Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1 4 DE INGENIORUM MODERATIONE

Decreto post tantam evidentiam prudenter concepto quin adsuefit ope sua divinum Numen, dubitare nos vetat non una consideratio: Et necesse sane est, ut Latinae Ecclesiae sit aliqua Versio, unde Pastores & populi petere veram sacrarum Litterarum doctrinam possint. Nam Graece & Hebraice plerique nesciunt, & porro scire nequeunt. Quaenam ergo erit unquam haec authentica, & fida, Ze sine fraude ac depravatione facta Versio, si eam ne post accuratissimum quidem examen Ecclesia sine periculo errandi statuere potest 3 Praeterea divi. ni Verbi interpres legitima a Deo constituta fuit Ecclesia, 8c tot hucusque ex ipsa habemus decreta Vulgatae Versonis sensibus innixa, ad erudiendos in vera fide Catholicos. Porro ista Ecclesiae au-H oritas , atque ejus decreta suspicione erroris laborabunt , quando certum non sit, eam a Deo regi, ita ut in assequendis Versionis alicujus sensibus minime decipiatur. Divina autem providentia quum sapientissima & potentissima sit, ubi finem aliquem voluit, opus est, ut media quoque necessaria ad eum finem consequendum suppedita. rit. Parco aliis intolerandis incommodis quae sequerentur, si Vera sonum, ac praeserti in Vulgatae, sensus certo intelligere non posse Ecclesia dicatur. Ceterum, uti dicebamus, non ita statuendum est, ut singuIa Vulgatae Versionis verba, immo omnia eiusdem puncta, & comm ta, existimanda sint divino calculo confirmata, quod generali conis stitutione ipsam Versionem Synodus Tridentina probarit; quam nonnullorum opinionem piam potius, quam prudentem & veram put

mus. Nam nulla vitia in ea Versione deprehendi posse, nihilque ibile haberi, quod aut Graecis aut Hebraicis Codicibus penitus non respondeat, qui affirmare velit, aut in hujusmodi eruditione plane

sit hospes oportet, aut nimio Zelo rapiatur. Hos errores, si ita adipellare placet, haec menda, & hasce qualescumque discordias a Grameis aut Hebraicis Libris, immo inter ipsa exemplaria Latina, saepe notarunt viri Litterarum scientia praestantes, Theologi , & Catholi- ei, & in ipsa arce Religionis Roma; neque ignorarunt ipsi Tridentini Patres. Itaque authentica in iis solum proclamata Vulgata Verisso, quae ad fidei & morum doctrinam faciunt, in quibus dignoscendis & constituendis inconcussa sunt legitima judicia Ecclesiae &Apostolicae Sedis. Reliqua dissimulata sunt, & Eruditorum arenae relicta, utpote non necessaria; neque enim in sensibus, rebusque munime netessariis statuendis divinam opem sibi tribuit Ecclesia. Proinde ea tantum meas Tridentinis Patribus fuisse videtur, ut Vulgata

Versio

212쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I7sVe sto sine erroribus 8c fidelis esse credatur in Doctrina ad fidem dc mores pertinente; dc sapientissime decretum est, eam in disput tionibus, 3c concionibus publicis, Sc sacris Mysteriis adhibendam e

se, tutoque adhiberi posse reliquis versionibus posthabitis, in quibus

tales praerogativas non agnoscit Ecclesia. Uerum ne alias quidem improbavit Versiones, quae bona fide concinnatae fuerint, & qua tum fieri poteli, veritatem orignatis textus 3c Traditionem doctrinae verae exprimant; multoque minus Hebraicos codices, Sc LXX. Interpretum Versionem explosit. In hanc rem praeter Sixtum nensem, Andream Uegam, Melchiorem Canum, Genebrardum, M

Tianam, Serarium, Bonfiserium 3c alios, consulendus est doctissimus Cardiosis Pallavicinus libro 6. Cap. II. Hist. Conta Trid.

