장음표시 사용
251쪽
Multoque minus ille Scripturae sensus evidens appellandus, cui verili miliores rationes, & experimenta sive jam facta, sive peractu non impossibilia, diversum alium sensum, immo oppositum, esse praeferendum monent, in iis nempe rebus, quarum, uti ex generali regula statutum est, certam nobis cognitionem Deus relinquere volui sis nequaquam videtur, & quas contineri Traditione Patrum difficile de monitretur, & quae nihil Religionis intersit, quod uno p tius quam altero modo ab hominibus credantur. En ergo caussae, cur ab hisce quaestionibus dirimendis Ecclesia Catholica, & Patres, & Romani Pontifices plerumque abitinent. Tum solum in hoc etiam stadio currunt, suaque non fallaci auctoritate utuntur, quum necessitas cogit. Tum vero cogit nectissitas, quum evidenter adeo de hujusmodi quoque indifferentibus rebus Scriptura loquitur, ut unum tantummodo sensum eius verba admittant,& reliqui sensus, reliquae interpretationes ab usu Scripturae ipsius, aut ab aliis manifestissimis ejusdem locis, aut a Fide, Traditione, Ratione recta aperte abhorrent. Sublatis hujusmodi periculis & in commodis, & Scripturae sanctae veracitate ac dignitate servata, placide has controversias Ecclesia intuetur, az tolerat, aut certe eorum decisionem suspendit. Et cur in hisce minutis, & suapte natura non utilibus, neque necessariis quaestionibus dirimendis sese Ecclesia occupet, quae tot alias controversias inter Theologos & sacrarum Litaterarum Interpretes regnare sinit, ipsasque dijudicare supersedet 8 MDioris momenti sunt istae, quam illae, & propius sine dubio ad Christianam Doctrinam accedunt, immo de ipsa Christi doctrina, de FLde, ac Moribus plerumque agunt. Pro istis etiam. & contra istas, afferuntur divinae Scripturae verba, quibus unusquisque sensum tribuit verisimilem, interpretatione praeposita, quae suis cum opinionibus conueniat. Attamen Ecclesia sustinet pacifice tantam quaesti num segerem, & interpretationum varietatem; & nisi absurda tr dantur , & contraria receptis Dogmatibus, a iudicando temperat. Ipsis etiam disceptatoribus sese invicem Haeresis & impietatis postu-l ntibus, sapientissime mandat interdum, ut his contumeliis parcant, neque s bi judicium usurpent Apostolicae Sedi. & Conciliis reservatum. Ergo multo cautius & prudentius Romani Pontifices, & Conisellia, aut despiciunt, aut serunt ista de rebus inoifferentibus, & a
Scripturae scopo alienis, litigia, dum sine Scripturae ipsus injuria
252쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 2II Non solum autem a judicio, quantum fieri potest, in his Ecclesia abstinet, sed aegro nonnumquam fert animo, sacras Litteras in patrocinium Physicarum, aliarumque ejusmodi sententiarum, ita advocari, ut quisquis secus senserit, statim venditetur violatae Fidei reus. Neque solum sinit, ut arma e divinis Libris petita per verisimilem aliquam explicationem declinentur; sed ne impedit quidem,
quominus apertas his de rebus sententias Patrum deseramus, ubi verisimiliora argumenta, robustiores rationes, multoque magis experi menta manifesta pro aliis iisque contrariis sententiis pugnant. Uulgata est veterum quorundam opinio, quae Antipodas ab orbe terrarum excludebat, eamque heic memorasse non abs re erit. Post aliquot profanos Auctores ita sensisse videntur Lactantius, Augustinus, Isidorus Hispalensis. Nazianzeno ea quoque sententia placuisse se tur, neque ab ea abfuisse censendi Chrysostomus, Procopius, Diodorus Tarsensis, Acacius, Theodoretus, Theophylactus, Severianus, Euthymius, Ioannes Damascenus, 3c alii, quibus Caelum non Sphaericum, sed Hemisphaericum putabatur. Utramque istorum opini nem, ne dicam puerilem, certe absurdam, uti nunc omnes fatenis tur, Astronomicae, Physicae, & Mathematicae rationes dejicere olim poterant, & demum Experientia profligavit. Antequam tamen Columbus selici ausu ignotum orbem pervium nobis fecisset, fingere nobis liceat, Antipodas a quoquam affertos fuisse, & huius opinionem sibi exagitandam delicatulos quosdam suscipere voluisse. Philosophia simul, & Experientia nonnullas verisimiles rationes suffeci sent, quibus Antipodes negandi, Tellus non rotunda, Caelum vero hemisphaericum esse probarentur. Tum auctoritas Scriptorum, ac praecipue Patrum in aciem educta fuisset. Demum divina Scriptura proelium absolvere poterat. Uti supra vidimus, Caeli ac Terrae ex- Iremitates illic memorantur; totus terrarum orbis sub Augusto descriptus, ab Apostolis aliisque Discipulis Christi peragratus, & per
omnes gentes atque per universum terrarum Orbem Ecclesia jam diffusa temporibus Patrum occurrebant. Ergo nulli Antipodes statuendi erant, quos Populi & Patres tunc ignorabant, immo negabant.
