Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

pluris aliisque Christianae Traditionis monumentis, germana Ecclesiae Doctrina, ab omni erroris periculo, divino Spiritu opem feremte absunt, ut jam vidimus, atque ut constans dogma est in Ecclesia Dei. Quandoquidem tamen industria conjuncta postulat peritiamia scientiam; hanc autem peritiam Phereponus ait defuisse ac deesse quibusdam Conciliis, & ipsismet praestantissimis Ecclesiae Patribus,& nominatim Augustino: hanc utilissimam quaestionem infra discutiemus. Palam autem fiet, quaenam scientia ac peritia in Christianis Ecclesiae Iudicibus exigatur, & quam praeter aequum & bonum agat Phereponus, qui ipsam Patribus antiquis, & Augustino, & Comcitiis, abiudicat. Nunc incoepto itineri insistendum eli rursus; & quoniam de Dogmatis fidei satis ad institutum nostrum hactenus egimus, ad Disciplinam Ecclesiasticam tandem est transeundum.

Diseiplina Eeeles astica quid eo tectatur. Vuei disserat a Domate .

uae in Gifciρlina mutare , aut non mutare , sequi auν π usqui liceaν. Consonare in Dogmaribus omnino necessarium. V rietas in Disciplmae rebωs modo laudanda, modo toleranda. Comstantia Caabolitorem in Haeres Ire elastica damnanda eommemdatur , a Calυinians quodam iniuste subsannata. uid Eeeloia egeriν, eique ' agendum in dissidiis de Disciplinis. Contra Pb reponum ostenditur Auctoritas EeHesae in praeeipiendis nonnia tis ad Disciplinam spectantibus sub poena peccari.

Di ivvi, Fςclesiasticam Disciplinam is G eomplecti.

Ad illam spectat, quidquid aut a Christo, aut ab M postolis, aut ab univetia Ecclesia, sive ab Ecclesiis

privatis institutum fuit, ad externum Dei, servorumque ejus cultum, ad ritus Sacramentorum, aliorum qua Mysteriorum, ad Ministros Ecclesiae, & ad quaedam pietatis, ali rumque virtutum opera externa. Et propterea Disciplinae nomine quam latissime sumto designamus scientiam illarum rituum earumque legum, ea quibus eonstar eum regimen membrorum GHesiae, rum eae eitium externum Religionis atque virtutum. Differt autem Disciplina

a Dogmate, quod istud praescribat quaecumque credenda, aut non

credea

162쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. Ialeredenda sunt Fide supranaturali, & quidquid homini Christiano sa.

cere immutabiliter praecipitur, vel prohibetur; Disciplina vero tradit ritus & leges adhibendas, ut Ecclesia militans decenti ordine re. gatur, & ut palam, operibusque externis rite peragatur, quod per Dogma internus homo jam didicit.

Et plurimi quidem interest, bene perspectum habere, quid secernat Disciplinam a Dogmatibus; quia maxime necessarium est co-guoscere, quid mutabile, quidque immutabile sit in Ecclesia Dei. Nam eorum, quae ad Disciplinam reseruntur, multa mutari ex sui natura possunt; quae vero ad Dogma, eadem semper esse oportet, ac semel fuere. Ad haec interdum Dogma ae Disciplina simul comjuncta incedunt. Quum de aliquo novae legis Sacramento agimus, puta de Baptismo, dicimusque ipsum conserre gratiam, delere peccatum originis, ejusque vim & eflectum a Ministrantis merito nequaquam pendere, & alia id genus: Dogmata haec esse nemo nouintelligit. Quum vero dicimus, ad Baptismum adhiberi aspersionem, aut mersionem trinam, salem, & unum duosve sponsores e sacro somte initiatum suscipientes: tum aliqua significari cognoscimus ad D, sciplinam pertinentia. Quare una eademque res & ad Dogma, Mad Disciplinam sub diversa facie ac ratione referenda est. Sunt a

tem quaedam a Christo, ejusque Apostolis praeseripta, quae in Disciplinae censum veniunt; sed quandoquidem ista immutabilia sunt inter Christianos, in Dogmatum quoque jura per Analogiam tram

sierunt: quod in Sacramentis praesertim animadvertendum occurtit.

Alia quoque sunt, quae ab Apostolorum Suecessoribus instituta fumre, & illius naturae fere omnia sunt, ut aliter institui possent, Screcta nihilominus & aeque laudabilia forent, si alia rati me ac semma indicta fuissent. Alios, inquam, Ritus, alia tempora Jejuni Tum, alias precum formulas, criminum poenas, atque id genus quam plurima, eorum loco, quae jam constituta habemus, poterat Eccle.

sia consti tuere.

En igitur quid inter Disciplinam, Sc Dogmata interfit. Dogmata ab ipso Deo omnia, & singula procedunt. Eadem omnia Deus jam Ecclesiae revelavit, istique Libro jam pridem eo fuso nihil

novi de suo ingenio addere Ecclesia potest, neque novam Dogmatis alicuius inauditi revelationem a Deo sperare. Et porro nihil nobis deest ad plenam salutaris veritatis cognitionem. Quo argumento priniligatae olim fuere novae Montani, Manetis, Muham medi, aliorumque Revelationes c Aliqua autem Disciplinae praecepta nunquam

163쪽

immutanda Christus ipse reliquit. Aliqua etiam Ecclesiae suae ius dedit adjiciendi, eaque rursus mutandi pro locorum, pro temporum, pro hominum indole, ac necessitate; quemadmodum prudentiae, pietatis, & optimi regiminis ratio identidem postularet. Sancti etiam Spiritus suffragium hisce Ecclesiae decretis minime deesse, quum quidpiam statuitur aut immutatur, quod in Mysteriorum decorem, Populique Christiani utilitatem cedere possit, ex Hierosolymitano Mpostolorum Concilio didicimus. Quid itaque Ingeniis nostris agendum est in ista parte Ecclesiasticae doctrinae8 Primo, honestum atque utile suerit investigare, unde veniant Ritus & Leges, quae Disciplinam respiciunt. Si sacrarum Litterarum, aut Traditionis, aut Ecclesiae, aut Praesulum legitimorum auctoritate nequaquam innitantur, ea repudiare licet. Secundo, privatis hominibus nefas est, ea abdicare, aut immutare, aut vituperare, quae communi Episcoporum consensu stabilita fuere.

Pessum enim iret ordo in Christiana Republica a Christo, ab Ap stolis, a Majoribus sanctissime constitutus, & usurparentur ab ovibus non sine gravi scelere iura Pastorum. Tertio, tunc etiam Disciplinae praeceptis & ritibus legitime introductis obedientiam negare licebit, quum aut consuetudo Pastoribus tacite probata, aut novae imges eosdem abrogarim. uarto, multae sunt Disciplinae leges, mulistique ritus, quos illa ratio, & antiquitas, & origo ab Apostolis rusque arcessita commendat, is Patrum, totiusque Ecclesiae consensus tuetur, ut vix ulla suboriri possit legitima caussa, cur immutandi sint aut antiquandi. Et quaenam, rogo, honesta unquam caussa exincogitari potest propter quam tot vetustissimos ritus ad Eucharistiam, aliaque Mysteria conficienda institutos, aut Hierarchiae Ecclesiasti cae partem a Maioribus nostris sapientissime definitam abolere com ducat, aut quaelibet Monasticae vitae genera atque instituta landutus exterminare λ Fecerunt id quidem posteriorum temporum Nou tores , sed post conculcata Dogmata, post attritam, quantum sibi placuit, Ecclesiae verae faciem atque auctoritatem. Ceterum, dum

stet Ecclesia Catholica aeternum autem stabit in his aliisque Di.

sciplinae capitibus poterunt quidem esse abusus, quos evellere iuva. bit; non erit causa, cur res ipsae penitus & ubique sint evertendae. Quod si caussa cessabit, quae Ecclesiae antiquae, ipsisque etiam Apostolis occasionem praebuit, ut ritum quempiam instituerent, &mores alios interdicerent: recentiori Ecclesiae licebit diversa status

te, bc priora abrogare. Certe sibi religioni Ecclesia minime duxit,

164쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. Ia sanguinis & suffocati usum concedere, quem tamen Apostoli prohibuerant, locis & temporibus servientes; neque enim nos recentiin rum Graecorum rigidam adhuc in hujusmodi ritu praxim moramur. Alia omitto exempla. Nimirum ad ipsam Ecclesiam jus spectat a gnoscendi, ac decernendi, utrum ad tempus an perpetua sit Apostolica institutio. Ceterum alia caussa est, cur omnium maxime ingeniis nostris obversari semper debeat ea differentia, quae inter Fidei Dogmata,& Disciplinae documenta intercedit. Etenim in Disciplina aliter una Ecclesia, aliter altera sentire, atque agere interdum poterit, Rcontrariis etiam legibus regi; neque tamen culpanda ista varietas, immo interdum laudanda erit, & certe non exscindendus propterea nexus Christianae pacis atque unionis. Contra in Dogmate necesse est, singula, Ecclesias, omnesque Christianos idem sentire. Neminihele licet, pacis & Caritatis intuitu cum eo communionem sacrorum, unionemque habere, qui ab Ecclesiae Catholicae sententia discedat, usque adeo ut supremos Ecclesiae Magis ratus infimi possint ac debeant propter eam causam damnare, atque deserere. Non possunt enim, inquit sanctus Ambrosius, esse inter eos iura pacis, inter quos est bellum Fidei. Et sane unica, non multiplex, esse debet Religio vera. Unus Dominus, inquit Apostolus ad Ephes. IV. I. una fides, unum Baptisma, unus Deus Pater omnium. Deformis nempe ac ridenda foret Religionis Christianae facies, ubi sentire ita substantialibus, quae vellemus, & Revelationem divinam oppositis pugnantibusque opinionibus exponere singulis liceret. Uni duntaxat sententiae favere Veritas potest. Necesse est oppostae sint salsae. At si coeant simul. pacemque observent tum Catholicorum, tum inn merabilium Haereticorum Scholae: quis non videat, iam de Veritate actum esse, quae in tanta errorum colluvie ipsam Veritatem simulantium non solum facile vitietur, sed nunquam certo deprehendatur 3 Et quare Apostolus ad Tit. III. Io. Haereticum hominem post unam oe secundam eorreptionem devitandum esse iubet Cur II. ad Tim. II. I . fugiendos sermones ait smenaei oe Phileti, quia veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, oesubverterunst quorumdam fidem p Cur in I. ad Cor. I. tam enixe o

secrat, per nomen Domini Nostri Iesu Christi, tit idipsum dieamus omnes, oe non sint in nobis schi istast Hinc Apostoli ipsi, eorumque successores Episcopi, nullam unquam animadverterunt emerge

tem opinionem novam, divinis Scripturis, & Traditioni Christi

165쪽

118 DE INGENIORUM MODERATIONE

perte repugnantem, cui sese acriter non opposuerint, quam non proscripserint, diris non devoverint, ejus Auctore damnato, & ab Ecclesia abscisso, nisi ab errore resipisceret. Alia paene innumera incommoda ex hujusmodi Syncretismo consequerentur; eaque adeo mentem perculere semper vel ipsorum Protestantium, ut quanquam nihil vehementius ab iis optaretur, quam componere sua dissidia, & aliquod inire inter se foedus, quo fortius Ecclesiae verae oblisterent: Lutheri tamen sequaces induci nunquam potuerint, ut a Calvinamnis non semel oblatam pacem & concordiam, discordibus adhuc senteoliis, amplecterentur.

Contra diversitas, & varietas in Disciplina interdum laudanda, interdum toleranda est. In Mysteriis peragendis, in externis operibus pietatis, quod uni Ecclesiae, uni Regioni, ac Provinciae, sint quidam ritus, alteri vero alii, dummodo sanctitas, & gravitas, &prudentia in utriusque partis Ritibus legatur, tantum abest ut deseramitatem in Religione pariat, ut potius ejus pulchritudinem spectabiliorem essiciat. Neque diversis modis se coli a gente sua indignatur Deus, quando interna Caritas ardens, & pura Fides, & Dogmatum concordia externi cultus honestati respondeat, atque is cultus Revelationi ac Traditioni minime repugnet. Hinc olim orientis Ecclesiae ab occidentalibus, & occidentales ipsae inter se differebant, & etiamnuin differunt in Ritibus, quibus conficitur incruenis tum Sacrificium, in ministrandis reliquis Sacramentis, in indicendis aut jejunii temporibus, aut Poenitentiae gradibus, aut diebus Festis,

a que in aliis sacrorum caeremoniis. Elegantissima est in hane reni Augultini Epistola 86. num. 36. contra Urbicum quemdam, quem male habebat, quod Ieiunium Sabbati Romae observatum aliae pleraeque Ecclesiae minime amplecterentur. Deinde quanquam aliqua Disciplinae praecepta eximia quapiam ratione vel auctoritate olim nitereo tur, aut in Provincialibus, immo in ipsis Generalibus Conciliis firmata fuissent, omniumque Ecclesiarum, aut saltem plerarumisque consensu recepta, attamen saepe Caritatis & unitatis amore, tolerata est eorum Canonum inobservantia. Siquidem una ex praeciapuis Catholicae Ecclesiae legibus ea est, ut quam maxime fieri potest, retineatur animorum pax, & Ecclesiarum concordia; licitumque esse, eandem procurare, aut retinere, quandiu ab ipsa quaereniada nos non avertant, aut ad ipsam infringendam nos non impellant virulenti errores, Fidei Doctrinae oppositi. Et sane omnis sere DLEiplinae Ecclesiasticae supellex, si demas revelata, ac praescrip ar Christo, Dipitigoti by COO '

166쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. D9

Christo, e legibus & rebus constat ex sui natura haud quaquam necessariis. Praeterea humanae infirmitati saepe indulgendum; non raro etiam suboriuntur rationes, quae diversam Disciplinam poscunt, aut

severitatem legum saltem silere, ut ita dicam, jubent; & quando

nulla alia succurrat, certe necessitas avertendi, aut sanandi Schisma. tis, vitandique gravis alius in Ecclesia incommodi, opportuna & potentissima caussa semper visa est Disciplinae mitigandae, aut etiam solvendae. Qua in re etsi crimine plerumque non careant, qui comeulcatis legibus justissima de caussa consti tutis, eo Ecclesiam adigunt, ut de suo jure cedat; ipsa tamen Ecclesia cedens, non solum omni culpa semper careat, sed prudentiae quoque laude persaepe abundet. Altero Ecclesiae faeculo Aliae minoris Episcopi suam de tempore celebrandi Paschatis disciplinam, uti a Ioanne Apostolo acceptam , obfirmatis animis propugnabant. In diversa sententia erant

reliqui Episcopi, & Romanus potissimum; suamque & isti tuebantur Disciplinam, Traditione ab Apostolorum Principibus deducta. Eam

ob caussam minime scindendam pacem Sanctus Irenaeus, aliaeque Ecclesiae censuerunt, non repugnantibus ipsis demum summis Pontificibus, quanquam Victor severius aliquando agendum existimasset. Duos in una Sede Episcopos contra Disciplinae leges interdum etiam Ecclesia permisit; & celebris est Catholicorum Praesulum Caritas in Africa, qui ut Donatistarum pertinaciam evincerent, ejusmodi condi.

conem obtulere, ratamque habuere. Idem pacis amor, aliaeque rationes ad prudentiae normam exactae, in caussa suere, cur Prima.

tum Constantinopolitani Episcopi post Romanum Ecclesia toleraret,& novi Episcopatus instituerentur. & ab una Ecclesia Episcopi ad alteram transferrentur, etiamsi Di sci pli na secus exigeret. Ex iisdem fontibus ea ratio fluit, quare nonnullis Ecclesiis liberum fuerit, ataque etiamnum sit, nolle interdum amplecti novos quoslam Canones ad Disciplinam pertinentes, licet in ipsis Conciliis Generalibus pro.

mulgatos. Dum in Dogmate consensus habeatur, concordia in rei, quis rebus expetenda quidem, sed interdum non extorquenda. Idem

videre est in nonnullis Disciplinae decretis a Florentino Concilio,& postremo Lateranensi confectis, quibus Galli obsequium adhuc ne. gant. Immo ipsamet Tridentina Synodus non ita omnibus probavit aliquot suas de Disciplina sanctiones, ut Ecclesiae Gallica & Belgica ad eas recipiendas hucusque perductae fuerint. Interim quae in minribus, ritibus legibusque Disciplinae varietas, atque etiam discordia, inter halce Ecchesias versatur, concordiam non tollit aut minuit in

167쪽

rao DE INGENIORUM MODERATIONE

praecipuo Fidei negotio. Nulla, inquam, est Ecclesia, cui cum Romano Pontifice & Ecclesia Catholica sit Sacramentorum communio, cui quoque non sit in Dogmate consensio. Atque hoc est, quod incitata Epistola 36. olim 86. ad Casulanum commendabat Augustinus. Sit una fides, ajebat ille, uniυersae, quae ubique dilatatur, Eo cIesu e ν an yuam intus in membris, etiamsi ipsa Fidei unitas quibusdam diυersis obfer tionibus relebretur, quibus nullo modo quod in Fide verum est impeditur. Ex his autem, quae hactenus disseruimus, habemus quid respondeamus declamatori cuidam Calviniano, irridenti Catholicorum ingenium , quod tot aerumnas olim ac mortes sub Imperatoribus Iconoctastis perpeti maluerint, quam abiurare sacrarum imaginum cultum. Nempe is animadverterat, non diffiteri Catholicos, quia Imagines ex iis sint rebus, quae in Ecclesia Dei cum indifferentes nuncupari, tum etiam removeri, salva Religione, possunt. Itaque rationem, aut saltem prudentiam desideravit ille in tanto Catholicorum numero, quibus pro Imaginum tutela perire contigit; nam &unionis amor, & obsequium Principibus debitum, a tot turbis concitandis, a tot tormentis devorandis abstinendum esse clamabant in re, quam repudiare nullum crimen Catholicis futurum fuisset, Scomnem irae aut etiam crudelitatis caussam ab Imperatoribus potuis, set auferre. Sed qui ista obiicit, cum Dogmate Disciplinam confundit. Licitum esse venerari Imagines sacras, simulque earum cultum si ad normam Christianae Doctrinae exerceatur, ab Idolorum ad ratione distare nimis: Dogma est , Ratione 3c Traditione confiomarum. Habere autem, aut non habere easdem Imagines, easque

collocare in Templis, a Disciplina pendet. At Iconomachi non id

tum contendebant, ut e Templis deturbarentur imagines, earumque usus omnino aboleretur: quod tolerare profecto propter bonum

pacis Disciplina poterat; sed in ipsum Dogma Icon lastica rabies

ferebatur. Imaginum usum, omnemque earum cultum superstiti

sum, impium, Deoque invisum ducebant: quo ex errore subinde manavit illud in ipsas Imagines atque earum e ultores furiosissimum bellum. Non igitur mentis inopes ea tempestate fuere Catholici, neque fine consilio & ratione profusus est sanguis. Nimirum pro Dogmate vita dabatur, ipsaque fortiter danda fuit . quando nulla mlia suppetebat ratio, qua se incolumes, & Doctrinam Christianae Fidei sartam tectam servarent. Eadem cauta reliquos Martyres secit, eadem rursus factura est, quotiex in discrimen adducitur Dog

malum

168쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. Iῖ Imatum persuasio, quorum uni renuntiasse, totam Fidem prodidisse est. Suos etiam Martyres habere interdum Disciplinae custodia potest , iisque Christi elogium conveniat: Beasi qui persecutionem pintiuntur propter iustitiam; sed hos iusta potius, quam necessaria caussa, illos justa aeque & necessaria ad perserendam mortem impellit. Diximus, Ecclesiam tolerare potuisse, ut Imaginum usus proscriberetur, si de sola Disciplina controversia fuisset. Idque accurate animadvertendum est, quo possimus, quum necessitas postulabit, &prudentia suadebit, animosius consulere dissidiis & scissuris Christi,

nae plebis. Tantopere enim amanda est pax & unitas inter mem. bra Ecclesiae, ut pro ea servanda, sive restituenda, fas sit ipsius Disciplinae leges interdum abrumpere, & Rituum quorumdam abrogationem concedere. Quamobrem si nostroruin temporum Novato. res in Dogmata Catholicae Ecclesiae consentire tandem velint, &ad Matrem redire, extra cujus sinum spes omnis aeternae salutis sinblata est: nihil fortasse obstabit quominus concordia statuatur. Mub

tum illi spondere sibi debent indulgentiam ab Ecclesia Catholica iatis, quae ad Disciplinam pertinent. Dummodo, inquam, in Doctrina consentiatur, & retineantur instituta quaedam Disciplinae a Christo ipso manantia: in reliquis, Ecclesia veniam faciente, prout suae prudentiae & caritati opportunum & necessarium videbitur, tolerabi. tur Disciplinae diversitas. Regula quidem Fidei, inquit Tertullianus in Lib. de velandis Virginibus, una omnino est, sola immobilis, Θῆrreformabilis, ere. Hae lege Fidei manente, ee3era iam Disciplinae,m eonversationis admittunt novitatem eor ectionis, verante scilicet,

o proficiente usque in Mem gratia Dei. Quam in rem vide & ripistolam I. Leonis IX. Romani Pontificis. Et certe simul ac in Catholicorum sententiam concessere Graeci recentiores, redintegrata fuit in Florentino Concilio pristina occidentalis & Orientalis Ecclesiae unio, neque Graecis Sacerdotibus ut alia omittam negata est retinendae uxoris facultas, neque interdicta iis populis communio Eucharistiae sub utraque specie. Quid etiam non egit Basileensis Syno. dus , ut Bohemici schismatis pertinaciam vinceret 8 Bohemi enixe poscebant divini Calicis usum. Luce digna sunt, & lucem per me aliquando videbunt is , quae Aeneas Silvius in oratione publice R et habita

a) Mihi pro ereto persuadeo, digitum intendere heie Auctorem nostrum ad Aeneae symis Orationem De Compa latis Bahemorum, ab eo eoram CAIsa Papa III. habitam, quam anno III 3. edidit Tom. III. Anecdot. Latin. M3. 33. Licet enim opus De Inis aemoriam Moaerationa anno insequenti IIIA. Parisius primam in lucem prodierit, ade que

169쪽

rat DE INGENIORUM MODERMIONE

habita disseruit, hoc argumentum pertractans. Et voti quidem compotes facti fuere Bohemi, quanquam ne sic quidem eorum vulnerubus inducta cicatrix . Similia quoque praestiturum fuisse Tridenti. num Concilium, iure conjicimus, sed ea conditione adhibita, quam Basileense proposuerat, ut nempe Sacerdotes ita communicantibus imculcarent: Debere eos firmiter eradere, quod non jub specie panis Caro tantum , nee sub oecie vini Sanguis ranium, sed sub qualiber specie est integer Christus σοιus. Quae cautio adhibenda in aliis ejusmodi casibus. Mirum etiam in modum nosse conducit, quid inter Dogma Disciplinamque intersit, ne fratres gravioribus interdum notis aut Poenis oneremus, quam aequitas & disciplina ipsa serat. Haeretis culpa in eos rite cadit, qui pertinaciter negant assirmantve Dogma aliquod contra sibi notam Ecclesiae Catholicae mentem. Disciplinae

vero leges violare, & sacros piosque Ritus ab Ecclesia receptos comtemuere , grave saepe flagitium, nunquam tamen Haereseos crimen

proprie appelletur. Certe non video, quei Haereticus esse, dici vep ssit , nisi qui divinae Revelationi per Scripturas aut legitimam Traditionem propositae adversetur intellectu animoque refractario. Verum pleraque inventa, leges, & ritus Disciplinae Ecclesiasticae nequaquam proficiscuntur a Revelatione divina. Fieri etiam potest, ut ipsa met Disciplinae pars, quae a Christo non solum descendit, sed & ab ipso praecipitur, & potissimum consistit in Sacramentorum institutione & usu, violetur, intacta nihilo secius Dogmatum fide, uti accidat. si quis ipsis Sacramentis abutatur, quae tamen a Christo vere instituta & sancta credat. Quemadmodum enim a Christi,na Fide non excidit adierum occidens, aut libidini, aut intemperam etiae serviens, quum & ipsa intelligat, sibi non licere, quae tamen

perpetrare voluit: ita & peccare quispiam potest in ipsa mei instituta Christi, '

que sorte quis objiciat, esse inverisimile, Cl. Muratorium anno Irim se editurum proismittere quae iam anno anteeedenti ediderat: qui se tamen arpuit, pensit et, quaeso, ipsiusmet Auctoris verba, quibus Praefationem ad hocce opus inenat: Ante aliqvot amanu, inquit, ia umbilicum mihi perductus est meus iste de Instentorum Moderatione Lia re. Quae qtrum ita se habeant, ea igitur quae hoc loci seribit Muraporius de Aeneae rei; nonnulli Nibae edendis, scripsisse prosecto ante annum IῖI quo laudatam orationem publici juris secit, dicendus est. Iamque ab anno I 6ς8. istius editionem e randam in se receperat, ut videre est in Tomo II. AMedon Latin. pag. I 86. ubi alia plura ejusdem lalisi is aliquando in lucem editurum spem feerrat. Ceterum miror Ioa-i-AIberio Fabrielo, alioqui diligentissimo. Disianae huius orationis mentionem prorius exeidisse in Biblioth. m R. in s Loin. Tom. I. pag. II. quum tamen nonnulla ipsius Auctori opostula in Avetasti Latin. Tom. II. a Μuratorio vel edita, vel m morata reemiserit, alio umque irerum meminerit in Laudatae stiae Bibliothecae Tom. V. pag. 88I.

170쪽

IN RELIGION NEGOTI . LIB. I. I 33 Christi, & nihilominus retinere Catholici Dogmatis fidem. Quod igitur e violata Ecclesiastica Disciplina eonsequi jure potest, illud

est, ut interdum reus suspicionem quoque moveat Dogmatis violati , atque Haereticae opinionis; eique suspicioni tale quandoque pondus erit, ut aegre purgari possit. Nam qui sacras Imagines non ins nus, neque ebrius, contumeliis & flagris assiciat; Eucharistiae Sacra mento in publicum prodeunti adorationis signa neget; nunquam S srificio intersit, quum possit, aut nunquam ad ipsum Sacramentum communicaturus accedat, atque alia hujusmodi faciat: in eam facile opinionem nos rapit, ut videatur alicui ex istis Dogmatis, & auctoritati Ecclesiae non adjungere fidem. Propterea ab Ordinariis, aut

in locis, ubi viget Inquisitionis tribunal, a publicis fidei Quaesitori.

bus dies non injuria dicitur ejusmodi hominibus, interrogandi causa, quid de Fide sentiant; & ut Ecclesiae, quae merito magis virulem tum vulnus suspicata est, satisfiat. Posceret locus, ut insuper explicarem, quomodo & quales Dbsciplinae leges Christianum populum ligent. Aliae enim, sed perquam paucae, quibuscumque Fidelibus legitime non impeditis, aliae

tantummodo amplexis ex arbitratu suo quoddam peculiare vitae genus, aut opus aliquod suscepturis, sub poena peccati praecipiuntur. Aliae vero solum commendantur aut singulis, aut certis quibusdam Christianis, neque imperantur, quippe quae e consilio Majorum, non ex praecepto, descendunt. Per quasdam a vitiis & peccatis a Lemur; per alias ad virtutem, & ad persectius vitae institutum, Scpietatis exercitationem solicitamur. Sunt & quae a singulis Episcopis constitui possunt, aut proscribi, si ve immutari. Rursus aliae, quarum sanctio ad majores Ecclesias, aut ad Generalia Concilia, aut ad Romanam Sedem duntaxat pertinent. Ad haec disserendum foret, qui & quando populorum & Episcoporum consensus exigatur, ut vim habeat, gentemque obliget lex aliqua ad Disciplinam spectans, ut ab uno Episcopo, aut a Concilio quopiam, aut a Romano Pontifice promulgata; & quando liceat, aut non liceat istum negare consensum. Ea enim, ut vidimus, semper Apostolicae Sedi, Conciliisve ipsis Generalibus mens est, ut Schismata ac turbae, quantum fieri potest, declinentur. Et nova Disciplinae decreta obligare nequaquam solent Ecclesias, non sine ratione ab iis recipiendis alienas,

aut Provincias aliis legibus & moribus iam pridem addictas, & novarum legum impatientes. Neque Regum, Principumque iura, R gnorumque consuetudines, modo Legi divinae, & Religioni minime

t con

SEARCH

MENU NAVIGATION