CAPUT VICESIMUM.

sibus, ad fidem ρertinere minime videntur. Et tamen doctrina in iis aut probata, aut damnosa, Fide supranaturali eradenda. I a ilia iudicia quandonam tarta quoque medenda snt, qua

quam non assensu dis nae fori. Quid heie Disciplina praeeia piar. In Iansenti eaussa quid praestandum.

Tuug hactenus de Ecclesia interpretante verba, phra. ses, 3c sensum tum Canonum, tum Librorum, quox conscripsere sancti Patres, quum de Traditione collugenda, δc salutaribus Dogmatis sanciendis agitur. Re- fiat, ut 3: de sensibus Librorum aut dictorum ag tur, quorum Auctores fuerint privati homines, aut Haeretici, aut alii ab Ecclesia proscribendi. In his utique iudiciis quantalibet evudentia Sc cura peractis, quantumlibet suspiciendis ac venerandis, eamdem ipsam peculiarem divini Spiritus opem adesse non arbitror, quam in sanciendis Dogmatis Ecclesiae tribuendam esse credo. Potissi ma hujus asserti ratio est . quia non omnibus suae Sponsae iudieiis se praesto futurum Christus pollicitus est, sed iis tantummodo, quibus constituenda est, explicanda, ac proponenda salutaris doctrianae veritas, 3c eliminandi errores. Huiusmodi vero iudicia de pruvatorum hominum verbis ac phrasibus non doctrinam respiciunt, si

213쪽

1 6 DE INGENIORUM MODERATIONE

ve lanam, sive haereticam, sed solos verborum sensus suapte natura mutabiles, aut intelligibiles secundum arbitrium atque opinionem mortalium. Mutabiles quidem sunt, & aequivoci interdum, tum in Patrum, tum in Conciliorum monumentis verborum sensus. At quum necesse sit illinc petere Traditionem, veramque doctrinam, necesse quoque est, ut Deus Ecclesiae adsit sensus illos interpretanti, eam Jue ab errore tueatur, quando ipsam constituit columnam & custo-em Veritatis. A verbis autem, & phrasibus Scriptoris alicujus, hinminisve privati , neque cognitio, neque conservatio Catholicorum Dogmatum pendet. Iam aliunde sancita sunt, aut sanciri debent Dogmata, di secundum illa expendendi sunt eorum Librorum sensus, non autem secundum sensus eorum Librorum sunt expendenda Dogmata. Hoc est: quia ope divina certo Ecclesia cognoscit, quid Canonum Sc Patrum verba sonent, doctrinam Fidei ad eorum sensuum normam constituit. At contra ideo de Librorum privatorum sensibus Ecclesia judicat, quia ipsos jam constitutae doctiinae aut adversantes aut consonos animadvertit. Igitur, etiamsi Ecclesia in hujusmodi Librorum sensibus intelligendis falleretur quod tamen accidisse, nisi evidenter contrarium pateat, nunquam a piis fidelibus putandum est ), non ideo periclitaretur doctrinae veritas, non ideo Ecclesiae praerogativa in Dogmatis statuendis quidquam laederetur.

Ubi ergo constat constare autem facile potest ) quam doctrinam probare aut damnare velit Ecclesia, dum effatum quodpiam privati alicuius hominis probat, aut damnat: necesse est, ut integro animi & cordis assensu eam cum Ecclesia amplectamur aut abominemur doctrinam. Nulla deinde est necessitas, ut eodem etiam a sensu fidei credamus effati illius verba revera sonare & significare id, quod Ecclesia probat aut damnat, nosque cum illa probamus tave damnamus. Certe non apparet, cur dicendum sit spectare ad iadem peculiare hoe factum. Non illud olim revelavit Deus ne nunc quidem Ecclesiasticis Iudicibus opus est ut revelet, aut saltem ut extraordinarium conserat auxilium, ne in assequendo eorum verborum sensu erretur, quando sive ea Auctoris verba id significent, sive non significent, ratum certumque stat de Doctrina Ecclesiasticum

iudicium, & Christiano gregi evidenter constare potest, de qua doctrina judicium tunc fuerit pronuntiatum. Id ex obvio vel borum sensu facile agnoscitur. Si dubius & aequivocus est ille sensus, ipsum per alia verba explicare & determinare solent Ecclesiastici Iudices, uti pluribus exemplis confirmari potest, donec fidelibus evidenter m-

214쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. I77

notescat, quam doctrinam aut configere, aut commendare tum velit

Ecclesia. Ita in Ian senii negotio dum Romana Cathedra, aut E elesia congregata explicet, si opus est communi tamen sententia non est opus) atque statuat, quem sensum, & quam doctrinam ipsa

damnavit damnatamque velit in V. Propositionibus Iansenio tributis: Dogma Fidei tunc in tuto erit, atque errori praecludentur viae; neque ulla necessitas amplius erit, credendi supranaturali assensu , eandem illam damnatam doctrinam in Iansenti verbis atque intentione suisse, quum id scire, aut credere, nescire, aut negare, merum tantummodo factum respiciat, a quo doctrina fidei nequaquam pendet. Sed alia quoque suppetit ratio, quare ad fidem pertinere non possint Ecclesiastica de privatorum hominum Libris, verbis, ac semfibus judicia. Hominum verba aequivoca, ut diximus, plerumque sunt tum ex institutione populorum, tum ex usu Scriptorum, me taphoris aliisque tropis utentium. Non unus itaque, sed diversus plerumque iis sensus subest. Neque impedire Ecclesia potest, quominus aliena dicta aequivocationibus scateant, & aequivocos sensus pariant. Neque hoc impedire miraculorum ope Deus voluit, aut vult, quum

satis ipsi sit facere, ne in interpretandis explicandisque divinis Libris, & colligenda Traditione, & proponenda vera doctrina, errare possint legitimi Ecclesiae Catholicae Iudices. Hinc est, quod Eccleiasa ita statuere non potest, unum quempiam sensum verbis alicujus Libri, sive propositionis inesse, ut alius sensus subesse non potuerit, ac possit, quanquam simul ac statuit, quodnam dogma sub iis veris bis ac sensibus claudi ipsa arbitretur, ipsumque damnat, dubitandum amplius non sit, quin recte & sine errore damnatum illud dogma fuerit. Experientia ipsa his suffragatur. Certe Ecclesia enunctiationes

easdem secundum varios sensus acceptas, nunc adprobavit, nunc improbavit, & eadem omnino verba modo aversata est, modo amplexa, prout ipsi visa sunt signare aut pravam aut rectam doctrinam. Ita celebris illa thesis: Chrsus est unus e Trinitate, sive unus de

Trinitare passus est, ab Hormisda Romano Pontifice aliisque Catholicis reiecta primo fuit, quod ejus sensus ad Eutychianam Haer sim accedere crederetur, & ab ipsa significari, divinam naturam humanis doloribus ae infirmitatibus suisse obnoxiam. At subinde eamdem thesim uti Catholicam recepere Ioannes II. & Vigilius Romani Pontifices, atque oecumica Synodus V. quum nempe in Catholico sensu accepta fuit & credita veram Ecclesiae Catholicae sentemtiam sonare, atque exprimere. In Synodo Antiochena vocem Homo

215쪽

r 3 DE INGENIORUM MODERETIONE

son Episcopi complures proscripsere, in sensu Pauli Samosateni aeemptam. Nicaeni vero Patres in sensu Catholico consecrarunt. Ita de tempus fuit, quo variae circa Incarnationem sententiae secundum

Varias illarum intelligentias male aut bene sonabant. Quum Pelagii Litterae, ae Coelestii Libellus de gratia Dei coram Zolimo & R mana Synodo lectus fuisset, Libelius illa Catholicus dictus est, uti scribit S. Augustinus Lib. a. ad Bonifacium Papam Cap. 7. ita ut Zosimus, pro fama utriusque Haeretici sollicitus, non sine aliqua i dignatione ipsos purgarit apud Africanos Patres, inquiens Ep. 4. Est ne ullus locus, in quo Dei graria, veι adiurorium praetermissum sit 8 Verum Pelagius nomine Gratiae non peculiare Dei donum antimae insulam, sed legem, doctrinam, exempla Christi, aliaque e