Quid heic fecissent, qui Scripturam sacram de his etiam indisserentibus rebus loquentem in sensu Litterati proprio, neque figurato, ubique & semper accipiendam esse contendunt, quoties hic semius non repugnat eum Hiis Seripturae Deis, aeque, aust magis cerais, aut eum Eceissae definirionibus, aut eum propositiois aliqua narinalitamine eerra π midenri r Non erant Scripturae loca, quibus adve saretur
253쪽
saretur opinio, Antipodas Terraeque rotunditatem negans. Immo Severianus Isaiae verbis XL. χχ. secundum versionem Septuaginta opinionem suam tuebatur; ibi quippe legitur: Qui statuit Caelum ranquam fornicem, καιααραν Chrysostomus proferebat Epistolam ad Heb. VIII. r. Procopius illis verbis Psal. 18. utebatur, a summo Caelo egressio eius. Ad haec erat dogma, quocum conciliari non posse contraria sententia putabatur. Nullus hominum non ab Adamo propaginem ducit. Si homines excogitabantur immenso interjecti Oceani spatio a nobis dissiti, nulla ad eas terras navigatione cognita, iane possibili quidem, uti olim arbitrabantur: aegre persuaderi, & cr di, & sustineri posse videbatur certa de unius hominis propagatione sententia. Neque cum ulla Ecclesiae definitione proprius ille Scripturae sensus pugnabat. Immo proferri contra poterant verba Zachariae Romani Pontificis ex Epist. Io. ad Bonifacium Moguntinum. Vi gilium quemdam assirmantem, quod alius Mundus alii homines sub terra snt, damnat ibi Pontifex. & Sacerdotii honore privanis dum ait, ejusque doctrinam perυersam, pugnantemque contra Dominum oe animam suam, aperte vocat. Num denique in proprio sensu ea Scripturae verba accipientibus aliqua naturali simine eerta o e. Didens propositio opponi poterat Immo qui Antipodas statuebant, naturali lumini renuntiare credebantur. Nam quei excogitare gentem, quae adversa nobis vestigia figat, neque in Caelum irruat 8 Idmonstri simile videbatur; id eruditi ipsi, nedum rude vulgus, concoquere minime poterant. Tam parum, inquam, apparebat a recta ratione absona Antipodum negatio, ut illam cum Philosophi, tum Historici, & eruditorum fere omnium chorus sine comparatione maingis, quam alteram opinionem, consentaneam rationi, & experiem tiae censerent. Si istos ergo homines auscultasset Ecclesia, certe conclamatum fuisset in Antipodas, in Caeli Terraeque rotunditatem. Et quid si eam sententiam Ecclesia tulisset, quam falsam & irrudendam experimenta subinde monstrassent Quantum quidem arbitror, eo tandem confugere necesse erat, ut diceretur, nihil mirum,
quod in illo iudicio Ecclesia defecisset, quae se quaestionibus immiscere voluerit, ad salutis scientiam minime pertinentibus. Id autem nihil ossicere promissae ipsi ab erroribus immunitati, quae Dogmata duntaxat respicit, hoc est Fidei & Morum salutarem doctrinam. Nos nequaquam negare, quin falli & ipsa possit in factis & rebus a Fidei & Caritatis scientia alienis.
