장음표시 사용
221쪽
I 84 DE INGENIORUM MODERAT,ONE
In profanis Arribus, Scientiis, ae Historiis magna Ingenisrum liberitas. Sed G haee ab Eceissa tune eoercenda, quum per eas fra tentias aliqua ex parte laeditur Fidei Doctrina, aut faerosanctae Literae erroris sis mendacii suspicione aiseriuntur. Sublato huiusmodi perieulo, Iiberum est in his sentire, quae velis. Regmiae nonuullae in hane rem Sacrarum Literarum scopus. βuandonam sir, aut non si, evidens Scriprurae mens in rebus ad salmum minime spectantibus.
I. WUMC mihi dicendum restat, quei regenda sint homi- L num Ingenia, quaeve tum illorum tum Ecclesiae sintra iura in profanis Artibus, Scientiis, atque Historiis pera. tractandis. Lex illa omnium prima: Licere ingeniis aera nostris heis sentire, quod oe magis lubeat, o verum a Neri videatur similius. Si Mathematicas Artes excipias, & praecipuam partem Philosophiae morum , reliquae Artes ex opinione hominum non parum pendent, tenebris innumeris involutae, in qui. hus certum dissicile offendas, hallucineris facile: id quod potissimum in Physicis, Medicis, Astrologicis, Geographicis, Chronologicis, HL storicis rebus animadvertere est. Caliginem istam superare Ingenia
nituntur. Si res bene cedat, secundos eorum conatus humana tantum gloria manet, non autem caeleste praemium. Sin aliter accidat, nihil est quod sibi timeant a divina Iustitia; non enim in postremo orbis judicio cuiquam vitio vertetur, quod aut has Artes Lgnorarit, aut in earum cognitione aberraverit. Huc spectant Ephra mii Antiocheni verba apud Photium Cod. 228. Hμευ γαρπερί πι- ως ἔρυια oee. Inquisitio illa, quae de rebus Fidei fuseipitur, se mberret a veritate, ingens animae naufragium assert. Quare vel mini-m- , quae quidem eo perrineo, excutere Ulabam oportet. At vera
disputatio illa, quae de quaesionibus habetur ad fidem minime o ctantibus, recte quidem res babeat, se optatum finem veritatis a mquatur. Sin autem ab eo excidat, id quidem non bene successeris, non tamen in exitium animae vergit. Unum igitur hinc redundare
222쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. I 83
potest incommodum , terrena videlicet gloria carere, si haec ne- Lias; aut sese hominum cachinnis & contumeliis exponere, si in
um autem has Eruditionis partes non minus Ecclesiae, sanctis Patribus, & Christiani gregis Palioribus, quam cuicumque homini
privato, obscuras & ambiguas reliquerit Deus, & quum eorum tenuissimam portionem ipsemet revelant, neque porro necessarium foret, ut ea revelarentur; non enim ad beatam in caelis immortalitatem suapte natura Animam perducunt, quod res Mundi uno potius quam altero modo esse, aut non esse, accidisse, aut non accidisse putentur: quis non intelligat, hujusmodi opiniones extra ditionem Ecclesiae plerumque esse, ingentemque Ingeniis patere libertatem, ut heic sese pro viribus, opinando, concertando, somniando etiam, aedelirando, exerceant 8 Nova hoc in regno excogitare licet, vetera aspernari, susque deque etiam vertere. Et quoties de meris profanis rebus, sive cognitionibus agitur, a Religionis negotio omnino disjunctis, non alio loco habendi vel ipsi sancti Patres, quam quo singuli privati Auctores. Veneranda profecto semper est Conciliorum, sanctorumque Patrum auctoritas; sed quae ia Dogmatis est certissima magistra veritatis, talem se praestare nequit in his etiam, quae sunt
ultra fines sanctissimae Religionis, Doctrinaeque Christinae. Quare nescio, quo plausu excipiendi sint illi, qui in Physicis, in Historiis
profanis, & huiusmodi argumentis Augustinum, Thomam , Bon venturam, a aliosque sanctitate simul & eruditione celebres viros producunt; rati se istorum auctoritate firmissimum suis sententiis comparasse praesidium, & ad ista certe magna nomina incutiendum esse mirum suis adversariis timorem. At sancti Patres in hisce Artibus humanis ac Scientiis, non Christum, sed Platonem, sed Aristo. telem, sed Avicennam, homines videlicet impios, aut caecos habuere Magistros, aut suum intellectum fallacem; aut alios homines erroribus obnoxios, sequuti sunt. Quid ergo heic certi a sanctis Patribus polliceri tibi possis Tantum sane eorum dicta valebunt apud cordatos viros, quantum rationibus, & robustissimis, neque fallacibus argumentis nitentur. Praeterea non hoc suae Ecclesiae, non
Conciliis, non Patribus dedit Christus, ut Populum fidelem Astro. nomum facerent, Physicesve, Chronologiae, Historiae profanae, rerumque similium sine ullo errore peritum. In Crucifixi Schola satis est docere, satis ediscere, quae vere de Religione credenda, quae Tom. X. P. I. A a pie
M Praeeedentre editiones, post Baen Menturam. addunt Ausoniam.
223쪽
pie facienda, ut ametur Deus, Caelorumque Regnum vI beatissima tandem rapiatur. Sed haec manifeltiora sunt, quam ut pluribus a gumentis indigeant. Ipsae tamen protinae Artes Sc Scientiae quibusdam evidentibus Christianae Doctrinae, sacrarumque Literarum monumentis possunt interdum opponi. Igitur altera Lex erit: Nefas Ingeniis nostris in eunctis Artibus, siυe Uisciplinis . alito seἡtire, quam veritatis oracula elament; Sc Ecclesiae pastoribus jus esse a Deo datum hete quoque coercendi temerarias hominum mentes. Non heic de iis profanae Scholae opinionibus loquimur, quae recta feriunt Christi Ecclesiae Scholam; nam hae statim damnandae cognoscuntur, qu les de Moribus, Virtutibus, & Uitiis, de Natura divina, de Providentia, Creatione mundi, Anima rationali aliisque rebus bene mutitae occurrunt in Platonis, Aristotelis, Zenonis, Democriti Sc Epicuri Sectis. Loquimur de iis opinionibus, sive effatis, quae suapte natura nihil pertinere ad Fidem, nihil officere, nihil adversari videntur salutari Doctrinae Christianae Religionis. Etiamsi aperta s eie illa non militent, militare tamen clanculum, atque indirecte, possunt contra certissimam aliquam Religionis veritatem. Est Dogma Fidei, Prophetis ae Apostolis divinum adsuisse Spiritum, ne quid alii memoriae mandaretur in sacris Scripturis. Multa autem in miri usque Testamenti Libris habentur, quae referri possunt ad Physicam, ad Altronomiam, ad Hi floriam profanam, ad Chronologiam. Turpiter erret, qui in ejus generis notionibus revera hallucinatos Prophetas arbitretur, & documentis eorum habere fidem nolit, aut falsi litem intendat; caussatus tantummodo, non eam Deo fuisse
mentem, ut nos eruditione profana imbueret, atque inutilem rerum scientiam per suas Scripturas revelaret. Certe non illa ad salutem
necessaria, Sc in se confiderata, minime pertinent ad Fidem. Sed quia a Scriptoribus ulli nesciis, & divino Spiritu afflatis, contignata literis fuere, atque errorem in Prophetis sive fallaciam suspicari nefas est : idcirco hujusmodi etiam documenta certissima credenda sunt. & relationis caussa procul dubio spectant ad Fidem. Neque sane serendi Arminius 8c Episcopius Remonstrantium primi pili, aD firmare ausi, Scriptores sacros in rebus levibus, & nihil ad salutem pertinentibus, memoria, aut ignorantia labi pol sse. & revera sui Lis lapsos. Absit, ut hac temeraria medicina apoarentibus quibusdam sacrorum Librorum contradictionibus atque difficultatibus consulamus,
quando tot aliae rationes aeque commodae dc innocuae occurrunt,
224쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. IS
quIbus divinarum Literarum veritas & auctoritas a suspicione falfiti erroris liberetur. Idem dicendum de aliis Physicis atque Histori
eis opinionibus, quae si verae credantur consequenter infirmant, &
alsitatis arguunt divina quaedam Mysteria & Dcgmata, in Ecclesia Dei firmissime stabilita. In his igitur dubitandum non est, quin Ingeniis nostris Ecclesia imponere frenum possit, ac debeat; neque enim committendum est, ut Spiritu Sarcto inspirati homines lapsi putentur vel in levibus rebus quum non quae sua erant, sed ea dua- taxat, quae Deus omni scius revelaverat, memoriae mandarim, &populo credenda exhibuerint.
Atque hae quidem regulae generales, & leges praecipuae ad iudieandum de hisce quaestionibus. Sed judicio subacto, & circumspecta aequitate opus plane est in earum usu. Nam una ex propositis legibus illam Ingeniis licentiam tribuit, quae in Ecclesiae & Ue ritatis perniciem declinare interdum possit: altera opinandi liberta. tem ita adimere nonnunquam potest, ut Ingeniorum iura laedan. tur. Et profecto quum praeteritis temporibus, tum nostris potissimum, non desuere, nec desunt homines, quibus familiare est pro fanas disciplinas, atque sententias saeculi, quasi verbis divinis inse stas atque contrarias, insectari, & proscindere internecino odio, per petuis clamoribus. Si quid novi Physica, aut Astrorum Scientia, aut Ars Medica, aut Eruditio profana adfert: istud hominum genus mille pericula continuo timet sanctissimae Religioni, & certis Fidei decretis. Soliciti ergo nullum non movent lapidem, quo Auctores novarum opinionum, licet nihil rei cum sancta Religione habentium, infament, eorumque Libros dilacerent, proscribant, & supremis Ecclesiae Tribunalibus configendos exhibeant. Et eorum zelus utique laudandus, modo tamen sit secundum scientiam, & cautis iressibus procedat. Deplorandum enim est, si errores, ubi non erant, omniet; si illic pericula confingat, unde nihil mali effluere potest,& injustos neque necessarios compedes injicere velit naturali hum,narum mentium libertati. Et revera non animadvertunt interdum
docti pariter piique viri, se unius Aristotelis causam agere, quum Religionis causam tueri videntur. Peripatetica Philosophia capti atque distenti, quidquid ab illa abhorret, continuo falsum ducunt.
Tantum nempe amoris ac Venerationis huic uni Scriptori, aliisque antiquis Auctoribus, praejudicata opinio comparavit, ut eorum adversarios, & contraria quaeque, non odisse eorum amasii nequeant,
225쪽
eiendi, iacile & crebro ad auctoritatem Principum, Academiarum,& Religionis confugiatur, quasi de Regnis, de Veritate, de Fide actum sit, si nova haec recipiantur in Scholis. At ista sinceriori j dicio, & sine affectibus, pertractare, atque insectari, aut defendere
debet unus amor Veritatis. Unum hunc igitur nos consulentes, necessarium putamus quaedam heic statuere, quibus Ingenia nostra inis sistere jubentur, si rite sungi suo iure ac munere velint, neque in Religionis sacraria quicquam peccare. Et primo dicimus, tum posse ac debere Ecclesiam sententiam
ferre, certumque illius fore judicium de Quaestionibus Physicis, Medicis, Astronomicis, Geographicis, Historicis, aliisque hujusmodi,
quum constabit, uno potius quam altero modo opinari, contrarium esse evidenti Scripturarum sanctarum, & Dogmatum veritati. Secu do, evidens erit, & constabit sacrarum Litterarum, Christianaeque doctrinae sententia, quando Prophetarum, Apostolorum, & Eccles aeverba ac documenta nullam aliam interpretationem commodam sustunent, quam quae iis opinionibus omnino repugnat. Tunc enim variae ab hominibus excogitatae opiniones, quamvis ad salutem non nece sariae, &. ex sui institutione indifferentes ut aut credantur, aut non
credantur, erroris, impietatis, & falsitatis justa de caussa damnabu tur. Tertio, si commode cum hisce hominum privatorum opinionubus conciliari poterunt divinae Literae, neque vis in Scripturarum explicatione sacris verbis inseratur, tunc neque impia, neque falsa appellare licebit hujusmodi, ut ita dicam, indifferentia Scientiarum& Artium placita. Quarto, erit ea interdum in hujusmodi sententiis indifferentibus rationum & experimentorum gravitas atque evidentia, ut non laudabile solum, sed & necessarium suturum sit, cum istis conciliare sacrorum Librorum sententias: quod commode saepe fimri poterit, si rectae Critices usus adminiculum pie & sedule quae,rentibus serat. Quae sint autem harum legum fundamenta, breviter exponemus. Veritas una est. Innumerabiles ejus particulae non pugnant invicem, non discordant, sed amice conspirant: quod de Erroribus non accidit, quorum alter alterum insequitur nonnumquam, ac d
struit, omni spe foederis utrimque sublata. Fae aliquid si verum in Theologia, & in sacris Literis: necesse est ut idem quoque assi metur in Physica, & in profanis Historiis. Rursus si quidquam verum certumque sit in Philosophia & in Historiis non sacris, aliter sensisse nequit divina Scriptura, di Christianorum Theologia. Unb
226쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I 89
eum tamen haec inter discrimen. Semper Ratio, semper Philos phia, aliarumque Artium documenta cedere Fidei, sacrisque Literis debent, aliquid evidenter tradentibus; non autem sacrae Literae az Theologia, aliquid evidenter narrantes, submittendae sunt Rationi ac Philosophiae, quanquam & istae evidentiam jactent a suis partibus quam maximam. Et aequissime id ab ipsa Ratione exigitur; cum sacris enim Literis, & cum Fide, ac Revelatione divina,
petuo & necessario conjuncta est Veritas. Aliquid revelante ac tra. dente Deo omni scio, & veracissimo, illic errorem aut mendacium excogitare, omnium perniciosissimum delirium est. Contra cum R,
tione humana, cum Philosophia, Historia profana , aliisque Artibus
necessario Veritas non habitat, & saepe error locum habet. Igitur salsum si necesse est, quod a perspicua Fidei eruditione dissentit; neque enim alia esse potest Theologorum veritas, alia Philosophorum; alia Dei, alia hominum; ac proinde cedat oportet Ratio FLdei, non Fides Rationi, sicuti aequum est, ut homines Deo, non Deus hominibus cedat. Et gravissime profecto ac sanctissime pronuntiatum anathema in Lateranensi Concilio sub Leone X. Sess 8. contra quosdam Peripateticos Philosophos, inter quos fuisse fertur P trus Pomponatius, quod secundum Philosophicam doctrinam mortales esse hominum Animos dicerent, licet secundum Christianam Fidem immortales eos assirmarent. Rationem damnationis invictissimam his verbis conclusere Patres. Suum verum vero minime conr indicar, omnem assertionem veritari illuminatae Fidei contrariam, omnino falsam desinimus. At saepe etiam in humanis Scientiis 3c Artibus, immo in to.
to Rationis humanae regno, tanta esse potest Veritatis evidentia Seperspicuitas, ut secundum ipsam Rationem, secundum istas Artes, non solum liceat, sed necessarium plane sit explicare non aeque pedispicuam Scripturarum sanctarum mentem, ac verba. Id accidit, quum talem sensum divinae Literae prae se serunt, qui si verus & germanus censeatur, intoleranda post se absurda & incommoda trahat. Hoc est, ubi sententiam aliquam tribuas aliquibus verbis divinae Scripturae, contradictiones nunquam sedandae emergent inter haec & alia aut Scripturae loca, aut Fidei Dogmata, atque de Numine, ejusque Natura, ac voluntate, indignum aliquid sentietur; & recte Rationis principia, & Virtutum ac Morum clarissima praecepta, & receptis. ma apud omnes Christianos Artium placita, evertentur. Tunc erg es monet, prioribus illis Scripturae verbis, utpote minus quam haec
227쪽
alia documenta perspicuis, non eum qui putabatur tribuendum esse sensum. Tunc non obvia ac literatis sententia, sed figurata accipienda fortassis erit; neque proprius, sed translatus sensus; eisque verbis aliquid aliud significare voluisse divinus Spiritus censendus erit; quod quale sit, facile ex aliorum locorum collatione liquebit. Hinc illud celebre & summopere laudandum Augustini axioma in Ep. I 43.
olim 7. Si Ratio contra diυinarum Scripturarum auctoritatem reddistur, quamlibet acuta sit, fallis verisimilitudine; vera esse non potest. Rursus si manifestissimae certaeque Nationi veluν Scripturarum Iam Harum obiicitur auctoritas: non intelligit, qui boe facit; cI non Scriapturarum illarum sensum, ad quem penetrare non potuit, sed sum potius obiicit veritari; nee quod in eis, sed quod in se ipse velut pro eis invenit, opponit. Unde autem Anthropomorphitarum Haeresis erupit, nisi e perversa eorum locorum interpretatione, in quibus sacrae Literae Deo oculos, manus, pedes, aliaque membra, &corpus & affectus hominum tribuere videntur Θ Octili Domini super iustos, o aures eius in preces eorum: Manus Domini fecit haec. Et quum audissent Adam ρο -υa vocem Domini Dei deambulantis in Paradiso ad auram. Et alia id genus innumera. Haec, ut litera Q. nat, accipienda non esse, sed sine dubio censenda tropice & figurate
dicta, quo per sensibiles imagines invisibilia intelligantur, quis quaeso nos docuit, nisi evidentissima lux Rationis, ac Theologiae natu. Talis, quae Deum plane incorporeum & spiritalem esse statuit Ne contradicam ideae persectissimae, quam & Natura & Scientiae mihi de vero & summo Deo indiderunt, a literati proprio sensu eorum verborum discedere cogor, & loca illa conciliare cum hujus ideae veritate manisellissima. Quando autem mysticus, aut figuratus sensus literati proprio sit praeponendus, & ab isto recedere non solum deisceat, sed oporteat, doetissimi viri luculentissime tradidere. Sed uniux Ecclesiae est decernere sine errore, quae interpretatio consonet aut repugnet Veritati, in sacris Literis, atque in singulis earum verbis
Si quidquam igitur literatis proprius sensus Scripturarum habeat, quod cum Artium, & Scientiarum, & Historiae evidentibus principiis & documentis pugnet, & commodam non recuset in te pretationem, ista prosecto adhibenda erit, aut saltem illam adhibere nemo sibi religioni ducat. Tantoque magis id praestare licebit, quanto certius est, majorem sine comparatione libertatem heic esse humanis Ingeniis, di nullam necessitatem credendi, sive discendi.
228쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I 'ICertum enim est, in istis rebus Deum exquisite erudire noluisse hominum genus, quum sacrarum Literarum verus sit scopus atque consilium nos ad Amorem Dei & proximi tantummodo informare, in quo universa Lex posita est, & Prophetarum doctrina. Quod quum fieri nequeat, nisi etiam cognoscatur, verus Deus, & verus Dei &hominum Mediator Christus Iesus, & nisi recta morum praecepta habeantur perspecta: haec etiam in Scripturis sacris revelare & inculcare hominibus Deo placuit. Reliqua ad humanas Artes pertinentia, quae illic narrantur, eatenus spectanda sunt, quatenus ad illam Scripturarum sanctarum mentem releruntur. Eo saltem fine consideranda non sunt, ut Physicam, Geographiam, Chronologiam, terrenarum rerum Historiam, Astronomiam, Medicinam, Militarem ADtem, & alia id genus, non secus ac ipsa Dogmata, discamus. Quocirca quam diligenter Apostoli, & Eccletiae Patres man. dant, ut ad illustrandam, confirmandam, propugnandam Dei, Christique, & verae pietatis cognitionem, Scripturarum scientia adhibe tur; tam caute etiam vetant, ne in alias inutiles, & curiositati potius quam eruditioni salutari inservientes quaestiones nimium dive tant Christianorum ingenia, neve ad eas dirimendas in medium aD ferantur oracula divina, quasi divini consilii fuerit, & nostra & Creatoris nostri intersit, nos in his inanibus argumentis doctos esse aut ignaros, & sapere, sive despere. Altiora, diviniora, & nostram salutem aeternam, non nostram temporalem eruditionem, sacri illi Codices respiciunt. Audiatur heic Gentium Doctor. In Ep. I. ad Tim. Cap. I. illa prohibet, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est ex fide. Finis autem praecepti est C ritas de eorde puro, . eonyeientia bona, oe fide non ficta. Et Cap. V. 3. Si quis aliter docet, oe non acquiescis fanis sermonibus Domi.
ni nostri Iesu Christi, oe ei, quae secundum pietatem est, doctrinae esuperbus est, nihil sciens: sed languens eirea quaestiones cra pugnas
Nerborum, en quibus oriuntuν invidiae, eontentiones, oee. Postquam
in Epistola ad Titum multa de elementia Dei, de Mediatore, aliisque divinis beneficiis proIoquutus est: mee, inquit, sunt bona oetit ilia hominibus. Stultas ausem quaestiones, oe genealogias, oe comtentiones, oe pugnas telis deυita; suns enim inutiles nae. Ubiis nam ergo sunt, qui in divinis Scripturis quaerunt naturaliam rerum, Astrorum, temporum, & locorum scientiam 8 Earum auctoritatem . nisi manifestissima sit, in his nimium inculcare, neque immeritate, neque periculo interdum caret: certe ab iplarum consilio abhorret. Prin
229쪽
Propterea idem Apostolus Cap. I. s. Epistolae ad Titum postulat Christianum Episcopum ita Scripturarum scientia instructum, ων potens si exbortari in doctrina fana, o eos, qui contradicunt, amguere. In doctrina, inquam, sana, & Pietatis, & Fidei, non in Physica, aut Chronologia, aut rebus profanis. Neque alio nomine
se Diatorem, servum Dei, & Apostolum Iesu Christi in exordio hujus ipsius Epistolae profitetur, quam secundum fidem Electorum
Dei, agnirionem veritatis, quae secundum pietatem es. Quid autem refert ad pietatem, scire, cujus figurae, verbi gratia, Terra sit, quei supra Caelos sint aquae: an Caeli ex quinta substantia sint, & an ex se corruptioni obnoxii; num Ignis inter elementa computandus; quis Estheris coniux, videlicet utrum Xerses, an Artaxerses fuerit, & alia ejusmodi ρ Haec idcirco prae oculis habens sanctus Basilius in Examer. Hom. p. Moysen laudat, quod ea pram termiserit, quae Philosophorum animos inani studio torquent. Scripturam autem ait suo honore , sua gloria spoliari per eos, qui eius dicta ad inutiles quaestiones inflectunt. Similia habet Sanctus Hieronymus in Cap. 3. Ep. ad Titum, eique concinunt, quicumque pietate & iudicio in explicandis sacris Literis excelluere. Quia bus ex rebus sequitur, prudentissime agere Ecclesiam, quae ab huiusmodi quaestionibus dirimendis, & opinionibus probandis sive improbandis abstinet. Eas ipsa aut non curat, aut etiam contemnit:& siquidem vellet interdum se istis immiscere controversis, necessa. ria ad rectum certumque judicium serendum praesidia ipsam deficere interdum possent. Nimirum Traditio sacra, antiqua, & continuata nonnumquam deesse, sine qua testatur Ecclesia se firmas proferre hele non posse sententias. Nam cur Deus incorruptam per tot simcula hisce de rebus scientiam, & Traditionem in Ecclesa sua seravet, quando earum ignorantia nullum suis fidelibus, nullum suae Religioni periculum creat, atque ipse earum scientiam neque a no. bis expetit, neque nobis revera reliquit, immo contra ab earum inisquisitione per suos Apostolos nos non semel deterruit 3 Restat igitur, ut una de caussa nonnumquam Ecclesia compe. scere & damnare possit has etiam indifferentes hominum opiniones, quum videlicet agitur de liberandis ab erroris aut mendacii suspici, ne utriusque foederis Libris. Tum certe ad Ecclesiam spectat, falsa proclamare & irrevocabili ictu prosternere, quae aliter vera esse nequeunt, nisi falsi arguatur sacratissimum illud veritatis penus. Hue autem pertinent, quae sanctus Thomas habet a. a. Qu. II. Art. a.
230쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. Is 3
ubi ait, quaedam spectare ad Fidem posse dupliciter; uno modo dis recte o principaliter, sicur articuli Fidei; also modo indirecte, oeseeundoris, .sicut ea, ex quibus sequitur eorruptio unius articuli. Sed omnino appareat, neque appareat tantum, sed revera adsit oportet
necessitas damnandi hujusmodi opiniones indirecte oppositas sacrarum Scripturarum veritati. Evidenter, inquam, constare prius debet, Non alium sensum commode, & legitime, & secundum Criticae regulas, tribui posse Literarum sacrarum verbis, quam qui adversetur Physicis istis, Geographicis, Historicis, & aliis ejusdem naturae sententiis. Nam si per germanam aliquam, & non violentam interpretationem alius sensus a literati & obvio, convenire possit Scripturae divinae verbis, & componi cum Artium & Scientiarum etatis Pr phetarum dicta valeant: non est cur ab ea interpretatione adhibenda nos iure ac merito impedire quisquam velit. Tunc in tuto sunt omnia. Tunc divinorum Codicum dignitati consultum satis est, &Ingeniorum juribus, & legibus optimi Iudicii , verique Scripturarum interpretis. Neque temeritas amplius est, neque crimen perniciosum, id assirmare, quod a sacris Auctoribus negari non constat, aut id negare, quod ab iisdem affirmari manifeste non liquet. Sus sicit autem in his rebus, uti diximus, a divinis iis Scriptoribus artacere aut mentiendi voluntatem, aut memoriae lapsus, aut rerum, quas narrant, ignorationem quamcumque; non enim ista excogitare
aut suspicari vel leviter licet in hominibus, quorum calamum regebat divinus veritatis Magister. Hoc periculo declinato, quae ad umTitatem propius accedere, aut veri videbuntur similiora, sentire fas erit, in quaestionibus videlicet, quae sive in uuam sive in alteram Iartem versentur, ad aeternam hominum vitam, eruditionemque sa- utarem nihil faciunt. Interdum autem tantam esse posse diximus divinae mentis evidentiam in verbis sacrorum Codicum, ut abjicienda sit quaecumque alia diversa opinio rerum vel indifferentium. Atque id potissimum elucet in Historicis documentis, quorum sensum obvium saepissime accipiendum esse, manifesta ratio docet, atque adeo omnis inde eracluditur figuratae dictionis suspicio. Quod Jacob ex utero materno prodiens, plantam fratris teneret, aut non teneret manu, nihil ad hominum salutem, & necessariam eruditionem spectabat; nullum enim continet aut innuit Fidei Dogma, sive praeceptum vitae. Sed quando hujus rei mentionem nobis relinquere ad aliquam semper utilitatem nostram divino consilio placuit; & Iacobum apprehensa fratris Tom. X. P. I. B b plam