terna adminicula intelligebat. De hoc sensu monitus Zosimus ab Africanis Patribus, adprobatos ante Libros eorumque Auctores an themate seriit, ab Ecclesia eiecit. Multus sim, si alia in hanc rem exempla congerere velim, quibus videas. in assequendis privatorum Librorum, verborumque sensibus tam certa non esse Ecclesiae iudueia, ut divinam fidem exigant, quum tamen eisdem semper sit divinitus certissimum de doctrina iudicium. At inquiat aliquis: Ergo . si erroribus obnoxia est Ecclesia in damnandis privatorum Libraeum sensibus, nullam hujusmodi judiciis

fidem habere debebimus. Ergo liberum erit unicuique, aliter e sdem Libros, & privatorum hominum dicta ac verba, non secum dum Ecclesiae interpretationem . sed pro intelligentia sua, explicare, adeo ut superflua quoque dici possint huiusmodi decreta. Ergo fi stra tot hiatibus Apostolica Sedes percusserit reluctantes adhuc Iansentanorum reliquias; immo parum aeque praeceperit, ut V. Ian senii Propositiones in sensu ab eodem Ian senio intento proscriptae, noα ore solum . sed corde etiam a fidelibus ejurentur. Ita argutentur quudam, splendida in speciem, sed fallaei plane ac temeraria consec otione. Dicimus igitur, non exigi certe, ut divinae fidei assensu credamus, hominem quempiam ab Ecclesia, sive ab Apostolica Sede, tanquam Haereticum damnatum, reipsa talem quoque esse in conspectu Domini Dei, cuius unius est hominum corda scrutari; aut revera alicuius Libri sive Auctoris verba id senare. quod damnatum

ab Ecclesia fuit; eumque habere sensum, quem Ecclesia ipsis tribueravidetur. Fieri potest, ut ex aliis monumentis post iudicium primum detectis, & ex diligentiori locorum verborumque collatione, ille qui tea pravo sentire putabatur, in recta sententia fuisse postea deis

prehen

216쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 179prehendatur, ejusque verba commodius & accuratius explicata, ab impietate liberentur. Quod quoties secundum germanas Criticae re. gulas, & sincero patrocinio praestetur, neque ab Ecclesia, neque ab Eruditis moleste ferendum est. Μajor enim cura Veritatis, & Christianae Caritatis habenda, quam proprii judicii, quando ejus natu. Me judicium non est, ut necessario veritas cum ipso conjuncta incedat: quod in Ecclesiasticis de Doctrina, seu Dogmate, judiciis rite

peractis semper fieri, est apud nos exploratum. Ex adverso etiam contingere potest, ut re melius explorata atque discussa, qui Auctor, qui Liber ante ab Ecclesia aut probatus aut absolutus fuerat, malefensisse, Sc haeretica dogmata continere postea noscatur, & aequisi, me tandem damnetur. Ex hac regula Ibae Epistolam, atque Themdoreti Capitula, quae in Concilio Chalcedonensi censuram Patrum effugerant, eorum Auctoribus Catholicae communioni redditis, deinde Oecumenica Synodus V. exsecrata est, impiisque sententiis atque erroribus scatere deprehensa justissimo anathemate perculit. Rursus Honorium Romanum Pontificem Oecumenica Synodus VI. Haeret, eis accensuit, ejusque Epistola ad Sergium tanquam impia proscripta. At veritati & aequitati suus perpetuo suturus est locus. Utique post tantum antiquitatis consensum ego negare non ausim pareant B,

ronius, & alii) quin anathema dictum Honorio fuerit; sed eum

Baronio, Bellarmino, & aliis contendere & nos possumus, Hono. rium male revera non sensisse de Christi Voluntatibus, neque Hamreticum plane fuisse. Restat adhuc illius Epistola. Nihil ibi doctissi.

mis viris occurrit, quod considerata temporum & rerum conditione, verum reserat Monothetismum, hominemque faciat impia trademtem. Quare damnatam in Honorio doctrinam nos quidem exsecra.