254쪽
IN RELIGION NEGOTI . - LIB. NUt Verum 3c a nostrae defensionis necessitate, & ab errandi peiheulo solicite sibi cavit Ecclesia. Nunquam ipsa damnavit Antip9dum vindices; numquam iis Scripturas sacras opposuit; nunquam ut opponerentur amavit. Neque vero arbitror, Zachariam Pontificesiin Uirg lium ide , tantum anathema dixi sse, quod is Antipodas p0neret. Adiaphoram hanc opinionem infitiebat ille erroribus aliis. Nam& Solem alium a nostro, aliamque Lunam incolis ita trihuebat, Rpejora fortasse delirabat. Ceterum quo revera collinearet Virgilii mpinio, & Lachariae censura, vix dicas. Totum illud negotium multa caligine obvolutum est, sicuti eruditi viri negare non possunt n. Ab hujusmodi autem censura non alia profecto ratione Ecclesia abstinuit, quam quod videret commodam probabilem ve interpretationi mdivinae Scriptur e ab iis etiam adhiberi, quibus Antimdes, & Cap-li ac Telluris rotunditas assirmabantur. Quando caeleitibus Libris &Fidei Morumque doctrinae consultum erat, quid Ecclesiae intererat quod hanc unus, illam alter opinionem, quanquam insul na, sectaretur Τ quae auferendae litis necessitas Τ Non jam amplius de ituenda Scriptura agebatur, sed de Astronomicis, sive Physicis rebus ae dissidiis, quae ad Ecclesiam non pertinent. Quare auctoritas Scripti m. X. P. I. E e ' rab,
a Praestat heie obsereare, Zaehariae Summo Pontifici matulam ignorantiae n pstr ab homine heterodoxo. suille imperite, ne dicam malitiose inustam. Is est nimirum Iohannes A-MUtis Tumimus, qui in suo Historiae Ecclesiasicae Comp/tidio, paues: hine annis Genevae edito, anno scilicet I 734. hae de re verba faeiens pag. 8r ista de Invidq ignoranter effuttit: lano aettiae hufus aevi haec e mutatis o cimina 2nt ..... MI rus quidam, Presb'ter Germanus, ob creduos Aut Mas damnatus fureis. Verutradhane diluendam calumniam satis est in medium proferre Zachariae verba ex eius F piis stola x. ad S. Bonifacium Archiepiscopum metuntinum, deicripta ex Tomo VIII Conciliorum editionis Veneto-Lab anae pag. avs. quae sic se habent: De pereeria a 3em doctrina quam contra Dominum oe animam suam locutus est Vitellius 4 ouod IL
rta eo teri, Hue acerro Concilio, ab Ecclesia ρ ne Sacerdotii honore privatum. Ad duem locum hane notam margini adlevit magnus Baron us ad an. 48. n xt Diah ρδη
hae sis En ebur Virgilius damnatuς fuerit; non . ob eresitos Antia
255쪽
HE, nisi quum evidentia loca sese offerebanr, nemini fontorquenda erat in suae causae praesidium, ne risui exponeretur, si falsa tandem deprehenderetur opinio, quam ipsae Litterae sacrae antea tueri videbantur. Origenes tutatus sententiam Platonis, Aristotelis, Cicer nisi aliorumque Philosophorum de Anima Caelorum, Solis, Lunae, ac Siderum omnium, Ecclesiae fulmina in se pertraxit, tum quod aliis commhntis onerasset hanc ipsam opinionem, tum quod e ScKpturae verbis in litterati sensu acceptis sibi patrocinium quaereret. Contra laudandus Theologorum Scholasticorum princeps Thomas non tam divino ingenio, quam prudentia & modestia ubique spectabilis.
