장음표시 사용
241쪽
Potius asseram, quae in supra laudato Ecelesiastis Ioco de So. te narrantur in Hebraicis Codicibus. Ibi enim scriptum est Brettuveeι me Komo scio b hoc est, oe ad Deum suum anhelusis, seu anhelat. Ubi videmus, Scripturam sacram figurate loqui,
nou proprie, quasi Sol vivat, moveatur, & e cursu anhelans ad locum quempiam properet sibi constitutum, tanquam ad metam. Eadem de caussa ad illa verba oritur Sol oe occidit, Lyranus adnotat: ut apparet ad se um. Celeberrimum autem ad preces Iosue factum in Sole prodigium aliqua pariter nobis exhibet, quae Spiritus sanctus, non qualia revera sunt, sed qualia oculis nostris apparent,
in ea narratione usurpavit. Cap. X. 12. Iosue, referuntur ejusdem ducis verba: Sol contra Gabaon ne movearis, oe Luna contra vallem
Aialon. Seu, ut alii vertunt, stiper Gabaon, o super vallem Aia-un; seu secundum Hebraeos, in Gabaου, oe in valle Aialon. Quum Tellus in comparatione Solis sit exigua moles, & Gabaon, ac Vablis Ajalon in eodem terreo globo sint minutissimum punctum; quo
modo Soli praecipitur, ne moveatur, sive ut sileat ita Codices Haebraei , ae stet supra Gabaon, & supra vallem Ajalon 8 Nunquid huic puncto respondere potest immanis Solis globus, qui
ab egregiis Astronomis decies centies millies superare magnitudinem Terrae universae creditur J Ad vulgare igitur oculorum judicium al- Iudere videtur Iosue; nostris enim oculis Sol apparet tanquam discus duobus palmis dimetiendus, & super exiguum unum Caeli spatium
moveri. Infra additur: Sterie itaque Sol in medio Caeli. At caelestes orbes . si exaeste loqui velimus, carent medio, atque extremita tibus; nam in corpore sphaerico, in semita aut linea circulari, quae extremitas, quod medium revera excogitari potest 3 Ergo istud etiam .interpretari juvat ad sensum vulgi. Nempe oculis ille medius esse videtur Caelorum locus, qui ab Oriente atque occidente aequaliter distat. Concluditur tandem narratio his verbis: Non fuit antea, nec postea, tam longa dies. Ridendum se praeberet, qui ad litteram haec verba accipienς, contenderet, nullam in toto terrarum orbe longiorem illa diem fuisse. Peragrantibus regiones sub utroque Pinio sitas exploratum est, Solem diutius lucere, ibique longiores fine Comparatione contingere dies. Verum Scriptura ad intellectum &scientiam Iudaici populi sese accomodabat. Rudi illi populo Solis
effectus sub regionibus Polaribus ignoti erant: neque porro divinus Spiritus revelare volebat, ad utilia nimirum intentus, & a pascea da inani hominum curiositate alienus.
242쪽
IN RELIGION NEGOTIO. L B. I. 2GIQuae quum ita sint, & tot exemplis jam pateat, non raro Scripturam sacram, & praesertim dum de corporibus caelestibus agit, humano more, & ex vulgi usu solere loqui: uti etiam sanctus Amgustinus Lib. I. Cap. 39. Quaest. super Gen. & ceteri Patres animadverterunt: illud consequitur, neque temere, neque imperite agere, qui loca ej dem Scripturae, mobilitatem Solis prae se se rentia, figurate accipiunt, explicantque per Metonymiam; ita ut Scriptura, non quae sint, sed quae appareant, illic enuntiet, & ve. ra facta referat per improprias vulgi phrases. Et non violentam, neque insolitam, neque absurdam interpretationem illic adhiberi, tot rationes suadent, quot exempla produximus. Quod si per ejusmodi
aequam interpretationem error omnis, & mendacii suspicio a sacris Litteris excluditur atque arcetur, divinaeque Historiae dignitas Scfides in tuto posita est: equidem non video, cur iis incertis & commode exponendis documentis urgere velimus Altronomorum opinio. nem, eoque minus, queis ipsam impietatis arcessere. Non est illa quidem certa, non demonstrativis rationibus probata, & per Tychonicum Systema suppleri sorsitan potest; sed verisimilis tantum est,
motibusque caelestibus explicandis, & superstuis compluribus rem vendis omnium consensu perquam idonea. At ne certissima quidem, neque evidentia esse videntur Scripturarum interpretamenta, quae a versus ipsam pugnare dicuntur, ut illorum patentissima veritas nutantem istius veris militudinem suo pondere aperte prosternat. Nam quod in hanc rem aliqui aiunt, omnem sacrae Scripturae proposti nem accipiendam esse in sensu litterati oe proprio, quotiescumque in stati finis non est repugnantia cum aliis propositionibus eiusdem Ser
plurae aequae, aust magis cerris aut eum definitione fummi Pontificis, aut cum propositisne aliqua naturali lumine eerta oe eυidenti οῦ hoc, inquam, tam latum ac generale axioma nescio quam opportune inculcetur. Certe quantum fieri potest, retinere & consectari debemus Litteralem proprium Scripturae sensum. Verum prope innumera ibi sunt de rebus ad salutem non necessariis seu dicta, seu phrases, seu verba, quibas neque Fidei, neque Ecclesiae placita, neque natur iis luminis lux palam repugnat, & tamen in sensu litterati ac proprio a Sanctis Patribus, aliisque Catholicis Interpretibus non accipiuntur. Ut aliter ista explicentur, atque accipiantur, quam prima facie accipienda videantur, sufficit, ut id probabilior aliqua ac veris milior ratio suadeat, petita e Liberalibus Disciplinis, e profanis Historiis, e populorum moribus, aliisque etiam minus certis sontibus,
243쪽
& sit non violenta, sed naturalis, atque in aliis similibus locIs u tata & probata interpretandi ratio. Ses, ut clarius loquamur, meminisse debent viri Theologi, Litteralem Scripturae sensum, quatenus a Mystico distinguitur, vel proprium esse, vel figuratum. Eit autem Augustini, & complurium sententia, interdum plures Litterales sensus uni Scripturae loco seu
testimonio congruere , quum contra alii arbitrentur, unum solum convenire posse. Utrique recte sentire, eorumque opiniones facile conciliari posse videntur. Unicum tantummodo senium litteralem non excluso Mystico in aut propriis aut figuratis verbis expressum, in quolibet sacrarum Litterarum testimonio divinus Spiritus revera voluisse concludere tensendus est. At quum Scripturae verba, quod eli ad sensum Litteralem, stat obscura interdum, variisque interpretationibus obnoxia, incertumque non raro sit, utrum proprie an figurate sint accipienda: diversas propterea Litterales Interpretationes ad eundem locum adhibere licet. Harum quaelibet, modo conto ta non sit ac violenta, modo non aliis Scripturae, Traditionis, &Rationis luminibus adversetur, convenire, & laudari, ac tolerari potest. Quandiu non constet, quae sit eo loco mens divini Spiritus, neque evidenter appareat unicus ille sensus, quem Deus significare voluit: quid vetat pluribus modis eamdem explicare loquutionem, dum id religiose fiat 8 Loca autem illa Scripturarum, quae ad Fidei ac Morum doctrinam spectant, uno duntaxat modo esse explicauis da, neque plures pati posse Litterales sensus, dicimus; quia germanum eorum sensum a Deo unice expetitum jam Ecclesia ab ipso Deo didicit, & per Traditionem, atque unanimem Patrum conse sum ad nos uisue transmisit. Quare in iis locis interpretandis ab Ecclesia, a Traditione, a Patribus recedere nefas est. Uerum in aliis Scripturae locis, quibus doctrina salutis minime continetur, ubi semias non aliunde jam certus sit, immo ubi iste sit obscurus, & dbversam Litteralem Interpretationem commode patiatur: locum ut, que habet Augustini aliorumque sententia, plures videlicet sensur Litterales convenire uni loco posse ac tolerari debere. Heie valent sanioris Critices leges. Quamvis obvius sensus minime tum ineurrat in Fidei & Caritatis dogmata, neque rectam Rationem pulset: si tamen non bene consentire deprehendatur cum Experientiae, Phymeae, Geographiae, Astronomiae, Historiae, Logicae, aliarumque Diis sciplinarum verisimilibus sententiis, & contra conciliari eum istis non absurde, non violenter possit, vel figuram aliquam illic ostemdendos Digiligo 'gle
244쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 2 ordendo, vel praetermissa supplendo, vel obscura explicando: probabiles fiunt, verisimiles atque tolerabiles alii etiam sensus Litterales. Retinere igitur proprium Litteralem sensum Scripturae non cogimur, eique licet praeferre Figuratum Litteralem, sive quum verisimilis ratio hunc potius quam illum eligendum suadet, simulque in aliis eiusdem generis locis ita explicari Scriptura amat, sive quum hujusmodi explicatio a Patribus non impugnatur, non dissentit ab aliis Scripturae clarioribus locis, non ab Articulis Fidei, non a r cta Ratione. Hoc enim est, non in Allegorias Historicum Litter tem sensum deflectere, sed eum Historicum ac litteralem sensum Scripturis tribuere, qui rei, & narrationi, 3c consuetudini Prophetarum aptius conveniat. Unicum exemplum dabo. De Hierosolymae excudio haec praedicebat divinus Magister, Lucae XIX. 44. Eν non re Iinquenν in te lapidem super lapidem. Uti nemo non intelligit, o vius Litteratis, ac proprius horum verborum sensus est, ita minui tim Urbis illius moenia, ac domos disiicienda ac subvertenda fore, ut unus lapis relinquendus non sit eum altero coagmentatus. Nihil prohibet, quin ita revera evenisse dicamus in celebri expeditione Scvictoria Titi. Adversus alia Scripturae loca, adversus Traditionem Patrum, aut Romanorum Pontificum, Conciliorumve decreta non pugnat hic sensus. Neque naturali lumini adversatur; poterant enim Romani id nullo negotio praestare, fi animus fuisset, Historia etiamia Patres ita vastatam Hierosolymam aiunt, & solo aequatam, ut ne ullum quidem signum habitatae Urbis relictum fuerit. Praedix rat etiam Christus nullum Hierosolymitant Templi tuidem super impidem relinquendum, qui non destruaruν, Matth. XXIV. a. & Marci XIII. a. Plene Prophetiam hane impletam fuisse, Historia fidem facit. Ingentes immensae illius molis lapides victor exercitus omnino contrivit, atque dissolvit, ferrum ac plumbum, quo connexi fuerant, rapturus. Et ne vestigia quidem celeberrimi Templi reliqua fuere; ipsius enim fundamenta a quanquam id minime veri videatur tamile Turnus Rufus aratro evertit, adeo ut nihil integrum remanis serit, nullusque lapis lapidi impositus. Parem igitur eversonem toti quoque Civitati contigisse, non solum non abhorret a vero, sed veri omnino simile videtur; & si audire velimus legem a quibusdam, uti supra diximus, nobis praescriptam, necesse erit id sine dubitatio.
a Haec parenthesis recens addita.
245쪽
Ex alia tamen parte vix credi potest, tantum otii suisse Romanis, ut tam minute amplissimam Urbem, ejusque omnia funda. menta conscinderent. Ad haec Auctor Iosephus est Lib. 7. Cap. 18. de Beli. Iud. a vastitate Urbis immunes fuisse Turres, quae praeter alias eminebant, partemque muri ad Occidentem non suisse dejectam. Quocirca, relicto obvio proprioque sensu, alter sensus aeque Litteratis & Historicus, sed priore verisimilior, tribui potest iis
Servatoris nostri verbis. Is nempe vulgarem consuetudinem loquendi imitatus, nullum lapidem super lapidem relinquendum hyperbolice praedixit, quo significaret, Urbem ianditus diruendam, ejusque eis
versionem ingentem, insuetam, & horrendam supra modum esse suturam : quam sane praedictionem nemo dubitat quin plene eventus complerit. Igitur videndum est, quare non & Astronomis liceat diversum ab obvio sensum quibusdam Scripturae locis tribuere, quum praecipue similis Interpretatio in aliis Scripturae locis simillimus non solum non vituperetur, sed etiam laudetur: & verisimiliores ratio. nes, ut vulgo Astronomi fatentur, Copemicanae, quam vulgari sententiae, faveant; & hae rationes verisimiliores praeferendam etiam, aut saltem serendam esse suadeant adhibitam ab ipsis.Interpretati nem Scripturae. Hoc, inquam, videndum; quum ceteroqui pateat,
Litteralem sensum in iis Scripturae locis intactum custodiri, & aeque per eam explicationem statui Miraculum, quod Iosue contigit. Sed quomodocumque tandem ista quaestio vertetur, illud certum est, in his ad doctrinam Fidei nequaquam spectantibus rebus, nihil aliud Ecclesiam ab Interprete exigere, nisi ut a sacris Scripturigomnis suspicio falsitatis ac erroris avertatur, idque praestetur per commodas ac veris miles Interpretationes; & verisimilior Interpretatio minus verisimili anteponatur, quanquam ne ipsae quidem minus verisimiles idcirco snt repudiandae. Haec autem omnia praestitissa Copernicani sibi videntur. Quod an vere contigerit, prudentum eis ruditorum erit judicare, donec Ecclesia hanc rite controversam deis
cernat, si tamen id facere, aut utile sit, aut necessarium sanctissimae Religioni. Neque est, cur aliquis dicat: Diurnus Telluris motus minime
demonstrative ostenditur verus. Ergo rejiciendus . Ergo vetus &eommunis sententia de Solis motu retinenda. Nam non ideo omnes Scripturae Interpretationes reijciendae, quia demonstratione caret ratio ita interpretandi. Alioqui de commentariis sanctorum Patrum, aliorumque Interpretum actum esset, eandem. interdum sententiam Varie
246쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. a
varIe atque opposite in hujusmodi locis exponentium. Deinde prudenter quidem, & religiose Psolomaei, seu Tychonis sententia retineatur, sed ita ut ad Fidem pertinere nondum dicatur, neque Hamresis postuletur contraria sententia. Copernicani enim Systematis rationes, etsi nequaquam demonstrativae sint, eae tamen sunt, quae
dubium faciunt Scripturae sensum in locis supra laudatis, ipsumque verisimili ac probabili Interpretatione a se non dissentire ostendunt. Quid si aliquando haec demonstratio a solertibus Astronomis & Phulosophis adinveniretur Τ Nonne tum certum foret, Interpretationem propositam non solum tolerabilem & aequam, sed etiam necessariam esse8 At quis non videat, periculosiisimum, atque a Religionis Ecclesiaeque i nsti tutione alienum esse, velle id nunc pertinere ad Fidem, quod cras pertinere non possit 8 Fides atque stabilitas credendorum in Ecclesia Christi, absit ut ab humanis experimentis pendeat. Alibi autem vidimus, Concilia ipsa Generalia ex Augustuni sententia certissime definire non posse, quae e novis experimen. tis aliter se habere deprehendi possunt. At inquias: nulla unquam opinionis Copernicanae demonstratio invenietur. Consentiam, si vis,& ego; verum prae dissicultate rei semper fortasse desiderabitur hujusmodi demonstratio, non quod aperta Revelatio divina iam spem omnem illius inveniendae sustulerit. Ne Ptolemaici quidem, aut Tychonici Systematis demonstratio hucusque inventa; immo haec majoribus quam Copernicanum dissicultatibus laborare videntur. Inisterim ergo prudentis est suspendere iudicium, neque tam acriter u gere divinas Litteras, ut oppositam sententiam haeresis & impietatis insimules. Id enim est contra Eeclesiae ipsius mentem, cuius in hisce quaestionibus moderationem omnia monumenta antiquitatis te
247쪽
Tradit;o, oe Eυidenria ex guntur, ut in bis ad statem minime omesanribtis documentis statuatur, aliquid eerro esse eradendum. Comedii Tridentini laudandum de rarione interpretandi praeceptum. Eυidentia in bis non raro desederata . si uid de Anripodum ex flenpia olim eredisum, o quam prudenter ab ea quaestione dirimenda abstinueris Eeclesia. Scripturae non detorquendae ad proin fanorum dogmatum putelam. Peraυii oe Sancti T homae santem
Ti satis significasse mi hi videor, ab Ecclesiae soro atque
censura eximere sese non possunt quaestiones opinion sque eruditorum hominum hac una de caussa, quod nuhil in Fidei & Caritatis doctrinam directe & suapte natura influant, sive uno, sive altero potius modo de , quotiescumque per eas Christianae Doctrinae divinitus cera aliqya laeditur, aut per latus confoditur, & erroris sive mendacii suspicione, nedum nota patenti, aspergitur divina Scriptura: tunc enim in eas gladium aequissime di sanetissime arripit Etaclesia, easque prosternit, atque e fidelium scholis & cordibus elim, nat. Duplici autem modo suum hoc ius Ecclesia exercere potest, aut ipsas opiniones revera damnando, tanquam Fidei & sacrarum Litterarum doctrinae contrarias, aut solum vetando, ne publice tradam tur, neve per Libros disseminentur in vulgus, prudentissime prospiciens incautis, ignaris, & novitatum amatoribus, quorum saluti a ternae aut jam coetit, aut in posterum potest nocere eiusmodi quam stionum atque opinionum agitatio. Verum ista medicina raro, illa etiam rarius Ecclesia utitur, & neutra sane, nisi praecesserit accuratissima caussae rerumque cognitio. Et primo sententias quasdam ad salutis fideique eruditionem per se non pertinentes damnatura, rem tantam peragere se non posse, neque debere, probe intelligit, nisi explorata Traditio, & Evidentia rei prius moneat, ejusmodi sentemtias sacrarum Litterarum, Fideique firmissimis documentis opponi.
Nam si in judicandis rebus Fidei, quae proprie sui sunt iuris, &
248쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. ara
Tecles allicis Praesulibus: quanto magis eadem exigenda sunt, quum de aliis rebus iudicandum est, quas ad Religionem non tam proprie pertinere diximus, immo nos ignorare sine crimine possumus Saepe autem Traditio desideretur, saepe etiam Evidentia. Nam raro contingit, ut de inanibus saecularis eruditionis quaestionibus Traditio vera attribui possit Ecclesiae Dei. Hujusmodi quaestiones vel
tanquam inutiles neglexerunt, vel tanquam perniciosas, humanaeque curiositatis nutritias fugerunt sancti Patres. Quod si eas pertraM-runt, aut obiter, aut etiam ex professo, nihilominus tanti eorum dim valere noluit Ecclesia. ut ipsorum auctoritati fasces necessario submitterent omnia posterorum ingenia, & legitima inde Traditi nis Eeclesiasticae forma petenda foret. Hanc Patribus venerationem
profecto debemus, quum de Christi, & Ecclesiae, & morum doctrina
loquuntur, eamque doctrinam in sacris Litteris unanimi consensu exponunt. In reliquis profanae Litteraturae partibus, immo in ipsis Scripturis interpretandis, ubicumque non agitur de salutari illa FLdei & Caritatis doctrina, nunquam ita premimur auctoritate, aut sanctitate, aut eruditione Maiorum, ut si quid melius, verius, aut saltem verisimilius ac probabilius nobis occurrat, Proferre, atque eistiam adoptare non liceat, dum Scripturae sanctae veracitas, dignitasque ubique in tam servetur. Hac libertate hucusque sunt usi, a
que adhuc utuntur recentiores Scripturarum Iuterpretes, omnesque
eruditi Catholicae communionis, quoties in id genus controversias incidunt, neque religioni sibi ducunt dissentire a Patribus in iis quae quocumque modo explicentur, ac dirimantur, nullam divinis Litteris, nullam Fidei doctrinae, nullam Ecclesiae sanctae iniuriam inse runt, & veritatem quam proxime possunt accurate consulantur. Esset igitur inquirendum, num venerandum Traditionis nomen recte ac legitime in Copernicanam aliasque ejusmodi caussas a nonnullis proferatur: scilicet num sancti Patres Telluris motum revera dam. narint, sacrisque Litteris contrarium appellarint, quum certe non a Copernico originem duxerit ea opinio, sed quibusdam ex antiquis Philosophis, uti diximus, in mentem venerit, & litteris mandata, fortasse ab ipsis Patribus ignorata non fuerit.
Interim nobis plane commemorandum est, δc summe commenia
dandum Tridentini Concilii decretum Sess. IV. evulgatum, quo nihil
in hanc rem opportunius reperias. Ad eoereenda petulantia ingenia decernis sancta Srnodus, vi nemo suae prudentiae innixus, in rebus Fidei o morum ad aedificationem Doctrinae Chrisianae pertinentium,
249쪽
furam Serjturam ad suos sensus contorquens, eontra eum sensu quem renuir oe senex sancta Mater Ecclesa, aut etiam conrra un nimem eo ensem Patrum, tuam Scripturam faeram interpretari a deat. Mirari tamen, neque injuria, liceat, quei hanc regulam sapientissime conceptam intorquere nonnulli velint adversus Copernic, ni Systematis patronos, quasi in omnibus quaestionibus unanimem Sanctorum Patrum consentum necessario sequendum Ecclesia pronun tiet. Non inquit sancta Synodus, piaculum et se a Patribus dist
dere in Quaestionibus Historidis, Philosophicis, Mathematicis, Physicis, Astronomicis, Geographicis, aliisque hujusmodi rebus, quibu
sacrae Litterae materiam valiam suppeditant. Conceptis verbis petivilla, ut sensum Ecclesiae, ac eosdem Patres humiliter audiamus, i, deliter sectemur, quum agitur de rebus Fidei ει morum ad aedificasionem Doctrinae Christianae pertinentium. Quibus sane verbis non tam aperte coercet petulantium Ingeniorum temeritatem in pertractandis rebus utilibus, sive necessariis ad Fidem, ac mores, quam tacite monet quorundam aliorum exuberantem zelum , ne sentemtiam & auctoritatem Patrum importune objiciant, & necessario pra serendam putent in reliquis etiam aut minime necessariis, aut in tilibus quaestionibus, & in exponendis iis Scripturae locis, quae ad Fidem , 3c mores, atque aedificationem Doctrinae Christianae non pertinent. Si & hoc poscere Tridentinis Patribus animus fuisset, tibhil erat , quod sua verba ad salutares tantummodo quaestiones e Scripturis emanantes spectare assirmarent; ' saltem aliis dicendi fodi mulis latias patere mentem suam indicassent. Sed iis perspectum erat, frustra ad Fidem trahi de his rebus scrtu non necessariis, immo ad aeternam vitam inutilibus, qualemcumque sententiam. Itaque sapientissime in eam illi ivere se olentiam, quae 3c uni rati Fidei consulit. 8c Ingeniorum libertatem non minuit, eptime intelligentes, quando Scripturae veracitas. Fideique verae doctrinas ne vi collocentur in tuto, non esse litem intendendam divetiis Interpretum sententiis de rebus ad Fidem. & Mores & Christianis
Doctrinae aedificationem nequaquam pertinentibus. Prae oculis a tem Tridentinorum Patrum, ut arbitror. tunc erant Apostoli verba in Ep. 2. ad Tim. III. I 6. Omnis Seriρινυ divinitus inspirata plia is est ad docendum. ad arguendum, ad corripisndum, ad erudiendum
in 1 ustuis . ur perfictus fio homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Ad quid utilis sit divina Scriptura en quam a Derte A poliolus signuficat. Nimirum Iustitiam tradere illius eli scopus, quo nomine vise
250쪽
IN RELIGION NEGOTII. LIB. I. 2I3tutes omnes complecti Scriptura solet, & ad Caritatem, & ad omne opus bonum Fideles incitare atque instruere. Non, inquit, ad Ma. thematicas, Astronomicas, Physicas, atque alias id genus controvensas dirimendas, doctrinasque saecularex explicandas, non ad erudiendum in Historia naturali: quae verba nescio, quibus Codicibus fretus Almagesti novi architectus Apostolo assingit, ut Copernicanis invidiam creet. Ista quoque non inficiamur ) innuuntur. & obiter memorantur sacris in Litteris; sed ut eadem aliquo pacto & pro
conditione sua nos ad Fidem, Pietatem, & Caritatem erudiant, rea nobis in eum finem considerentur, non ut reapse disputationibus nostris, & nostrae euriositati finem faciant. In hanc rem praecipue considendus sanctus Augul inus Lib. I. Cap. 33. & 36. de Doctrin. Christ. ubi Scripturae totius summam & scopum itatuit in comis mendanda nobis Dilectione Dei, & Proximi. Ceterum ex his etiam intelligere possumus, Evidentiam nociraro deesse, necessariam prorsus, ut ab ipsis Ecclesiasticis Iudicibus certa feratur de his quaestionibus ad salutem non pertinentibus semientia. Partim id contingere ex rerum dissicultate, atque obscurit te, partim ex ambiguo Scripturarum sensu potest. Aut turgidus, nimiusque sui aettimator, aut caecus aliorum venerator sit necesse
est, qui tot Aristotelis, Epicuri, Cartesii, Galeni sententias, in Physicis potissimum, sine ullo discrimine certas esse contendat. Pleramque ut noverunt. & dissimulardi nequeunt sinceri Philosophi intra unius verisimilitudinis pomoeria continentur. Quo quaeque deprehenditur, aut apparet verisimilior, eo dignior fit plausu & con- lenia eruditorum. Hinc tot senorae lites, & verborum rationumque pugnae. non prius modum finemque habiturae, quam in terris habitare & litteras colere desinat mortalium genusia Has autem , ut
ita dicam, ingenitas rerum tenebras ne ipse quidem divinus Spiritus in Libris suis discutere volitisse putandus est. Immo ipse testatur, se in huiusmodi rebus tradidisse Mundum disputationi hominum, se. que Deum esse docentem utilia. S tradentem unam scientiam reυ ra lucidam. & facilem, qualis postquam loquutus est ipse, & postquam quid ipse locutus sit. ab Ecclesia Catholica illius Interprete edocti sumus est Fidei Catholicae, & Caritatis doctrina, non a tem Physcae, Astronomiae, & horum similium. Id autem in s cris Codicibus evidenter traditum non dicitur, quod plures commindas & germanas patitur interpretationes, e quibus nulla certissimis aliis Traditionis, & Rationis, & Scripturae documentis opponitur.