장음표시 사용
171쪽
contrariae sint, abrogare velle Episcopi censendi sunt. Atque helepraesertim habenda ratio illius partis Disciplinae, quae homines removet a vitiis, scandala avertit, aliaque opera in animorum ac Religionis perniciem tendentia vetat. Hujusmodi statuta vel a nolentiribus Ecclesiis & populis obsequium exigunt, quando ab idoneis Auctoribus; Principibusque Ecclesiae indicuntur; si quidem nulla plerumque legitima caussa adferri potest, quare ab omnibus amplectenda non sint. Illa autem pars Disciplinae, quae servatur in politicis legibus & prospicit rerum temporalium regimini ac di stributioni, saepe ut valeat, consensu indiget Principum, Populorum, aliorumque Episcoporum. Sed si complecti singula atque enucleare instituam,
longius quam velim excurrat oratio. Quare juvabit ultimo loco ea duntaxat referre, quae Phereponus non tam contra Augustinum, quam contra Catholicam Ecclesiam in hujusmodi argumento habet, communia tamen & reliquis nostrorum temporum Novatoribus. Dixerat Augustinus in Ep. 36. olim 86. ad Casulanum, de Ieiunio Sabbati agens: in his rebus, de quibus nihil certi flatuit Scriptura diυina, mos populi Dei, vel instituta maiorum pro lege tenenda sunt. Et haec sane Patrum & Catholicorum omnium sententia fuit a vetustissimis temporibus ad nostram usque aetatem. Sed Ph reponus ita commentatur: Recter fis modo Leges illae non imponam
sur, quas necessariae ad fatutem; quod si far, merito oppugnantur, quia solius est Christi ius Haudendi earii, ita ut nemo aperiar; ctraperiendi, ita ur nemo claudat. Cuius legibus I aliae quasi necessariae addantur, tum novum Evangelium conflatur, quod ab omnibus
discipuli, suis retiei oe Christus G ostili voluerunt. Laudantur heic a Pherepono, ut statim patet, verba Ap aL Cap. III. 7. mee dicit fanctus oe verus, qui baber elavem David, qui aperit, oe n mo claudit; elaudit, o nemo aperit. Alludere etiam potest ad Isaiae XXII. & ad Iob. XII. Quae quidem Scripturae verba nihil obstare auctoritati Catholicae Ecclesiae, intellexisset ipse Phereponus, si ea recte exposuisset, & cum aliis contulisset Scripturae sacrae documentis. Certe apud nos nihil magis ratum est, atque testatum, quam solius Christi merito caelum electis patere, eisque claudi, qui merbiorum Christi sua culpa nequaquam participes fiunt. Non enim, ut ait Petrus Adh. IV. 12. est in alio aliquo salus; nee enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oportear nos salvos si sti. Et ipsi Christo data est omnis potestas in Caelo & in Terra , ita ut nemo praedestinetur in adoptionem filiorum Dei, nisi per I Dilitigod by COOgle
172쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. III sum Christum quemadmodum testatur idem Apostolus , 3c nemo nisi per ejus gratiam salvus fiat. Quod si de potestate legum inter
homines ferendarum agitur, quibus qui obtemperet, aeterno Regno sit dignus; qui secus, inde excludatur: ne unus quidem inficiatur, quia absoluta quoque potestas constituendi, quidquid sibi libuerit, & sum. ma in Ecclesiam, Caelorumque Regnum, auctoritas mediatori Dei& hominum Christo collata fuerit, Capiti aeterno Ecclesiae, & Legislatori supremo. Verum non ita in se Christus conclusit auctoritatem hujusmo. di atque potestatem, ut nulli alii communicaverit, ut integram sintus quae sententia Phereponi est sibimet ipsi reservarit. Petro,& Ecclesiae, & Apostolis ceteris, eorumque successoribus Episcopis, suae potestatis atque auctoritatis partem Christus commisit: quod
qui ignorat, aut Christianus non est, aut nunquam legit divinae Scripturae Libros. Quodcumque ligaυeris super terram, erit ligatumo in caelis quodcumque flυeris fure terram, erit soturum oeta eaelis: ita Christus ad Petrum aiebat, Matth. XVI. I'. Et nequis unquam ea ratione leges & imperium Petri effugeret, quod soli Christo sint CaeIi claves, ipse divinus Praeceptor prius dixerat: ει tibi dabo elaυes Regni Caelorum. Ampla quoque auctoritas Ap stolis reliquis confertur, Matth. XVIII. I 8. ut alia Ioca praetermi tam . Quibus ex rebus videat Phereponus, quam idoneo argumento contra Leges Catholicae Ecclesiae ab Augustino laudatas ipse pugnet. Et sane concideret tota Disciplinae ratio, totumque Regi mea Ezclesiasticum, si quibuscumque Ecclesiae praeceptis negare obediem tiam liceret, iisque tantummodo parendum foret, quae a Christi unius ore descendisse constaret. Deinde si non est in Ecclesiae, s trorumque Pastorum manu claudere Caelum, cur Apostolus ad Hebri XIII. tantopere commendat, ut obediamus Praepositis nostris, & su, jaceamus illis, 'se enim ρρου gilant tanquam pro animabus noseris rapionem reddituri P Ergo in divinam indignationem incurrant necesse
est . qui Ecclesiasticis Legibus obedire detrectant, sibique caeli fores Occludunt, quippe Christo i psi adversantes, dum Ministris ab ipso constitutis, & imperandi potestate ab ipso donatis nequaquam o,
Neque vero iniustitiam in legibus a tota Ecclesia probatis emcogitare possumus, quum nihil Legi divinae ac naturali repugnans facere ab Episcopis jubeamur. Nunquid enim Ecclesia & Episcopi, Pharisaeorum more, aliuam onera gravia oe importabilia, er imp
173쪽
nunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere Et
hoc quidem falsissimum est; Ecclesiastica quippe praecepta, omnibus imposita squalia fere sunt, quae respiciunt jejuniorum, Festorum, di confitendi peccata, & Eucharistiae suscipiendae tempus pauca numero sunt, δc pondere levia; & quum justae subsunt causae, ad
pus non obligant. Cetera vero praecepta quibusdam tantummodo operibus, & vitae infli tutis illigata sunt, a quibus quum abstinere nobis liceat, ab eorum etiam oneribus cavere liberum cuicumque est. Igitur haec pauca etiam & levia praecepta omnibus imposita, ea solum ratione suspicari possumus injusta, quia naturalem hominum libertatem in agendo imminuunt, & jure aeternae gloriae ino- hedientes privant. Verum inepte hoc dicatur, simul ac pateat. haelibertate naturali spoliari nos justissime potui sis ac posse a Christo,& ab iis, qui auctoritatem potestatemque sibi a Cluilio creditam exercent; si tamen spoliari libertate ille dici potest, qui libertate ipsa iubetur uti ad fugiendam gehennam, & ad comparandam sibi per opera salutaria aeternam in Caelis vitam. Non enim ita liberi sumus, ut desinamus esse servi justitiae, quemadmodum ait Aposto. lus ad Rom. vi. & subiecti Legibus, ac Pastoribus nostris. Neque porro ius ullum ad gloriam esse potest homini, qui obsequi neget Christi Ministris, non injusta, non gravia, ejusdem nomine ac auctoritate praecipientibus, prout poscit necessitas ac utilitas gregis,
quum ut mala opera avertantur, tum ut bona peragantur.
Possunt, fateor, iniquae Ieges & ab ipsis prodire Pastoribus.
Suos quippe habet limites eorum Auctoritas; neque importabilia onera taut imponenda, neque sine utilitate, aut necessitate gregis, aut sine Traditionis & Majorum exemplo, aut interdum sine aliarum Ecclesiarum consensu, novae Disciplinae leges omnibus indicendae sunt, neque gravis peccati poena non observantibus injungenda. At dubitare de justitia Legum Ecclesiasticarum tum certe nullo pacto finimur, quum per ipsas aliquid facere aut non facere peculiariter iubemur, quod generalibus legibus a Deo constitutis prius praescriptum fuit. In suis nempe edictis nihil aliud Ecclesia tunc praestat, ruam certum constituere tempus, quo facienda sint quae generali micto aut Deus, aut recta Ratio antea facienda constituerant. Ieirunia, Poenitentiam, dies festos, aliaque ejusmodi in utroque Testamento, Eucharistiae perceptionem, aliaque in novo commendari &praecipi legimus. Hinc Apostoli, & Ecclesia tempus decrevere, quo peragenda haec forent, institutis sacris Deo diebus, indicta Quadr
174쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I 37aefima, aliisque jejuniorum temporibus, & compulsis per edicta sua εsegnibus & oblitis sui hominibus ad Eucharistiam percipiendam, &ad purgandos animos per Confessionem criminum. Hunc autem usum Ecclesiasticae auctori tatis, atque haec omnia per ipsam Ecclesiam constituta consensus universae Antiquitatis, ac Traditio legitima, divinae mentis Interpres, & omnium Patrum chorus, & Εcilesiae omnes concordi studio probant, atque amplectuntur. Quid est ergo, quod nostris temporibus nonnulli declamare audeant in quaedam Ecclesiasticae Disciplinae praecepta 8 Quasi Christus conceptis verbis edixisset, ne Pastoribus a se datis pareremus, nisi quum ea mere praecipiunt, quae in Evangelio expressa jam habentur, & quasi ejus lex foret, Ecclesiae legibus, vel quum utilia aut necessaria ad animarum salutem praecipiuntur, non esse morem gerendum; & quasi Apostoli, & Apostolorum auditores, & proximi successores, nihil faciendum aut non faciendum scripsissent, & porro nihil ipsi faciendum decrevissent, nis quod aperte ac nominatim a Christo constitutum antea fuerit. Qui tam temere de iuribus & regimine Ecclesiae judicant, necesse est, ut tria etiam priora Ecclesiae saecula Evangelio Antichristiano usa suisse, & a Fide vera defecisse pronuntient, quum leges fere omnes, quas adhuc observandas sub poena peccati conten. dimus, aliasque etiam modo obsoletas, tunc in usu suisse, & magna cum religione observatas legamus. Quod si Phereponus moderatio. nem tantum exposcit in hujusmodi legibus indicendis, Catholicos quoque quod supra innuebam concordes habebit; quippe, ut cum Thoma Aquinate loquar, I. a. Qu. Io7. Art. 4. in hisce legibus
etiam Augustinus Epist. II s. cap. I s. ait esse Moderationem attemdendam , ne conversatio Fidelium onerosa reddatur : dicit enim ad
inquisitiones Ianuarii de quibusdam: Religionem nostram m. se iliabus premunt oneribus adest, ut tolerabilior sit conditio Iudaeorum, qui lagalibus farcinis, non humanis praesumrionibus, subjiciuntur.
175쪽
De Historia Religionis agitur. Eius duplex genus, Historia Divina, oe Historio Ecclesastica. Illa diυἰnam Udem a Chrisianis exia gir. Vuid iuris tute sν hominum Ingenio. Ecelesasticae Hisoriae
documentis non debesur supranaruralis Fides. Rariones istius femrentiae. Eeclina non immunis a periculo errandi in iudieandis
Personis , Auctoribus Librorum decernendis, in Sanctorum gestis narrandis, o in aliis id genus factis. DOGMATE ac Disciplina, quorum jura quanta potui brevitate expedivi, ad res Hilloricas me confero. Non modicam partem ex his Religio ipsa sibi adoptat; nam neque ipsa Dogmata, ipsamque Disciplinam, ut ita loquar, aliunde scimus, quam ex Historia, quae scilicet nobis narrat . quaecumque Deus revelavit, quaeve Sacra memta atque Mysteria Christus instituit. Tum ipsa complectitur res gestas & vitam Christi, ejusque Discipulorum acta, ingentemque i, Iam rerum hominumque seriem, quibus a sui exordio ad nostram usque aetatem quum Iudaica, tum Christiana Ecclesia abundarunt, xantum pertiner ad Religionem veram. De ceteris enim rebus ge- is profanam Historiam constantibus nullus nunc nobis est sermo. Quid autem iuris hele habeant Ingenia nostra, investigandum est. Duplicem in classem Historia Religionis dividitur. Exhibet prima classis, quaecumque Christus per se, vel Spiritus Sanctus per inra Prophetarum & Apostolorum narravere, aut scribenda mandave.
re, facta ab ipso Deo, 3c a Filio ejus unigenito, & ab hujus Discipulis, & populo, veraci Religioni addicto. Atque ista appellari
potest, Historia Divina, aut Historia Revelationis divinae. Altera classis versatur in reserendis iis, quae post Christum & Apostolos in Ecclesia contigere ad nostram usque aetatem, Concilia, Haereses, Patrum scripta, Episcoporum edicta, sanctorum Hominum gesta, a que innumera alia, Religionis faciem, usum, abusum, eventus, ®imen exprimentia, non tamen a Deo revelata, neque Spiritus sancti iussu & astatu litteris aut memoriae consignata. Hi istoriam Ecclesiasticam peculiari appellatione istam nuncupare liceat.
176쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I 39 Ad Historiam divinam quod attinet, diu fatigandum non est,
ut intelligant ingenia noltra, quomodo erga ipsam gerere sese debeant . Ejusmodi facta parem cum Dogmatibus fidem & venerati,nem a nobis exigunt, quum non illa minus quam ista ad mortalium genus erudiendum nuntiata fuerint a Deo, sive a Scriptoribus divinitus inspiratis, & ex Dei munere falli nesciis. Heic autem locum habet, non secus ac in Dogmatibus, Traditio Ecclesiastica, quae si legitime deducta sit ab antiquitate, ab universitate, & consensu Majorum, hoc est . si a Christi & Apostolorum ore emanasse cognoscatur, hisce factis eamdem fidem conciliat, quam Apostolo. rum scripta conciliarunt. Unde enim, nisi ex Traditione, perspectum habemus, tot divinarum Scripturarum Libros esse Spiritu sancto jubente conscriptos, & germanos esse Prophetarum atque Ap stolorum Metus 3 Deinde nihil manifestius est, quam Apostolos multa de se & de Christo in suis scriptis praetermisisse, quae tamen suis auditoribus voce identidem significare potuerunt. Quae ergo de iis rebus Apostoli, aut Auctores ab Apostolis probati, tradiderunt, duvina auctoritate niti certum est, quum, ut illa docerent, Spiritum
sanctum ipsis adlaturum, Christus ipse promiserit, & vectis divinis
non minor vis insit, non minor veneratio debeatur scriptis, quam ore tantummodo traditis. Collocandi sunt in eodem gradu Iudaeo. rum Libri, quorum auctoritatem Christus & Apostoli confirmarunt. Subsidat igitur necesse est Ingeniorum nostrorum ambitio, ubi
sese nobis offerunt ejusmodi facta. De illis suspicari quidquam falsi
ipsum Deum mendacii accusare fuerit. Attamen & hele est aliquid juris Ingeniis nostris. Duo nimirum, aut cum laude, aut sine cubpa, heic in quaestionem vocari interdum possunt. Primum est, utrum quaedam in Scripturis sacris enarrentur, tanquam vere contigerint, an tanquam Parabolae, atque Allegoriae. Is enim etiam mos
fuit sacris A uctoribus, atque ipsi hominum Magistro Iesu, ut aliquam veritatem sive Historicam, si ve Moralem, sub allegorico velo, & sub Parabolis, poeticisque figuris ingeniosa gravitate referrent, quo illa documenta & dulcius haurirentur, & firmius ab auditoribus retinerentur. Qua in re sese consuetudini & ingenio Orientalium Populorum accommodarunt, quibus maiori, quam apud alios populos, in pretio suere, immo sunt adhuc, talia eruditionis condimenta. Ita
dubitare quis potest absque Dei revelantis injuria, vixerintne
a In prioribus editionibus: Viserintne ressa Iob, Laetarαs, oeci at in postrema Iob nomen Auctor expunxit. Et recte quidem: nam certa με tenendum es, ut statiin se
177쪽
reipsa Lazarus mendicus, & Filius prodigus in divinis libris mem, rati; an potius eorum vita & acta sint Parabolis sacris tantummodo accensenda. Nam quod est ad Iob, certa fide tenendum est, ipsum verum, non imaginarium hominum fuisse. Alterum est, licere inquirere modum, quo aliqua in utroque Testamento acciderint, & facta fuerint; quod salva Historiae fide praestari potest. Atque hinc magna quaestionum seges Interpretibus
sacris enata, dum quisque modum istum congruentiorem menti divinae Scripturae excogitat. Sed utrobique cavendum, ne longiusquam par est, excurrat ingeniorum libido. Traditio consul da est,& sanctorum Patrum terenda vestigia, Sc communis EccIesiae expγsitio ante oculos perpetuo habenda, sicuti sapientissime statutum est in Tridentina Synodo, & Majores nostri ab ipsis Ecclesiae primo
diis commendavere. Ea de caussa male accepti sunt, non quicumque novas in expositione divinarum Litterarum opiniones adferunt,
aut litteralem sensum Allegorico praeserunt, sed qui jam receptas
in Ecclesia Dei interpretationes tanquam certas 3c unice Veras, comtrariis & enormibus sententiis propositis improbavere. An ab huj snodi semita aberrarint, qui bὶ Tobiae gesta in Dramata, ac ita Allegorias amandarunt, quaeri posset. Certe non bene inter nostros audiere quondam Thomas de Vio Cardinalis Caietanus, vir nihil minus aererna laude dignus, & alii quidam, quod nimia libertate in Genesi explicanda usi sunt, & a veteribus paulo nimium discessere. In his omnibus non scientia tantum. & eruditione, & ingenis opus est, sed etiam prudentia. Prudentiae autem leges vix longo sermone expediri queunt, aut saltem heic non debeat, quum ad is lia sit sestinandum.
Historia Ecclesiastica, quae alteram classem rerum ac factorum complectitur, quorum memoriam ab Apostolorum voce aut scriptis non accepimus, alio sidere, aliis legibus regitur. Et ne diu evage, mur, illud continue statuendum est: Aulium esse Factum, quod ηο rum terramque diυina cI supranaturali, ut aiunt, Fide credendum
178쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 14Isit, nisi quod a Cbristi remelatum fuerit, o Spiritu sancto iubentea Prophetis Apostolis conscriptum, aut vi voce fraditum post ris, o non fallaei sed Ecclesiae υrene testimonio, uti tale nobis proin postrum. Hujusmodi sententiae veritatem partim ex iis, quae hactenus dicta sunt, partim ex aliis argumentis apertissime elicimus. Sicuti sanctus Thomas, & reliqua Theologorum cohors assi
mat, Articuli Fidei temporis successione, quod est ad substantia in , crescere non possunt. sed solum quod eli ad explieationem. Nimbrum quod olim Deus per Filium suum, Prophetas, & Apostolos revelavit, id unam Christianam Fidem conitituit. Nihil addi, nihil
inde detrahi potest. Explicare duntaxat sine erroris periculo, quae Deus revelavit, Ecclesiae licet, immo ad eam pertinet: quae certe explicatio non nova Dogmata invehit, sed vetera majori luce donat; aut a perversis & novitiis interpretationibus vindicat. Lectores diu detineam, si quae Apostolorum ti Patrum loca certissimae huic sententiae fundamentum praebuerunt, recensere velim. Illud tantum dicam, communi omnium consensu tradi: Doctrinam Christi omni.no perfectam . nullisque addita menti, aut imminutionis indigam; Sc nefas esse, quidquam pro Fidei Dogmate habere, quod non ab ipso Deo sive per sacras Scripturas, si ve per Traditionem, quasi per manus ad nos usque transierit. Novas Revelationes exspectandas aut suscipiendas non esse: & quamvis vel ab Apostolo, etiam Angelo quidquam novi, veluti revelatum nuper, δc veluti Christianorum Dogma Fide supranaturali credendum, proponatur: sne haesitatione illud repudiandum esse. Novitatem inter signa erroris habendam, Scideo Haereticos damnandos, quod nova Dogmata, novas Revelati
nes in antiquam Chri isti doctrinam in trudere velint. Quocirca qui sibi facultatem arrogant proponendi nova de Fide Christi Dogmata, exiguntque a Fidelibus illum assensum, *ui certis mi Revelationbbus unice debetur: id sibi licere putant, quod Romani Pontifices, Concilia Generalia, & Apostoli ipsi nequaquam licere conceptis verbis fatentur. In hanc rem legendi prae caeteris Tertullianus & Vincentius Lirinensis, & Caelellini ac Leonis Romanorum Pontificum Epistolae, ut alios Pontifices Maximos, Concilia, ac Patres omittam. Quae quum ita sint, quis non intelligat, nulla haberi posse Facta, praeterquam enarrata in sacris Scripturis, aut per legitimam Traditionem vulgata, quibus adhibenda sit supra naturalis Fides 8 Si, inquam, ista facta ad Christi Revelationem, aut ad Apostolorum Traditionem per germana antiquitatis monumerua restari nequean L,
179쪽
r et DE INGENIORUM MODERATIONE
& post aevum Apostolorum contigerint: certa quidem esse homIntibus, & fide dignissima possunt, at nequaquam e1flagitare a Christiano Populo divinam Fidem. Nam quei dicatur Christus ea revelasse, Apostoli ea tradidisse, quae nondum acciderant, & occulta penitus Ecclesiae fuere ad eum usque diem, quo in rerum universitatem mmersere Praedicendo tantum poterat hujusmodi facta Christus reve-
Iare Apostolis. Sed ubinam illarum praedictionum vel unum vestigium in sacris Libris, in Traditione legitima ΤAb hisce propterea Factis non revelatis Dogmata Fidei re vel
ta longe differunt. Scilicet Dogmata ex natura sua jam revelata a Deo fuerant, & jam dudum aut expressa, aut non admodum obscure significata Ecclesiae. Fortasse a multis ignorabatur, aut minime animadvertebatur, aut nequaquam credebatur ejusmodi Revelatio;
at Revelatio nihilominus firma per se constabat, tametsi varie de ipsa homines nonnulli sentirent. Quando ergo Ecclesiae placuit de illa Revelatione certos facere Fideles, nihil illa novi, quo ad D ctrinam ipsam, proposuit, sed dumtaxat quo ad homines quosdam
ea de re antea aut incertos, aut ignaros. Ita Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere, Animas Sanctorum, statim ut e corpore exierint, Dei visione don. i; omniumque animas, non ex traduce
esse, sed singulas in sngulis corporis creari, olim Deus revelavit. Diu a nonnullis de istorum Revelatione dubitatum ae disputatum est, & licuit disputare, quum nondum Ecclesia Veritatis custos ac interpres quaestionem omnem sua sententia sustulisset. Ecclesiae autem sententia id tantummodo statuit, quod certissime a divino Spiritu Prophetis & Apostolis revelatum iampridem fuisse sibi constabat, tum divinis Scripturis, tum Traditione consulta. Verum eo pertinere nemo dicat Facta, de quibus quum certum est, nihil ab Apostolis scripto aut viva voce traditum, tum certissimum est, ipsa post Christum & Apostolos accidisse. Aut novam heic excogitare, aut falsam obtrudere Revelationem Dei, necessum esset: quod & a
Religionis verae, & ab Ecclesiae veracis natura atque instituto nimis abhorret. Non igitur ista tanquam antiquitus a Deo revelata, Ecclesia definire potest, non igitur supranaturali Fide credenda
Alterum argumentum nobis experientia suppeditabit. Omni periculo errandi Ecclesa caret, & nunquam reipsa erravit, quum de Dogmatis aut Factis definiendis agitur, quae sibi divinitus reὐelata ianotuere. In iis autem Factis, quae Apostolorum aetatem subse-
180쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. I 43quuta sunt, aut per Traditionem a Christo atque Apostolis nunti,ta sui se non constat, Ecclesia, & summi Pontifices falli possunt, &reipsa quandoque errarunt. Consequens ergo est, Ecclesiae 3c Successoribus Petri, non eam quoque a Christo adjunctam fuisse praerogativam, ut ejusmodi Facta decernere possent, non secus ac Fidei Dogmata, certissimo calculo. Quocirca solennis Apostolicae Sedis regula est, Patrum ac Theologorum consensu firmata, omnia, quae in Conciliis etiam Generalibus geruntur, exceptis Fidei causis, retractari posse. Et huc reserenda sunt sancti Augustini verba Lib. a. cap. 3. de Bapr. contra Donatistas a nobis superius expensa, quibus innuitur, ipsa Genetralium Synodorum decreta saepe a sequentibus emendari, dum aut experientia, aut novis documentis aliquid inno. tescit, quod antea latuerat. Deinde licet hujus generis sententiae ac judicia mutationi obnoxia sint, atque emendationi: id tamen vitio,
aut dedecori verti non posse Ecclesiae , sive Religioni, quum ea tantum firma ac immobilia fore Christus pollicitus fuerit, quae ad Doctrinam, & ad Facta a se, vel suo jussu, revelata spectant. Simtit hucusque in Ecclesia, & nunquam vacillabit huiusmodi Doctrina, & Factorum revelatio. Si in aliis a veritate declinabitur, erit hoc hominum infirmitati tribuendum, non Christo, qui sua promissa aeternum & fideliter implet.
Age ergo, nonnulla in hanc rem proferamus exempla, quum& plura, & illustria, & obvia snt passim. Primo in judicandis sonis ita se Apostolica Sedes, & Concilia, & Catholici semper ges
sere, ut iudicia sua non arbitrarentur, aut esse vellent paria auctoritati, atque immobilitati divini Verbi. Nam & ea ad incudem rurissus revocari, atque emendari siverunt, & melioribus documentis allatis in diversas a prioribus abiere sententias. Paulus Samosatenus in primo Antiocheno Concilio absolutus, in altero damnatus est. Arius ipse & Ariani, post eorum damnationem a Nicaeno Concilio promulgatam, innocentes quodammodo declarati sunt, & in commmnionem restituti, id tolerante Ecclesia. Innocentiam Athanasii, MMarcelli Ancyrani, Iulius Romanus Pontifex, & Sardi cense Concilium statuerant; eorum tamen caussas iterum expendi, Patres, summique etiam Pontifices passi sunt. Marcellum reum esse atque ham reticum illustres viri postea contenderunt, Sc in primis Basilius M,gnus. Neque minus celebris fuit Caeciliani Carthaginiensis Episcopi caussa. Lis eidem contra accusatores Donatistas ad dicata suerat ita
Romano Concilio, praesidente Melchiade. Obtinuerunt victae partis