Is opusculo X. seu XXXI. Art. I 6. quaerens, an Angelus circula imotu movere Tellurem possit, ait, ordini certe rerum id minime repugnare; sed tamen sibi videri, quod naturaliter terra qui eat. Id autem probaturus, non Scripturarum loca, non Patrum verba pro- .mit, sed Lectores ad unius Aristotelis argumenta dimittit. Proinde erit hominis parum acuti, ac verum Scripturae insti-- tutum, & Ecclefiae mentem minime assequuti, incerta inculcare sacrarutri Licterarum verba, quo certam esse persuadeat Philosophicam aliquam opinionem suam, aut falsitatis ae haeresis contrariam conis vincat. Incerta autem, sive non evidentia esse diximus Scripturael a. de indifferentibus hisce rebus, quum plures loco eidem conve- nire possunt verisimiles Interpretationes, eaeque Literales. Quae duo tela ex elephanti ore prominent, & deorsum retorquentur, idemque sunt ac ebur, dentes appellantur ex omnium fere Scriptorum, ipsusque vulgi sententia. Sunt qui contendant, cornua potius esse appellanda, quam dentes . . Varro de Lingua Latina de his agens: Suos
dentes, ait, multi dicunt, cornua funt. EAE temporibus enim ena cum
ur, oe ex superiori mandibula per os resupinata fise serunt, oei decimo quoque anno ea elephanti abiiciunt m defodiunt, sicut cervi quotannis, oe quoties amiserint, reyonunt. Praeter Varronem, Iuba,
Plinius, Aelianus, oppianus, Pausanias ita sensere. Experientia quo-riue testis adducitur, quum ebur igne emolliatur ad quaslibet recipiendas formas, quod dentibus animalium non contingit. Et haec quidem mihi videtur quaestio de nomine. Attamen argutulus qui-
squam accedat, & in postremam hanc opinionem exerat arma e Literis sacris . Ibi dentes elephantorum commemorantur 3. Reg. X.
22. oe dentes eburnei Ezech. XXVII. 13. Alibi etiam in Hebraeis Codicibus ebur 'ν fere, hoc est dens, appellatur. Nunc ergo rem. defiat tapi clamet ille sciolus, & pertinaciter amantem appellare com
256쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. Di rasvua pollus quam denres, tanquam erroris 3c impietatis. reiam, at
Ecclesiae tribunal deserat. Iste profecto delirabit; risum vix sustinebunt gravissimi Ecclesiae proceres. Quum toties a vulgo loquendii formas divina Scriptura mutuetur, 3c ad populi opinionem sese a eommodet : cur non idem heic quoque contigerit Z Incerta igitunsunt ista loca, Sc ad hujusmodi litem inepta; certumque potius est, hominem illum, si quis est, sacris Litteris abuti, easque invitas in
disputationem Philosophicam trahi. : et . iIlli eadem nomina coovenirent, qui Lucem esse Ignem, & Lu Leem proprie ealefacero contendens, Graeca verba Marci XIV. s Aproserret, ubi Petrus dicitur θεομυιομενω πρὸς το φῶς, oe eiaefurimbat se ad lumen, sive ad lucem. At nihil necesse est, proprium Litteralem ae obvium sensum hujus loci retinere. Vulgaremsedicendi consuetudinem sequutus est Evangelista. Usurpabatur. autem' vulgoeilis, seu lux pro igne, quod nempe Ignis cum calore lucem prae. beat. Ita Euripides in Rheso: μω πρὶν πολέμοι mouti φως pNondum antea hostis fuccenderunt rara am lucem, hoc est tantum Lgnem. Neque minus inepte in Peripateticos velitaretur, qui Ignem ipsum inter elementa computari non ferret, perinde quasi ipsum ab elementis Sanctus Petrus excludat, dum ait Epist. a. Cap. III. I a. Et elemenea ignis ardore tabescent. Idem plausus iis deberetur, qui adversus Cartesianam Scholam dualitates rerum sensibiles non in coraporibus, sed in hominum sensibus locantem, ea Scripturae loca adferret, quibus corpus aliquod amarum, dulce, candidum, 'nigrum, frigidum, calidum appellatur. Quod si valere, & commendari debet talis divinae Scripturae abusus, argutari etiam posset Co micanus quispiam, verba afferens Lib. I. Reg. Cap. II. 8. uti apud Latinum Interpretem habentur: Domini enim funt eardines terrae, oe pinu, e
fuer eos orbem. Commemorantur etiam Pro . VIII. 26. eardines. orbis terrae. At eardines, quos πολους Graeci appellant, sunt nomen
relativum, & rem verutilem ac mobilem, sibi impositam, simul tagnificant. Quandoquidem ergo in sensu obvio, proprio, ac litterati omnia Scripturae verba non repugnantia Fidei ac Rationi accipienda sunt, uti a quibusdam contenditur adversus Copernicum: Tellus vera satilis, ac mobilis ex origine sua dicenda esset. Verum facessant ista ludibria. Non illa est Scripturarum indoles, ut secreta Physices adique Astronomiae aperire mortalibus velint. Sancti Prophetae atque Apostoli ad sublimiora intenti, dc ad captum usumque vulgi sese componentes, familiares usurpabant loquendi sermulas . Hoc toties.
257쪽
Inculcavimus; sed heic adjungere juvat Cl. V. Dionysii Petavit verisba, cujus quae sit inter eruditos auctoritas, ii tantum ignorant, qui nullas, paene dixi, novere disciplinas. In Praefat. ad Libros de Gpificio sex Dier. antequam aggrediatur explicandam rerum Creationem, sibi duplicem cautionem ac regulam ille praescribit. Altera es, inquit, rerum olim rei a vereque gestarum Historiam in Mosse maxione contineri; non Allegoriis adumbratos oe inυοluxos nescio quos sensus Diritualium rerum corporeque earentium. Altera in pilis ipsis naturalibus cra eorporeis exponendis rebus Mo em rudis hebetisque populi ad captum oe ingenium temperasse s 1lum. Infra idem
repetit. Haec mea perpetuo sententia Dix, omnia fere, quae hele Μ ses attigit, popularem ad usum esse loquendi intelligendique demissa. Libro autem I. Cap. io. quaedam istius consuetudinis exempla asseri . Scriptura Me tuum, quod Caelum fra Firmamenrum vocatur, aerem esse non raro sqnisicat. Velut quum ait Psal. I 6. Qui operit caelum nubibus. Er mlib. I 6. Triste & rubicundum caelum. Sunx oe ista vulgata, volucres caeli, O alia similia. Brevim -- ses, quod iam monui, o non semel dicere est opus, remmunibus oepopularibus quum verbis tum verborum notionibus est usus. Vulgo autem caelum ita fumitur. uare plebeio paene sermonis usu se etiam Moses Caeli cra Firmamenti vocabula sumsit. Ut quum Volatile dicis volare super faciem Firmamenti, ut Hebraea referunt: id est, super firmamenti panem illam, oe in illa, quam aerem dicit. Nimiarum quia aυes, dum altius ab oculis nimis volant, Caelo propinquare dicuntur ἰδιοτικλ, adeoque iuxta extimam caelestis orbis superseiem, sub ea ferri . Petavio praeiverat sanctus Thomas in I. parte Summae qu. 7o. Art. I. ad 3. de motu Luminarium atque Sphaerarum agens: Moyses, inquit, rudi populo condescendens, sequutus es, quod fensbiliter apparer . Si igitur Moysi viro divinitus asstato ita res enarrare in more fuit . eique cum vulgo potius, quam cum
saeculi Sapientibus, loqui placuit; idemque procul dubio secere &alii Prophetae atque Apostoli, quum tamen suis hisce vulgaribus loquendi formis ae notionibus e rudi populo petitis res veras & sensum Historicum clauderent: quis tandem non intelligat, non esse per hujusmodi ambigua Scripturae sacrae verba dirimendas Quaestimnes Physicas, Astronomicas, & alias id genus; neque hisce disput tionibus sine magna rerum evidentia immiscendas esse Prophetarum sententias, multoque minus Haeresis ac impietatis postulandos, qui
aliter sentiunt, quam Scriptura in speciem de his rebus indifferentia i iij od by COO le
258쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. inbus sentire videatur 3 Certe nemo non perspiciat, his haudquaquam insistendum, haec minime urgenda, si commoda ac verisimili Ia-terpretatione litteratis Scripturae sensus aliter explicari possit; & ubi in hisce conflictationibus sine vi prospectum fuerit veracitati sacrarum Litterarum, non esse de reliquo tam anxie soliciteque curandum. Desinit enim esse causa Fidei, quae non amplius ad rerum divinarum scientiam, sed ad Liberales Artes, incertamque mundi eruditionem pertinet. Desinit esse opinio ad Fidem referenda, quae non contra, sed praeter Scripturam deprehenditur esse.
Sancti Augustini eonsilia, quum de interpretandis Deris Scripturis ML rur in rebus P scis, Myronomicis, aliis id genus. Quid
Ianctus Thomas heis semiae. Quam Litteris factis nonnulli abin tantur ad suas primias opiniones tuendas. Iudicum Ecclesiasti. eorum munus in hisce eontroυersis, oe quae Eruditio in ipsis exigatur. Cartesii de natura Corporis doctrina an Fidei dum
UNC adiungenda est ad animadversones nostras Sancti Augustini doctrina, hactenus reservata, cujus unius a ctoritas pro multorum esse potest. Ejus autem verba hoc in argumento adeo dilucida esse mihi videntur . ut mirari subeat, quei homines alioquin eruditi, &minime infantes, quanquam ea probe noverint, in aliam tamen a nostra sententiam abierint. Lib. I. Cap. 18. de Gen. ad Litteram, In rebus obseuris, inquit ille, atque a nostris oculis remori mis, squa inde Scripta, etiam diυina, legerimus, quae possinν, DI Fide qua imbuimur, aliis atque aliis parere sententiis, in nullam earumnos yraecipiti affirmatione ira proiiciamus, ur s forte diligentius discussa veritas eam recte labefactaserit, eorruamus; non pro sententia divinarum Seripturarum, sed pro nostra ita dimisantes, ut eam vel mus Scripturarum esse quae nostra est, quum potius eam, quae Scr prurarum est, nostram esse velle debeamus. Nomine rerum obscura rum, atque a nostris oculis remotissmarum, nihil aliud Augustinus
significat, quam Physicas, Astronomicas, Geographicas, Chronolo
259쪽
eta a DE INGENIORUM MODERATIONE
gicas, atque hujusmodi alias, quae plerumque magna in nocte sedeat. Ipsemet Augustinus paulo infra, quibus de rebus loquatur, satis significat, nempe de Terra, de Caelo, de cereris huius mundi ei mentis, de motu, oe eonversone, vel etiam magnitudine ει intervaLIis siderum, de certis defestibus Solis oe Lunae, de cireuitibus ann rum oe temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum, atque huiusmodi ceteris, quae videlicet ad Fidei & pietatis eruditionem, & ad rerum divinarum scientiam minime spectant. Dum haec igitur disquiruntur atque explicantur, occurrere Scriptorum etiam divianorum documenta possunt. Tum videndum, an ista, salυa Me qua imbuimur, aliis atque aliis, hoc est pluribus ac diversis sint obnoxia Interpretationibus, quarum nulla stabilitis Catholicae Fidei Dogma. tis adversetur. Quotiescumque id accidat, auctor est sanctus Doctor, iudicium & affirmationem esse suspendenda, atque cohibenda. Quum enim fieri possit, ut re per humanas disciplinas diligentius discussa.& experimentorum ope in primis adhibita, verior sententia appareat, si quam nos jam elegerimus, eamque sacris Litteris unice tribuendam pervicaciter contenderimus, quae salsa demum, aut a v risimilitudine abhorrens dignoscatur, tum & nos deridenὸos propinabimus, & divinae Scripturae veracitatem in discrimen existimationis
quantum quidem in nobis est adducemus. Libro sequenti Cap. s. haec alia habet sanctus Augustinus r uaeri etiam solet, quae forma oe Rura Caeli esse eredenda fir smeundum Scripturas nostras. Multi enim multum disputant de iis r bus, quas maiore prudentia nostri Auriores omiserunt, ad beatam viis tam non profuturas discentibus, oe occupantes, quod peius est, muLrum pretiosa, oe rebus falubribus impendenda remporum spatia. uidenim ad me pertinet, utrum Caelum sicut sphaera undique eoncludas Terram ia media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper
velut diseus operiat P En illam ipsam quaestionem, quam supra commemoravimus, de Caeli Terraeque sphaericitate. Hanc ipsam nihil ad salutem, ad fidem, ad beatam vitam pertinere ait, quocumque modo solvatur: porro prudentis esse Theologi ab his abstinere, &in salubrioria studia conserre tempus & operam. Attamen quia non de ista solum quaestione , sed de aliis etiam ejusdem generis qua dam occurrunt in divinis Codicibus, & propterea defendenda venit eodem tempore caussa Scripturarum, haec addit Augustinus : Sed quia de fide agitur Scripturarum oeci ne quisquam Christianus) et quia diυina non intelligens, quum de his rebus sale aliquid mel im
260쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 213 venerit in Libris noseris, vel ex illii hoc est Gentilibus ae Philoso. phis ) audieris, quod pereeptis assertionibus sive, ut in nova editi ne, a se rationibus) a resari videatur, nullo modo eis seloquiis divinis eetera utilia monentibus vel narrantibus, vel praenuntiantibus,
eredat: breυiter dicendum est, de figura Caeli hoe fcisse Auctores no-pros, quod veritas babet: sed Spiritum Dei, qui per, ipsos loqueba-3ur , noluisse isa docere homines, nullius faluti profutura. Apposite Augustinus ad ea, quae de Scripturae sanctae scopo atque instituto supra disseruimus. Nihil igitur ignorarunt Prophetae; sed Spiritus Dei docere nos ista noluit, quae curiositati solum blandiuntur, Mad pietatem & caritatem nulla ex parte pertingunt. Quapropter, etiamsi ad istam controversiam referantur aliqua Scripturae divinae verba, nisi haec ita aperta & circumscripta sint, ut unum tantummodo litteralem sensum admittant, onanisque alia Interpretatio vi lenta sit ac inverisimilis, aut etiam exemplis careat, aut Fidei Rationique repugnet, non est omnino contendendum , unum potiusquam alterum Scripturae sensum ad Fidem spectare. Iuvat in his continere judicium, & neutram adoptare sententiam, & ab aliena damnanda potissimum temperare, dum haec ea sit, quae Scripturam non invitam sibi concordare, aut saltem a se non dissonare ostendat. Quod si alicui sententiae de his rebus indifferentibus aut exisperimenta, aut potentes rationes adstipulentur, tantum abest, ut ea sit damnanda, quod Scripturis contraria videatur, ut contra necesse sit Scripturam ipsam per commodam aliquam Interpretationem ostendere ab eadem sententia minime discordem, dum tamen Scripturae sensus ita evidens non deprehendatur, ut falsitatis arguenda fit illa, quantumlibet verisimilis, contraria tamen opinio.
Huc pertinent, quae idem sanctus Augustinus adjicit. Sed ais aliquis, quomodo non est con rarium iis , qui figuram obaerae Caelorribuunt, quia feri um ess in Litteris nostris r ui extendis Caelum
illi dicu ut . Hoc enim υerum est, quod diυina dicis auctoritas, potiusquam illud, quod humana infirmitas conjicis. Sed s serie illud sisti. bus illi documentis probare mauerint, ut dubitari inde non debeat rdemonstrandum es boe, quod apud nos de pelle di tum est, veris illis
Fationibus non esse contrarium. Alio um contrarium erit eriam ipsis in
alio loeo Seripturis nostris, ubi Caelum dicitur vetur eamera esse δε-Bensum. Tum pergit ostendere vir doctissimus, verisimiliter, & non inconcinne posse ista Scripturarum loca conciliari cum utraque illo.