장음표시 사용
201쪽
Persona docentis tum iudieari dicitur, quum judicium sertur demente animove illius, qui doctrinam quampiam tradidit. Sacrorum Iudicum Zc hele habent locum iura, non ita tamen ut eorum semientia squod est ad hane partem) nulli mutationi, nulli errori obnoxia sit. Humano more, humanis legibus atque successu ista peragum tur . Ut enim vetus habet regula, Ecclesa non iudiear de inremis. E solis autem externis, quantum fieri potes , interna judicantur. Fieri igitur potest, ut qui prava scripsit, aut pronuntiavit, recte Mnimo senserit; nam & qui recte sentiunt, non recte semper loquuntur, aut disputant, & cor interdum aliud credit, quum os ex sim latione aliud pronuntiat; sicuti & qui a veritate aberrant, saepe e
rorem suum verborum ambiguitate obtegere solent. Praeterea multi ex infirmitate intellectus in errores labuntur, non ex pertinacia V Iuntatis; & cum eodem errore suo conjunctam habent debitam erga
Ecclesiae iudicia reverentiam, promti abjurare quidquid noverint ab Ecclesia damnatum, Sc amplecti quidquid illa constituat. Hi sane
inter certissimos Haereticos non sunt computandi, quanquam eos uti Haereticos Ecclesia de externis judicans rite damnaverit. Quae autem plena firmitas esse in hoc genere potest Ecclesiasticis judiciis,
dum occultam feriunt mutabilemque hominum voluntatem ac memtem, & dum interdum e vivis sublatos, anathemate & diris feriunt, nullam suae mentis rationem reddituros Z Neque vero quidquam probri aut periculi in Ecclesiam venit, si heic erretur. Ad Doctrinam Christi, in qua certe statuenda errare nequit Ecclesia, non spectant hujusmodi facta, hoe est, hunc aut illum Auctorem privatum ejus erroris esse reum, de quo accusatur, aut recte scri pli iis, quum secus animo sentiret. Sive hoc ille senserit, quod illi Ecclesia tribuit, sive non senserit, stat semper Catholica doctrina, erroresque in illo homine confixi nunquam desinunt esse errores, quanquam ab iis seditasse abfuerit ille, quem Ecclesia damnavit.
Nil igitur mirum, si uti quibusdam exemplis supra ostendimus, huiusmodi judicia iterum institui, & retractari, & mutari Ecclesia
patiatur. Immo cuicumque modeste curanti, ut Auctorem quempiam damnatum ab erroribus purget, succensere Ecclesia minime consum
vit; quum suae esse pietatis ducat, omnibus filiis suis quocunquatempore locum vindicandae innocentiae relinquere, dummodo scanis data evitentur, & qui patroni munere funguntur, non sententias Auis foribus tributas, Est ab Ecclesia proscriptas tueri, sed Auctores tantummodo ab erroribus, quibus inquinati credebantur, liberare com
202쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. 26stendant. Sic Origenem, Theodoretum Abellardum, Gothesialchum, Abbatem Ioachimum, aliosque, in ipsis etiam generalibus Conciliis
damnatos, sacrilegium non fuit pro vitibus tueri. Atque utinam nullum vere Haereticum unquam habuissemus. Quosdam contra aut absolutos, aut innocentes proclamatos, re melius comperta, novis
percutere censuris in more fuit. Illustria sunt, & huc revocari iure possunt Innocentii III. verba in Cap. A nobis, de sententia Excommunici Iudietum Dei veritati, quae non fallit, nee fauior, semper
ῆnnititur; iudicium autem Ecclesiae nonnumquam opinionem sequis ur,
in definitionibus nempe factorum; nam quae ad Dogma & Fidem spectant, veritate divina iam revelata innituntur quam o fallere saepe contingit oe falli. Propter quod contἱngit intendum, ut qui ἰλgatus est apud Deum, apud Ecclesiam sit solutus: oe qui liber essapud Deum, Eeclinastica fr sentenria innodatus. Attamen quandiu error manifeste in sententiis iudicum non appareat, & quandiu nou constet, iudices suisse deceptos: Ratio poscit, ut inviolata sint & vinneranda vel hujusmodi iudicia. Quisquis levi de caussa & futili aliqua suspicione ductus ea amplecti nolit, Ecclesiae, Romanorumque Pontificum auctoritati sanctissimae obsistit, & gravi ac justa castigatione plectendum se praebet. Sunt & ex his definitionibus, quae
immutabiles certaeque evaserunt, non quidem proprie ex Ecclesiae auctoritate, sed ob nimiam rerum evidentiam , publicamque Haere licorum pertinaciam, qualem qui in Ioanne Hus, Hieronymo Pri gensii, Luthero, Calvino, aliisque ejusmodi Ecclesiae Catholicae hostibus non videt, mente oculisque caecutiat necesse est. Ad Voces venio verba, phrases, sermasque dicendi, quibus uti solent homines ad explicandam doctrinam suam , eamque transferendam de sua in aliorum mentem . Et istas omnino necessarium vid tur a Doctrina distinguere; nam aut pravo consilio aut ex ignorantia possunt homines sub orthodoxis loquutionibus perversas celare sentententias, 3c rursus orthodoxas haereticis vocibus convestire. Cognωscere autem, & iudicare, quid sonent Voces, phrases, formaeque, dicendi, est cognoscere, quis earum sit significatus, & sensus: qui itidem sensus, quum sententiam doctrinamve continere 3c significare possit aut orthodoxam aut haereticam, pius propterea & sanus, aut Impius & pravus sit, appareatque ipse quoque, necesse est, nihil considerata Scriptoris mente. Quaerimus igitur, an Ecclesia decerisnens, qualis sit, & utrum Catholicus, an Haereticus alicujus Libri
non divini, sive alicuius dicti, ac propositionis sensus, falli umquam possit, bc sitne illius judicio heic adjungenda supranaturalis fides. Dissiligod by Cooste
203쪽
Π Et quidem gravissimae rationes occurrunt, quae heic etiam divinae Christi Sponsae immunitatem ab errore errorisve periculo tribuendam esse admoneant. Illud enim primo constat, Ecclesiae Pastores, non ex arbitratu cerebroque suo, neque divinando quod in
Physicis ac profanis Historiis fieri interdum solet , sed ex Traditione majorum de Scripturarum sensu iudicare debere, & Christi
doctrinam exponere, atque adeo controversias in Dogmate esse dirimendas secundum ea, quae jam a Pontificibus Maximis, Conciliis, di sanctis Patribus hucusque accepimus. Quae res quanquam confirmatione non egeat, nobis tamen est Vincentii Lirinensis viri gravissimi auctoritate confirmanda: Catholicorum boe proprium, inquit . ille, deposita San iorum Patrum oe eommissa servare, damnare que profanas nουitares. Ita enim in Concilio Ephesino omnium Patrum una fuit vox, ut quod erat antiquitus xraditum, teneretur, quod adinventum nuper, exploderetur. Superius vero Apostoli vocem interpretans, dixerat: Depostrum, id est, quod tibi ereditum est, non quod a re inυentum; quod accepisti, non quod excogitasti; rem non ingenii, sed doctrinae ; non privatae usurpationis, sed traditionis publieae οῦ rem ad te perductam, non a re perlatam; in qua non auctor esse debes, sed custos; non institutor, sed sectator; non ducens, sed sequens, ore. Unde autem colligi potest vetus ista neque novitia divinarum Scripturarum interpretatio, & Christianae Doctrinae explicatio, nisi e Conciliorum , Romanorum Pontificum , sanctorumque Patrum minnumentis ac Libris Et rursus quei sine errore colligi poterunt hujusmodi interpretationes quei novis Canonibus prisca stabiliri doctritia, si falli Ecclesia potest in assequendo sensu Canonum antiquorum, Librorumque a Patribus lucubratorum Z quei certa erit doctri. na, si sensum verborum, sub quibus doctrina latet, sine errandi periculo Ecclesia nequit educere8 Immo necesse videtur, non solum Librorum & Canonum sensum, sed mentem quoque & internum sanctorum Patrum consilium in iis vocibus ac phrasibus usurpandis, Ecclesia cognoscat atque intelligat. Nam etsi ab errore abessent Ecelesiastici iudices in intelligendo sensu verborum, adhuc dubitandum
restaret, num revera id sancti Patres exprimere voluerint, quod eo. rum voces ac verba sonant, quum fieri possit, ut quae homines animo sentiunt, & per verba apta prodidisse sibi videntur, aliter sonent, ac ipsi velint, aut aliter a lectoribus intelligantur. Ad haec, nisi certissimum sit Ecclesiae iudicium, dum de verborum sensu iu. dicat, quomodo profanas vocum novitates tuto declinabit Nequa firmo J j jtjgod bν GOrale
204쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I 6 firmo decreto comprobare ipsa potuisset Vulgatam, seu Latinam, exempli gratia, sacrarum Scripturarum Thanslationem, & palam editicere, nihil inibi contineri, quod verbo Dei adversetur, nihil quod
Graeco aut Hebraeo Archetypo non respondeat. Alia incommoda Omitto, aut nunquam, aut vix evitanda, ubi dicamus, intercedere
posse errorem in Ecclesiasticis judiciis de sensu Librorum, vocum , & phrasium. Verum suis quoque iisque molestissimis dissicultatibus ejusmodi sententia laborat, assirmans, nulli errori obnoxiam Ecclesiam, da alienorum Librorum sensibus iudicantem. Nam hujusmodi iudicia feruntur in facta quaedam non re Uelata, in quibus nulla ab errore immunitas Ecclesiae Dei promissa fuit. Et ipsam quidem Ecclesiam novimus divinarum Scripturarum Interpretem, falli nesciam, a Deo constitutam; reliquorum autem Librorum interpretem pariter certissimam non novimus. Neque porro ipsa mei consuevit divinum assen. sum hujusmodi iudiciis vindicare. Quanquam Honorii I. Romani Pontificis Litterae in Oecumenica Synodo VI. tanquam haereticis sententiis scatentes proscriptae fuerint, non desuere tamen Catholici subinde viri, qui Litteras illas ab hujusmodi nota liberare, & ONthodoxas ostendere non dubitarunt. Illa de . cauta nemo hucusque succensuit , aut diem dixit praestantissimis Scriptoribus Baronio &Bellarmino Honorii Patronis. Nostris autem temporibus quanquam tot animorum seditiones excitarit quinque Propolitionum damnatio in sensu a Ja enio intento, & postrema hanc in rem habeamus Cimmentis XI. Pontificis Maximi oracula, nondum tamen sancitum ape
te fuit, spectare ad Fidem quod est ad Iansenti sensum ) Rom,
nae Sedis seu Ecclesiae totius alioqui venerandam sententiam. Equidem in hoc arduo negotio, uti Se in aliis ejusmodi illud in primis cavendum reor, ne Miracula sine necessitate multiplicem tur, hoc est, ut tum solum in Ecclesia mirabilem divinumque a flatum, & supranaturalem opem admittamus, quum Vera necessitas id poscit ad tutelam Catholicae Doctrinae, & ad avertendam Relbgionis perniciem in proponendis Dogmatis, & profligandis erroribuς. Si ea necessitas absit, non video, cur sponte velimus excogitare Miracula in iis casibus, in quibus se extraordinario auxilio adlaturum esse non est pollicitus divinus Spiritus. Deinde cavendum, ne deis sione nostra Ecclesiae ex se sortissimae noceamus: quod tum fieri posset, si illa ei privilegia tanquam necessaria tribueremus, quae pinstea casus aliquis ei defuisse ostenderet: qua opiniona nostra Ecclesiam
205쪽
siam ipsam ludibrio ac telis inimicorum improvide atque Incaute
exponeremus. Quamobrem videndum est, an revera necestum sit, ut
Ecclesia Dei, sicuti in Dogmatibus proponendis, & in sacris Script ris interpretandis, ita δc in Librorum non Hagiographorum sensu assequendo sit ab omni errandi periculo divinitus secura. Quid in . hac re mihi probabile videatur, afferam, humillimum semper erga
sententiam meliorem obsequium praefatus.
Et primo, Ecclesiam, interpretantem verba Sc sensum Can num, Librorumque a sanctis Patribus conscriptorum, ut sanam inde Christi doctrinam hauriat, distinguere juvat ab eadem Ecclesia interpretante sensa Sc verba privatorum hominum, ut ea vel absolvat, vel damnet. Secundo, duae conditiones considerandae sunt in inco. nomia Christianae Doctrinae, quarum altera ad Ecclesiae Proceres pertinet, altera ad Christi fideles; utraque necessaria; illa, ut Pasto. Tes recte proponant: ista, ut populi recte credant, δc credere debeant dogmata proposita. Prima conditio est, ut tunc solum se sedivandos ab omni erroris periculo immunes Ecclesiae Pastores in proponenda caelesti doctrina sperare & credere possint, quum debitam idem & diligentiam ipsi adhibebunt in colligenda ipsa doctrina e sacris Scripturis, Conciliis, Patribus, aliisque Traditionis Ecclesialiscae monumentis. Quae Concilia huic muneri ac debito defuere,
quanquam initio congregata fuerint optimis auspiciis, Conciliabulae Vasere, ut de Synodis Ariminensi, Ephesina Latrocinii, aliisque en plotatum habemus. Quapropter tum Episcopi in Conciliis, tum Pomtificis Maximi iudicaturi, quum lis est de Dogmate, non pro suo quique ingenio, suisve affectibus, sententiam serre debent, sed qualem Traditio diligenter explorata suppeditat. Tum vero diligenter explorata Traditio dicitur, quum ex Patrum, Theologorum, Sc Com ciliorum documentis. Episcopi evidenter intelligunt, num doctrina quaepiam tradita, an potius improbata a Majoribus nostris fuerit.: a in re Evidentia moralis 3c requiritur, Scissimcit, qualem dentes viri in aliis humanae vitae gravissimis negotiis sequuntur, ut aliquid prudentissime credant, aut non credanr. Ubi praecessit isthaec Evidentia, neque vis, aut pravi affectus intercessere: ad sententiam Ecelesias ficam certus est gressus, eaque doctrina, quae tum propontique, diuino assensa a singulis Christi Fidelibus credenda est vera, virius ghrmana laeti doctrina. Impleta enim conditione, quae ex Prm Pastorum exigebatur, sua quoque promissa Christus implet, 3c admisiouisitem Petri Successoribus ,. Conciliisque Generalibus, ae a
206쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 16ρ
Altera eonditio, Christi Fideles respiciens, ea est, ut unusquisque statim ac sibi perspicuum atque evidens fit, ejusmodi definitio. nem a legitime habitis Conciliis, summisve Pontificibus e Cathedra pronuntiantibus, vel olim, vel recenter, prodiisse, iis fidem adjungere debeat supranaturalem. Evidentia moralis & heic locum habet, credendique necessitatem imponit. Nam quoties aliquid a Deo reve latum fuit, idque per Ecclesiam minime fallacem constat revera fuisse a Deo revelatum: cur diutius suspendere velimus fidem no. stram 8 Perspectum habemus, credenda esse quaecumque Dogmata habet vera Christi Religio. Si cordi nobis est aeterna salus, & grave scelus effugere animus est, iis habenda est plena fides, simul ac evidenter innotescit, eadem pro Dogmatibus ab Ecclesia proponi, temgiversatione omni, cavillationibusque submotis. Eodem modo, uti diximus, etiamsi ex Revelatione divina notum nobis non sit Roma.noς Pontifices, aut singulos Conciliorum Patres legitime electos, baptismate sacro ablutos, ab omni haeresi alienos fuisse; aut privatos homines, Parochos, & Episcopos, a quibus ἄμιέσως ea dogmata Plebi Christianae tradi solent, aut falli aut fallere non potuisse, atque alia id genus: ab iis tamen Dogmatibus credendis abstinere non si cet ubi moraliter evidens sit, a legitimis Pastoribus legitime propositam suisse Christi doctrinam. In reliquis humanis negotiis & credimus, & agimus; & nisi agamus, merito interdum punimur, sola
Evidentia morali praeeunte, mentemque nostram moventer cur in omnium maximo negotio aeternum increduli esse, & moras ad eredendum nectere velimus Z Num omnia suo ore singulis nobis e camlo revelare debet Deus 8 num omnem quaestionem per miracula evidentia dirimere 3 Praecepit ille, ut Ecclesiam audiremus; & qui Apostolos, eorumque Successores Episcopos audit, Christum audit, ut ipsemet ait Lucae X. I 6. Igitur, ubi conscientiae nostrae patuit, quid de Christiano Dogmate legitima Romanorum Pontificum, Scconciliorum, Sc Patrum auctoritas decrevit, id fortiter credendum;& nolle credere, aut insani, aut haeretici hominis erit.
His positis, si petatur, an Ecclesia falli possit in intelligendissensibus & verbis sacrorum Canonum, Sc sanctorum Patrum, respon.
demus, ipsam falli non posse, postquam in iis expendendis curam
debitam, & sinceritatem adhibuit, & Evidentiam moralem secuta est. Quam tamen immunitatem ab omni errore tum solum tribui. mus, quum de colligenda Traditione caelestium Dogmatum agitur, non autem in aliis rebus & factis neutiquam revelatu . Id e Christi Tom. X. P. I. Y pro. '
207쪽
promissis necessario fluit. Nam si Christus Ecclesiam suam a salutari veritate Dogmatum nunquam recessiiram pollicitus est , uti aperte scimus pollicitum fuisse; & insuper si Dogmatum & Scripturarum vera interpretatio atque definitio haurienda est e sanctorum Patrum, Conciliorumque praecedentium documentis, uti hauriendam esse conia stat: necesse est, ut Ecclesiastici Iudices hujusmodi monumenta eo. rumque sensus intelligere sine errore possint, quoties conditionibus subi impositis rite defuncti fuere. Nam quei doctrinam sanam ac veritatem in Ecclesia sua Christus servet, & quo pacto Pastores tuto ipsam constituant, & ab haereticis deliramentis tueantur, si errandi periculum subsit, vel post diligens Patrum examen, & Evidentiam compertam, & proscriptos saeculi affectus Peculiare igitur sancti Spiritus auxilium necessario adesse dicumus Ecclesiae, dum eius Pastores monumenta Traditionis fideliterti sedulo consulunt. At illud adesse, aut necessarium esse, nequaquam dicere audemus in singulorum Patrum Libris & sensibus ex minandis, atque interpretandis, vel quum Traditio inde hauritur. Spiritus sancti ope, inquam, indigent & donantur Ecclesiae Magistri, quum collective e sanctorum Patrum Libris Dogmata petunt; non autem id certum, quum sngillatim de unoquoque Patre jud cant, ejusque sensa exponunt. Paradoxum id videatur: nam postquam dedimus Conciliis & Ecclesiae, tanquam necessariam immunitatem ab errore in interpretandis omnibus aut plerisque Patribus collective
sumtis, si rursus in intelli mendis fingulis falli ii possunt, errori quoque obnoxia sit eorum auctoritas oportet in interpretandis omnibus, aut plerisque Patribus; universalia enim e singularibus conitant, resingularium infirmitas in universalia quoque transit. Attamen mirari desinent, quicumque secum animo volvant ceditissimum illud Catholicae Ecclesiae effatum: nempe singulos sanctoe Patres, & singulos privatos Praesules in doctrina Christi explicanda& tradenda, firmum veritatis argumentum praestare non posse; Se contra omnes, aut plerosque in aliquo Dogmate & in sacrarum Litterarum expositione concordes, quod est ad fidem & mores, solidi simum atque divinitus certum suppeditare vesitatis argumentum. Nempe singuli, quanquam summa veneratione digni, errare tamen
tuerunt, quum peculiari Spiritus sancti inspiratione quisque singi, itim sumtus caruerit in suis conscribendis Libris, & quibusdam phr,sibus ae verbis adhibendis. At omnes simul sumti errare nequaquam
potuerunt; Ecclesiam quippe ipsi illi simul sumti reserunt, quam
208쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 17 I
unquam In errores lapsuram pollicitus est Christus. Deinde non quod aliquis vir Sanctus hoc illudve senserit, ejus sententia lassicit ad stabiliendum aliquod Christi Dogma, neque uno illius dicto niti Conciliorum judicia debent; sed opus est statuere & credere, quod omnes, aut plerique Patres, & rationes, & alia Traditionis legitumae documenta ad ita credendum impellunt. Quapropter, quamvis in quibusdam oecumenicis Conciliis, & plerumque a Dogmaticis &Polemicis Theologis, loca sanctorum Patrum asseruntur in confirmationem sacrorum Dogmatum, & Ecclesiasticarum sanctionum; eorumtamen singillatim lunatorum sensus ad fidem non pertinet; neque divino assensu credendum est, singula ea verba & phrases eum comtinere sensum, quem Episcopi & Theologi intelligunt. Sed interidum ea, qua par est reverentia, aliter aliqua interpretari licet, intacta semper veritate doctrinae. Id inter Theologos eruditione nou minus, quam sinceritate conspicuos fieri sinit Ecclesia. Et in ore menica Synodo VII. ut alias Synodos praetermittam, occurrere eThis nonnulla possunt, uti, exempli gratia, minus apte adhibitus est ad firmandum Imaginum cultum S. Basilii locus, ubi ille de Filio Deo loquitur, perfecta & integra Dei Patris imagine. Nam quod de rationibus jam diximus, de effatis quoque Sanctorum Patrum dicendum est, quibus Dogmata stabiliuntur atque probantur. Plurimastum rationes, tum sacrarum Litterarum & Patrum sententias, Concilia , & Romani Pontifices semper habent, & congerunt, quum Dogma quodpiam rite decernunt. Sunt autem inter ictas multae imuictae, & ab impiis tantum aut dementibus in controversiam adducendae: sunt & aliae probabiles tantum, & verisimiles, quae tamen
invicem robur sibi dant, & accipiunt; & aliae quoque interdum
possunt animadverti, quae nihil ad rem propositam faciant. Ista vero omnia simul conjuncta eam Dogmatis ac Traditionis moralem Evidentiam praestant, quae necessaria est, ut Ecclesiastici Iudices prudenter & tuto de Doctrina credenda sententiam ferant. Qua in re patet, nihil novi a Deo tunc revelari, nullumque novum factum divinitus statui; sed divinam opem tantummodo adesse, ut quod iam ante revelatum fuerat, tunc a iudicibus sne errore d Prehendatur, atque ut ab examine religiose ae sapienter instituto, & ab Evidentia morali, omnis umbra humanae fallaciae avertatur, etiamsi ad fidem singula ea facta, singulae Patrum Interpretationes
minime spectent. Et prosecto Dei providentiae ejusque promissis, pro Ecclesiae Catholicae & Doctrinae verae incolumitate jam factis, tri-
209쪽
buendum necessario est hujusmodi patrocinium, non autem in omni.bus etiam singularibus. Eodem etiam modo ad peculiarem Dei providentiam pertinet, ne omnia sacrarum Scripturarum exemplaria, aut omnes sanctorum Patrum Libri in mundo pereant, ne omnes Episcopi in Synodis, ne omnes sancti Patres in Dogmatis exponem dis errent; non autem pertinet, ut singula etiam Scripturarum, ac Patrum exemplaria serventur, atque ut singuli Episcopi, singuli sau.cti Patres nunquam in Doctrina fidei hallucinentur.
Ex alia autem regula, quam antea statuimus, certum est, unumquemque Fidelium, simul ac evidenter cognovit, Dogma aliquod ab omnibus, aut plerisque Patribus tradi, consentire statim, illudque amplecti debere, etiamsi nulla Ecclesiae definitio praecesserit. Si comtra conscientiam & intelligentiam suam heic ille agat, & contraria tueri velit, ac & venditare incipiat, facile se praebebit, aut puniet
dum aut coercendum tanquam temerarium. Et nullum quidem B.
lenniter consti tutum est Ecclesiae Catholicae Dogma, quod evidenter antea non apparuerit in Patrum scriptis, atque in aliis Traditionis Ezclesiasticae praecedentibus monumentis memoriae mandatum. Id cernere est in Conciliis Ephesino, Chalcedonensi, Constantinopolit no II. III. & IV. in Lateranensi sub Martino, in Florentino, iaceteris fere omnibus, ubi e Traditione Patrum omnia sanciuntur.
Id in Epistolis Maximorum Pontificum, Caelestini, Leonis, Gel si, Hirmisdae, Uigilii, Gregorii, Agathonis, & aliorum deinceps. Pelagianam pestem Iulianus tuebatur, quibusdam pessime intellectis
Patrum locis. At Augustinus a se stare, hoc est, cum Ecclesia C, tholica sentire antiquos Patres in lib. I. & a. contra ipsum Iuli, num accuratissime demonstrat, & Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Ambrosium, Gregorium Nazianzenum, B silium, Chrysostomum, Hieronymum suae sententiae faventes adfert. Saeculis autem proxime praeteritis, quibus Socinus, ejusque gregules, Mysteria vel omnium augustissima in dubium revocarunt, Arisminianis subinde a tanta temeritate parum abludentibus, lis intemtata est Nicaeno Concilio, illiusque decretis de vera divinitate Verisbi credenda, quasi haec vetuistioribus Patribus si Superis placet aut ignota, aut etiam improbata fuerit. Verum ab hujusmodi calumniis ita nunc liberata est Nicaeni Concilii fides cura hominum eruditorum, ac praecipue Georgii Bulli, cui licet a Catholicorum
communione alieno multum tamen laudis debetur, ut jam nemo non videat trium priorum saeculorum Patres atque Scriptores cum
210쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I73
Nicaenae Synodi Patribus in ea sententia aperta consensisse. Hane itaque Evidentiam cum omnibus receptis Eaclesiae Catholicae Dodimatis atque definitionibus perpetuo conjunctam, hanc, inquam, P trum Traditionem atque concordiam fatile unusquisque per se deprehendat, si fideliter ac accurate veterum monumenta perpendat,
idque satis esse potest, ut sine alio Ecclesiae decreto iis Dogmatis Christiani adiungere aut tuto possint aut debeant fidem. Sed istam Traditionem evidentiorem, & diuinitus certam Ecclesia deinde facit, dum Dogmata ipsa statuit. Neque dubitare amplius licet, quia Patrum chorum Ecclesia probe intellexerit, & sine errore sensa ill Tum interpretata fuerit, quando certum est, illi diuinum Spiritum non deesse, dum Traditio sincere colligitur, & domina a Majorubus tradita definitur. Ad judicia ergo de sensu Canonum quod attinet, si agatur degeneralibus Conciliis, aut etiam de particularibus ab Ecclesia tota probatis: videre nescio, quei admittenda non sit vel quando singularium Canonum interpretationes fiant in legitimis Ecclesiasticae Doctrinae Iudicibus eo ab errore immunitas, quae illis certe est, dum sensus singulares Bibliorum , 3c collective sanctorum Patram sensus exponunt in fidei & morum doctrina. Quum singularia hae
monumenta certissimas contineant Evangelicae veritatis sanctiones, necesse est, ut ad earum sensus intelligendos opem conferat Deus, ne promissa Christi frui rentur, & ne in necessariis Ecclesia deficiat. Reliquorum Conciliorum Canones singulares, quos Ecclesia rite no dum probavit . etsi auctoritate & pondere praestare soleant singulo. rum Patrum scriptis, attamen non alia lege eorum sensa intelligunctur, atque explicantur, quam qua singulorum Patrum Libri. Utro. bique similes rationes atque argumenta militant.
In intelligendis & comprobandis Versionibus sacrarum Scriptu. rarum necesse itidem est, ab errandi periculo libera sit Ecclesia. Ideoque Vulgatam Latinam , quam Tridentina Synodus authenti.
cam renuntiavit, non venerari, non divinae veritatis fidam interpretem censere, piaculum foret, non quod singulorum verborum ac
phrasium usus in ea versione probanda divinitus Ecclesiae revelatus fuerit; sed quod eam Versionem post tot saeculorum, & Ecclesi
rum, & Eruditorum consensum atque consilium, evidenter Oec
menica Synodus deprehenderit iis abundare dotibus, quae ipsam pedi suadeant & reliquis Latinis Versionibus praestare, & fideliter redderct divinum verbum, erudiendis in doctrina sana fidelibus necessarium.