mur; at Concilii sententiam de Persona & Scriptis Honorii certe svi scipiendam, sed non omnino certam censemus, quod 3c quam plurimi ante nos censuere, scriptisque prodidere, plaudentibus Eruditis, εc Ecclesia atque Apostolica Sede post tot annos nequaquam impro. hante illorum consilium. Video, in magnis ambagibus versari, qui

Epistolam illam merito fuisse damnatam evincere conantur, 3c B ronium atque Bellarminum cum sua sententia componere volunt. Ceterum, quotiescumque Ecclesia, aliquem aut Auctorem aut

Librum post plenam causae cognitionem damnavit, 3c illius men. tem, istius sensum, quantum fieri potest in humanis, accuratissime investigavit, Sc conceptis verbis de adhibita diligentia, & de sensu proscripto monuit fideles, codfirmata sententia priore, di improbato

Z a illius

217쪽

Illius Auctoris sive Libri patrocinio; tantum roboris Ecesesiasticis iudiciis accedit, ut iis non acquiescere, & adhuc adversari, non temeritas tantum , sed scelus fit, idque non leve. Veneranda sempersunt Apostolicae Sedis, & Ecclesiae, vel de his rebus judicia. Attamen tolerare interdum Ecclesia solet ac potest, ut damnatis A ctoribus , Librisque proscriptis modesta & humilis defensio praestetur. Melius ipsa amat suos habere innocentes, quam reos. Et qua quam prius rite judicaverit secundum allegata & probata: nihilomunus aequi deinde bonique iacit hujusmodi etiam patrocinia, utpote quae interdum veritati prospicere, semper Caritate abundare possunt. Verum , postquam Ecclesia nulli diligentiae pepercit, & patronos nihil solidi afferentes, immo cavillationibus tantum causam agentes, flere jussit novis decretis, humillime parendum est. Et non divina

quidem, sed pia fides, & non oris tantum, sed & animi reverentia est his adhibenda judiciis. Ad leges Disciplinae, quae interdum tutelam suscipi reorum

finit, pertinet etiam nostrae sententiae aequitas. Tum Ecclesiae imterest aperire, tum fidelium cognoscere, qui sint Haeretici, hoc est homines Catholicae Fidei vel voce vel scriptis adversi, & qui sint Libri sensibus perversis, & errorem spirantibus contaminati, ut vera Christi Doctrina incolumis in congregatione fidelium servetur, Se omnis errandi caussa auferatur. Utramque pestem vitandam esse simus e Christi eiusque Apostolorum imperio, ne, ut ait Apostolus Lad Tim. III. I 3. Mali homines, or seductores, oe errantes, in err rem uos mittam. Porro ex institutione divina, Pastorum est, scilicet Episcoporum, ac potissimum Apostolicae Sedis, lupos hujusmodi detegere, & venenata pascua removere. Ipsorum est iudicare, quid ruvibus fugiendum sit, quidve sequendum. Igitur sine crimine, sine temeritate negari obsequium, & pia fides non potest hujusmodi judi. eiis, ubi diligentissimo examine legitimi Iudices causam versavere; ubi statutum est, nullius ponderis esse adhibitas in patrocinium peris

sonarum atque Librorum, rationes. Cur enim temerarium non sit,

privatam sisam opinionem solemni Ecclesiae & Apostolicae Sedis, hoc est, Iudicum a Deo constitutorum, sententiae praeponere in re tanti momerui Nisi his decretis humiliter & ex animi sententia o temperandum, atque acquiescendum est, sique retractari ista judicia possunt, quanquam adeo exquisite peracta: quandonam constabit, qui sint Haeretici nobis ejurandi, quae sint verba male sonantia, qui sensus impiam doctrinam referentes Quotidie non acquiescendi, non

obtemin

218쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. Is Iobtemperandi caussas nectemus atque interea Haeretici frustra damnati bacchari pergent, eorumque Libri sensibus perversis insecti doctrinam perversam animis pervicacibus aut incautis legentium instillare non cessabunt. Quem quaeso judicaturum de sensibus verborum, de mente Scriptorum amplius appellabimus, quando Ecclesiam, Concilia, &Christi Vicarios auscultare nolimus, a quibus tam solemni judicio haec etiam causae pars & controversia diremta est Utique non sunte caelo exspectandi Angeli, ut his quaestionibus finem faciant. Nuaquam ne parendum est ρAt, inquiunt, nos Doctrinam ab Apostolica Sede, & ab Eecclesia damnatam damnamus; non enim illic errori obnoxia est Ez-clesia Christi Sponsa. Hane autem Doctrinam verbis & phrafibus iulius Libri contineri, eamque ilIius hominis menti revera insedisse,

neque divinitus cognoscit Ecclesia, neque jure nos ad credendum cogere potest. Silentium prae reverentia adhibebimus. Majora pra stare necessum non est. Nam quei certos nos Ecclesia de re illa s ciat, quam ipsa certo non cognoscit, & in qua judicanda errare potest Z Uerum argutiis talibus Ecclesiae mandata eludere nefas est;& qui iis utitur, Fidei quidem leges se habere perspectas prodit, Disciplinae autem prorsus ignorat. Nimirum Disciplina praecipit, ut

his etiam iudiciis rite peractis animum pie fideliterque submittamus. Cordi nobis sutura est prae omnibus Catholica Doctrina: ergo ab minandi, qui illam corrumpunt voce, scriptis; ergo damnanda scripta & sensa, quibus ex Ecclesiae sententia continetur male sana doctrina. Cuiusnam vero est, nisi Episcoporum, & praecipue Romani Pontificis, iuridice decernere, qui sint isti Auctores nobis exsecram di, quive Libri, Verba, & Phrases veneno insecta ξ Recta igitur ratio docet, hos prae aliis Auctores, Librosque esse a nobis damnandos,rum Ecclesia per juridicam & solemnem sententiam damnavit, 3camnandos mandavit. Itaque huic damnationi quisque fidelis cordedi ore subjicere se debet, & inanem, ne erret in obsequendo, tim rem deponere . Ferendi ergo non sunt ii Iansenti Episcopi olim Iprensis affectae, qui post celebre ac repetitum ab Apostolica Sede, di ab Ecclesia univerti receptum Iansentanae causae judicium cede. re nolunt & obsequi, & quorum nonnulli sub specie tuendi Iansentiti vindicandi a nota haereseos impacta, non quidem ejus personae, ut constat hujus controversae peritis, sed ipsus doctrinae errores damnatos defendere & tradere non dubitarunt, Summis Pontificibus, i pis, omnique Ecclesiastica ae saeculari auctoritate contemtis.

Sibi

219쪽

181 DE INGENIORUM MUDERATIONE

Sibi igitur irascantur, si Disciplinae severitatem in se experiuntur, qui Disciplinae Legibus adeo temere adversanturὶ Fieri non potest, ut gravem Haeretici cordis suspicionem non ingerant, dum tanto molimine deploratam Ian senii causam tuentur. Nam quod est ad novissimum Clementis XI. Pontificis Maximi decretum, nihil equius efformari potuit, quam quum statuitur, non ore solum, sed o cordeweliei ae damnari ab Omnibus Christi fidelibus debere damnarum in V. Proposivionibus Iantheniani Libri sensum, quem illarum verba prae se

ferunt, nec alia mente, animo, aut credulitate formulae I an fenianae

eondemnationis subscribi licite. posse. Iure uti diximus) exigere a

Fidelibus Ecclesia potest, ut Libros, hominesve a se damnatos damnent. Quis autem mentis compos, & verae Theologiae gnarus, sibi persuadeat, licere aliquid ore damnare, illudque ipsum interea corde amplecti 3 Ista linguae & animi dissensio ullisne potest ratiunculis dealbari, atque excusari Quod autem Apostolica Sedes in Ian senii causa nunc exigit, non nudius tertius exigi coeptum est, sed ab ipsis Ecclesiae incunabulis invaluit. Ubi quempiam Haeresis Ecclesia damnavit, tum continuo praeceptum est, ut illum omnes pro Haeretico haberent, a que ut saltem Ecclesiae Ministri ipsum disertis verbis exsecrarentur. Formulae etiam, sive fidei Prosessiones suere constitutae, quibus scri-hendum erat, uti post Iansentanam controversiam actum pariter fuit. Qui hosce Haereticos, eorumque scripta eiurare noluerunt, tum de Haeresi suspecti, tum Haeretici si evidentia maxima suberat &ipsi proclamati sunt. Unius Theodoreti exemplum memorasse iussi. ciat. In Chalcedonensi Concilio Ast 8. tergiversabatur ille, nolebatque Nestorio statim anathema dicere. Post varias interpellatio. nes, minitati sunt Patres se pro Haeretico ipsum habituros, nisi in

Haereticum Nestorium anathema aperte pronuntiaret. Tum ille amplius non cunctatus, paruit, & orthodoxe sentire ex hac professione creditus fuit. Ceterum sequenti saeculo iterum in scenam Theodoreiatus rediit una cum Iba Edesseno, ac Theodoro Mopsuesteno in celebri trium Capitulorum causa. Scripta istorum, tanquam a recta fide abhorrentia damnavit Synodus V. Oecumenica, reluctantibus

Ilerisque Africae & Istriae Episcopis, Chalcedonensis Concilii inco umitati tunc immerito paventibus, qui & inde perniciosum Schisma conflarunt, quum alioquin omnes in doctrina fidei consentirent. Sed ejus Concilii judicium, cui primum reluctatus fuerat Vigilius, ratum tandem ipse habuit, aliique deinceps Romani Pontifices, ae successu

220쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. Ι 83 .

temporis immutabile stetit. Tum vero inexcusabiles habiti, qui ebdem iudicio subscribere noluerunt, & poenis ac censuris compulsi sunt ad subscribendum. Quamvis enim, uti vidimus, ad Fidei Dogmata non pertineat Personarum, Librorumque damnatio, attamen ad

Disciplinae leges spectat facere, & exigere, ut & hujusmodi iudiciis

reverenti & humili animo assentiantur fideles, eosque, nisi obsequantur, temeritatis, scandalique crimine merito posse damnari, quum disciplinae contemtum, & perversae doctrinae suspicionem a se depellere isti non possint, si Libros & Auctores solemniter iterumque damnatos damnare recusent. Ad eiusdem Disciplinae auctoritatem referendum est, compellere posse fideles ad pie credendum & fideliter obsequendum in tot aliis factis a Deo quidem minime revelatis, sed moraliter evidentibus. & ut talibus ab Ecclesia rite judicatis, e quubus Doctrinae Catholicae stabilitas, & morum regimen quodammodo pendet. Talia habeto, qui sint legitimi Successores Petri, legit, mi Episcopi, ac Reges; quae sint oecumenica aut probata Conculia; quae Decreta indubia Romanorum Pontificum; quae germana Patrum scripta; & quid interdum revera sentiat aliquis ex Patribus;& quis Caelitum albo sit adscriptus, & alia ejusmodi, in quibus

modo majorem, modo minorem reverentiam postulare poterit Ecelesia pro majore aut minore rerum certitudine atque evidentia, pro

graviori aut leviori necessitate ad servandam unitatem atque doctrinam, Sc ad avertendos errores. Uno verbo, hujusmodi factis, a Deo ruidem non revelatis, sed tamen cum Dogmate connexis, si Evuentiam praeserant, demens sit, & nonnumquam reputetur Haeretucu , qui credere & obtemperare nolit: sin ambigua & dubia apparent; adhuc praestat Ecclesiae sententiam serenti, utpote iudici divinitus ad nos regendos constituto, quam infirmo nostro ingenio, piam adjungere fidem, ne ob timorem incerti & minime periculosi erroris in crimen certum incurramus: quale profecto est in tanto discrumine aut corrumpendae doctrinae, aut scindendae unitatis, obediem tiam Praepositis nostris, rationem pro nobis Deo reddituris, per

vicaciter denegare. Atque hactenus de iudiciis Ecclesiae in Factis ad Historiam Ecclesiasticam pertinentibus, atque a Deo minime

revelatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION