Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

134 DE INGENIORUM MODERMIONE

illud particulare: His aus ille est υerus Ponifex Romanus. Qua Iare nemo non videt, quantae curae sit omnibus ut hinc nova aliqua

Dei revelatio excludatur; bene siquidem perspecta quilibet Catholicorum habet intoleranda incommoda, quae sequerentur, si quidquam ad vetus Doctrinae depositum adjungi aliquando posse credatur, quod

non revelarit Deus, antequam utriusque Foederis Libri concluderemtur morte Apostolorum. Huic tamen sententiae, impedire quaedam possunt, ne assentiamur. Nam primo constare evidentius deberet, ad Fidem spectare, hoc est a Deo revelatum fuisse, integrum universale effatum: Omnis somo rite electus ab Ecelessa in Successorem Petri, est υerus PontifeκRomauus . Quale certe heic legitur, extra controversiam esse non

potest. Ecquando enim aut in Scripturis sacris, aut per Traditionem revelatum est, ab Ecclesia eligi, aut eligendos esse Petri successores Immo Electores, & plerosque istius electionis ritus, ipsi Romani Pontifices pro sua prudentia ac arbitrio, & pro temporum o Portunitate statuerunt, tuo iure, sua auctoritate usi. Hisce ritibus non servatis, & desideratis conditionibus quibusdam a jure positivo praescriptis, electio interdum inanis evadit. Secundo, constare evidentius deberet, quomodo in illo unive sali effato, quod revelasse Deus dicitur: Omnis homo rite ei ctus in Petri successerem, est verus Pontifex Romanus, possit quoque dici revelatum particulare illud, me aut ille est verus Pontifeα Romanus. Nam quum ista conclusio deduci firmissime nequeat, nisi ex alio etiam effato, quo plenus conficiatur syllogismus, nempe si dicatur: Sed hie aut ille rite fuit electus quam propositionem ad Fidem pertinere nemo dicit: quomodo quod inde consequitur, pertinebit ad Fidem λ Certe revelatum non fuit, hunc aut illum fuisse prius Baptismo sacro regeneratum, sacrisque ordinibus rite initiatum, sine vi, sine pretio, sine iniqua electorum conspiratione electum.

Tertio, ostendendum foret apertius, quomodo nova aliqua DOν matum revelatio non admittatur, si credenda est tanquam a Deo revelata ista propositio: Hic aut ille est virus Pontifex. Etenim duplex tantum Revelatio excogitari potest; altera, quae respicit aete nas veritates, & facta Dei & hominum jam consummata, pri

squam Apostoli decederent; altera respiciens facta quaedam in E clesia Dei consummanda, quae sine dubio praedici a Spiritu Sancto potuere. Ad priorem Revelationis speciem nullatenus reseratur illud affatum. Si ad alιeram, oportet ut Spiritus Sanctus praedixerit, &

192쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I 33ravelaverit, hunc virum potius quam alterum a sacris Electoribus, rite, & sine errore, sine vitio aliquo esse eligendum; & tune ex . Revelatione constabit, hunc, & non alium uirum, esse verum Pontificem Romanum. Quum autem constet, Spiritum Sanctum neque revelasse olim prophetice, neque nunc revelatione peculiari aperire, hunc potius, quam alium in successorem Petri fuisse electum, aut eligendum: idcirco neque immediate revelata videtur enunciatio illas me homo est verus Pontifex Romanus , neque ut certa per Fidei divinae assensum immediate credenda. Ad haec si ideo ad Fidem immediate spectat istud effatum, quia revelatum fuit in universali

effato: in immensum abibit eorum numerus, quae in posterum i m. mediate pertinere ad Fidem credenda erunt. Cur enim non revelatum quoque dicendum erit, hunc illum ve Sanctum virum Canoni Beatorum adscriptum, revera in caelis regnare λ cur non & Archiepiscopum Parisiensem esse verum Episcopum cur non & sngulas Hostias populorum adorationi propositas continere verum Christi Corpus Θ cur non & huic vel illi Regi legitime lecto parendum a subjectis populis Et innumera alia. Certe hujusmodi effata aliquo universali effato, quod Deus revelavit, & facto moraliter evidenti inonituntur, sicuti nullo negotio quisque intelligat. Certe 3c ex his multa credenda sunt populis, ne debita officia negent, & ne graviter peccent. Attamen quis haec & alia ejusmodi immediate per Fbdem credenda pronuntiet, quamvis universali effato, quo innituntur, fit immediate supranaturalis assensus adjungendus 8 Haec igitur quum. necessario consequantur & pendeant a facto, cujus veritatem a caelo nequaquam edocemur, ne ipsa quidem tam certa reputanda videntur, quam certa nobis futura sunt Evangelica Dogmata.

Praeterea celebre est facinus Stephani VI. Romani Pontificis, qui Formosum legitimum Romanae Ecclesiae Praesulem, ab unive

la Ecclesia susceptum, seius cadavere ignominia & flagris affecto) e

catalogo Romanorum Antistitum expunxit; iterumque ordinibus sacris, ut initiarentur ab eodem initiati, praecepit: eaque omnia solemnibus Romanae Synodi votis firmavit. Nemo autem est, qui heie non legat, falsi arcessitam, & inanem pronuntiatam a Stephano propositionem illam: Formosus est, aut fuit verus Romanus Pon-xifex. Ergo Stephanus aut a Fide excidit, & Haeresim e Cathedra proposuit: aut ad Fidem immediate illa enunciatio non pertinebat. Primum nemo veritatis amans, & Pontificiae dignitatis studiosus dixerit; etenim Stephanus nefario quidem & inaudito sacrilegio Petri V a Sedem Disitigod by GOrale

193쪽

is 6 DE INGENIORUM MODER OMNE

Sedem deturpavit, sed in quaestione Facti, non Iuris, o malo exemplo, non fossa doctrina, erravit, sicuti ait magnus Cardinalis Bella minus. Restat igitur, ut a Fidei Dogmatis illud effatum excludatur, R excludendum quoque sit in posterum . Utcumque tamen capiatur Stephani exemplum, illud certum est, ab aliis Romanis Pontificiabus, & ab ipsa Ecclesia, neminem hucusque tanquam Haereticum fuisse damnatum hac una de caussa, quod credere nollet, aut neg re auderet verum Romanum Pontificem hominem quempiam in Successorem Petri electum. Id cernere est in tot Schismatum Historia, quibus afflicta fuit Ecclesia & Cathedra Romana. Quae autem, 7 uaeso, esse caussa potuit, cur nunquam ad Fidem pertinere huju- modi crimen, sive errorem, nemo statuerit, & nemo Haereticis

idcirco ob hoe unum fuerit accensitus, quum tamen ea controversia

tot motus animorum exciverit, & toties versatae sit in ore & juduciis, tum universae Ecclesiae, tum Romanorum Pontificum; & qui negat aliquem rite electum in Successorem Petri, ipsum quoque u get esse verum Romanum Pontificem Non alia utique videtur ratio fuisse, quam quod ista quaestio ad Factum pertinere crederetur, non autem ad Dogma, & immediate ad Fidem referri non posse. Si dicas, ab hac censura ideo solum temperatum, quod rite ein lectus nondum ab Ecclesia universa ut talis receptus fuisset: nobis persuadere non facile id possis, qui novimus tot aliis diris exceptos, tot poenix damnatos a Pontificibus Maximis Canonice electis, negantes impugnantesve legitimam eorum electionem. Ut autem aliisia rationibus & exemplis hae in re parcam, sufficere videtur Pauli IV. Pontificis Maximi sententia. Si ullo unqMam xempore apparuerit, edicit ille Bulla XIX. in Bullati Rom. & haec priora verba accurate notanda in aliquem ante eius in Romanum Pontificem assummi nem a Fide Carbolica deυius, a,t in aliquam Haeresim incidisse, oec. Promo io seu assumptis de eo etiam in eoneordia oe de unanimi omisnium Cardinalium assensu facta, nulla, irrira, ct inanis eAstar, nee per Usio Romani Ponti is inibronixarionem, aut adorationem, seu ei praesitam ab omnibus o dientiam, oe eui vis temporis in pra

missis eursum, coxmaluisse diei,. aur eonNaIeseere post. Igitur fieri potest, ut quispiam non esse verus Pontifex aliquando appareat, licet Petri Sedem impleverit, sibique omnes habuerit obedientes, dum olim Haeresi addictus fuisse deprehendatur. Igitur supranaturalis Fidei assensus exigi non potest, quo aliquis credatur verus Romanus Pontifex, etiamsi ab Ecclesia universa receptus fuerit, quando Ec

194쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. IIIesesiam ipsam ab omni errore immunem in hoc negotio nequaquam arbitratur ipsemet Paulus IV. Atque in ista eadem sententia fuere antiquiores Theologi, quanquam obiter in ea versati. Progrediamur. Sed quei certa per Fidem credenda erunt Romanorum Poutificum decreta ad Dogma pertinentia λ quei non liceat eorum sententias contemnere, eorum electionem pro lubito revocare in dubium quei evitari poterunt sexcenta alia incommoda, si certum aliquem hominem verum Petri Successorem credere nunquam jubeamur Et haec quidem, fateor, in caussa fuere, cur proxime praeterito saec

Io Scholastici quidem Theologi efflagitare coeperint immediatum divinae Fidei avensum in ista quaestione, repudiata opinione minus

recentium . Nisi ita crederetur, visa est ipsis nutare Ecclesia, Mdoctrina Catholica, quod tamen antiquiores non extimescebant. V

rum nihil fortasse hinc sibi atque Ecclesiae timere debuerunt ingenia pusilla , nihilque hinc sibi ingenia temeraria blandiri . Quanquam enim immediate ad Fidem illa reserenda non sint, ea tamen credenda esse dicimus vera ac certa, de stare nihilominus potest Dogmatum & decretorum robur, & nihil in legitimos Pontifices a dere licet. Quod ut liqueat, statuimus primo tanquam evidens, Deum re velasse olim, praeter Facta & Dogmata quaedam particularia, ues. Versales etiam quasdam Regulas atque Sententiau, quibus Ecclesia ,

di singuli homines in posterum regerentur, tum ut credenda crede. Tent, tum ut facienda facerens, & non facienda vitarent. Univers Ies autem illae Regulae atque Sententiae a Deo revelatae, ut usu valeant. applicandae sunt Factis quibusdam particularibus non reum latis, idque fit aut a Romanis Pontificibus, aut a Conciliis, aut ab hominibus singulis. Applicationem faciendam tum novimus, quum Evidentia aut naturalis aut moralis nos movet; istaque Evidentia sufficiens caussa est, ut merito aliquid agamus sive credamus; immo ita credere, aut agere saepe cogit, ut secus facientes non terrenis tantummodo poenis, sed etiam aeternis sint castigandi. Fides doceti ac jubet, colendos esse parentes ac Reges legitimos; at simul no docet, hunc vel illum hominem esse certum parentem, & legitumum Regem nostrum. Attamen quia ex Evidentia morali cognoscimus, qui sint isti parentes & Reges, hujusmodi particulari facto

applicare cogimur universale Fidei decretum, & hunc illumve ho minem colere. Non colentes, cum in terris, tum post mortem, justa poena manebit. Ad Fidem ergo immediate pertineret non potest

haec.

195쪽

118 DE INGENIORO MODERATIONE

haec enuntiatio: Ise, vel ille mihi colendus est ur pater, ut Re . Sed num obsequium iis negare idcirco liceat 8 Apage . Evidentia moralis ita me de peculiari hoc facto certiorem facit, ut sine graViculpa atque ignominia debitam illi subtrahere reverentiam non possim, aliam si revelatio divina de hujusmodi Facto desideretur. Ita & Episcopis nostris, 3c praecipue Successoribus Petri, secundum divina mandata a Christiano grege parendum est; iisque, dc potissimum congregatis in aliquo legitimo Universali Concilio, aut Romano Pontifici aliquod decernenti Dogma a , credendum est, duvinaeque Fidei assensus huic Dogmati accommodandus, prout sauctissimae Legis instituta praecipiunt. Nam & si revelatum a Deo mihi non fuerit, hunc vel illum esse legitime electum, verumque

esse Pastorem, aut omnes in hoc illove Concilio congregatos, veros esse Pastores: negare tamen non possum, praeeunte Evidentia morali , & fidem de ista Evidentia nobis faciente suo assensu ipsamet Ecclesia, & populi multitudine, quin si sint legitimi Pastores Eccle-sae Catholicae, & quin mihi aliquid credendum in Religionis do.

ctrina proponant. Noluit Deus tot particularia facta praedicere, aut identidem sua revelatione aperire. Rationi, & conscientiae nostrae usum dimisit universalium ab ipso revelatorum, quae, quum Eubdentia poscit, applicaremus particularibus factis. Itaque ista facta conscientiae nostrae satis per Evidentiam nota certaque fiunt, ut nulla sit excusatio peccati, si propterea obsequi 3c credere nolimus Pastoribus nostris. Alioqui, si divinam revelationem ubique necessa. riam putamus; & quum desideratur, fas est negare fidem salutari doctrinae, obedientiam praeceptis, obsequium Maioribus: jam noci Ecclesia solum, sed universae mundi Respublicae evertentur; immo nihil credere cogemur, & pejores quam Academici & Sceptici erum . Nihil enim est, quod ab aliquo facto minime revelato aliqua ex parte non pendeat, eique conjunctum non sit: idque etiam tu Religionis Catholicae oeconomia animadverti potest. At propterea a

credendo, atque agendo non excusantur homines. Exempli caussa neque rexetatio, neque Ecclesia certos nos faciunt, tot sacrarum Scripturarum editiones typis procuratas per Episcopos singulares, aut Doctores orthodoxos, purum putum continere verbum Dei, Sc omnibus carere mendis: quae tamen menda: essicere dubium, & immutare etiam divinorum Librorum sensum possunt s

a In parisiensi editione, ut supra notavimus ad Cap. IM hete additum, cui aseu litaν Ecfissa antaeVa. Contule ibidem laudatam Epistolam.

196쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. II plant. Num idcirco nobis licebit fidem negare documentis inibi propositis Z Nequaquam. Documenta ipsa divinae Scripturae immediata nobis non solent proponi a Deo, aut a Conciliis universalibus, hoc est aut a Veritate ipsa, aut a veritatis custodibus falli nesciis, quos nunquam auribus nostris audivimus, sed quidem a singulis Episcopis , Parochis, aliisque hominibus errori obnoxiis. Num satis id fumrit, ut assensum Fidei supranaturalis quisquam neget doctrinae, per hoc hominum genus propositae, quum ipsam doctrinam immediate

audire non possimus a Deo, aut a Conciliis Pastorum non errandi praerogativa donatis 3 Minime sane. Neque certum est divina certitudine, hunc illumve Librum esse laetus, sive sanctorum Patrum, sive Episcoporum, non confictos, non interpolatos: idque Ecclesia ipsa ita statuere nequit, ut ad Fidem pertineat. Quum tamen ex his sontibus Traditionem Christianae Doctrinae educi contingat, quis Dctum hoc uti minime certum caussari audeat, ne Traditioni ipsi, quae inde derivatur, toto intellectus obsequio adsentiatur Certe qui

rem accurate examinet, inveniat, non Traditionem tantum, ejusque monumenta, sed Codices etiam divinae Scripturae, quos nunc habemus, certissimique sumus germanos esse Prophetarum & Aposto. lorum Libros, a serie factorum quorumdam pendere, quae nobis per divinam Fidem certa non sunt. Praeterea nunquam ad Fidem spectare poterit , Episcopos, e quibus generale Concilium constatum fuit, lacro Baptismate, sacris ordinibus rite fuisse initiatos, & cor de haeresim non confovisse. Quis nihilominus eum ferat, qui Nicaeni aut Tridentini Concilii decretis morem gerere, & supranat ratem Fidem eorum Canonibus accommodare nolit, adeo levi in medium excusatione prolata 8 Alia id genus persequi non lubet. Si ergo ista Facta non revelata minime impediunt, aut impedire possunt, quominus Christianae Doctrinae Conciliis, & Traditioni firmissimum Fidei assensum demus: cur necesse putabimus ad Fidem referre enuntiationem illam, his aut ille est υerus Romanus Pontifex, quasi liceat obedientiam Romanis Pontificibus, & obsequium negare definitionibus de Dogmate ab Ecclesia universa receptis, si ad Fidem immediate non spectet ejusmodi effatum 3 At, inquiant ii, qui aliter sentiunt, quomodo divinitus certissima sint, ut fere omnium Catholicorum sententia habet, decreta Romani Pontificis, nisi divinitus quoque pro certissimo credendum sit, hunc iulumve esse verum Romanum Pontificem Τ Quomodo nos quoque

reponere possumus per divinam Fidem credendum est, hunc aut illum Disitigod by GOrale

197쪽

rso DE INGENIORUM MODERATIONE

illum esse verum Pontificem Maximum, nisi per eandem fidem eredatur, hunc aut illum fuisse rite electum in successorem Petri, &Biptismate, & sacris Ordinibus rite olim donatum , & nunquam eum Haereticis sensisse, aut etiam post maximum munus adeptum

in Haeresim non declinasse, quod fieri posse similiter plerique asfirmant 8 Sed his praetermissis, hoc sibi responsum habeant. Necesse est, Dogmata Fidei certissima credere, atque obtemperare Maximis Pontificibus, quanquam eodem assensu non sit necesse eos credere veros Pontifices Maximos, & certa credere tot alia facta, de quibus nuper egimus. Ut enim Dogmata per Fidem amplectamur. certaque credamus, lassicit, ut facta illa, & legitima electio Romani Pontificis, nobis per moralem evidentiam innotescant. Conficitur

autem argumentum istud. Quidquid a Deo revelatum est, verum re

sumque est ἰ c T quidquid per eυidentiam nobis eonstat, ab Ecelassa,

aue a Romano Ponti e receptum aut staturum fuisse tanquam reυel tum a Deo, certum quoque nobis per Fidem Δυinam futurum est.

Sed per Eisdentiam nobis ranseat, Ecclesiam, ais Romanum Ponti tem, hoe υeι illud dogma recepisse, sive statuisse tanquam revelatum a Deor Ergo id certum nobis esse debet per divinam Fidem. Et reumra quum jubeamur a Deo credere Christianam Doctrinam, quae ab ipso revelata, & ab Ecclesia, aut a Romanis Pontificibus asserta fuit: cur post tantam assertionis hujusmodi Evidentiam ea Dogmata credere nolimus' cur adhuc dubitare velimus Τ cur salutem nostram in perticulum adducere non credendo Τ Sibi neget, si potest, conscientia nostra. Ecclesiam, aut Romanum Pontificem ista recepisse, aut decre. visse. Neget, hunc esse verum Pontificem Romanum, rite electum, rite ablutum baptismatis lavacro, nunquam haeresi addictum; ho vel illos Libros esse germanos sanctorum Patrum foetus; hoc illudve Concilium ex Catholicis Episcopis legitime coactum. Haec adeo mvidenter constant , quamvis per revelationem divinam non constent ) ut jure nemo negare velit ac possit. Et qui ista negare, aut in dubium revocare licitum sibi putat, non est cur negare etiam non possit ac velit pleraque alia certissima & evidentia in hoc hominum rerumque temporario statu: quod tamen quantum a recta Ratione, I .egibusque divinis atque humanis abhorreat, non est meum ostendere hominibus ratione utentibus. Regitur hominum vita variis Euidentiae generibus. Qui eis adversatur, aut demens est, aut teis

inerarius, Sc poena dignus, si in re caecutiat, quae in publicum malum, aut in Religionis, suaeve privatae salutis perniciem vergat. Hinc Digitiges oos c

198쪽

'IN RELIGIO M NEGOTIO. LIB. I. I 6 Imne abiiciendae cavillationes, & diverticula, dolo malo, & sne

ratione quaesita. Credendum, faciendum, fugiendum est, quod Deus per Ecclesiam nos credere, facere, ac fugere docet, si nobis cordi est aeterna vita & conscientiae quies. i Evidentia autem, ut dixi, alia est Naturalis, alia Moralis. Utrique interdum id roboris est, ut si aliquod effatum negemus, quod non exi Revelatione divina, sed ex Evidentia solum constet, negemus simul aliquod effatum & dogma a Deo revelatum. Postea. quam, exempli gratia, Evidentia Naturalis me certum fecit, hunc aut silum esse hominem: si inficiari velim, ipsum illum peccata in Adam, non possum, quia simul negem effatum ad fidem pertinens, hoe est omnes homines in Adam peccasse. Aut ergo me delirum, aut impium prodam si hoc inirmare, illud negare pergam. Hoc patere potest in aliis sexcentis exemplis, tum quod eit ad licite agendum, tum quod est ad necessario credendum. Igitur qui has evidentes e-

nunciationes negare audeat, etiamsi non immediate, mediate tamen

Fidei Dogmata laedit; ae illud praesertim, quod Christus peculiari

Uvidentia suam regit Ecclesiam, eique non deest in necessariis. Quod saltem esse . extra omnem dubitationis aleam mecum omnes censeant- illud est: Si quis Romanum Pontificem pacifice eleuctum, pacifice regnantem, & ab universa Ecclesia receptum, non credat verum Romanum Pontificem, eique idcirco obsequi & obtem. perare nesit justa praecipientii, hac una excusatione fretus, quod non sit certum, ut aiunt, de Fide, illum esse verum Romanae Eccle. sae Antistitem: homo tam temerari , utpote gravi crimine obstrictus, merito coercendus erit severissimis eoenis, & communione Ecclesiastica privandus. Eade in dicas de Iegitime habito Concilio. Etenim, quamvis fidei assensu immediate credere legitimum hoc effa Concilium, nullo Ecclesiae decreto cogamur: cogimur tamen propter manifestas Fidei regulas Concilio generali ab Ecclesia recepto morem gerere, & Fide divina credere Dogmata ab eo' dos nita, quum Evidentia simul ita agendum praescribat, D satis conscientiam nostram ab errore tueatur, & ad credendum impellat. Hine justis castigarionibus repressi olim Theologastri quidam suere, qui, quum ab Apostolica Sede damnatum iri praesentirent nonnullas suas ah

vias a Doctrina Christi sententias, 'sperarunt aut Romano Pontifici terrorem se Ineutaros, aut frustraturos damnationem, si hanc The sim evulgarent ac propugnarent. Non es renum de fide, hune πιμmeνο ν ρam esse ἰ Maeram Pontiferan Ramanum .r Ridendum plane, dii Tom. X. E. I. X pe

199쪽

perquam temerarium consilium, quo Schismati praeludatur, & omnis Ecclesiae tribunalia eludantur; quasi aliunde evidenter non constet,

rui sint veri Pontifices Romani, & quasi fatendum ipsis quoque nouuisset, hanc unam sufficere Evidentiam, ut Romani Pontificis, MConciliorum decretis atque auctoritati parere deberent, si Catholici esse ac dici vellent. f. ri . L. Alia sunt facta, quae in Ecclesia Dei constituta fuere tanquam certa, & constitui adhue possitnt, quibus etsi adjungendus non est supranaturalis Fidei assensus non enim illa referre inter Dogmata licet) nefas tamen sit non amplecti, & non credere vera; & qui credere si ve amplecti recuset, Haeretici cordis suspicionem non levem contra se excitabit, aut saltem severitate legum ad meliorem sententiam pertrahendus erit. Hujusmodi sunt ea omnia, ex quibus Dograrium unitas, & conservatio pendere videtur. Exempli caussa, nunquam Ecesesia constituere poterit, tanquam Fidei Dogma, hos

illosue Libros Hieronymo, Augustino, Chrysostomo, aliisque Patrubus esse adscribendos. Id nos tamen novimus & credimus Evidentiae docti, quae 3c Aristoteli, & Ciceroni, & Virgilio, aliisque, Libros

tribuendos esse edicit. Sublata hac Evidentia, nefas non est de geris manis hujusmodi Librorum Auctoribus dubitare. At qui contra Evidentiam fidemque antiquitatis Libros a Patribus conscriptos susciperae R deosculari nollet, compellendus foret, poenis etiam gravibus, ad opinionem hanc exuendam. si siquidem Libri Divinae atque Eces .

si ast cae Traditionis promtuaria sunt, eorumque veritas 3c conferv tio mirum in modum conducit Evangelicae doctrinae conservandae atque explicandae. Similiter nunquam certissimum de Fide, ut aiunt, erit privato euicumque homini, se absque omni prorsus erroris periculo intellige, re verba Librosque Conciliorum & Sanctorum Patrum. Attamea, ubi is evidenter cognoscat, se eorum sensa intellexisse, quousque liter ab Ecclesia non edoceatur, certam credere debebit doctrinam, quam in iis vel bix & Libris communi & constanti calculo assertam contineri cognovit. Tandem inter Fidei Dogmata nunquam res relicebit, hune illumve hominem Haereticum esse aut suisse, puta Arium, Lutherum, Calvinum. Nemo tamen inter Catholicos ita insanit, ut id genus homines, Libris suis, & Ecclesiae totius co sensione damnatos, negare velit, aut credere nolit a Fide vera deis vios, quod sibi per divinam Revelationem non constet, eos Cath licae Doctrinae revera suisse adverutos. Id aliunde apertissime com

200쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I 63 stat, hoc est ex ipsa rerum Evidentia. Huiusmodi autem facta ad iudicium spectant Ecclesiae, Maximorumque Pontificum, & aliorum etiam Episcoporum ; nullumque dubium est, quin iis iudicantibus

reverentia maxima debeatur. Reverentia, inquam, maxima, & aD

sensus humilis, non autem divina Fides. Nam & ista judicia nihil aliud respiciunt, quam facta a Deo minime revelata; quare neque z. se immutabilia sunt , neque ab omni prorsus erroris pericu-

immunia.

CAp UT DECIMUM NONUM.

D Iudieiis Iesiasticis tria eonsideranda, nempe Doctrina, Persona, seu intentio docentis, s Voces, seu phrases , quibus doctrina exprimitur. In Doctrina damnanda sive probanda, est ab errorermmun3s Ecclesia; non autem in iudiciis de Persona. An iudicia Ecclesiastica de Voribus oe sensibus supranaturalem Fidem postmiant. Tum fotam postulare videntur, quum ad Fidei doctrinam ain statuendam aut defendendam necessarius es in Ecclesia Diaritus Sancti afflatus, o quum de Traditione euligenda ea miseribus, s de sensibus Canonum, cs' de versonibus furae Scri.

pturae agitur.

'E tamen in iudiciis Ecclesiasticis, de quibus nuper facta

est mentio, suscipiendis atque pensandis fallamur, ut, lissimum puto animadvertere, distinguenda ibi semper tria esse, nempe Doctrinam, Personam docentis, oe V - . δεμ vcrbo, quibus doctrina exprimitur. Sub nomine Doetrinae venit id, quod fgnificatur quibusdam vocibus, verbis ac phrasibus, istaque doctrina judicari potest sana aut perversa ab Ecclesiasticis Iudicibus. Quod quum Ecclesia facit, certum est, erro-Tem intercedere non posse, tum quia fieri non potest, ut Ecclesia Dei in Dogmate saltatur, & Christi promissa irrita efficiat: tum 'ula sententiam de re profert, quam a Deo ipso didieit sive in sacris Litteris, sive per antiquissimam Traditionem. Ideo immutabilia sunt ex institutione Christi, & ex natura sui, quod est ad hanc par tem, Ecclesiae ludicra, meritoque a Catholico grege supra naturalis X a Perso. Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION