumenta verisimilia, rationesque duntaxat probabiles, divinam a populis Fidem exigere non possunt, quippe non evidenti veritate nixa. Immo quum quidquid verisimile tantum est, si inti. me, & severiori trutina expendatur, falsum quoque deprehendi possit: quid mirum, si quandoque Rationes, parum, immo nihil proebantes, occurrant apud rerum divinarum interpretes, & apud prae. stantissima Ecclesiae lumina 8 Neque idcirco de firmitate Dogmatum quidquam deperit; neque minori quam antea mentis obsequio credenda sunt, ac suscipienda Ecclesiae decreta. Satis est eorum stabilitati fundamentalium Rationum virtus. Quibus quum nullum, ut diximus, Dogma careat, necesse est etiam populos Christianos ab iis victos adstipulari Dogmati proposito. At quei distinguantur a sundamentalibus istae subsidiariae Rationes ρ Fateor, non id perinde facile omnibus erit, ac est piis simul & judiciosis hominibus. Et tamen plurimi interest, unumquemque Theologum in iis discernundis ab errando cavere. Etenim cin. Tom. X. P. I. P gitam

SEARCH

MENU NAVIGATION